Skip to the text

Caput XX. Quomodo intelligendum sit, vel quomodo convenire possit quod quidam dicunt tres substantias et unam essentiam, quidam tres subsistentias et unam substantiam, alii autem tres personas et substantiam vel essentiam unam.

Forte a me aliquis exspectat audire quomodo oporteat intelligere, vel quomodo possit convenire, quod quidam dicunt tres substantias, et unam essentiam; quidam tres subsistentias et unam substantiam; alii autem tres personas et substantiam vel essentiam unam. Multum dissentire et omnino contrarium videtur quod Latini unam in Divinitate substantiam, Graeci tres esse fatentur. Sed absit ab eis diversa credere, et hos vel illos in fide errare! In hac ergo verborum varietate intelligenda est veritas una, quamvis apud diversos sit nominum acceptio diversa. Quod personae ab aliis substantiae, ab aliis subsistentiae dicantur, ad idem respicere videtur. Certum est quod respectu eorum quae eis solent inesse dicuntur substantiae, vel substantiae quibus videntur subesse. Scimus autem quod ubique terrarum Christi Ecclesia psallit quia in personis est proprietas, in essentia unitas. Propter ejusmodi proprietates quae personis divinis inesse videntur, quibus ab invicem distinguntur, juxta nonnullam eorum similitudinem quae veraciter sibi inhaerentibus subsunt (quamvis minus proprie) substantiae, vel subsistentiae dici possunt. Nam tres illos in Trinitate, sive dicantur personae, sive substantiae, sive subsistentiae, nihil aliud oportet intelligere quam habentes substantiale esse sub discretiva et differenti proprietate. Idcirco aut nominibus alludendo dixi sub discretiva, non ex discretiva proprietate, ut intelligas unde illi in Trinitate dicantur substantiae, vel subsistentiae, quamvis improprie. Dicimus quidem proprietates personis inesse, sed illarum inesse, si bene perpendimus, non dat subsistere, sed existere. Et idcirco personae rectius dicuntur existentiae, quam substantiae, vel subsistentiae. Qui vero sola divina attendunt, nullam proprietatem inveniunt qua divina essentia differat ab alia aliqua, divina, quia non est in divinitate nisi una sola, sicut proprietatibus ibi differt una persona ab alia. Non igitur juxta hanc considerationem inveniunt quomodo illam unitatem substantiam dicat, et eam idcireo simpliciter et satis proprie essentiam vocant. Et pluralitatem illam ubi proprietates insunt (quamvis minus proprie) substantias nominant. Et quidem in illa essentia increata proprietas nulla invenitur qua differat ab alia increata, ubi, ut jam dictum est, non est nisi una sola; invenitur tamen proprietas in ea, per quam differat a qualibet creata essentia. Hoc quidem attendentes non solum essentiam, sed etiam substantiam nominant. Nomen vero subsistentiae a propria significatione ad personarum designationem transumunt. Ut autem inter substantiam et subsistentiam juxta horum acceptionem breviter distinguam, per substantiam intellige, quod superius dixi, existentiam communem, per subsistentiam, quod dixi, existentiam incommunicabilem. Qui igitur ex his quae superius posui novit quomodo in unitate substantiae plures possint esse existentiae, novit nihilominus quomodo ibi possint plures esse subsistentiae. Non me latet subtiliori ratione ista discuti posse, sed puto hoc simplicioribus, et qualibus deservio debere sufficere.

Illud autem notandum firmiterque tenendum ut tres illos in Trinitate sive substantias, sive subsistentias sive personas nominare audias, secundum substantiam dictum intelligas. Nam in his omnibus quantum ad rei veritatem nihil aliud oportet intelligere quam tres habentes rationale esse ex differenti et personali proprietate. Constat enim quod ubi rationalis substantia non est, rationale esse haberi non potest. Convenit autem omni personae habere rationale esse ex incommunicabili proprietate. Non dicam apud Graecos qui, ut scribit Augustinus (lib. VII De Trinitate, c. 4), aliter accipiunt substantiam quam nos, sed apud Latinos puto nullum nomen inveniri posse quod possit melius aptari pluralitati divinae quam nomen personae. Et quidem fideli animo nihil magis authenticum esse debet, quam quod in ore omnium sonat, et catholica auctoritas confirmat.

Chapter 96 of 151