Caput VIII. Quid non sit necesse ubicunque sunt plures personae, etiam plures substantias credere.
Quando igitur tres personas dicimus, quid aliud quam tres aliquos significamus? Juxta intelligentiam secundum quam accipimus personam in singulari, juxta eamdem prorsus intelligentiam accipimus eam et in plurali, nisi quod hic plures, illic unus solus datur intelligi. Cum dicitur persona, pro certo intelligitur aliquis unus qui tamen sit rationalis substantia. Cum nominantur tres personae, absque dubio intelliguntur tres aliqui, quorum tamen unusquisque sit substantia rationalis naturae. Sed utrum sint plures, an omnes, una eademque substantia, nihil interest quantum ad proprietatem veritatemque personae. Sed magis judicant homines juxta id quod experientia probat, quam juxta id quod ratiocinatio dictat. Personas quidem humanas videmus, divinas autem videre non possumus. In natura humana quot sunt personae, tot sunt substantiae. Et compellit eos quotidiana experientia de divinis similia aestimare. In tantum enim carnalis animus acquiescit eis quae per experientiam didicit, ut vix aliquid credere queat, quod eis quae experiendo noverat, ex aliqua similitudine non appropinquat. Sed qui ad fidem dormitat, saltem ad apertam rationem evigilet. Monstravimus jam aperta ratione quod non sit necesse ubicunque sunt plures personae, etiam plures substantias credere.
Chapter 84 of 151