Skip to the text

Caput XII. Probatur sacrificium Missse cx verbis institutionis

Sextum argumentum principale sumitur ab institutione, et prima celebratione hujus mysterii, qua) habetur Mattii. xxvi. Mare, xiv. Luca} xxii. et I Cor. xi. Est autem argumentum hujusmodi: Christus in ultima Ccena se ipsum sub specie panis, et vini Deo Patri obtulit, et idipsum jussit fieri ab Apostolis, et eorum succesoribus usque ad mundi consummationem, sed hoc est sacrificium vere, ac proprie dictum obtulisse, et offerendum instituisse; ergo celebratio Eucharistia} est sacrificium proprie dictum. Assumptio argumenti extra controversiam est: sed propositionem adversarii pertinacissime negant. Antequam autem progrediamur ad eam comprobandam, opera} pretium erit, imposturam adversariorum breviter refutare.

Joannes Calvinus in antidoto articulorum Parisiensium, fingit Catholicos ita probare propositionem nostri argumenti: <c Christus dixit, Hoc facite. Sed facere, est sacrificare, juxta illud Virgibi: Cum faciam vitula: ergo Dominus jussit sacrificare». Deinde argumento a se conficto, respondet, Dominum, cum ait: « Hoc facite », non esse locutum latine, ut locum habeat acceptio illa Yirgiliana, sed syriaee, sive hebraice, ubi non habet locum illa subtilitas grammaticalis: proinde argumentum nihil concludere, Martinus etiam Kemnitius in 2. par. Exam. pag. 716. Catholicos ridet, quod utantur illo argumento ex vocabulo faciendi, quod apud Virgilium accipiatur pro eo, quod est sacrificare.

Sed errant in duobus adversarii. Primum quod non bona fide referant argumenta Catholicorum: non enim Catholici tam inepte argumentantur. Deinde, falsum est, quod assumunt, in lingua Syriaca, vel Hebraica, verbum (facere) non posse accipi pro sacrificare: nihil enim sa}pius occurrit in Scriptura, quam illud verbum in ea significa tione. Levit, xv. ver. 15 loquens Moses de duobus turturibus in sacrificium offerendis: Faciet, inquit, unum pro peccato, et alterum

in holocaustum, ubi etiam in Hebraeo est verbum quod proprie significat facere,

^nan En£ mE7£ III. Reg. 'xviii. ver 23. dicit Elias prophetis Baal: Dentur nobis duo boves, et illi eligant sibi bovem unum, et in frusta cedentes ponant super ligna, ignem autem non supponant, et ego faciam bovem alterum "IDm DS i;svi Oscae 11. ver. 8. Ego

dedi ei frumentum, vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, aurum quie fecerunt Baal. “1©!? Vide similia Levit, ix. xiv. xxni. xxiv. Num. vi. vm. xiv. xxym. 111. Reg. viii. Ezech. vlxi. et alibi.

Sed his omissis, probabimus propositionem nostri argumenti, quod videlicet Dominus in corna obtulerit Deo, et jusserit offerri corpus suum in specie panis, et vini. Et quidem, quod si ipse obtulit, jusserit etiam offerri, certum est ex illis verbis Lucar xxn: Hoc facite in meam commemorationem; illud enim. Hoc, demonstrat, ut supra ostendimus, id quod Dominus fecit in ccena.

Quod autem Domi nusin ccena obtulerit corpus suum Patri in Eucharistia, et non solum Apostolis manducandum porrexerit, in quo tota est difficultas, ut etiam Kemnitius et alii fatentur, probatur primo ex dictis in 1. 2. et 3. argumento principali. Non enim fuit vere sacerdos secundum ordinem Melchisedech, neque implevit figuram agni Paschalis, neque fuit vere sanguis comar, sanguis Testamenti novi, nisi in ccena se obtulerit in sacrificium, ut satis tuse demonstratum est.

