Skip to the text

Caput I. Quid sit propria Sacramentum Eucharistiae, et num extra usum sit vere corpus Domini sub specie consecrati panis

Hactenas de veritate corporis Domini in Eucharistia disseruimus, quod erat fundamentum controversiarum omnium do Sacramento Eucharistiae. Nunc dc Sacramento ipso disseremus, atque eas controversias explicabimus, quffl de ipsa natura Sacramenti, deque ejus causis, et partibus, id est, de materia, forma, fine, et efficiente, et denique de usu ejus existunt.

Prima igitur quaestio est, quid sit proprie Sacramentum Eucharistiae, consecratione panis, et vini, an res ipsa consecrata, an potius sumptio, et manducatio, ex qua quaestione pendet alia quaestio; Num corpus Domini sit in Eucharistia solum, dum sumitur, an vero permaneat in ea, dum servantur species illae consecratae. Nam cum Domini corpus non sit in specie panis, nisi quatenus illae ad Sacramentum sit, non erit corpus Domini in illis speciebus, quando servantur in pyxide, vel quando deferuntur ad aegrotos etc. ex qua quaestione rursus pendent aliquo modo aliae controversiae dc adoratione Eucharistiae, et dc sacrificio, ut notum est. Hoc autem ordine praesentem controversiam explicabo. Primo, referam adversariorum

sententiam. Secundo, eam refutabo, et respondebo ad eorum objectiones. Tertio, explicabo sententiam Catholicorum.

Quod ad primum attinet, Lutherani, ct. Calvinistae, aliique hujus temporis haeretici in ea sunt opinione, ut existiment, Sacramentum Eucharistiae non esse rem permanentem, sed actionem transeuntem: cum c contrario Catholici omnes sentiant, Sacramentum Eucharistiae proprie rem permanentem esse, nimirum hostiam consecratam. Auctor primus sententiae adversariorum Martinus Bucerus fuit: nam (ut scribit Joannes Cochlaeus lib. m. Miscellaneorum tract. 8.) anno Domini 1536. 23 die Maii, persuasit Luthero Bucerus, corpus Domini non esso in Eucharistia, nisi dum sumitur, ct proinde ipsam sumptionem proprie Sacramentum esse. Excogitavit hanc sententiam Bucerus, ut per eam conciliaret inter se Lutheranos ct Zwinglianos: videbatur enim temperamentum quoddam, et quasi medium quid inter extremas illorum sententias. Sed quamvisconcordianon successerit, tamen hanc sententiam libenter arripuerunt, tum Lutherani, tum Zwingliani, quod viderent per eam destrui adorationem Eucharistiae, ct alia nonnulla quae in usu erant apud Catholicos. Itaque Philippus Melanchthon ex Lutheranis eam tuetur in locis communibus, loco do ccena Domini. Joannes Brentius in Confession. Wirtembergens. cap. dc Eucharistia. Matthias Illyricus in Apologia pro Confess. Antuerpicnsi cap. de Coena Domini, et Martinus Kemnitius, qui verbosissime dc hac re tractat, in 2. part. Examinis Tridentini Concilii sess. xm. cap. 3. et 6. Ex Zwinglianis, Joannes Calvinus lib. 4. Institut. cap. 18. §. 37 et 39. et Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum, objecto 88. et 132. et alibi.

Sed observandum est, non eodem modo usum istum Sacramenti explicari. Nam Calvinus, et Martyr, et Illyricus contendunt tunc solum panem et vinum esse Sacramentum, dum comeditur, et bibitur, sicut aqua Baptismi tunc solum est Sacramentum, cum abluit: unde negant manere Sacramentum, si deferatur ad aegrotos. At Kemnitius, ut eludat testimonia Patrum, docet in tota actione crenae Domini Sacramentum, et corpus Domini manere, id est, dum panis benedicitur, frangitur, distribuitur, et etiam dum ex ipsa Crena immediate defertur ad aegrotos, vel ad absentes, ut illum comedant, non ut servent. Quidam etiam eo usque progressi sunt, ut dicerent toto triduo posse servari Eucharistiam propter aegrotos, et toto illo spatio temporis esse Sacramentum, et in ea reipsa manere corpus Domini, ut ex Lindano refert Claudius Sanctes, repetitione 4. do Eucharistia cap. 12. extremo. Sed profecto qui concedunt triduum, mirum est, cur non etiam quatriduum, et octiduum, et eadem ratione integrum mensem, vel annum concedant.

I*orro fundamenta adversariorum tria sunt. Primum institutio Domini, qui ait: Accipite, edite. Secundum similitudo Baptismi, et aliorum Sacramentorum, qui omnia in actione consistunt. Tertium testimonia quaedam veterum, qui jubebant reliquias crenae Domini, vel comburi, vel dari puerulis edendas, ne quid superesset.

Chapter 79 of 133