Skip to the text

Caput III. Mortem Christi sacrificium esse proprie clictum

Sed una occurrit dubitatio circa sacrificii definitionem. Nam sacrificium crucis, id est, Christi passio et mors, verissimum, ac perfectissimum sacrificium fuit, ut Augustinus docet lib. i. contra advers. leg. et propilet, cap. 18. et tamen non videtur ei convenire definitio assignata. Nam (ut alia omittam) ratio sacrificii a nobis descripta requirit, ut non sit actio alicujus virtutis, nisi religionis: mors autem Christi actio fuit charitatis, patientiae, fortitudinis, humilitatis, obedientiee, ut Apostolus prsedicat Roman. v. Philipp. n. Hebr. xii. et alibi.

Respondeo: Sacrificium crucis proprie actum religionis fuisse. Christus enim priccipue in mortem se obtulit, ut esset oblatio, et sacrificium Deo pro expiatione peccatorum totius mundi, ut sacri scriptores passim docent, ac praecipue Apostolus Ephes. v. et Hebr. vn. vm. ix et x. tamen nihil repugnat quominus actus proprius religionis possit etiam participare multas alias virtutes: sicut e contrario actus omnium aliarum virtutum, ut supra diximus, religionis rationem participant; et sacrificia suo quodam modo nominantur. Sicut enim si quis obedientiam superiori praestet ob Dei honorem, illa obedientia sacrificium erit: sic etiam si quis veram hostiam Deo offerat, quia id ei superior imperaverit, actio illa, obedientia dici poterit. Et quemadmodum eleemosyna pauperi propter Dei honorem data, sacrificium quoddam est; sic etiam sacrificium pro peccatore Deo oblatum, misericordia est.

Dicet aliquis: Si res ita se habet, poterunt etiam Martyrum passiones vere, et proprie sacrificia dici, licet ad charitatem, et fortitudinem potissimum pertinere videantur.

Respondeo: Martyrum passiones sacrificia dici possunt largo modo, ut omnia alia bona opera; non autem proprie, et in rigore, ut Christi passio: differt enim passio Christi a passionibus Martyrum quatuor modis, ratione videlicet personae, actus, formse, et finis.

Ratione personae, quia Christus vere, et proprie erat sacerdosPsal. cix. Tu es sacerdos in aeternam, et sacerdos magnus, ut ait Apostolus Hebr. x, imo plane summus, et maximus, qui posset hostiam quamlibet rite offerre, et ideo etiam corpus suum. Sancti autem martyres, vel sacerdotes non erant, vel certe non tales, qui possent eligere victimam lege praescriptam.

Ratione actus, quia Christus proprie seipsum sacrificavit, cum in ejus potestate fuerit mori, et non mori. Isai. liii. Oblatus est, quia ipse voluit. Joan. x. Ego pono animam meam, nemo tollit eam a me, sed ego pono eam. Joan. xvn. Et pro eis ego sanctifico meipsum, id est, sacrificium offerro meipsum, ut exponunt Joannes Chrysostomus homil. 81. in Joan. et Cyrillus lib. xi. in Joan. cap. 25. Martyres autem nec poterant mori, quando volebant, nec etiam impedire passionem suam, et mo item, quando volebant.

Ratione formae, quia Christus vere mystico ritu sacrificatus est; non enim casu, sed ex electione ipsius factum est, ut in die festo Paschae, et in altari crucis, et manibus extensis, et extra portam urbis Hierosolymec pateretur, ut S. Leo notat in epist. 83. ad Monachos Palaestinos. Et Joannes Evangelista, scribit cap. xm. Sciens Jesus, quia venit hora ejus. Et Paulus Hebr. xm. Quorum iinimalium infertur sanguis pjro peccato, bonum corpora cremantur extra castra; ita et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. In mortibus Martyrum nihil ejusmodi reperimus.

Ratione finis, quia ille fuit proximus, et principalis finis mortis Christi, placare Deum generi humano, qui est finis veri sacrificii, Coloss. i. Pacificans per sanguinem crucis etc. et idem clamant omnes Scripturae. Quare omnia sacrificia legis veteris, figura? erant, ac typi hujus verissimi, et summe pro-

Chapter 111 of 133