Caput XXV. Solvuntur argumenta Joannis Calvini
Joannes Calvinus lib. iv. Instit. cap. 18. § 1. quinque argumenta proponit, cum dicit se verbo Dei clarissime demonstraturum sacrificium Missae insigni contumelia Christum afficere; crucem ejus sepelire, et opprimere; mortem ejus in oblivionem tradere; fructum, qui ex ea nobis proveniebat, tollere; Sacramentum, quo mortis memoria relicta erat, enervare, et dissipare: quae omnia argumenta exequitur in sequentibus sectionibus.
Primum igitur tale est argumentum. Christus est sacerdos in aeternum: ergo nulli substitui debent Christo successores, aut vicarii. Ergo nulli sunt modo sacerdotes in terris, proinde nec sacrificia: nam in veteri lege ideo multiplicabantur sacerdotes, quia morte prohibebantur permanere, ut Apostolus dicit ad Hebr. cap. vn. Neque responderi potest, eos qui nunc ordinantur sacerdotes, non succedere Christo, sed eos suffraganeos esse. Nam apostolus loco citato non concedit ullorum sacerdotum multiplicationem, nisi propter mortem praecedentium, Christus autem
semper vivit, et sacerdos manet; ergo solus fungitur sacerdotio: vel si multi sunt iu terris sacerdotes, Christi sacerdotium abrogatur.
Respondeo: Nullus Catholicorum affirmat, sacerdotes, qui sunt in Ecclesia, Christo succedere: quare non erat opus, ut id Calvinus refelleret, nam quod Lutherus, et Illyricus mentiuntur, id haberi in epistolis decretalibus paulo ante refutatum est.
Quod autem attinet ad vicarios, et suffragancos, vel potius ministros Christi in sacerdotio secundum ordinem Melchisedech, falsum est horum multiplicationem repugnare unitati, et aeternitati sacerdotii Christi. Nam Christus non solum est sacerdos, sed etiam est unicus, et aeternus Magister noster, ut ipso dicit Matth. xxm. Innno etiam ad sacerdotium pertinet docere, ut idem Calvinus fatetur eodem lib. iv. Institut. cap. i. § 5. et tamen quia Christus non docet nunc per se humano more, et visibiliter, ut hominum natura requirit, non repugnat unitati, et aeternitati magisterii ipsius ut sint multi homines, qui dicantur Doctores, et Magistri, et in hac re vicarii, suffraganei, et ministri Christi, ut patet ex Paulo, qui I Thimoth. 2. et II Thimoth. 1. vocat se Doctorem, et Magistrum, et I Corinth. 3. vocat se et alios nonnullos Dei coadjutores, et ministros, et II Corinth. 5. dicit: Pro Christo legatione fungimur tamquam Deo exhor tante per nos. Itaque obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo: quibus verbis?e, et legatum, et vicarium Christi facit. Idem dici potest de officio pascendi, et Sacramenta ministrandi. Christus enim est pastor omnium ovium, et ipse est, qui baptizat, et Sacramenta caetera confert, omnium consensu; et tamen quis unquam negavit, debere esse in Ecclesia multos pastores; et Sacramentorum ministros, qui loco Christi, et ut ministri Christi visibiliter ista faciant? Nonne ipsi etiam adversarii pastores, et doctores, et ministri dici volunt, et quotidie docent, ct baptizant, et tamen non putant se derogare unitati Magisterii, et pastoratus Christi? Eodem igitur modo, quia Christus non sacrificat nunc per se visibiliter, et humano more in terris: non repugnat unitati, et aeternitati sacerdotii ejus, ut habeat in terris sacerdotes ministros, et vicarios, per quos id faciat. Imo ut supra demonstravi¬
mus, non potest Christus alia ratione vere dici sacerdos in aeternum, nisi per ministros sacrificet, quandoquidem certum est, eum per se proprie non sacrificare.