Prarter illa argumenta, habemus alia tria. Pri mum, Christus dixit: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur, Lucar xvn, vel ut habet Paulus I Corint. xi: Quod pro vobis datur frangitur. Item: Hic est calix novum Testamentum in sanguine meo, qui pro vobis effunditur,, Luc. xxn. et addit Mattharus, cap. xxvi; In remissionem peccatorum. Illa verba temporis praesentis, datur, frangitur, funditur uon significant dari, vel effundi Apostolis ad manducandum, et bibendum, sed dari, et effundi Deo in sacrificium: nam non ait Dominus, Vobis datur, frangitur, effunditur, sed pro vobis. Et praeterea non dabatur, aut effundebatur cibus ille, et potus tunc nisi Apostolis praesentibus, et tamen Dominus ait etiam: Pro multis effunditur, Matth.xxvi sensus igitur est, Pro vobis, et pro multis datur; et libatur Deo in sacrificium propitiatorium, in remissionem videlicet peccatorum.

Ad hoc argumentum non potest responderi, nisi id quod respondet Kemnitius. in Tom. IV.

par. exam. pug. 710. illa verba, traditur frangitur, effunditur, referri ad crucem, ut sensus sil: Hoc est corpus meum, quod paulo post dabitur ad mortem, et hic est sanguis, qui paulo post in cruce fundendus est: quod enim paulo post futurum est, non inusitate dicitur jam fieri. Et probatKemnitius debere accipi hoc loco praesens pro futuro, his argumentis. Primo, quia in Canone Missa: legimus: Effunditur. Secundo, quia si ipsa actione Missae sanguis effunderetur, non esset Missa incruentum sacrificium. Tertio, Scriptura tradit Christi sanguinem fusum esse in cruce. Quarto, in Scriptura saepe accipiturpraosens, vel etiam praeteritum pro futuro, ut in illis verbis: Ego pono animam meam. Puer natus est nobis. Agnus occisus est ab origine mundi. Addit etiam quinto, quod si ista verba: Quod pro vobis datur, essent substantialia verba sacrificii Missae, magnum scelus impengeretur Canoni Missae, quod illa verba praetermiserit.

Sed ista Kemnitii argumenta parum valent. Ad primum, non solum canon Missae, sed etiam vulgata editio Scriptubac Lucae xxn. et Cyprianus lib. n. epist. 3. legunt in futuro: Effundetur. Sed istae lectiones non pugnant inter se, imo una inducit alteram; nam ex eo, quod Dominus in praesenti dixit, funditur, id est, offertur, ac libatur Deo in in repraesentationem effusionis futurae in cruce, sequitur effusionem in cruce fuisse futurum; et simul etiam sequitur, deinceps usque ad mundi comsummationem fundendum sanguinem Christi, id est, offerendum et libandum Deo in sacrificio Missae, quod omnibus veteribus sacrificiis successit. Itaque omnes sunt verae lectiones, sive dicamus, Funditur, id est, nunc in coena, sive Fundetur, id est, in cruce, sive Fundetur, id est, deinceps in sacrificio per Ecclesiam frequentando. Sed nulla negari debet, et praesertim prima, cum Evangelistae, et Paulus scripserint in praesenti, datur, effunditur; et non oporteat negare proprium, et simplicem litterae sensum sine urgentissime ratione.

Ad secundum, non effunditur in coma sanguis in propria specie, sed in specie vini: dicitur enim sanguis in ccena fundi, cluni in specie liquida in calice collectus offertur Deo, ac deinde in eadem specie funditur in ora sumentium. Sed haec effusio non facit sacrificium cruentum, cum sanguis reipsa de corpore non egrediatur.

Ad tertium, Scriptura verissime tradit Christi sanguinem fusum esse in cruce, sed non negat fusum etiam fuisse in Ccena, imo id appertissime docet, neque ista, ut diximus, inter se pugnant.

Ad quartum, fateor in Scriptura ssope accipi praesens, aut praeteritum pro futuro: sed saepius praesens pro praesenti, quam pro futuro accipiendum nemo, credo, inficiabitur. Probandum igitur esset Kemnitio hoc loco, illud: Datur, et effunditur, accipi pro futuro, non pro praesenti: ut interim omittam, quam ineptum sit illud exemplum a Kemnitio adductum: Agnus occisus est ab origine mundi. Si enim, ut ipse jubet, exponas praeteritum pro futuro, hic erit sensus: Agnus occidetur ab origine mundi; qui sensus quam repugnantiam includat, nemo non videt.

