Caput XV. Probatur sacrificium Missse ex traditione Patrum, ac primum ex vocibus saaificii, oblationis, immolationis, etc
Hactenus ex divinis litteris testimonia pro sacrificio Missae deprompsimus: nunc ad secundum locum accedimus, videlicet ad testimonia veterum Patrum. Recte enim Kemnitius dicit pag. 773. bonas mentes plurimum moveri consensu, et testimonio antiquitatis ejus potissimum, quae fuit purioribus, optimis et florentissimis Ecclesiae temporibus. Sed quia nimis longum esset singula testimonia seorsim excutere, ut fecimus in disputatione de veritate corporis Domini in Eucharistia: reducemus omnia ad aliquot capita, et simul refellemus responsiones adversariorum.
Primum igitur caput, sive argumentum sumi potest ex nominibus sacrificii, hostiae, victimae; et ex verbis, offerre, immolare, sacrificare, quibus Patres utuntur cum de celebratione Ccenae Domini verba faciunt; passim enim tum Graeci, tum Latini, non solum dicunt Eucharistiam esse sacrificium, seu oblationem, sed dicunt, offerri Deo, immolari, et sacrificari. Neque opus est loca notari ubi ejusmodi voces habeantur: adversarii enim fatentur eas apud Patres esse frequentissimas: « Negari non potest, inquit Kemnitius pag. 782, veteres quando loquuntur de celebratione ccenae Dominicae, usurpare vocabula, sacrificii, immolationis, oblationis, hostiae, victimae; item uti verbis, offerre, sacrificare, immolare. » Haec ille. Hic igitur modus loquendi satis indicat
quid Patres senserint: si enim existimarent Eucharistiam solum esset Sacramentum, non etiam sacrificium, ut adversarii sentiunt, nulla esset causa cur aliter loquerentur de Eucharistia, quam de Baptismo. Nusquam autem Patres Baptismum vocant sacrificium, hostiam, victimam; nec dicunt baptizare esse sacrificare, vel immolare. Preeterea qua? causa esset cur Patres de Sacramento Eucharistiae aliter loquerentur, quam adversarii nostri loquantur? quomodo enim credibile erit veteres Patres in modo loquendi nobiscum, in sententia cum adversariis convenisse?
Sed videamus quid illi respondeant. Lutherus in lib. de captivitate Babylon, cap. i. timide dicit, Patres fortasse vocare sacrificium, non ipsam Eucharistiam, sed orationes quse in Missa dicuntur. Quia vero videbat istam solutionem non esse sufficientem, cum Patres passim ipsam Eucharistiam sacrificium vocent, et offerri dicant Deo a sacerdotibus, ut paulo post ostendemus, audacter valedicit Patribus: « Si nihil habetur, inquit, quod dicatur, tutius est omnia negare, quam Missam sacrificium esse concedere. » Et in lib. de abroganda Missa, initio ita scribit: « Profiteor in primis, adversus eos qui clamaturi sunt, quod contra ritum Ecclesise, contra statuta Patrum docuerim, nihil horum me auditurum. » Et infra aperte dicit, se non curare quid Patres de Missa dixerint, sed quid debuerint dicere. Similia habet in lib. contra regem Anglia?: « Ultimo, inquit, dicta Patrum inducit rex pro Missario sacrificio, et ridet meam stultitiam, quod solus velim sapere prae omnibus. Hoc est quod dixi, Thomisticos asinos habere nihil quod producant, nisi multitudinem hominum et usum antiquum. » Et paulo infra dicit, se nihil curare si mille Augustini, et mille Cypriani contra se stent. Denique in lib. dd Missa privata: « Hic non moramur, inquit, si clamitent Papistse, Ecclesia, Ecclesia, Patres, Patres: quia ut dixi, hominum dicta, aut facta, nihil in tam magnis causis curamus. Scimus. enim ipsos Prophetas lapsos esse, adeoque Apostolos: Verbo Christi judicamus Ecclesiam, Apostolos, adeoque ipsos Angelos. »
