Skip to the text

Caput XIII. Quod generalis existentiarum variatio triplici distinguitur modo.

Existentia autem, ut ex antedictis potest colligi, tribus generaliter modis potest variari. Variari namque potest, aut secundum solam rei qualitatem, aut secundum solam rei originem, aut secundum utriusque concursionem. Secundum solam rei qualitatem variatur existentia, quando pluribus personis est una eademque origo per omnia, singulis tamen singularis propriaque substantia. Plures namque substantiae omnino non possunt esse sine differenti qualitate. Est autem haec talis variatio existentiae secundum solam qualitatem, nihil varietatis habens secundum originem. Secundum vero solam rei originem est illa varietas existentiae quando pluribus personis est unum idemque indifferens esse, inveniuntur tamen secundum originem mutuam adinvicem differentiam habere. Secundum originem vero differunt, si unus originem habet, alter origine caret, vel si originem habentium, origo unius differt ab origine alterius. Hujusmodi ergo existentia variatur secundum originem solam, non secundum aliquam qualitatis differentiam, tam secundum rei qualitatem, quam secundum ejus originem variatur existentia, ubi singulis personis est substantia singularis, et propria, et origo diversa. Ecce quod jam diximus, quia generalis existentiarum variatio triplici distinguitur modo, aut secundum solam existentis qualitatem, aut secundum solam ipsius originem, aut secundum utriusque alterationem.

Chapter 89 of 151