Caput I. De voce, Missa
Ut igitur a vocibus incipiamus, de nomine Missae, quatuor dicenda sunt, quee sit ejus antiquitas, quae etymologia, quae significationes, et quo sensu accipiatur a Catholicis, cum dicunt Missam esse sacrificium,
Antiquissimam, et usitatissimam in Ecclesia Latina esse hanc vocem, dubitari non potest. Exstat enim apud Ambrosium lib. v. epist. 33: « Ego, inquit, mansi in munere, Missam facere ccepi, orare in oblatione Deum, ut subveniret ». Exstat apud Augustinum serm. 91. de tempore: <c In lectione, inquit, quae nobis ad Missas legenda est, audituri sumus, etc. » Exstat idem vocabulum apud Victorem Uticensem lib. n. hist. de persecutione Wandalica, apud Cassianum lib. m. de canonico divinarum orationum.
et psalmorum ordine: apud Leonem epist. 81. ad Dioscorum, et 88. ad Episcopos Germaniae et Galliae: apud Felicem IV, in epist. i. apud S. Benedictum in regula cap. 17. Apud Gregorium I, lib. i. epist. 12. etlib. iv., epist. 10. et alibi passim. Denique in antiquissimis Conciliis, ut in Romano, sub Sylvestro I, in Carthagincnsi II, can. 3. in Carthaginensi IV. can. 84. Ilerdensi can. 4, Valentino can. i, Agathensi can. 47, Aurelianensi I, can. 28. quae omnia testimonia ante annos circiter mille, et eo amplius conscripta sunt.
Quod vero attinet ad etymologiam, Lutherani solita impudentia deducunt a voce Hebraica QVijra quae habetur Dan. xi. ubi de Antichristo legimus: Deum autem Mahuzim colet in loco suo. Itaque volunt adversarii, atque in primis Kemnitius in 2. part. Exam., Concilii Tridentini, in ipso principio disputationis de sacrificio Missae, Missam esse Deum, seu arcem, et robur Antichristi Romani, id est, Papae: idque probant, quia divina providentia factum videtur, ut Missa in voce congrueret cum Deo illo Antichristi.
Sed nos ex hoc ipso loco Danielis, probamus Deum Mahuzim nihil habere commune cum Missa, et esse potius idolum aliquod, si in divinis litteris ludere liceat, Lutheranorum. Nam in eodem cap. legimus, regem illum, qui colit Deum Mahuzim, esse regem Aquilonis, et contra eum in praelium venturum regem Austri, et nominatim Romanos contra eumdem illum regem pugnaturos: nam voces illas hebraicas et STlS testatur S. Hieronymus in commentario, ab Hebraeis exponi, Romanos et Italos. Quod si Australes, et nominatim Romani pugnant cum rege qui colit Deum Mahuzim; certe Deus Mahuzim non est Deus Romanorum, neque est Missa, nisi velint jam Missam a Romanis oppugnari, ab Aquilonaribus defendi.
Praeterea Rex ille, qui colit Deum Mahuzim, ut in eodem capite legimus, non colit ullos alios Deos, neque Deos Patrum suorum, sed contra universa numina consurgit. Porro Romanos adversarii asserunt colere Deos innumerabiles, et plurima idola, nimirum omnes Sanctos, et Sanctas, et eorum reliquias atque imagines. Ipsi autem adversarii nostri contra imagines, reliquias, et ipsos etiam Sanctos aperte consurgunt; deberent
igitur, si consequenter loqui vellent, ingenue confiteri, suum esse Deum Mahuzim, non autem Papistarum.
Adhaec si Deus Mahuzim est Deus ab Antichristo fabricatus, et erectus, et Antichristus natus est post annum Domini 600, ut communiter Lutherani docent, quomodo potest Deus ille Mahuzim esse Missa, quse longe est antiquior, ut jam ostendimus ex Ambrosio, Augustino, aliisque Patribus vetustioribus.