Ad quintum illa verba: Quod pro vobis datur, non sunt verba substantialia sacrificii, quasi necessario requiratur eorum pronunciatio, ut sacrificium percifiatur: sunt tamen ejusmodi, ut manifeste indicent sacrificium a Christo in Ccena fuisse oblatum.

Non igitur probavit Kemnitius quod volebat: nos vero contra probamus, illa verba: datur, et funditur, debere referri ad actionem ccenee, et in praesenti accipienda esse. Primo, quia id requirit propria, et simplex ejus loci sententia.

Secundo, quia Paulus I Corinth. xi. dixit: Quod pro vobis frangitur, frangi autem non convenit Christi corpori, nisi in specie panis. Quare S. Joannes Chrysostomus homil. 24. in priorem ad Corinth. scribit Christum in Sacramento pati fractionem, quam in cruce pati noluit. Et quamvis utcumque possit fractio etiam ad passionem Christi in propria specie accommodari, propter confractionem cutis, et nervorum, ac venarum etc., tamen vix dubium esse potest, quin Apostolus respexerit ad species panis, cum ait, frangitur; Scriptura enim proprie uti solet hac voce cum loquitur de pane, ut: Frange esurienti panem tuum, Isaiee lviii.; panis quem frangimus, I Corinth. x; Frangebant circa domos panem. Actor, ii. Nec tamen possumus de solo pane intelligere illa verba: Hoc est corpus meum, quod pro vobis frangitur; non enim panis pro nobis frangitur, sed nobis. Oportet igitur intelligere verba illa de vero corpore, sed sub specie panis, ut sensus sit: Hoc est corpus meum, quod nunc pro vobis

in specie panis frangitur, id est, datur, et immolatur Deo.

Tertio, quiaLucascap. xxii. cum ait: Hic est calix novum Testamentum in sanguine meo, qui pro vobis funditur; illud, funditur, non conjunxit cum voce, sanguine, sed cum voce, calix, ut ex Graeco textu apparet, ubi habetur, XOUTO TO TTOXV^prov ZXf UVOgSVOV. At Cei’te si

Lucas dicere voluisset, sanguinem fundendum in cruce tantummodo, dixisset: Hic est calix novum Testamentum in sanguine meo, qui, nimirum sanguis, funditur: nunc autem dixit: Hic est calix, qui funditur. Itaque indicavit sanguinem fundi, ut erat in calice, et proinde fundi in coena.

Secundum argumentum principale ad probandam propositionem supradictam, quod Christus in coena se obtulerit in sacrificium, sumitur ex vera praesentia corporis, et sanguinis Christi in coena, quam Lutherani concedunt, et Calvinistae concederent, nisi cum apertissimis Scripturae verbis pugnare vellent. Nam Christi corpus, et sanguis in ccena sumuntur, ut caro, et sanguis victimae pro nobis oblatae; ergo necessario in ipsa coena prius immolantur, et offeruntur Deo, quam a nobis sumantur.

Sumi autem Christi corpus, et sanguinem, ut participationem victimae, Lutherani non negant: et si negarent, facillime probaretur. Nam in primis ideo in coena seorsim consecratur corpus, et seorsim sanguis, ut intelligamus, praesentiam corporis et sanguinis in coena esse ad modum occisi, et mortui corporis. Deinde corpus, et sanguis sunt in coena, ut cibus, et potus. At caro, et sanguis, non sunt apta ad cibum, nisi prius animal moriatur; Christus autem non moritur, nisi per immolationem. Et hoc est argumentum Gregorii Nysseni in prima oratione de Resurrect. ubi colligit in coena Christum immolari, quia non possemus aliter carne ejus vesci. Hinc etiam Augustinus lib. ix. Confess. caip. 13. dicit matrem suam omnibus diebus servisse altari, unde sciret dispensari victimam sanctam.

