Caput XXIV. Item descriptio personae quae videtur soli et omni posse convenire.
Fortassis erit planius et ad intelligendum expeditius, si dicimus quod persona sit existens per se solum juxta singularem quemdam rationalis existentiae modum. Quomodo quod dicitur existens accipiendum sit, satis ex superioribus innotuit. Ideo autem et per se solum adjungimus, quia persona nunquam recte dicitur nisi unus aliquis solus a caeteris omnibus singulari proprietate discretus. Sed existere per se solum commune est omnibus individuis tam animatis quam inanimatis. Nunquam autem dicitur persona nisi de rationali substantia aliqua. Ideo ad id quod praemissum est, existens per se solum adjungitur, secundum singularem quemdam rationalis existentiae modum. Modus autem rationalis existentiae alius est communis pluribus naturis, alius est communis ejusdem naturae pluribus substantiis, alius ejusdem substantiae pluribus personis. Sed personalis proprietas singularem rationalis existentiae modum requirit sine quo persona nunquam subsistit. Ut ergo existens per se solum persona esse possit, singularem aliquem rationalis existentiae modum habere oportebit. Quomodo autem singula accipienda sunt satis ex superioribus patet, idcirco in ipsis explanandis immorari non oportet. Haec sicut pro modulo nostro potuimus de personae significatione, variatione, descriptione digessimus. Si quis autem nomen individui, nomen personae vel existentiae aliter quam assignavimus accipit, et secundum acceptionem non nostram, sed suam argumentando procedit, et ratiocinationis suae exitum ad inconveniens deducit, sciat quoniam adversum me nihil agit. Et si putat agere, seipsum illudit et nescit.
Chapter 100 of 151