Skip to the text

Caput XIX. Quod possunt plures existentiae esse, et quod consequens est plures personae, ubi non est nisi unitas substantiae.

Quoniam ex antedictis tenemus quod in divinitate possunt esse plures existentiae, nunc est considerandum si possunt ibi esse salva unitate substantiae. Si hoc usus haberet, dici utique posset, sicut ab eo quod est esse essentia, sic ab eo quod est sistere sistentia. Rides fortassis qui hoc audis vel legis, sed malo te ridere, quam quae dicere velim parum intelligere et incaute deridere. Si itaque sistentiam dicere usus haberet, quemadmodum essentiam, simpliciter rei esse significaret. Nunc itaque sub nomine existentiae aliquid amplius oportet intelligere. Sicut enim subsistentia recte dicitur ex eo quod alicui subsistat, sic existentia ex eo recte dici potest quod ex aliquo esse habeat: existentia igitur significat rei esse, et hoc ipsum ex aliqua proprietate. Quis autem non videat quod sit differens existentia unum esse omnipotentem ex proprietate ista, et alium esse omnipotentem ex proprietate alia. Quamvis enim utrisque sit unus modus essendi, non tamen utrisque est unus modus existendi. Quis, quaeso, dicat impossibile, seu etiam incredibile, si duo vel tres dicantur aeque potentes, etiam aeque sapientes esse? Vel quid dicitur impossibile, seu etiam incredibile, si hoc ipsum quod communiter sunt, unus dicatur habere ex proprietate una, et alius dicatur habere ex alia? Non itaque videtur impossibile vel incredibile plures existentias, et quod consequens est plures personas esse in divinitate, quas si aequipotentes dicimus, quod manifesta ratione convincimus, fateri oportebit quod si omnipotentiam habet una, omnipotentiam habebit et alia. Constat autem apud omnes theologos indubitabili ratione, quod in vera divinitate sit summe simplex esse, erit ergo necesse ut idem ipsum sit ibi omnipotentiam esse quod omnipotentiam habere, et quod non aliud aliquid sit omnipotentia quam divina substantia. Omnipotentia autem, ut alias probavimus, non potest esse nisi una. Ecce ergo ex eo quod est cunctis probabile, etiam ex eo quod secundum theologos est necesse, colligitur quod quaerimus, quia possunt esse plures existentiae, ubi non est nisi unitas substantiae. Ut autem propter subtiliores adhuc aliquid subtilius loquamur, in rebus naturalibus et creatis diversum est esse, et id quod est; in rebus autem increatis, idem ipsum esse, et id quod est. Constat itaque divinam substantiam nihil aliud esse quam substantiale, imo supersubstantiale esse. Substantiale in quantum tale quid est quod consistit in seipso, supersubstantiale in quantum ei nihil inest velut in subjecto. Timentes itaque ubi non est timor, recte timerent fateri personas secundum substantiam dici, si persona simpliciter substantiale esse significaret, nec aliquid consignificaret. Significat autem habentem substantiale esse ex aliqua singulari proprietate. Ideo ergo fidenter fatemur personas in divinitate secundum substantiam dictas, et substantiam significare, et plures ibi personas, non plures substantias esse. Quia sunt ibi plures habentes unum et indifferens esse ex differenti proprietate, unitas itaque ibi est juxta modum essendi, pluralitas juxta modum existendi. Unitas essentiae quia unum et indifferens esse, plures personae quia plures existentiae. Pie quaerentibus ista, ut puto, debent sufficere. Nam, ut ad plenum in tanta profunditate sibi satisfaciat in hac vita, nemo debet expetere vel exspectare.

Notandum autem de persona, atque existenti quomodo se habeat una cum altera. Quod enim dubitatur ex alterutra, vicissim probatur ex altera. Nam quod in divinitate oporteat plures esse facilius probatur ex notione personae, sed quod possint plures esse in unitate substantiae levius convincitur ex consideratione existentiae.

Chapter 95 of 151