Caput VIII. advcrs. Leg. et Prophet. c. 18. et Leone serm. 8. de passione Domini, qui omnia sacrificia veteris legis quantumvis cruenta, figuras fuisse docet sacrificii Eucharistia
Jam vero quod attinet ad alterum absurdum, nulla est difficultas. Nam quod in Scriptura dicitur, Agnum Paschalem debuisse a tota multitudine filiorum Israel immolari, non sic intelligitur, quasi debuerint singuli de populo agnum immolare: sed quod debuerit in singulis domibus, ac familiis immolari, patrefamilias proprie, et per se immolante, reliquis per illum immolantibus, et voluntate, ac participatione in sacrificium consentientibus. Quod etiam in Ecclesia circa Eucharistiam observatur: presbyteri enim, qui in Christi familia patres sunt, proprie ac per se immolant, populus autem per illos immolat, et simul voluntate, et participatione in sacrificium consentit.
Denique tertium absurdum, quod Kemnitius proferebat, nullius ponderis est. Nam Eucharistiae sacrificium, ut diximus, non solo agno Paschali, sed multis aliis typis adumbratum fuit. Et quidem Agnus Paschalis typus Eucharistia) fuit, non ut sacrificium propitiatorium, sed ut commemorativum liberationis, et ut proprie Eucharisticum: sa* crificia autem, qua) plurima in lege pro peccato fiebant, ejusdem Eucharistia), ut sacrificii propitiatorii, typi ac figura) fuerunt.
Tertio objicit Kemnitius, Agnum Pascha-, lem figuram gessisse passionis Dominica), id quod operose probare nititur ex Scripturis et ex ipso etiam Ecclesiastico testimonio, ex praefatione Missa) deprompto.
Sed argumentum jam ante solutum est, Agnus enim Paschalis utriusque rei typus fuit, et passionis, et Eucharistia); imo non potuit Eucharjstia) typus esse, quin etiam passionis esset, cum Eucharistia repraesentatio, et commemoratio passionis sit. Neque id proprium est Agni Paschalis, sed commune omnibus sacrificiis legis veteris, ut simul et passionis Dominica), et Eucharistiae figurae fuerint.
Probatur sacrificium Missx ex figuris variorum sacrificiorum Testamen ti veteris.
Tertium argumentum sumitur ex cap. xxiv. Exodi, ubi describitur dedicatio, ac celebratio Testamenti veteris. Nam post datam legem in monte Sina, pepigit Deus foedus cum Hebraeis, ac promisit eis mhlta bona, et ipsi vicissim obedientiam mandatorum promiserunt Deo. Sancitum autem fuit hoc foedus solemni sacrificio, et sanguinis aspersione, illis verbis: Hic est sanguis Testamenti, quod mandavit ad vos Deus, ut Apostolus recitat Hebr. ix. allegans verba Moysis. Exod. xxiv.. Hanc figuram impletam esse in ultima caena, in institutione Sacramenti Eucharistiae, nos probavimus supra in i. lib. de Eucharistia, nec videtur ullo modo negari posse. Nam in primis expresse Lucas cap. xxii. et Paulus I Cor. xi. dicunt: Hic calix novum Testamentum est in sanguine meo. Matt. cap. xxvi. etMarcus cap. xiv dicunt.' Hic est sanguis meus novi Testamenti.
Deinde Patres veteres aperte docent, Christum in ultima caena condidisse Testamentum novum. Tertullianus lib. iv in Marcionem: In calicis mentione, inquit, Testamentum constituit sanguine suo obsignatum.)) Idem expresse docent Chrysostomus, et Tlieo- -phylactus in loca allegata Matthaei, et Pauli: necnon Ambrosius in Paulum, et Beda in Marcum, et Lucam, locis citatis.
