Skip to the text

Caput XIV. Juxta quid varietur personarum existentia in humana natura, et juxta quid varietur in natura angelica.

In humana pro certo natura, quam per experientiam novimus, personarum existentiam tam secundum personarum qualitatem, quam secundum ipsarum originem variari videmus. Certe omni humanae personae est qualitas singularis et propria, per quam absque omni ambiguitate differt a qualibet alia. Sic etiam singulis quibuscunque est origo propria, ab omnibus aliis diversa, et singulari proprietate discreta. Nam aliud praecipuum est isti, et aliud illi, quoniam alius est pater istius, et alius est pater illius. Et ubi unius pater est pluribus, alia tamen est paternae substantiae decisio, unde propagatus est alius. Videmus itaque, ut dictum est, in humanis personis existentiarum proprietatem variari quidem, tam secundum singulorum qualitatem, quam secundum singulorum originem. In angelica autem natura nulla est propagatio, sed sola simplexque creatio. Est ergo singulorum simul et omnium unum solum indifferensque principium. Unum siquidem principium habent omnes solum Creatorem, et singuli etiam simul omnes secundum solam creationem. Sunt autem in angelica natura tot substantiae quot personae, et idcirco oportet eas qualitate differre. Nam, si nulla qualitate differrent, procul dubio plures substantiae non essent. Variatur existentiarum differentia in angelica natura secundum solam qualitatem; in humana vero, ut jam dictum est, tam secundum qualitatem quam secundum originem.

Chapter 90 of 151