Skip to the text

Caput XVIII. Quod quantum ad divina nihil aliud est persona quam incommunicabilis existentia.

Et si diligentius consideremus quantum ad divina, nihil aliud ibi est persona quam incommunicabilis existentia, ut superius probatum est, omnis proprietas personalis omnino est incommunicabilis. Et idem eadem est in divinis differentia personarum, et differentia existentiarum. Quid itaque ibi erit incommunicabilis existentia, nisi habens supersubstantiale esse ex proprietate personali? Et quid est persona divina, nisi habens divinum esse ex proprietate incommunicabili? Sed quid est divinum esse nisi supersubstantiale esse? Nam, sive dicas divinum, sive supersubstantiale, sive summe simplex, sive omnipotens esse, vel quomodolibet hujusmodi ad idem videtur respicere. Tam itaque persona divina, quam divina existentia habet divinum esse, tam ista quam illa habet esse supersubstantiale, utraque proprietatem personalem, utraque incommunicabilem. Vides quia totum quod dicitur de una potest dici et de alia. Itaque, sicut dictum est, quantum ad divina nihil aliud est persona divina quam incommunicabilis existentia.

Chapter 94 of 151