Caput XXI. Definitio personae, non cujuscunque, sed solius creatae.
Ecce quod superius proposuimus, prout potuimus, exsecuti sumus, quid videlicet ad invicem differant significatio substantiae et significatio personae, et qua ratione plures personae consistere valeant in unitate substantiae. Consideremus nunc itaque, si placet, utrum data illa de persona definitio Boetii possit convenire omni et soli. Nam si inventa fuerit generaliter et sufficienter data, frustra procul dubio quaeritur alia. Definitio autem, ut perfecta sit, oportet ut totum et solum definiendae rei esse comprehendat. Nam, ut ex re nomen habeat, oportet ut se usque ad definiti fines extendat, nec excedat, ut conveniat omni et soli, et ut possit in seipsa converti. Est autem definitio Boetii de persona, quod sit rationalis naturae individua substantia. Ut itaque generalis sit atque perfecta, oportet ut rationalis naturae omnis substantia individua sit persona, et e converso omnis persona sit rationalis naturae individua substantia. Quaero itaque de substantia illa divina cum sit nonnisi una sola, quaero, inquam, utrum sit individua? Nam quod illa substantia sit quaedam personarum Trinitas, absque dubio creditur, et, ut superius probatum est, manifeste convincitur. Si igitur divina substantia dicenda est individua, aliqua rationalis naturae individua substantia erit aliquid quod non est persona. Nam Trinitas quae divina substantia est, nec persona est, nec persona recte dici potest. Juxta hoc itaque haec definitio personae non videtur soli personae posse convenire. Si vero illa substantia non est dicenda individua, constat pro certo quia aliqua persona est, quia divina, quae non est individua substantia. Definitio itaque ista personae non potest omni convenire, sive ergo esse, sive non esse individua substantia divina dicatur, dicta illa definitio generalis non esse deprehenditur.
Chapter 97 of 151