Denique Deum Mahuzim non palam, sed clam Antichristus colet. Sic enim conciliantur verba ejusdem Prophetae, quae inter se pugnare videntur, cum dicat ab Antichristo omnes Deos contemnendos, ut solus ipse, ut Apostolus declarat ad Thessalonicenses, habeatur Deus; et tamen in.eodem capite mox adjungat: Deum Mahuzim venerabitur in loco suo. Nam haec verba ideo non pugnant inter se quia Antichristus palam Deos omnes oppugnabit, sed clam in arce quadam munitissima (id enim significat proprie Mahuzim) Diabolum pro Deo colet, cujus artibus ad illam potentiam deveniet, ut Deus credatur, et signa, et prodigia mendacia patrabit. Quare si Deus Mahuzim solum in abditjssimo loco, atque occulto colendus est,, quis non videt, quam longe a veritate aberrent, qui de Missa Danielem interpretantur, cum Missa in toto orbe terrarum, publice, in mediis templis, spectantibus populis celebretur?
His ergo nugis omissis, veniam ad sententias Catholicorum. Plurimi conantur ostendere nomen Missa esse Hebraicum, et oblationem voluntariam significare; habetur enim Deuter. xvi. vox in ea significatione. Nec solum catholici, sed etiam Philippus Melanchthon in Apologia Confessionis Augustanse in disputatione de vocabulo Missae agnoscit Etymologiam hanc, et significationem, atque eam ad suum propositum detorquere conatur.
Sed non videtur Apostolis in usu fuisse lioc vocabulum Hebraicum, multoque probabilior est eorum sententia, qui docent Missam, vocem esse Latinam, et a Latinis primum usurpatam in celebratione mysterii Eucharistiae. Nam si vox ista Hebraica in usu Apostolis fuisset, certe retinuissent eam etiam Graeci, et Syri atque aliae nationes, ut retinuerunt alias similes voces, ut Arnen,
Alleluia, Sabaoth, Hosanna, Satan, Sabbatum, Pascha. Vocabula enim hebraica per Griecos ad nos devenerunt; cum ipsi etiam Apostoli, et primi Ecclesiae Doctores grsece scripserint. Porro apud Graecos, nulla est mentio hujus vocis Missa, sed pro eo Xet- Toupytav dicunt. Est autem XeiToupyi'* munus seu ministerium publicum; et quamvis a Patribus grsecis vix aliter accipiatur, quam pro ministerio sacrificii Eucharistiae offerendi, tamen vox ipsa ex se latius patet. Nam et Demosthenes in oratione contra Leptinem, frequentissime hanc vocem usurpat pro publico munere; et ipse etiam A- postolus Philip, ii. Epaphroditum vocat tov XeiTCjpyov necessitatis suae. Adde, quod Syri, ut Marronitae, qui chaldaica lingua celebrant divinum sacrificium, non habent Missae vocabulum, sed pro eo dicunt fitDTp, id est, sanctum, seu sacrum. Et tamen si Hebraica vox apud ullos conservari debuit, apud eos maxime, qui semper ea lingua, licet nonnihil corrupta, usi sunt. Adde, quod viri docti linguae hebraicse, ut Origenes, Epiphanius, Justinus, Hieronymus hac voce nunquam utuntur, quod merito admirandum videri posset, si ea* vox esset hebraica. Adde ultimo, quod si vox illa esset hebraica, non Missa, sed Missah dicendum esset: quo modo tamen nemo scribit, aut loquitur.
Qui latinam vocem esse volunt, non eodem modo omnes exponunt: alii enim Missam dici volunt, quod oblatio, et preces ad Deum mittantur. Ita Hugo de S. Victore lib. n. de Sacramentis part. 8. cap. ult. Alii minus probabiliter, quod Angelus a Deo mittatur qui sacrificio assistat, et illud ad Deum deferat, ut Magister in iv. dist. 13. et S. Thom. 3. par. qusest. 83. art. 4.
Alii, et ii ut plurimum haeretici, dictam esse volunt Missam apud veteres a mittendis, et conferendis in medium muneribus, quasi symbolis quibusdam, unde fieret sacra Gcena, et epulum daretur pauperibus, unde etiam volunt, idem fuisse Missam, et quam Graeci dicunt aYot7r^v. Ita Joannes Calvinus breviter lib. iv. Instit. cap. 18. §. 18. et Petrus Martyr in cap. v. prioris ad Corinthios, et fusius, Philippus Melanchthon in Apologia Confess. Augustanae in disputatione de vocabulis Missae. Quae expositio nullum habet ab antiquitate testimonium, et falsa est omnino, quatenus confundit Missam cum d y a7rr). Erat enim ayuirr) convivium Christianorum ob refrigerium pauperum po¬
tissimum excogitatum, ut ex Tertulliani A- pologetico cap. 39. et Augustino lib. xx. contra Faustum cap. 21. colligi potest, sobrium quidem, et temperatum, sed tamen humanum, et politicum. Per Missam autem Ambrosius, Augustinus, Leo, et c ac teri omnes quos citavimus, semper accipiunt actionem sacram, et mysticam, et in qua praecipua pars religionis nostrae consisteret.