Joannes Calvinus in lib. iv. Institut. cap. 10. §. 10, respondet initio sacramentum Eucharistia? a Patribus vocari sacrificium, quia est memoriale sacrificii crucis. Quam solutionem fusius persequitur Kemnitius, et ideo
paulo infra cum Kemnitii solutionibus eam refellemus: praesertim cum Calvinus non multum videatur in hac solutione confidere. Nam paulo post§. 11. non solum fatetur veteres usos esse vocabulis, queo sacrificium significant, sed etiam agnoscit eos in modo actionis ad sacrificii rationem accessisse, et apertissime cos reprehendit, quamvis inepte sensum eorum excusare nitatur: « Quia veteres quoque, inquit, video alio hanc memoriam detorsisse, quam institutioni Domini conveniebat (quod nescio quam repetita;, aut saltem renovat re immolationis faciem eorum Cee na prre se ferebat) nihil tutius piis pectoribus fuerit, quam in pura, simplicique Dei ordinatione acquiescere, cujus etiam ideo vocatur cama, quoniam sola hic ejus auctoritas vigere debet. » Et § 12: «Et certe si cogitamus Domini, non hominum ccenamessc, non est cur ulla hominum auctoritate vel annorum praescriptione patiamur nos ab illa vel latum unguem dimoveri. » Htec ille.
Itaque Lutherus, et Calvinus non sunt homines bonae mentis, judice Kemnitio, cum non moveantur consensu, et testimonio veteris ac verae, et flore ntissimee Christi Ecclesiae. Ipse autem Kemnitius, ut se bonam mentem habere lectoribus persuadeat, quatuor quaedam dicit de testimoniis Patrum. Primum, pag. 776. et sequentibus multa nugatur de statu quaestionis; scribit enim non posse probari ex Patribus histrionicam illam repraesentationem, quam Pontificii Missam vocant esse sacrificium. Sed jam supra respondimus statum quaestionis non esse de caeremoniis, et ritibus Missa;; de his enim postea, loco proprio disseremus; sed de substantia sacrificii. Quare non tenemur hoc loco probare ex Patribus ritus Missae, sed solum Eucharistiam offerri Deo, et non solum distribui populo: id enim est de quo nunc disputamus.
Secundo, pag. 780. et sequentib. disserit de vocibus Missae, et sacrificii; ac tradit sex rationes explicandi loca Patrum, qui videntur asserere Missam esse sacrificium. Prima est, quod loquantur de eleemosyna, quae fiebat in Missa. Offerrebat enim populus panem, et vinum, ex quo pars quaedam consecrabatur in Eucharistiam, pars cedebat in - usum pauperum: eleemosyna autem est genus quoddam sacrificii. Secunda, quod loquantur de precibus, quae fiebant in celebratione Coeme: sunt enim preces sacrificia quaedam. Tertia, quod loquantur dc gratia-
umactione, ad quam excitantur homines in celebratione Crenae, ex consideratione beneficiorum Dei: nam et gratias agere ad laudis sacrificium pertinet. Quarta, quod loquantur de praedicatione, et annuntiatione mortis Domini, quae adjungi solebat celebrationi Coeme. Nam Paulus Rom. 15. ministerium Evangelii sacrificium vocat. Quinta, quod loquantur de variis exercitus pietatis quae occurrunt in Coena Domini, ut fidei, poenitentiae, spei, dilectionis; istae enim dicuntur a B. Petro spirituales hostiae. Sexta, quod loquantur de oblatione fidelium, qui in actione Caena; seipsi Deo vovent, et consecrant, hoc est, corpus et animam suam. Paulus enim Roman. 12 vocat hostiam Deo placentem exhibitionem corporis ad obsequium ejus.