Praeterea id Lutherani negare non possunt, cum eorum praecipium argumentum contra sacrificium Missa) hoc sit: « Missa est Testamentum Christi; non igitur est sacrificium. i) Hoc argumentum pra) omnibus urget Lutherus in libro de captivitate Babylonica, cap.i. etin lib. de abroganda Missa, et alibi urget idem argumentum Kemnitius in 2. par examinis, pagina 753 et 802. Urgent etiam alii communiter. Quid momenti hoc argumentum habeat, postea videbimus: interim accipimus, quod dant, Missam esse Testamentum Christi; inde enim manifeste
HI, 29; 1 Cor. XI, 25; Matth. XXVI, 28; Mare.
sequitur, Christum in ultima ccena condidisse suum Testamentum et proinde implesse figuram Testamenti veteris.
Accedit postremo, quod si Testamentum Christi in ccena factum non fuisset, certe factum fuisset in cruce, ut quidam suspicari videntur. At omnes conditiones Testamenti in ccenam quadrant, nullae in crucem. Primum qui testatur, vivere debet usque ad completum, et obsignatum Testamentum, Christus in ccena semper vixit, in cruce mortuus est. Quare recte B. Paulus Hebr. ix. non ait Christi morte Testamentum novum factum fuisse, sed confirmatum: non enim testamentum valet, dum vivit, qui testatus est. Deinde qui testatur, sui juris esse debet. Christus in ccena sui juris erat; in cruce non modo captus, et vinctus, sed etiam damnatus, et jam patibulo affixus erat. Tertio qui testatur, semper aliquid mandat haeredibus Christus in ccena: Hoc est, inquit, praeceptum meum, ut diligatis invicem. Et rursum: Hoc facite. In cruce nihil mandasse legitur. Quarto qui testatur, aliquid promittit, seu relinquit, idque nominatim exprimere solet, ut etiam personas, quibus relinquit. In Ccena Dominus expressit remissionem peccatorum, quae est promissio propria Testamenti novi, Hierem. xxxi. et expressit etiam haeredes, cum ait: Pro vobis, et pro multis. In cruce nihil ejusmondi, excepta promissione soli latroni facta. Quinto qui testatur, testes adhibet, et sicut Moyses, non testes quoscumque, sed ipsum populum convocavit, cum Testamentum vetus nomine Dei sanciebat: sic etiam Christus testes, et non quoscumque sed ipsam Ecclesiam convocare debuit; id fecitin ccena, adherant enim onmes Apostoli, qui Patriarchae fuerunt, et veri Patres totius Christiani populi. Ad crucem nec aderant, nec facile convocari potuissent. Sexto qui testatur, solet disertis verbis explicare Testamentum se facere. In cruce Testamentum Christus ne nominavit quidem; at in ccena expressit nomen testamenti, et quidem illis fere verbis, quibus olim Moyses; ut enim ille dixerat: Hic est sanguis Testamenti, quod mandavit ad vos Deus, ita ipse dixit: Hic est sanguis meus novi Testamenti. Septimo qui testatur, instrumentum publicum conficit, quod perpetuo vim habeat applicandae haereditatis. Id instrumentum Christus in ccena confecit dum Sacramentum instituit; in cruce nihil omnino ejusmodi. Maneat igitur ratum el certum in crena Testamentum novum
conditum, et proinde figuram Testamenti veteris impletam.
Hoc fundamento posito, ita argumentamur: Sanguis Testamenti veteris apud Moysem erat sanguis victimae jam immolatae, et vere, ac proprie sacrificatae, ut patet Exod. xxiv.; ergo sanguis Testamenti novi apud Christum, est sanguis victimae immolatae, et vere, ac proprie sacrificatae. Est autem sanguis ille sanguis Christi, ut ipse dicit: Hic est sanguis meus; ergo ipse fuit victima in ccena immolata, et sacrificata.
