Caput XXV. Quod proprium sit divinae naturae personarum pluralitatem habere in unitate substantiae, et eo ipso habet ab aliis differre.
Proprium est divinae naturae personarum pluralitatem habere in unitate substantiae. Econtra vero proprium est humanae naturae pluralitatem substantiarum habere in unitate personae. Nam, quod humana persona in simplicitate substantiae quandoque invenitur, non de naturae ipsius conditione, sed de conditionis ipsius corruptione fore deprehenditur. Hinc est facile perpendere de proprietate divina atque humana quomodo una alteri videatur opposita. His itaque duabus quasi ex opposito alteri secus respicientibus, et velut per contrarium sibi invicem respondentibus, angelica proprietas velut media interponitur, et altrinseca similitudine hinc inde ambabus conjungitur, commune habens cum divina nunquam habere substantiarum pluralitatem in unitate personae, commune habens cum humana nunquam habere personarum pluralitatem in unitate substantiae. Ecce quomodo angelica proprietas velut proportionali quadam ratione contrariorum dissidentiam sua interpositione connectit, et alternantium dissonantiam in unam harmoniam componit. Haec tamen dicens scio nonnullos de angelis aliter sentire. Nam sunt usque hodie qui putant eos corpora habere. Sed si instantius quaererent, subtilius indagarent, indaginis hujus veritatem, ut credimus, citius invenirent. Quis sane sapiens inficiari audebit, quod rationalis naturae proprietas tanto sublimior, tanto dignior sit, quanto ad incompositae, et summe simplicis naturae similitudinem vicinius accedit? Quis autem neget creaturam incorpoream, et ab omni corporeae concretionis adhaesione alienam, ad divinam simplicitatem proprietatis suae similitudine magis appropinquare? Familiarius inhaerere, quam eam naturam quae ex corporea et incorporea substantia componitur, et ad unius personae singularitatem ex duabus essentiis conjungitur? Absque dubio optimum genus creaturae, quod consistit in sola et simplici puritate spiritualis naturae. Quod ergo est in operatione humana humani corporis effigies sine capite, hoc esse videtur in operatione divina, universitatis fabrica sine optimo genere creaturae. Ad hoc illud accedit quod superior ratio de angelica proprietate disseruit. Quis tibi, quaeso, videtur ordo decentior, quis summe sapientis dispositioni convenientior, si in illa naturarum trinitate, divinae videlicet, angelicae et humanae, dicantur duarum proprietates tertiae omnino per contrarium oppositae, nulla ibi media interveniente, an vero si dicatur quod duas extremas tertia interveniat, et altrinseca similitudine alternatim conjuncta, dictam contrarietatem in unam harmoniam componat? Sed si hoc nostrae demonstrationis documentum sit adhuc alicui forte suspectum, attendat quid sibi persuadere debeat evangelicum testimonium. Nonne ex Evangelio innotuit quod Dominus ab uno homine legionem daemonum ejecit? Continet autem una legio sex millia sexcenta sexaginta sex. Si tot ab uno homine ejecti sunt, tot in eo ante ejectionem fuerunt. Si daemones corpora habent, ubi, quaeso, in eo fuere? In spiritu an in corpore? Constat autem quia omne corpus longitudinem latitudinem, altitudinem, locales videlicet dimensiones, habet, et eo ipso sine locali capacitate subsistere non valet, qualem quidem spiritus omnino non habet. Ergo non in spiritu, sed in corpore fuerunt. Sed quomodo vel in qua hominis parte tot corpora esse potuerunt? Sed dicis fortassis quod angelici spiritus tam boni quam mali subtilia corpora habent. Sed quantumcunque subtilia duo ejusdem praesertim quantitatis corpora, unum eumdemque locum occupare non valent. Cujus ergo, quaeso, exiguitatis putas angelicum corpus esse, si credas vel solam hominis pellem corpori detractam tot angelica corpora posse comprehendere? Sed ecce hoc dum per excessum diximus, a nostro proposito longius evagati sumus. Puto autem pio et simplici animo debere et posse sufficere ea quae dicta sunt de proposita quaestione, quomodo videlicet nihil dissonat rationi, quod jubemur unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate venerari.
Chapter 101 of 151