Sed istae omnes rationes nihil ad rem faciunt. Patres enim cum de oblatione Eucharistia; loquuntur, aperte dicunt, solis sacerdotibus licitum esse id sacrificium offerre Deo: eleemosynae autem, preces, laudes, et c cetera quae Kemnitius laboriose coacervavit, a toto populo offeruntur. Tertullianus in lib. de velandis virginibus: « Non permittitur, inquit, mulieri in Ecclesia loqui, nec docere, nec tingere, nec offerre.» Idem in lib. de exhortatione castitatis, dicit officium sacerdotis esse docere, tingere, offerre. Epiphanius similiter haeresi 79. multis verbis contendit, non licere mulieribus offerre sacrificia, et ideo Christum ne ipsi quidem Matri suae permisisse ut sacrificaret, sed solis Apostolis, quos sacerdotes ordinaverat. Concilium Nicaenum canone 14. et Hieronymus in Epistola ad Evagrium, et alia Concilia, et Patres, passim docent, non habere diaconos potestatem offerendi sacrificium, sed id munus sacerdotum esse. At quis unquam negavit licere Diaconis, imo etiam laicis, et mulieribus offerre eleemosynas, orationes, et alia sacrificia spiritualia, et improprie dicta?
Prceterea Patres disertis verbis dicunt sacrificium, quod in Ecclesia offertur a sacerdotibus, esse ipsum Domini corpus, et sanguinem; proinde solutiones illae Kemnitii omnes sunt vana;: nisi forte velit inaudito aliquo tropo, per corpus Domini intelligere eleemosynas, preces, etc.
S. Andreas Apostolus, ut scribunt Presbyteri, et Diaconi Achaia; in ejus passione, dixityEgeee proconsuli: « Ego immaculatum agnum in altari offero, cujus carnes posteaquam omnis populus credentium manducaverit. agnus, qui immolatus est, integer per-
severat, et vivus. » Hippolytus Martyr in oratione de Antichristo, inducit Christum ita loquentem ad sacerdotes: «Venite, Pontifices et Sacerdotes, qui pretiosum corpus, et sanguinem meum quotidie immolastis. » Ambrosius inPsal. 38: «Et si nunc Christus non videatur offerre, ipse tamen offertur in torris, cum corpus ejus offertur. » Et in cap. i Luceo:
« Cum sacrificamus, inquit, Christus adest, Christus immolatur. » Gregorius Nissenus in orat, de Resurrcct.: « Dominus, inquit, praeoccupa n s impetum Judaeorum, seipsura victimam offert idem simul sacerdos, et agnus. Sed dices mihi, quando hoc accidit? tum cum #uum corpus ad comedendum, et sanguinem
adbibendum familiaribus dedit. » Chrvsosto-
mus hom. 2 i. in priorem adCorinth.: «Pro victimarum, et pecorum cEcde seipsum offerendum praecepit. » Et homil. 17. inEpistol. adflebr.: « In multis locis offertur, non plores Christi, sed unus ubique Christus, hic et illic plenus existens, unum corpus, non multa corpora. » Quod idem scribit auctor Commentariorum, qua) tribuuntur Ambrosio, in. cap. 10. ad Hebr. et post eos Primasius in eumdem locum. Augustinus lib. n. quaest. Evangel. quaest,. 3. reddens rationem, cur Domini j usserit leproso, ut sacrificium pro sua emundatione offerret secundum ritum Mosis: « Quia, inquit, nondum institutum erat hoc sacrificium, sanctum sanctorum, quod corpus ejus est. » Idem lib. iv. de Trinitate cap. 11: « Quid gratius offerri, aut suspici posset, quam caro sacrificii nostri, corpus effectum sacerdotis nostri. » Similia habet Cyrillus lib. de adoratione in spiritu, et veritate. Leo serm. 8, de passione. Fulgentius lib. ii. ad Monynum cap. 2. et alii Patres passim. Et ipsum Nicaenum Concilium in eo canone, quem Calvinus, et alii omnes recipiunt, aperte dicit in sacra mensa situm esse Agnum Dei incruente immolatum.
Quod cum non ignoraret Kemnitius, addidit tertium dictum pag. 788. et sequent. « Sed excipiunt, inquit, non illa tantum pietatis exercitia, sed ipsam actionem Coeum Dominicae, et quidem ipsum corpus, et sanguinem in Goena a veteribus vocari sacrificium, oblationem, hostiam, victimam: Ego vero non nego hoc, etc. » Deinde ponit tres modos explicandi loca Patrum, quae ipsam crenae actionem, vel Christi corpus, sacrificium vocant: quos modos singillatim refellemus, omisso tertio, quod is ad ea loca Patrum solum pertineat, qui dicunt sacrifi-
cium altaris esse propitiatorium, qute est altera controversia suo loco inferius explicanda.