Ad locum autem Apostoli, qui videtur absolute excludere multiplicationem sacerdotum in testamento novo, in promptu est responsio. Apostolus enim excludit absolute multiplicationem sacerdotum in eadem dignitate, et potestate; non autem sacerdotum inferiorum, et qui respectu Christi ministri sint, et dicantur. Nam in lege veteri ob mortem Aaronis, successit illi in eadem dignitate, et potestate Eleazarus, Eloazaro Phineos, et sic de aliis, et si nunquam Aaron mortuus esset, nullus ei successisset; tamen vivente etiam Aarone multi alii erant inferiores sacerdotes. Sic igitur Christo nemo succedit in eadem dignitate, ct potestate, quia nunquam moritur: tamen ipso vivente multi inferiores ordinantur, qui sint ejus vicarii, et administri. Quod etiam videmus in regno temporali, ubi regi, quamdiu vivit, nunquam succeditur, licet is multos habere soleat vel proreges, vel ministros, per quos in variis provinciis jus dicat.
Secundum Calvini argumentum tale est. Non potest erigi altare, quin evertatur crux Christi, nec potest offerri sacrificium Missae, sine injuria sacrificii crucis. Nam sacrificium crucis habet vim infinitam, et aeternam: ergo non egemus alio sacrificio; ergo multiplicare tot sacrificia Missae, nihil est aliud, quam negare virtutem, et sufficientiam sacrificii crucis. Neque valet effugium eorum, qui dicunt Missae sacrificium idem esse cum sacrificio crucis. Nam si sacrificium crucis vere habet infinitam, et aeternam vim, non solum non egemus alio sacrificio, sed neque alia repetitione ejusdem sacrificii. Neque illud aliorum effugium valet, qui dicunt, repetitionem hujus sacrificii ad id necessariam esse, ut applicetur singulis vis primae oblationis sacrificii crucis. Nam ad hanc applicationem satis esse possunt media a Christo instituta, praedicatio scilicet Verbi, et sacrae Coenae administratio. Et confirmantur haec omnia ex Apostolo Hebr. 9. et 10. ubi legimus Christum semel apparuisse per immolationem suam: item voluntate Dei nos sanctificatos esse per oblationem corporis Jesu Christi semel: item Christum una oblatione- consummasse in perpetuum san-
clificatos: denique acquisita semel remissione peccatorum, nullam amplius restare oblationem. Accedit ultimo Christi vox, Joan. xix: Consummatum est; quibus verbis testatur Dominus uno suo sacrificio perfectum esse, et completum, quidquid in salutem nostram erat.
Respondeo: Quod Apostolus ait Roman. m. de lege et fide: Numquid legem destruimus per fidem? absit, sed legem statuimus; idem nos de cruce, et Missa dicere possumus: Numquid crucem evertimus per Missam? absit, sed crucem statuimus. Quomodo enim Missa crucem everteret, quae nihil ferme est aliud, nisi continua commemoratio crucis? Sed ad argumentum. Fatemur sacrificium crucis, vim infinitam, et sempiternam habere ad sanctificandum, atque inde sequi concedimus, non esse opus alio sacrificio crucis, aut ejusdem sacrificii crucis repetitione; id est, non esse opus, ut alius Christus moriatur pro nobis, aut ut idem Christus saepius moriatur. Negamus autem inde sequi, non posse sine crucis Christi injuria multiplicari sacrificia repraesentantia sacrificium crucis, et ejus fructum nobis applicantia. Nam si ita esset, non solum tollerentur Missae de medio, sed etiam efficeremus omnia sacrificia Testamenti veteris fuisse peracta in injuriam crucis Christi. Nam sacrificium crucis non solum vim habuit sanctificandi futuros homines, sed etiam praeteritos: inde enim dicitur, agnus occisus ab origine mundi, Apocalyp. 13. Illa igitur Calvini consequentia: Sacrificium crucis est perfectissimum; ergo non potest erigi altare, quin evertatur crux Christi: si quid valet contra altare Ecclesiae, valebit etiam, contra altare Synagogae: negemus igitur cum Manichaeis, ut Calvino pareamus, Testamentum vetus, quod tot altaria erexerit in contumeliam crucis.