Probabilissima est eorum sententia, qui Missam dici volunt a missione, seu dimissione populi, ut idem sit Missa, quod Missio, sicut idem sunt apud veteres collecta, et collectio, et graece guXXoy^i et ffuXXdju;, et peccati remissa, et remissio; remissam enim passim usurpat Cyprianus lib. m. epist. 8. lib. de bono patientiae, in epist. ad Jubajanum, et alibi. Haec sententia est Isidori lib. vi. originum, Rabani lib. i. cap. 32. de Instit. Clericorum, et Alcuini lib. de officiis Ecclesiasticis cap.. de celebratione Missae. Hugo etiam loco notato, et alii recentiores hanc etymologiam admittunt.
Quamvis autem a missione Missa dicatur, non tamen eam solam significat, sed traductum est inde vocabulum ad alia significanda. Sunt igitur quinque Missae acceptiones apud scriptores ecclesiasticos.
Primo, accipitur simpliciter pro missione: ita accipitur in Concilio Cartaginensi IV. canon. 84. « Episcopus nullum prohibeat usque ad Missam Catechumenorum, neque Judaeum, neque Gentilem Ecclesiam ingredi, et audire verbum Dei. » Quo loco Missa non potest accipi pro sacrificio, seu ccena sacra: nam illa non erat Catechumenorum, sed fidelium tantum. Neque potest accipi pro Evangelio, et Lectionibus, quae recitabantur praesentibus Catuchemenis: nam Concilium volebat ea ab infidelibus etiam audiri. Quare non potest Missa eo loco accipi, nisi pro missione Catechumenorum. Eodem modo accipitur ea vox in Concilio Ilerdensi canon. 4. ubi prohibentur incestuosi permanere in Ecclesia, nisi usque ad Missam Catechumenorum. Sic Augustimus in eodem sensu serm. 237. de tempore (qui absque dubio est Augustini): « Ecce, inquit, post sermonem fit Missa Catechumenis, manebunt fideles etc. » Eodem modo accipitur Missa apud Cassianum lib. n. de canonico orationum, et psalmorum modo cap. 7. et in titulo cap. 15. ubi Missam orationis, vocat dimissionem finita oratione. Et lib. m. cap. 7. ubi vocat Missam congregationis, dimissionem congregationis, et cap. 8. vocat Missam vigiliarum, dimissionem post vigilias. Quomodo etiam accipiuntur Missae, qua; jubentur fieri a sancto Benedicto in Regula cap. 17. post singulos nocturnos. Denique hoc modo accipitur in nostra Liturgia, cum dicitur a diacono: « Ite Missa est, » ut enim recte exponit Alcuinus loco citato, sensus est: Jam dimissio est congregationis, abire omnibus licet.
Secundo, accipitur Missa pro divino officio lectionum, precum, et aliorum id genus, quod celebratur in Ecclesia ante dimissionem Catechumenorum. Et sane illa verba Concilii antiquissimi Valentini, cap. i: «Hoc esse censuimus observandum, ut sacrosancta E- vangelia ante munerum illationem in Missa Catechumenorum in ordine lectionum post legantur ctc.» non possunt intelligi de dimissione Catechumenorum, sed de officio di/Vino, cui ipsi intererant.
Tertio, accipitur pro illa parte Liturgia?, qua? est ab Offertorio usque ad finem, quae proprie dicitur Missa fidelium, teste Alcuino, loco notato. Ita accipitur Missa ab Ambrosio lib. v. epist. 33: « Ego mansi in munere, Missam facere coepi, orare in oblatione, etc.»
Quarto, accipitur pro tota celebratione divini officii, in quo Eucharistia consecrabatur, ut comprehendi simul Missam catechumenorum, et fidelium. Ita accipitur in locis citatis, Leonis, Gregorii, Felicis IV, et Conciliorum Agathensis et Aurelianensis: et haec est communissima acceptio apud omnes posteriores auctores.
Quinto, accipitur pro ipsis collectis, seu precibus, qua? dicuntur in Liturgia: ita accipitur in Concilio Milevitano can. 12.
