Caput XXII. Descriptio personae, non cujuscunque, sed solius increatae.
Procul dubio quod infinitum est digne definiri non potest; poterit tamen fortassis ad aliquem divinae cognitionis provectum provenire, si studuerimus qualem Dominus dederit descriptionem, personae divinae assignare. Juxta illam itaque existentiae significationem quam superius exposuimus, non inconvenienter fortassis dicere poterimus, quod persona divina sit divinae naturae incommunicabilis existentia. Nomine existentiae, ut ex superioribus palam est, intelligere significatur quod substantiale quid sit et alicunde, quod quidem commune est omni substantiae. Est autem existentia generalis quae sit omnibus substantiis communis, et est generalis solis et omnibus rationalibus communis. Et est specialis solis angelicis, vel solis substantiis humanis communis. Sed hujusmodi omnes excluduntur in eo quod existentiae significatio restringitur, et divinae naturae additione determinatur. Item in divina natura invenire poterimus, si diligenter consideremus, et existentiam pluribus communem, et existentiam uni soli personae convenientem, et eo ipso incommunicabilem. Sed quae est pluribus communis, excluditur in eo quod incommunicabilis dicitur. Non inconvenienter itaque dicere possumus, ut credimus, de divina persona, quod sit naturae divinae incommunicabilis existentia.
Chapter 98 of 151