Illud autem, quod Calvinus addebat fructum crucis satis applicari per praedicationem Verbi, et administrationem Coenae Domini: proinde non esse opus sacrificio Missae: nihil concludit. Nam in primis eodem argumento probarem supervacaneam esse Ccenam Domini, quia fructus crucis satis applicatur per Baptismum; imo, et Baptismum supervacaneum esse, quod sola praedicatione verbi possit excitari fides, per quam applicatur fructus crucis. Placuit igi¬
tur Deo varia media instruere, quibus facilius, suavius, plenius fructum crucis consequeremur, atque unum ex his, nos sacrificium Missae esse contendimus: neque adversarii contrarium adhuc ostendere potuerunt. Deinde etiamsi ad applicandum fructum crucis, non esset sacrificium Missae necessarium, nec utile, non tamen sequeretur esse in injuriam crucis, quod Calvino probandum erat; imo nec sequeretur non esse necessarium. Nam adhuc necessarium esset ad religionem constituendam, quae sine externo sacrificio esse non potest; ad Deum cultu supremo, et illi soli debito honorandum, ad sacrificium crucis commemorandum; et ad alios fines, de quibus supra diximus.
Ad loca ex Paulo adducta facillime respondetur. Nam verba illa capitis 9: Neque ut saepius se offerat eic. apertissime omnium expositorum consensu de cruenta oblatione accipienda sunt; nam mox idem Paulus subjungit: Alioqui oportebat eum frequenter pati ab origine mundi. Sensus igitur est: Christus non intravit in coelum per primam sui oblationem, id est, per mortem suam, ut deinde exeat, et se offerendo, et moriendo iterum intret; et hoc saepius repetat quemadmodum Pontifex Leviticus per victimam intrabat sanctuarium, et exibat: et rursus iterum per aliam victimam intrabat, et exibat: alioqui oportuisset Christum ab origine mundi pro singulis generationibus se offerre, ac mortem pati: sed unica oblatione, id est, unica morte peccata totius mundi purgavit, et coeli aditum omnibus hominibus aperuit. Videmus igitur Apostolum non excludere quamlibet iterationem oblationis Christi, sed eam solam, quae mortem ipsius requirit.
Illa quoque verba capitis x: Sancti ficati sumus per oblationem corporis Christi semel. Et illa: Una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos: similiter de cruenta oblatione intelligenda sunt. Sensus enim est: Per unam Christi mortem sanctificati sumus, imo etiam consummati sumus, adepti videlicet non solum remissionem peccatorum, sed etiam ornamenta justitiae, et ipsam beatitudinem; et hoc in sempiternum, id est, pro omni aetate, et generatione, ut jam non egeamus alio Christo, qui morte sua nos redimat: vel ut idem Christus pro nobis, vel pro aliis saepius moriatur.
Illud autem ex eodem capite: Ubi est remissio peccatorum, jam non est remisssio pro peccato, quod adversarii maxime urgent, si quid probaret, tantum probaret, non esse locum post sacrificium crucis, ulli sacrificio propitiatorio, non autem ulli sacrificio absolute: nam multa sunt sacrificia vere, et proprie dicta, quae non sunt propitiatoria. Quare parum fideliter Calvinus ex Paulo citavit, nullam amplius restare oblationem, cum Paulus disertis verbis dixerit, nullam esse oblationem pro peccato.
Sed neque admittimus ex hoc loco posse colligi, Missam non esse sacrificium propitiatorium, seu oblationem pro peccato. Nam duo requiruntur ad remissionem peccatorum; unum, ut inveniatur pretium liberationis, seu satisfactio justa et debita divinae justitiae. Alterum, ut pretium in particulari applicetur hominibus. Quod attinet ad primum, sacrificium crucis remisit omnia peccata, praeterita, praesentia, et futura; siquidem pretium acquisivit sufficientissimum pro peccatis totius mundi: et ideo illo sacrificio peracto, et peccatis remissis, non restat ulla similis oblatio pro peccato, id est, pro acquirendo pretio ad remissionem peccatorum. Et hoc solum est, quod Apostolus eo loco scribit. Quantum ad secundum, nondum facta est remissio peccatorum omnium: nam adhuc sunt, et erunt usque ad mundi consummationem, quibus applicandum sit pretium liberationis, et remittenda peccata, et ideo remanet hostia pro peccato, nimirum sacrificium Missae.
