Caput VI. Quod multum differant inter se significatio substantiae, et significatio personae.
Dicamus inprimis quod dictum est ab aliis, quod persona secundum substantiam dicitur, et substantiam significare videtur. Nihilominus tamen multum est inter significationem unius et significationem alterius. Sed ut melius elucescat quod dicimus, idipsum explanemus apertius. Quod animal substantiam significet quis neget, quis dubitet? Multum est tamen inter significationem unius et significationem alterius. Nomine enim animalis intelligitur substantia animata sensibilis. Animal itaque substantiam significat, sed et aliud aliquid consignificat. Nomine siquidem animalis significatur substantia, sed cum adjuncta sibi specifica differentia. Similiter et hoc nomen homo, videtur animal, et eo ipso substantiam significare. Quid enim est homo, nisi animal rationale mortale? In eo ergo quod principaliter significat, aliquid consignificat. Animal itaque significat substantiam, non qualemcunque, sed sensibilem. Homo autem non omnem sensibilem, sed rationalem. Nunquam autem dicitur persona, nisi de rationali substantia. Et cum nominamus personam, nunquam intelligimus nisi unam solam substantiam et singularem aliquam. Itaque cum intelligentia substantiae sub nomine animalis subintelligitur proprietas communis omni animali; et sub nomine hominis quaedam subintelligitur proprietas communis omni homini; et sub nomine personae similiter subintelligitur quaedam proprietas quae non convenit nisi uni soli, nulla tamen determinate sicut in proprio nomine. Alias ergo subintelligitur proprietas generalis, alias proprietas specialis. Ad nomen autem personae proprietas individualis, singularis, incommunicabilis. Ex his, ut arbitror, facile poteris advertere quod inter se multum differant significatio substantiae et significatio personae.
Chapter 82 of 151