Caput XXXIX. Compendium argumentorum, quae sumuntur ex Patribus
Si quis velit ad classes reducere argumenta omnia, ex quibus probamus, quid Patres locis jam antea a nobis citatis, de hoc Sacramento senserint, poterit ad sex classes omnia revocare.
Prima erit ex modo loquendi Patrum de hoc Sacramento. Utuntur enim veteres Patres vocabulis quibusdam, a quibus Sacramentarii nostri valde abhorrent; quod certe non facerent, si cum Patribus in sententia convenirent. Nam Sacramentarii vix unquam aliter Eucharistiam appellant, quam symbola corporis, et sanguinis Domini. At veteres omnes passim appellant, corpus et sanguinem Domini, quod non faciunt, cum de aliis signis loquvntur. Praeterea vocant pretiosum corpus, tremenda mysteria, pignus salutis, pretium nostrum. Vide Optatum, Ghysostomum, Ephrem, Augustinum, et alios. Denique Damascenus, Theophylactus, Euthymius, Paschasius et alii, disertis verbis dicunt non figuram esse, sed ipsum verum corpus.
Secunda erit ex comparatione hujus Sacramenti cum aliis rebus: ac primo cum Sacramentis Hebraeorum. Patres enim pa¬
lam affirmare non timent, differre hoc Sacramentum a manna, agno paschali, pane propositionis, et similibus rebus; ut veritatem a figuris, et corpus ab umbra, et rem coelestem, divinam, et inconsumptibilem a re terrena, et consumptibili. Vide Origenem, Cyprianum, Ambrosium, Hieronymum, Chrysostomum, Augustinum, Cyrillum Alexandrinum. Secundo comparant cum mysterio Incarnationis, ut Justinus, Ambrosius, Chrysostomus, Theodoretus, Gelasius, Remigius, Damascenus. Tertio comparat Chrysostomus Christum, ut est in altari per Eucharistiam, cum eodem Christo in pra?- sepi, et cum Christo in ca?lo. Quarto comparat Augustinus Christum in Eucharisti», cum Angelis apparentibus in forma corporali. Quinto comparant Tertullianus, Cyprianus, Basilius, et alii, indigne tractantes Eucharistiam cum illis qui Christum occiderunt.
Tertia classis sumitur ex mutatione partis. Nam indicant Patres realem mutationem fieri multis modis. Primo, quia dicunt, non remanere panem post mutationem, ut Cyrillus Hierosolymitanus, Ambrosius, Gaudentius, Chrysostomus, Gregorius Nyssenus, Emissenus. Secundo dicunt, sensus falli in hac re: ut iidem auctores, et praeterea Hilarius, et Epiphanius. Tertio dicunt, sic mutari panem in carnem, ut mutabatur per nutritionem Christo comedente, ut Nyssenus, Damascenus, et Theophylactus. Quarto comparant cum realibus mutationibus aqua? in vinum, virgarum in serpentes, et similibus. Vide Ambrosium, Cyrillum Hierosolymitanum, Cyrillum Alexandrinum, Augustinum, Emissenum, Damascenum. Quinto dicunt, ad istam mutationem requiri omnipotentiam Dei; Justinus, Irena?us, Cyprianus, Hilarius, Ambrosius, Nyssenus, Gaudentius, Proclus, et alii.
Quarta classis sumitur ex mysterio altissimo, quo d Patres in Eucharistia agnoscebant. Nam primo dicebant, non posse intelligi sine fide, ut Andreas Apostolicus, Ephrem, Gaudentius Augustinus, Damascenus. Secundo hortabantur scepe ad fidem certam, et ad non dubitandum de veritate hujus mysterii; ut Hilarius, Cyrillus Hierosolymitanus, Ambrosius, Nazianzenus, Epiphanius, Ephrem, Gaudentius, Chrysostomus, Emissenus, Cyril>j lus Alexandrinus. Tertio dicebant, miraculum esse superans humanum captum; Ephrem, Chrysostomus, Augustinus, Gaudentius, Isichias. Quarto non loquebantur de eo coram ethnicis et catechumenis, nisi recte, ut illis verbis: «Norunt fideles.» Vide Tertullianum Origenem, Chrysostomum, Augustinum, Theodorum. Quinto interrogantes, Quomodo potest fieri? remittebant ad omnipotentiam; Ut Cyrillus, Alexandrinus, Euthymius, Theophyl;ctus, et alii.
Quinta classis sumitur ex veneratione. Nam primo adorabant Eucharistiam. Vide Cyrillum Hierosolymitanum, Ambrosium, Nazianzenum, Chrysostomum, Augustinum, Theodoretum. Secundo invocabant, vel invocandam dicebant. Vide Dionysium Areopagitam Origenem, Nazianzenum, et Chrysostompm. Tertio diligentissime cavebant ne caderet in terram. Vide Pium Papam, Tertullianum, Origenem, Cyrillum Hierosolymitanum, Augustinum. Quarto non permittebant videri ad infidelibus, vel catechumenis. Vide Basilium et Augustinum. Quinto asserebant, Angelos altare prope adstare dum peragitur sacrificium, Ambrosius, Chrysostomus, Gregorius Papa: ex quibus Chryso-
stomus aperte dicit, Angelos capite inclinato adstare coram Eucharistia.
Sexta classis sumitur ex effectu, quem tribuunt Eucharistia}. Nam primo dicunt nobis per eam uniri Christum corporaliter; Hilarius, Nyssenus, Chrysostomus, Cyrillus Hierosolymitanus, et Cyrillus Alexandrinus. Secundo dicunt, nostra corpora resurrectura quia uniuntur cum Christi corpore: Concilium Nicaenum, Irenaeus, Hilarius, Ambrosius, Optatus, Nyssenus, Gaudentius, Chrysostomus, Cyrillus. Tertio dicit Chrysostomus, donare Christum se nobis per Eucharistiam, ut eum vere habeamus intra nos, quomodo cupiunt, et non possunt donaro se homines iis, quos amant. Quarto dicunt, Chrysostomus, et Cyrillus Alexandrinus, et alii, conjungi Christum nobiscum, non solum per fidem, et charitatem, sed etiam reipsa, cum eum in Eucharistia percipimus. Quinto dicunt; per hujus Sacramenti perceptionem, nos fieri divinae consortes naturae, ut Cyrillus Hierosolymitanus, et alii.
Chapter 54 of 133