Dices: Videtur Apostolus, cum ait: Jam non est oblatio pro peccato, respicere ad sacrificia Judaica, quae pro peccato dicebantur; ac docere illa sacrificia esse omnia abrogata, cum jam peracta sit remissio peccatorum: non ergo solum excludit Paulus novam oblationem, qua acquiratur pretium, sed omnes alias oblationes pro peccato, etiamsi tantum repraesentativae, et applicativse, sint sacrificii crucis.
Respondeo: Non cogimur dicere, Apostolum respexisse ad sacrificia Judaica: sententia enim ejus hoc tantum postulat, ut acquisito pretio remissionis peccatorum, non requiratur oblatio acquisitiva illius pretii. Potest tamen concedi Paulum respexisse ad illa sacrificia veteris legis, non ut erant reprsesentativa, et aliquo modo applicativa sacrificii crucis, sed ut erant figurae, et promissiones futuri sacrificii: peracto enim sacri¬
ficio crucis, et pretio acquisito, frustra adhiberentur figurae promittentes id, quod jam habemus. Quod autem non excludat Paulus sacrificia repraesentativa, et applicantia sacrificium crucis, manifestissime patet ex eo quod alioqui exclusisset etiam Baptismum, et Ccenam Domini, quae sunt etiam Sacramenta repraesentantia, et applicantia fructum crucis; imo et verbum, et fidem, et orationem, et omnia media, seu instrumenta, quibus applicatur fructus crucis. Nam sic argumentari possemus: Per crucem sunt remissa omnia peccata; ergo frustra sunt omnia instrumenta justificationis.
Denique illud, Consummatum est, perperam a Calvino adducitur. Non enim significat, ut ipse somniat, unica oblatione crucis consummata, et completa omnia, quae in salutem nostram erant; quasi supervacanea fuerint csetera, doctrina, Sacramenta, exempla, et omnes labores ante crucem obiit: sed significat, ut Chrysostomus, Augustinus, Cyrillus, Theophylactus, et alii exponunt, consummatas fuisse pcenas, et afflictiones, quas in carne passurus erat, vel quod in idem recidit, consummata fuisse Prophetarum oracula, quae passionem ejus praedixerant.
Tertium argumentum Calvini sumitur ex eo, quod sacrificium Missae unam Christi mortem obliteret, et ex hominum memoria excutiat. Nam Testamenti confirmatio a morte testatoris pendet: ergo et Testamenti Christi confirmatio a morte Christi pendet. Sed Missa est novum Testamentum; imo quot sunt missae, tot sunt Testamenta ergo ut rata sint oportet Christum toties mori, quoties dicitur Missa: ergo unica illa Christi mors, aut non creditur, aut pro nihilo ducitur. Praeterea hostiam, quae offertur occidi et mactari necesse est: ergo si Christus singulis Missis sacrificatur, eum singulis momentis mille in locis crudeliter interfici oportet. Neque valet si respondeant, sacrificium Missae esse avaigaxTov: nam non pendet ex arbitrio hominum, ut sacrificii naturam mutent; et Apostolus ait: Sine sanguinis effusione non fit remissio.
Respondeo: Si Catholici dicerent, in sacrificio Missae vere Christum mori, Calvini argumentum aliquid virium habere videretur: sed cum dicant omnes, Christum non mori nisi in Sacramento, seu signo repraesentante unicam illam mortem, quam aliquando obiit; tantum est, ut Missa obliteret
Christi mortem, ut potius efficiat, ne unquam ohliteretur. Sed inquit Calvinus: «Etsi dicant Papista), se Christum nec velle, nec posse interficere, tamen id sequi ex eorum dogmate, argumenta nostra probant. » Vi deamus igitur an ita sit.
