Skip to the text

Caput XVII. Idem 'probatur ex nomine Sacerdotis

Tertium caput sumitur ex vocabulo, Sacerdos. Fatentur enim Calvinus, et Martyr lo¬

co supra notato, sacerdotes proprie ordinari ad sacrificium; et ideo contendunt non dedisse Christum Ecclesia? sacerdotes, sed ministros tantum verbi, et Sacramentorum.

Porro veteres Patres adeo frequenter hac voce utuntur, ut coactus sitKemnentius confiteri in secunda parte Examinis pag. 1140, ubi de Sacramento ordinis disputat, invaluisse apud veteres usum vocandi ministros Ecclesiae sacerdotes, et eorum ministerium sacerdotium, licet in Scriptura Testamenti novi, ejusmodi vocabulum in hac significatione non inveniatur: quod quidem verissimum est. Nam non solum Augustinus lib. xx de Civit. Dei cap. 10. et Chrysostomus in libris sex de sacerdotio, quos Kemnitius citat, et omnes posteriores passim utuntur hac voce, sed etiam his antiquiores, ut Gaudentius tract. 2. de Exodo: « Dominus, inquit, discipulis fidelibus mandat, quos primos Ecclesia? sua? constituit sacerdotes, ut indesinenter ista vita? aeterna? mysteria exercerent, quae necesse est a cunctis sacerdotibus per singulas totius orbis Ecclesias celebrari. » Item Hieronymus in Dialogo contra Luciferianos prope finem. Ambrosius in Psal. 38. Eusebius lib. v. demonstr. Evangel. cap. 3. Cyprianus in singulis ferme epistolis. Tertullianus de praescriptione, et de velandis virginibus. Dionysius cap. i. 3. et 5. Ecclesiastica? hierarcjiiae et alii omnes hac voce utuntur. Et quod amplius est, ipsum S. Joannem Apostolum sacerdotio functum, et laminam Pontificalem gestasse scribit Polycrates apud Eusebium lib. v. hist. cap. 22.

Neque obstat, quod in novo Testamento ministri Ecclesiastici non dicantur sacerdotes; causa enim in promptu est. Quia enim tempore Apostolorum adhuc vigebat sacerdotium Judaicum, et sacrificia cruenta offerebantur in templo Hierosolymitano, Apostoli (Domino inspirante) non utebantur nominibus sacerdotii, sacrificii, templi, altaris, et similium rerum, ut facilius distinguerent Christiana sacra a Judaicis, et ne putarentur, si iisdem uterentur vocibus, eosdem illos ritus innovare, aut confirmare. Sed paulo post everso templo Hierosolymitano, et cessantibus omnino sacrificiis Hebraeorum, libere coeperunt antiquissimi Patres uti nominibus templi, altaris, sacerdotis, et sacrificii, ut res ipsa postulabat.

Quare manifeste fallitur, vel potius mentitur Calvinus lib. iv. Institut. cap. 18. §. 10. cum dicit, honorem sacerdotii sic uni Chri-

Chapter 124 of 133