Igitur primus modus est, ut sacrificium appellent actionem Comae, quia consecratio, et dispensatio Eucharistia) est quaedam sacra actio, qusea Dionysio vocatur grsece hpoupYta?. Latini enim sacrificare dixerunt, quod Graeci dicunt 'upoupvsiv. Id vero probat. Nam Paulus ad Rom. xv. describit per vocabula sacrificii et oblationis ministerium Evangelii, quia est quaedam sacra actio. Et Augustinus Epistol. 39 ad Paulinum, vocat sancti altaris oblationem, quae offertur Deo, quando id, quod in mensa Domini est, benedicitur, sanctificatur, et ad distribuendum comminuitur, et praeparatur. Et Cyprianus lib. ii. epist. 3. ubi in principio totius epistolae argumentum ponit de calice Dominico sanctificando, et plebi ministrando, subinde ingeminat vocabula sacrificii, et oblationis, et quod Christus sumpsit calicem non sola aqua, sed vino, et aqua mixtum, iliumque benedixit, et distribuit discipulis. Hoc Cyprianus ita effert: « Christus obtulit Deo Patri non aquam solam sed vinum aqua mixtum in calice. » Non enim ista oblatio videtur posse esse ea, quam Catholici docent; nam corpus, et sanguinem, non vinum, et aquam Catholici Deo offerri dicunt. Vocat igitur Cyprianus oblationem Deo factam, ipsam consecrationem panis et vini, quemadmodum Actor, xiii. Lucas dixit, Apostolos ministrasse Domino, cum, interprete Ghrysostomo, loqueretur praedicatione Evangelii. Unde etiam Augustinus epistol. 23. dicit Christum immolari nobis, etinPsalm. 79. dicit, immolari fidelibus: ubi immolationem vocat ipsam consecrationem factam in usum fidelium. Denique Cyrillus in Epistola ad Nestorium, vocat incruentum sacrificium, seu latriam, quando id. quod confectum est, nominamus corpus, et sanguinem Christi: quando accedimus admysticasbenedictiones, et sanctificamur, participes effecti corporis, et sanguinis omnium redemptoris Christi. Haec Kemnitius.
Ad hunc primum modum respondeo, Kemnitium multa dicendo nihil dicere, sed tantum mentibus simplicium rem involvendo nebulas offundere. Nam si ideo solum diceretur sacrificium actio Comae, quia est quaedam sacra actio, cur eodem modo non diceretur sacrificium, actio Baptismi, cum et illa sit sacra actio, et ejusdem generis, cum actione Ccenae, cum utraque sit tantum Sacramentum secundum adversarios?
Deinde esto, quasvis sacra actio possit vocari sacrificium, ob vocabulorum similitudinem, quia sacrificium sonat sacrum facere: tamen non quaslibet sacra actio potest dici oblatio, ut notum est. Non enim quicumque sacram actionem facit, continuo aliquid offert alteri. At Patres diserte dicunt in Goena offerri Deo sacrificium corporis Domini: non igitur possunt verba Patrum exponi de sola consecratione panis ordinata ad communicationem fidelium, cum illa non possit dici oblatio.
Praeterea etsi vocabulum sacrificii esset ambiguum, et posset accipi pro quavis sacra actione, tamen quando tribuitur ea vox rei permanenti, id est, cum vocatur sacrificium non ipsa actio sacrificandi, sed res quae illa actione sacrificatur, tunc certe non potest exponi, nomen sacrificii pro sacra actione. At Patres ipsum corpus Christi, quod offertur, sacrificium vocant: nam determinate dicunt in sacra Goena offerri Deo sacrificium corporis Christi. Non igitur potest exponi sententia Patrum de sacra actione consecrandi, et dispensandi Eucharistiam: neque enim illa actio est, aut dici potest ullo modo corpus Christi.