Neque responderi potest, sanguinem Christi in ccena fuisse sanguinem victimae futurae in cruce. Nam in Exodo prius immolata est victima, deinde sanguis aspersus in populum illis verbis: Hic est sanguis, etc. ergo etiam Christus prius debuit se ipse victimam facere, et immolare; deinde de sanguine dicere: Hic est sanguis, etc. Preterea, nullo ratio pariter, ut prius sanguis victimae hauriatur, deinde victima immoletur, cum e contrario ex immolatione sanguis sequatur. Denique, cum in figura Testamenti veteris, Exod xxiv, tria inveniantur. Primo, promulgatio legis coram populo. Secundo, immolation victimae fcederalis, seu pacificae. Tertio, aspersio sanguinis, et manducatio victimae; et Christus impleverit primum, cum ait: Hoc est praeceptum meum etc. Et tertium, cum ait: Comedite, hoc est corpus meum; Bibite, hic est sanguis meus; quis credat praetermissum fuisse secundum, nimirum victimae immolationem? Ad hoc argumentum nullam legi vel Kemnitii, vel aliorumconfutationem.
Huc referri possunt ortinia illa Scripturae divinae loca, ubi describuntur varia sacrificia veteris legis proprie dicta. Illa enim omnia fuerunt typi, ac figurae sacrificii Eucharistiae, ex quo sequitur ut etiam Eucharistia verum sacrificium esse debeat.
Respondet ad hoc argumentum Kemnitius in 2. par. Examin. pag. 771. sacrificia veteris Testamenti fuisse quidem figuras implendas in novo Testamento, sed impietas esse in unico sacrificio crucis; et nunc etiam impleri in sacrificiis spiritualibus operum bonorum.
Sed nos contra probamus, figuras fuisse sacrificia illa non solum crucis, et operum bonorum, sed etiam Eucharistiae dupliciter. Primo ex Patribus. Tertullianus in lib. contra Judaeos, cap. i, aperte dicit, sacrificium Abel figuram fuisse sacrificii Eucharistiae, Justinus in Triphone: « Similae, inquit, oblatio figurafuitEucharistiae. )) Chrysostomus inPsalm. xcv: «Omnia veterum sacrificia nova superveniens gratia uno complectitur sacrificio. » Augustinus lib. xvn. Civit, cap. 20: « Mensa quam sacerdos novi Testamenti exhibet, de corpore ac sanguine suo est; id est enim sacrificium, quod successit omnibus sacrificiis, quae immolabantur in umbra futuri. Propter quod etiam agnoscimus vocem illam in Psalmo xxxix. ejusdem Mediatoris, Corpus autem aptasti mihi; quia pro illis omnibus sacrificiis, et oblationibus corpus ejus offertur, et participantibus ministratur. » Leo serm. 8. de passione Domini: « Nunc carnalium sacrificiorum varietate cessante, omnes differentias hostiarum, una corporis et sanguinis tui implet oblatio: et sicut unum est pro omni victima sacrificium, ita nunc unum de omni gente fit regnum. » Yide etiam Isichium in Leviticum lib. v. Isidorum lib. i, de officiis, cap. 17. et Damascenum lib. iv. de fide, cap. 14. Ex quibus testimoniis Patrum refellitur mendacium Kemnitii, pagina 778. ubi sic ait: « Ignota est veteribus illa disputatio, quod abrogatione Leviticorum sacrificiorum, prseter sacrificium Christi in cruce, aliud successisset caeremoniale sacrificium in novo Testamento. »
Secundo probatur, quia sacrificium crucis non fuit impletivum figuram illarum, nisi quoad ipsam mactationem, et paucas alias cajremonias. Multe autem aliee caeremoniae sacrificiorum, quae sine dubio figurales erant, ut quod in tabernaculo offerrentur, quod coram multitudine populi fidelis, quod manus imponerentur super victimam quod victima immolata continuo manducaretur, et aliae similes, in cruce impleri non potuerunt: quare aut in Eucharistia implentur, aut simpliciter non implentur.
Chapter 116 of 133