Kemnitius in 2. par. Exam. pag. 772. et 773. egregie se ad hocargumentum respondisse putat. Dicit enim non sufficere praesentiam veram, et realem corporis Christi ad sacrificium: nam etiam in utero matris, et postea in praesepi, fuit vera, et realis praesentia corporis Christi, ubi tamen nullum fuit sacrificium. Itaque vult quatuor conditiones requiri ad verum sacrificium. Primo, substantiam rei, qua? immolatur...Secundo, certam offerendi -actionem a Deo proscriptam. Tertio, certam personam a Deo deputatam ad offerendum. Quarto, ut fiat ea intentione. et ad cum finem, qui in verbo Dei praescriptus est. Ex his autem conditionibus primam duntaxat haberi dicit in celebratione ccenae, reliquas omnino deesse.

Respondeo primum, quod Christi corpus in utero matris, vel in praesepi vere, ac realiter fuerit praesens, et tamen non fuerit sacrificium, ad rem nihil facit. Nam non erat in utero, vel in praesepi, ut victima, sed ut vivens infantulus: in ccena autem esse ut victimam, ipsi fatentur. Sic enim scribit ipse Kemnitius, ut alios interim omittam, pag. 717. c. Ibi (in ccena) dispensatur, et sumitur victima, quae pro peccatis nostris semel in cruce oblata est ». Haec ille. Sic igitur nos argumentum instruimus: Christi corpus, ut in Coena reipsa adest, victima quaedam est; ergo aliqua praecedente immolatione victima factum est. Quaero, quae fuerit illa immolatio? dices, Immolatio crucis. At cum primum Apostoli participarunt istam victimam, nondum Christus in cruce fuerat immolatus. Praeterea neque nunc victima, quae est in altari, potest dici facta per immolationem crucis: nam illa immolatio semel tantum facta est, et victima per eam facta, paulo post desiit esse victima. Christi enim corpus post resurrectionem dum apparebat discipulis, et dum in coelum ascendebat, victima dici non poterat: et multo minus nunc, ut in coelis vivit ac regnat, victima dici potest. Cum igitur victima per immolationem crucis facta, desierit esse victima, si iterum Christi corpus incipit esse victima, debet alia immolatione id fieri. Sed immolatio crucis non potest repeti; alia igitur nova requiritur immolatio. Quare aut immolatio, quae victimam ponit altari, seu in sacra ccena, est ipsa actio, celebratioque mysterii Eucharistiae: aut non est in sacra ccena ulla victima.

Quod vero attinet ad illas tres conditiones sacrificii, quas in Eucharistia desiderari Kemnitius putat, nos facile possumus eas demonstrare. Nam in primis certae personae deputatae ad sacrificium, sunt Apostoli, et qui eis succedunt; illis enim solis Dominus dixit: Hoc facite. Intentio, et finis in verbo Dei praescriptus, habetur ibidem in illis verbis: In meam commemorationem. Nam ut finis erat sacrificiorum praecedentium, Christum

repraesentare sacrificium crucis, ut futurum: sic finis est sacrificii Eucharistiae commemorare, et repraesentare sacrificium crucis, ul praeteritum. Et sicut vetera illa sacrificia non amittebant suam, et veram, et propriam sacrificii rationem exeo, quod essent repraesentativa; ita etiam sacrificium Eucharistiae, non amittit suam, et veram, ac propriam sacrificii rationem, quia simul est alterius sacrificii commemorativum.

