Skip to the text

Caput XI Quod in discernendis personis opus est gemina consideratione, hoc est, ut sciamus quale quid sit, et unde habeat esse.

Ecce invenimus non esse impossibile plures personas esse in unitate substantiae, consequens est autem ut quaeramus quomodo possit esse alietas personarum sine alietate substantiarum. In discernendis itaque personis opus est, ut arbitror, gemina consideratione, ut sciamus videlicet et quale quid sit, et unde habeat esse. Una istarum considerationum versatur in discernenda rei qualitate; alia vero versatur in investiganda rei origine. Ad illam pertinet diligenter quaerere quid sibi sit, et cum quibus commune, quid generale, quid speciale, quid denique proprium assignatae naturae. Ad istam considerationem pertinet subtiliter indagare hoc ipsum quod est unde habeat esse, an a semetipso, vel aliunde; et si aliunde quam a seipso, utrum isto modo, vel illo, vel alio quocunque existendi modo. Illic itaque quaeritur rei ipsius definitio, vel qualiscunque descriptio, proprietatisque assignatio. Hic vero naturae ordo, rei ipsius origo, et circa hujusmodi qualiscunque discretio. Illa itaque consideratio versatur circa modum essendi, ista vero versatur circa modum obtinendi. Illa circa rationem essentiae, ista, ut sic dicam, circa rationem obtinentiae. Ut taceam de caeteris, scio quod obtinentia minus digne dicitur de divinis. Sed neminem scandalizet, si verbis quibus valeo explico quod de divinis sentio. Illud autem gratanter accipio, et pro magno munere habeo, si quid a me quod verum sit, minus proprie vel idonee dicitur, a quovis alio verbis idoneis, et magis propriis explicatur. Obtinentiam dico hoc loco modum quo quis obtinet quod substantialiter est, vel naturaliter habet. Obtinendi siquidem modus in aliis et aliis est multum diversus, sive in accipiendo, sive in non accipiendo, sive in dandi vel accipiendi modo.

Chapter 87 of 151