Adde ultimo, quod Kemnitius non bene probavit quod assumpsit, et in quo totum robur suae solutionis constituit, nimirum idem esse Latinis sacrificium, et sacrificare, quod Grsecis ispoupYia et hpoupyslv. Nam licet etymologia sacrificii sumatur a sacra actione, cum sit sacrificare sacrum facere: tamen non quselibet sacra actio est sacrificium, sed ea sola, qua Deo res aliqua offertur cum certo quodam solemni ritu, et reali illius rei consumptione, ut supra ostendimus. Q uare Latini, eruditi interpretes Graecorum librorum, non reddunt per vocabulum sacrificii nisi Graecam vocem Quatav, quae proprie significat sacrificium, aut certe vocem, UpoupYstav, aut aliam similem ambiguam, et generalem, quando ex circumstantiis vident eo loco positam esse pro vero sacrificio. Id quod facile potest intelligi ex testimoniis a Kemnitio allatis.Nam apud Dionysium, vocem hp oupya'av, reddunt interpretes sacrum ministerium, non autem sacrificium: et quod Dionysius crediderit in Missa offerri Deo verum sacrificium, patet ex illis verbis cap. 3. par. 3. de Ecclesiastica hierarchia: « Pontifex excusat se, quod hostiam salutarem, quae supra seipsum est, li¬
te. » Apud Paulum. Rom. xv. vocem tjpoup- Youv-ra vertit interpres non sacrificantem, ut debuisset secundum Kemnitium, sed sanctificantem: vocem autem 7rpoacpopdv vertit rectissime oblationem; nomen sacrificii in toto eo capite non legitur.
Porro Augustinus altaris oblationem aper tissime vocat corpus Domini, quod in altari, ut verum ac proprium sacrificium Deo offertur. Neque obstant verba a Kemnitio citata, Nam Augustinus non dicit, ut ille pessima fide citat, oblationem Deo fieri, cum quod est in mensa, ad distribuendum comminuitur: sed posteaquam dixerat, id quod est in mensa benedici, et comminui, etc., multis interpositis dicit, voveri Deo id omne quod ei offertur, maxime autem sancti altaris oblationem. Itaque Kemnitius conjunxit ista cum superioribus, ac si unam sententiam facerent cum ad diversas sententias pertineant.
Jam vero Cyprianus cum in argumento epistolae ponit de calice sanctificando, et plebi ministrando: per sanctificationem non intelligit simplicem consecrationem, consecrationem videlicet solum ordinatam ad Communionem, sed intelligit consecrationem ordinatam ad sacrificium: nam ipse frequenter dicit offerri Deo sacrificium illud. Unde merito Cyprianus ingeminat vocem sacrificii, et victimae. Quod autem ponderat Kemnitius Cyprianum dixisse, oblatum a Christo panem, et vinum, non corpus, et sanguinem: nihil facit adversus sententiam nostram. Loquitur enim Cyprianus de oblatione panis, et vini, quae sacrificium praecedit, et quae necessario requirit subsequens sacrificium: offertur enim panis, et vinum, ut etiam nunc in missa fieri videmus, tanquam materia sacrificii futuri a Deo benedicenda.
De loco Actorum supra disseruimus, atque ostendimus probabiliorem esse illorum sententiam, qui per illa verba: « Ministrantibus illis Domino», intelligunt sacrificium Missse. Sed etiamsi admitteretur alia sententia, ut probabilis, quod loquatur Lucas de ministerio concionandi: nihil inde lucraretur Kemnitius. Nam verba Lucae sunt generalia, neque explicare continent certum aliquod ministerium: non enim dixit Lucas: Offerentibus illis Domino sacrificium corporis Christi, sed in genere: Ministrantibus illis Domino. Quamvis autem non inepte possit, qui condonatur, dici, ministrare Domino; et eodem modo possit qui Eucharistiae, vel Baptismi
Sacramentum dispensat, diei ministrare Domino: non tamen potest nisi valde dure, inusitate, et inepte dici is, qui baptizat offerre Domino aquam, vel is qui Eucharistiam dispensat, offerre corpus Christi Deo. Cum igitur Patres passim dicant, in sacra Coena offerri Deo corpus, et sanguinem Christi in sacrificium: non possunt eorum verba ita depravari, ut Kemnitius vellet.