Restat una conditio demonstranda, nimirum actio offerendi, quam quidem certo scimus adesse, etiamsi forte eam non facile possemus distinguere, et separare ab aliis actionibus quse simul fiunt. Nam ex prima conditione, quam Kemnitius admittit, necessario infertur secunda, quam ipse negat; Ubi enim est victima, ibi necessario pree cedere debet immolatio, et proinde oblatio, cum victima non fiat, nisi per immolationem; sed satis manifesta est actio immolationis, et oblationis in Eucharistia, nimirum ipsa consecratio. Neque enim petere debent adversarii, ut ostendamus ubi Dominus dixerit: Ego offero, vel sacrificio; aut ubi. j usserit, Offerre, vel sacrificate: sed satis est, si actio ipsa offerendi, et immolandi ostendatur. Nam in Testamento veteri nusquam legimus dixisse sacerdotes: Ego offero, vel sacrifico; sed hoc ipso, quod ad Dei honorem, et ad significandam Christi mortem, animalia caesa super altare ponebant, offerre Deo, et sacrificare censebantur. Quemadmodum etiam Dominus in cruce non legitur dixisse: Ego me offero, et sacrifico: et tamen quis dubitet spontaneam illam ascensionem crucis, veram oblationem fuisse?Adeumdem igitur modum illa actio, qua Christi corpus ad Dei honorem super mensam ponitur, ut consumatur, idque fit ad repraesentandam ejusdem Christi passionem, oblatio, et immolatio, dicenda est. Illa autem actio consecratio est: nam per consecrationem fit, ut Christi corpus vere et visibiliter adsit super mensam, et adsit apte ad repraesentandam passionem, et mortem ejusdem.

Tertium argumentum principale ad eamdem probandam propositionem, sumitur ex Patribus, qui aperte dicunt, Christum in ccena seipsum Deo Patri sub specie panis, et vini obtulisse.

Iren0euslib.1v. cap. 32: «Novi Testamenti novam docuit oblationem». Cyprianus lib.11. epist. 3: « Quis magis sacerdos Dei summi, quam Dominus noster Jesus Christus? qui sacrificium Deo Putri obtulit, ct obtulit hoc i item quod Mclcliiscdceh obtulerat, panem scilicet, et vinum, Jioc est, suum corpus, et sanguinem ». Ambrosius in Psalm. xxxvili. in illa verba: In imagine pertransit homo: « Vidimus, inquit, Principem sacerdotum ad nos venientem; vidimus, et audivimus offerentem pro nobis sanguinem suum. Sequamur, ut possumus, Sacerdotes, ut offeramus pro populo sacrificium. Nam et si infirmi merito, tamen honorabiles saerifio: quia et si nunc Christus non videtur offerre, tamen ipse offertur in terris, quando Christi corpus offertur: imo ipse offerre manifestatur in nobis, cujus sermo sanctificat sacrificium quod offertur ». Gregorius Nyssenus orat. i. de Resurrect.: « Pro ineffabili, arcanoque, ct qui ab hominibus cerni nequit, sacrificii modo, sua dispositione prieoccupat impetum violentum, ac sese oblationem, ac victimam offert pro nobis sacerdos simul, et agnus Dei. Quando hoc accidit? cum suum corpus ad comedendum, et sanguinem adbibendum familiaribus praebuit.» Joann. Chrysostomus homil. 24. in priorem ad Corinthios: « Pro brutorum, inquit, caedo seipsum offerendum praecepit.)) Et homil. 2. in posteriorem ad Timotheum, prope finem: «Sacra ipsa oblatio, sive illam Petrus, sive Paulus, sive alius cujusyis meriti sacerdos offerat, eadem est, quam dedit Christus ipse discipulis, quamque sacerdotes modo quoque conficiunt: nihil habet ista, quam illa minus. Cur id? quia non hanc sanctificant homines, sed Christus, qui illam ante sacraverat ». Augustinus in Psal. xxxiii conc. 2. «Ipse de corpore, et sanguine suo, sacrificium instituit secundum ordinem Molchiscdech ». Vide etiam lib. ni de Baptismo contra Donatistas, cap. 19. lib. xx. contra Faustum, cap. 21.epist. o. ad Marcellinum, lib. xvn. de civit. Dei, cap. 20. ct lib. lxxxiii queest. 61. Deo ser. vii. de passione Domini: « Ut umbrae cederent corpori ctc. Isichius lib. 2. in Levit, cap. 8. « Prius figuratam ovem cum Apostolis comans Dominus, postea suum obtulit sacrificium. » Itupertus lib. ii. in Exodum cap. G. « In angustia passionis- agonizans, propriis manibus Deo Patri, semetipsum immolavit, -accipiens panem ctc. ))

Chapter 120 of 133