Sed quarta significatio est, in qua accipitur nomen Missae, cum quaerimus: Utrum Missa sit sacrificium; est enim sensus quaestionis: Utrum actio illa sacra, in qua conficitur Eucharistia, multis pra?cedentibus, et sequentibus precibus et caeremoniis, sit sacrificium. Nec intelligimus quaestionem esse, an singuli illi ritus sint de essentia sacrificii, sed solum, an inter illos ritus sit aliquis, qui proprie sacrificium dici debeat, ad quem reliqui omnes referantur.
Ex quo refellitur impostura Kemnitii. Nam in 2. par. Examinis Tridentini Concilii pag. 717. proponit explicandum: Quid illud sit in Missa, quod Pontificii proprie intelligunt sacrificium, ac dicit illud clarissime explicari a Joan. Eckio lib. i. de sacrificio Missae
cap. 10. et tandem citatis quibusdam verbis ( Eckii, ita concludit pag. 719: « Sacrificium igitur Missae, de quo Pontificii dimicant, in eo consistit, quod sacrificulus certis orna' mentis, et instrumentis, super panem, et vinum Eucharistiae variis utitur gestibus, motibus, et actibus: ut saepius geniculari, inclinari, strictis manibus, modo distendere, modo reducere brachia, subinde se convertere, nunc esse clamosum, nunc magno silentio quaedam demurmurare, suspicere in altum, esse pronum, consistere uno in loco, nunc in dextram, nunc in levam altaris partem commigrare etc. »
Sed haec est mira fraus novi istius evangelistae. Nam Joannes Eckius vir doctissimus, et qui semper de Luthero, et ejus sectatoribus triumphavit, dicit quidem in Missa repraesentari Christi passionem variis actibus, gestibus, ornamentis, ritibus etc. Sed non ait in illa repraesentatione, et illis gestibus consistere essentiam sacrificii, de quo disputamus, ut Kemnitius impudenter mentitur, sed docet, sacrificium proprie consistere in oblatione corporis, et sanguinis Domini, quae a Sacerdote fit Deo. Nam in fine illius capitis decimi a Kemnitio citati, facit quadrimembrem divisionem. Est enim quaedam actio sacrificium, et non repraesentatio sacrificii: quaedam repraesentatio, et non sacrificium. Et haec duplex est: nam alia est simplex repraesentatio, qualis esse solet cum aliquid cernitur pictum, aut ex libro historia recitatur: alia est repraesentatio ad vivum per varias actiones, ut cum praelium, vel triumphus in scena ab actoribus repraesentatur, ubi et personae, et vestes, et arma, et ipsae actiones cernuntur, et verba audiuntur. Quaedam denique sacrificium, et repraesentatio sacrificii.
Ad primum membrum pertinet mors Christi vera in cruce: illa enim fuit sacrificium, et non repraesentatio alicujus sacrificii. Ad secundum membrum pertinet manducatio Eucharistiae. Qui enim id faciunt simpliciter, commemorant Christi passionem; sed nec sacrificium proprie offerunt, nec etiam sacrificium crucis ad vivum repraesentant. Ad tertium membrum pertinet officium divinum, quod in Ecclesia agitur in die Parasceves; in illo enim repraesentatur accurate passio Christi variis gestibus, motibus, verbis, vestibus, instrumentis etc. sed non est in toto eo officio ulla actio, quae sit proprie sacrificium. Ad quartum membrum pertinet
Missa, in qua et repraesentatur variis gestibus, et actionibus sacrificium crucis, et simul offertur Deo verum, et proprium sacrificium corporis Domini.
Haec est Eckii doctrina, et omnium Catholicorum, ex qua perspicue constat, sacrificium non consistere proprie in illis variis gestibus, et m >tibus: nam alioqui in die Parasceves verum sacrificium offerretur, cum in officio ejus diei plurimi ejusmodi gestus, et motus fiant, quod tamen Eckius disertis verbis negat.
Adde quoji Eckius cum probare vult sacrificium Missae, in toto illo opere omnia sua argumenta dirigit ad probandum in Missa fieri oblationem Deo: non autem ad probandum fieri debere varios gestus, et motus. Non igitur ille per sacrificium intellexit gestus, et motus, utKemnitius calumniatur, sed oblationem corporis, et sanguinis Domini. Haec de primo.
Chapter 109 of 133