Ad loca Augustini, ubi dicitur Christus immolari nobis, vel populis, facile responderi potest. Illud enim nobis, vel populis, significat in nostram utilitatem sacrificium Deo offerri: nam etiam sacrificium crucis, quod est verissimum sacrificium Deo oblatum, potest dicit factum nobis, quia pro nobis oblatum est. Imo Augustinus in posteriore loco, loquitur de sacrificio crucis: dicit enim tunc nobis Christum immolari, quando incipimus participare fructum mortis ejus: perinde enim nobis est, ac si tunc primum Christus in cruce oblatus fuisset.
Denique Cyrillus nihil habet contra sententiam nostram. Yocat enim incruentam latriam consecrationem, et Communionem Eucharistias, quatenus per illas actiones offerimus Deo sacrificium, et deinde illud consummamus, vel inde participamus: non enim appellaret latriam, nisi primarius finis illius actionis, esset Deum immediate colere cultu illi soli debito, quod fit solum per sacrificium proprie dictum. Hinc est enim quod neque Cyrillus, neque alii Patres, qui vocant Missam incruentam latriam, unquam vocant incruentam latriam Baptismi celebrationem, quia nimirum Baptismus immediate refertur ad nostram sanctificationem, non ad cultum Deo soli debitum reddendum. Atque haec de primo modo.
Alter modus exponendi dicta Patrum est, ut intelligamus Coenam Domini vocari a Patribus sacrificium, oblationem, immolationem, quia est commemoratio quaedam et repraesentatio veri sacrificii, nimirum mortis Christi. Et eodem modo Christus dicitur in Coena immolari, non quod revera in se proprie immoletur, sed quod immoletur in Sacramento, id est, in imagine, et similitudine. Quam solutionem, ut supra indicavimus, accepit Kemnitius a Calvino, eamque probat ex Patribus, qui saepe dicunt, Christum semel tantum vere fuisse immolatum: et Eucharistiam esse repraesentationem illius immolationis. Hoc enim habet Augustinus in sententiis Prosperi, de fide ad Petrum, cap.
- contra Faustum lib. xx. cap. 18. in epist. 23. et in 121. et in Psalm. lxxix. Ambrosius, Chrysostomus, et Theophylactus in cap. x. epist. ad Hebr.
Denique Longobardus lib. iv. dist. 12. quairit, si quod gerit sacerdos dicatur proprie sacrificium, vel immolatio; et respondet id quod offertur, et consecratur a sacerdote vocari sacrificium, et oblationem, quia memoria est; et repraesentatio veri sacrificii, et sanctae immolationis factae in ara crucis. Ubi notat Kemnitius Concilium Tridentinum sess. 22.can. 1. dixisse anathema huic sententiae Longobardi ex Patribus confirmatae. Nam Longobardus ex Patribus docet, sacrificium Missae dici sacrificium, quia est memoria sacrificii crucis, non quod in se sit proprie sacrificium; Concilium autem ait: « Si quis dixerit in Missa non offerri Deo verum et proprium sacrificium, anathema sit.»
Ad hunc secundum modum respondeo, verissimum esse, quod Patres dicunt, Christum semel tantum immolatum fuisse, et illius immolationis memoriam, et similitudinem esse actionem sacrae Ccenae: nam loquuntur de immolatione in propria specie, sive de cruenta immolatione, quae semel tantum vere, et proprie facta est: nunc autem non proprie, sed per repraesentationem agitur. Sed hoc non impedit, quo minus Patres existimaverint in Missa offerri verum, et proprium sacrificium.
