Skip to the text

Caput XV Quod divinarum existentiarum differentiam oportet quaerere circa originem solam.

In divinis autem, ut probatum est, personis nihil omnino dissimilitudinis, nihil est inaequalitatis. Qualis est persona una, talis est et alia, talis nihilominus et tertia. Ubi ita omnes sibi invicem consimiles et coaequales sunt, secundum qualitatem quidam differre non possunt. Quibus enim per omnia est unum et idem (et sicut perspicua ratio probavit) summe simplex esse, nullo modo possunt aliqua qualitatis differentia ab invicem distare. Qui igitur nullatenus possunt juxta aliquam qualitatis proprietatem alternatim differre, relinquitur ut credantur juxta modum originis aliquam differentiam habere. Nam ubi nulla differentia est, nulla omnino pluralitas esse potest. Pluralitas itaque personarum convincit quod in illa Trinitate discretiva proprietas, proprietatumque differentia deesse non possit. Sed quoniam identitas substantiae omnem qualitatis differentiam penitus excludit, differentes personarum proprietates circa solam originem quaerere oportebit. Ut igitur breviter perstringamus quod diffusius diximus, patet quod in divina natura variatur existentiarum pluralitas secundum solam originem, in angelica autem natura secundum solam qualitatem, in humana vero natura tam secundum qualitatem quam secundum originem. Ecce jam invenimus quod superius quaerere proposuimus, quomodo videlicet possit esse alietas personarum sine omni alietate substantiarum. Invenimus namque quod plures illae in divinitate personae quamvis habeant unum et idem, et per omnia indifferens esse, quod pertinet ad identitatem substantiae, possunt tamen secundum originalem causam mutuam differentiam habere, si unus exstet a seipso, alter originem trahat ab alio, etsi originem habentes differant in obtinendi modo; unde autem alteratur proprietas personarum, inde procul dubio aeque variatur proprietas existentiarum. In divina namque natura circa originem solam oportet quaereret tam personarum quam existentiarum differentiam.

Chapter 91 of 151