Skip to the text

Caput XVI. Quod in natura divina sit existentia quae est pluribus communis, et est existentia quae est omnibus incommunicabilis.

Nomine existentiae, ut ex superioribus patet, intelligitur quod habeat substantiale esse, et ex aliqua proprietate. Proprium est mistorum habere substantiale esse ex sola propagatione, proprium est hominum habere substantiale esse ex propagatione simul, et ex procreatione. Nam caro propagatur, anima procreatur. Proprium est angelorum habere substantiale esse ex sola creatione. Proprium est divinae naturae habere supersubstantiale esse, sed sine creatione et inchoatione. Existentia vero alia pluribus communis, alia autem omnino incommunicabilis. Nam, ut de illis taceam quae non communicant nomen personae, et commune est divinae simul, et angelicae et humanae naturae habere rationale esse, sed tam angelicae quam humanae proprium est non esse ex se, sed aliunde; solius autem divinae naturae non aliunde, sed ex seipsa esse. Existentia vero incommunicabilis est, quae nonnisi alicui personae convenire potest. Sed, ut de caeteris taceamus, in divina procul dubio natura est existentia, quae est pluribus communis, et est ibi existentia, quae omnino est incommunicabilis. Existentiam demonstratum est superius substantiam significare, non tamen simpliciter, sed cum proprietatis alicujus denotatione quae pertineat ad considerationem originalis causae. Ad considerationem vero originalis causae pertinet non solum quaerere et invenire originem esse ubi est, imo etiam quaerere et invenire eam non esse ubi non est. Divinae itaque existentiae est habere substantiale, imo supersubstantiale esse sine creatione, sine inchoatione, quoniam proprium est omni substantiae quae vere nomen habet ex re, habere quidem esse compositum, et accidentibus subesse. Sola autem divina substantia (quod est supra naturam substantiae) habebit simplex esse, et incompositum, et nulli inhaerenti subjectum. Et idcirco recte dicitur habere non tam substantiale, quam supersubstantiale esse.

Sciendum vero est quod existentia designat substantiale esse, sed aliquando quod sit ex communi, aliquando quod sit ex incommunicabili proprietate. Communem autem existentiam dicimus, ubi intelligitur esse habens ex proprietate communi. Incommunicabilem vero, ubi intelligitur esse habens ex proprietate incommunicabili. Tam vero est proprium divinae substantiae non esse ab alia aliqua substantia, sed solum a semetipsa, quam vere est proprium personae originem non habenti non esse ab alia aliqua persona. In uno autem intelligitur proprietas communis, in altero vero proprietas incommunicabilis. Commune est autem omnibus personis divinis esse substantiam illam, quae non est ab alia aliqua substantia, sed a semetipsa. Substantia igitur divina quando dicitur vel intelligitur esse a semetipsa, idem est quod communis existentia. Ecce de existentia communi, nunc videamus de existentia incommunicabili.

Chapter 92 of 151