Skip to the text

Caput V. Quod ante nos quaesitum est, qua necessitate, quod restat quaerendum, qua veritate tres illi in Trinitate dicti sunt personae.

Dicam certe quod sentio, et quod firmiter et indubitanter credo, quod in illo tam sublimi et supereminenti Trinitatis mysterio nomen personae nullatenus assignatum est sine instinctu divino et Spiritus sancti magisterio. Attendamus quomodo idem Spiritus tot sacramenta fidei nostrae, redemptionis nostrae, sanctificationis nostrae, glorificationis nostrae per ora prophetarum praedixit, per ora evangelistarum descripsit, per ora doctorum exposuit. Qui istud attendit, nullo modo credere poterit quod summum fidei nostrae articulum, quod sacratissimum et secretissimum Trinitatis mysterium, quod nomen illud quod voluit ab omni corde credi, ab omni ore confiteri, aestimationi hominum exposuerit, et non potius sua inspiratione ordinaverit. Ecce dicamus quia hi qui hoc nomen personae primo ad divina transtulerunt, ecce dicamus quoniam hoc ipsum ex necessitate fecerunt, ut haberent quid responderent quaerentibus quid tres illi in Trinitate essent, cum tres Deos esse respondere non possent. Sed quod ab eis ex necessitate factum fuit, novit Spiritus sanctus qui eorum cordibus praesidebat, qua ratione et veritate id fieri voluit. Si vero hoc fideliter credimus, cum omni diligentia quaeramus, non jam sub qua acceptione primo humanis sit impositum, nec ex qua necessitate sit postea ad divina translatum, sed in qua veritate per spiritum veritatis sit translatoribus inspiratum, et a Latina Ecclesia universaliter frequentatum. Nulla autem sententia certior redditur, quam quae ex communi animi conceptione formatur, ergo secundum simplicem et communem animi intellectum quem quisque concipit ad nominationem personae, studebo assertionis nostrae modum formare.

Chapter 81 of 151