Primum argumentum ex nomine Testamenti, nihil probat. Nam Missa non est nova Testamenti Christi institutio, sed est repetitio illius ejusdem, quod Christus aliquando fecit, et sua morte confirmavit. Quemadmodum inter homines, cum testamentum morte confirmatum saepius in judicio exhibetur, et recitatur, aut etiam describitur ad applicandam huic, aut illi heereditatem, non est opus ut testator iterum moriatur: sed satis est, si constet testatorem esse mortuum, nec ante mortem revocasse, aut immutassse suum testamentum.
Sed contra probare nititur Calvinus, singulas Missas esse Testamenta nova, id est, diversa ab illo Testamento quod Christus initio fecit, et morte sua confirmavit: « Singula! Missa!, inquit, novam peccatorum remissionem, novam justitiae acquisitionem promittunt; ergo tot sunt nova, ac diversa Testamenta, quot Missae. »
Respondeo: Remissio peccatorum, et justitiae acquisitio, quam Missa promittit, respectu ejus cui promittitur, nova dici potest, quippe qui eam antea non habebat: sed respectu sacrificii crucis, de quo Calvinus loqui debet, non est nova, sed est illa ipsa, quce per sacrificium crucis parta est; nam, ut sa!pe diximus, sacrificium Missae applicat fructum sacrificii crucis. Atque in hoc est totus error adversariorum, quod sibi falso persuaserint, nos tribuere Missae vim remittendi peccata sine ullo ordine ad sacrificium crucis.
Ad aliud argumentum ex occisione hostiae, quae offertur, respondeo Sacrificium Missae esse verissimum sscrificium, et tamen non exigere veram hostiae occisionem. Solum enim occisio requiritur in oblatione rei viventis, et quae in forma rei viventis offertur, ut cum offeruntur agni, vituli, aves, et similia, quorum destructio in morte consistit. At cum forma sacrificii est rei inanimae, ut panis, vini, thuris, et similium, non potest requiri occisio, sed solum consumptio rei illi conveniens. I11 Missa igitur offertur quidem Christus, qui est res vivens, et offertur in
forma rei viventis, quantum ad repraesentationem, ubi solum requiritur mors repraesentata, non autem mors reipsa: sed ut est sacrificium reale, et proprie dictum offertur in forma panis et vini, juxta ordinem Melchisedech, et proinde informa rei inanimae. Unde in Canone ubi habentur verba oblationis potissimae post consecrationem, dicimus: Offerimus panem vitae aeternae, et calicem salutis perpetuae. Quare consumptio hujus sacrificii non debet esse occisio, sed manducatio.
Ad illud: Sine sanguinis effusione non fit remissio, respondeo: Apostolum loqui de sacrificiis legis veteris, in qua nullum erat sacrificium pro peccato sine sanguinis effusione. Sic enim ait Hebr. ix: Omnia pene in sanguine mundantur, secundum legem, et sine sanguinis effusione non fit remissio.
Praeterea potest etiam absolute, et generatim accipi Pauli sententia, non quod quotiescumque fit remissio, tum sanguinem fundi oporteat, sed quod remissio nunquam fiat, nisi in virtute effusionis sanguinis, sive ea nunc fiat, sive facta, sive futura sit.
Denique in sacrificio Missa! rectissime potest dici sanguis Christi effundi, ut ipse Dominus loquitur cum ait: Hic est sangids meus, qui pro multis funditur; sive consideremus mysticam sanguinis effusionem, sive realem effusionem, id est, libationem, seu oblationem sanguinis Domini. Ut enim usitate secundum scripturas, dicitur panis frangi cum distribuitur, etiamsi integri panes dentur sic etiam vinum fundi dici potest cum distribuitur, licet plena! amphora! donentur, et eodem modo corpus sub specie panis frangitur, et sanguis sub specie vini funditur, dum offertur et donatur Deo in sacrificium.