Porro Longobardus, cum quaerit, an quod sacerdos gerit sit dicendum sacrificium, et immolatio, accipit nomen sacrificii et immolationis pro occisione, ac si apertius quaesivisset, an quod gerit sacerdos, sit dicenda Christi occisio: respondet autem rectissime, Christum semel tantum -vere immolatum, id est, occisum fuisse; nunc autem non proprie immolari, id est, occidi, sed solum in sacramento, et repraesentatione. An autem sit quod sacerdos gerit, sacrificium proprie dictum, sed incruentum, Longobardus non quaerit, sed praesupponit, ut omnibus notum, ex ipsa celebratione quotidiana sacrificii. Ad quem modum etiam sanctus Thomas, et alii scholastici non fuerunt solliciti de eo, quod nunc est in controversia, sed solum qua ratione sacrificium Missae possit dici Christi immolatio, id est occisio, et ideo fere respondere solent, dici immolationem, quia est repraesentatio immolationis, vel quia habet effectum similem cum ipsa vera, et reali Christi occisione. Quare concilium Tridentinum
nihil contrarium docuit Longobardi, aut scholasticorum doctrina).,
Quod autem Patres senserint, sacrificium Missse non esse solum commemorativum, sed etiam verum, et proprium, probatur. Primo, quia Augustinus in locis a Kemnitio citatis de fide ad Petrum, cap. 18. et lib. 20. contra Faustum, cap. 18, sicut dicit actionem Coeme esse commemorationem sacrificii crucis jam peracti; ita dicit sacrificia veteris Testamenti fuisse commemorationem sacrificii crucis postea futuri: et tamen negari non potest, quin sacrificia illa vetera fuerint in se vere, et proprie dicta sacrificia.
Secundo, si Patres putassent sacrificium Eucharistia) pon esse sacrificium, nisi ropriesentativum, nunquam dixissent in numero multitudinis, offerri Deo victimas, et sacrificia in altari, ut loquitur passim Cyprianus lib. i. epist. 2. lib. n. epist. 3. lib. ni. epist. 2. 6. 25. in serm. de eleemosyna, et in alio de oratione Dominica; sed solum in singulari, sacrificium. Unum enim tantum est, quod reprresentatur: et ideo nomen ejus non potest, nisi in singulari efferri. Nam hac de causa Calvi nistre nunquam dicunt multos panes consecratos, esse multa corpora Christi, quia unum corpus reprresentant: et nos de imaginibus dicimus quidem nos habere, aut vidisse multas imagines Ceesaris, sed non dicimus, nisi inepte, multos Cfesares.
Tertio, Baptismus est Sacramentum repraesentativum mortis Christi, ut Apostolus docet Iioman. vi. Dum enim immergimur in aqua, Christo commorimur, et cum de aqua emergimus, cum Christo resurgimus: et tamen nulli veterum Baptismum sacrificium Deo oblatum unquam appellaverunt. Non igitur ista sola repriesentatio causa esse potuit cur actio Camae Domini sacrificium appelletur.
Quarto, si celebratio Eucharistia) non esset oblatio nova, realis et vera, Deo facta, sed solum imago quaedam, ac repraesentatio oblationis in cruce paractee, non possemus vere Deo dicere: Offero tibi hoc munus, seu Accipe Domine hoc sacrificium. Qui enim dicit alicui: Offero tibi, seu Accipe, reipsa tunc aliquid porrigit, et non solum repraesentat oblationem, nisi forte irridere velit eum, quem honorare se simulat. Quare adversarii nostri, cum hoc probe intelligunt, abstinent omnino in suae Coe nae celebratione ab ejusmodi vocibus, et eas in nobis maxime reprehendunt. At veteres Patres frequentis¬
sime ita loquuntur, ac praeser tim Augustinus lib. vm. de Civitate cap. ult.: « Quis, inquit, audivit aliquando fidelium, sacerdotem stantem ad altare, dicere in precibus, Offero tibi, Petre, aut Cypriane, etc. » Adde quod Patres non solum dicunt, se offerre, sed etiam dicunt per hanc oblationem commemorari oblationem crucis: ubi duas distinguunt oblationes, unam repraesentantem, et unam repraesentatam, incruentam unam, alteram cruentam. Augustinus lib. xx. cont. Faustum cap. 18: « Christiani, inquit, jam peracti sacrificii memoriam celebrant sacrosancta oblatione, et participatione corporis Christi. » Ubi illud etiam est obiter observandum, quod sicut participatio corporis Domini non desinit esse vera, et realis participatio, licet sit commem orativa; ita etiam oblatio, qua) simul fit cum illa participatione, non desinit e^ge vera, et realis oblatio, licet sit alterius oblationis commemorativa.