Quartum Calvini argumentum ducitur a fructu mortis Christi; quem Missa nobis praeripit, dum ne eum agnoscamus, et cogitemus, facit. Quis enim cogitet, se morte Christi redemptum esse, ubi novam in Missa redemptionem viderit? Quis peccata sibi remissa confidat, ubi novam remissionem viderit?
Respondeo: Argumentum non est dissimile superioribus: nititur enim falso illo fundamento, quod Missa Catholicorum sententia, vim habeat expiandi peccata sine crucis sacrificio. Si enim hoc diceremus, rectissi-
me Calvinus colligeret, Missam nobis praeripere fructum mortis Christi: sed quia id nulli Catholici docent, aerem verberat Calvinus.
Sed contra instat ille: « Neque evadet, inquit, qui dixerit, non alia causa nos peccatorum remissionem in Missa obtinere, nisi quia morte Christi jam acquisita est. Non enim aliud affert, quam si jactet, nos ea lege a Christo redemptos esse, ut nes ipsi redimeremus: ut nihil jam passioni Christi relinquatur, nisi, ut sit exemplum redemptionis, quo discamus nostri esse redemptores. a
Respondeo: Mira est hujus hominis caecitas, vel malitia, qui nondum potuit, aut certe noluit Catholicorum sententiam intelligere. Nam in primis Missa non est opus nostrum, sed Christi: ipse enim est verus sacerdos, qui per Ministros sacrificium offert, et per illud purgat, et remittit peccata. Quare etiamsi Missa haberet vim per se absque sacrificio crucis, non ideo tamen nos ipsi redimeremus, sed Christus nos redimeret. Deinde non ita comparamus, ut perperam facit Calvinus, passionem Christi cum sacrificio Missae, ut dicamus ex passione Christi sumi tantum exemplum redemptionis. Dicimus enim passione Christi totum pretium redemptionis acquisitum, et propterea nos omnes ea morte redemptos, quod attinet ad sufficientiam pretii pro omnibus persoluti: per sacrificium autem Missa? applicari pretium illud, ut etiam applicatur per Sacramenta, quamvis alio, et alio modo, ut suo loco infra dicemus. Sicut igitur, qui baptizat, non dicitur exemplum tantum sumere redemptionis a passione Christi, nec proprie redimere, sed applicare dun taxat pretium per passionem acquisitum: sic etiam de sacrificio Missa? cogitari debet.
Quintum argumentum jam est solutum: nihil enim affert, praeter id, quod Lutherus dicebat, non posse idem accipi, et donari. Haec sunt argumenta ex libro Institutionum Alia duo addit in Antidoto artic. vi. Parisiensis, qua? brevissime solvi possunt.
Primum est hoc: Institutio Christi sic habet: Accipite et manducate: non autem, Offerre; ergo sacrificium non ex instituto Christi est, sed palam cum eo pugnat. Respondeo: Nusquam legimus Christum dixisse: Non offerre; quod si legeremus, tum vere pugnaret cum instituto Christi sacrificium Missa?. Quod si illud urgeat Calvi¬
nus, quod non dixerit Christus: Offerre, jam supra responsum est, tum nihil colligi ex pura negatione; tum satis Christum aperte jussisse offerri, cum ait: Hoc facite.
Alterum argumentum est: Nemo usurpare debet honorem sacerdotii., nisi a Deo vocatus, teste Apostolo. Nemo autem praeter Christum vocatus legitur. Respondeo: Cum Apostolos Christus ad honorem sacerdotii vocaverit illis verbis: Hoc facite, nemo potest dicere eos non esse a Deo vocatos, nisi qui Christum neget esse Deum. Qui autem Apostolis legitima ordinatione succedunt, non minus a Deo vocari censendi sunt, quam olim a Deo judicarentur vocari, qui Aaroni per carnalem propagationem substituebantur.
Chapter 130 of 133