Quinto, Patres ad nomen sacrificii ssepe addunt epitheta, qua) soli vero sacrificio conveniunt, et qua) inepte dicerentur de sola reprresentatione, Cyprianus lib. n. epist. 3. vocat plenum, ac verum sacrificium. Chrysostonms homil. 60. ad populum, ct omnes Graeci passim vocant sacrificium terribile, et plenum horroris. Augustinus lib. x. de Civ. cap. 20. vocat summum, et verissimum sacrificium; lib.de Spiritu et littera cap. 11. appellat verissimum, et singulare sacrificium. Eusebius lib. i. demonstr. Evangel. cap. ult. vocat sacrificium Deo plenum.
Denique ultimo accedit quod Patres apertissime dicunt per hoc sacrificium, quod nunc ab Ecclesia toto orbe terrarum offertur Deo, exhiberi eidem Deo cultum latrite illi soli debitum, ut patet ex loco Augustini jam citato; ubi inde probat, nos non habere Sanctos pro Diis, quia nemo ad altare dicit: Offero tibi, Petre, aut Cypriane: et ex Cyrillo, aliisque Graecis, qui, ipso etiam teste Kemnitio, vocant hoc sacrificium incruentam latriam. At si non esset hoc sacrificium nisi repraesentatio, et memoria sacrificii crucis, non esset cultus latriee; non enim commemorare sacrificium alterius, sed vere, et proprie sacrificare, est cultus latriee. Ita igitur confutatur secundus modus a Kemnitio excogitatus.
Ultimum Kemnitii pronuntiatum de testimoniis Patrum, habetur, pagina 798 et 799. •Nam post omnes datas solutiones, cum animadvertetet non posse revera lectoribus saf.isiieri, ipso quoquo cum Magistris suis Lulhoro, ct Calvino, Patribus valedicit, oblitus ejus, quod antea scripserat, bonas mentes semper plurimi fecisse consensum antiquitatis: « Neque, inquit, veterum qualescumquc sententia}, sed Scriptura canonica regula est, et norma fidei, et judicii in hae controversia. » Et paulo infra, na}vos appellat tostimonia Patrum: tandem reddit tres causas, cur malit ipse cum suis Eucharistiam vocare Sacramentum, ct non sacrificium, licet Patres omnes appellaverint sacrificium. Prima est, quia Scriptura divina Cee nam Domini nusquam vocat sacrificium. Secunda, quia ista appellatio sacrificii, non parum obscurat veram doctrinam, et usum Comte Dominicte. Tertia, quia ex illa catechesi appellationis sacrificii, non dextre interpretata, extructum est theatricum Pontificia) Missa; sacrificium. Iltec ille.
Istte vero causte continent in primis maximam Patrum reprehensionem: significant enim Patres non esse locutos secundum morem Scriptura}, et obscurasse veram doctrinam, et usum Ccervje Domini, et sua licentia, et improprietate loquendi, maxima incommoda Ecclesite attulisse. At quis id credat de illis doctissimis hominibus, qui Jiorucruiit purioribus, ut Kemnitius loquitur, optimis et florentissimis Ecclesia} temporibus?
Deinde prima causa ineptissima 'est, ut nihil de secunda et tertia, qiue meras calumnias continent, dicamus. Nam si displicet nomen sacrificii, quia Scriptura eo non utitur, cur non eadem ratione displicet nomen Sacramenti? neque enim credo, locum ostendent in divinis Litteris, ubi Ccena Domini Sacramentum nominetur. Quid est ergo quod Kemnitius loquitur, cum ait: « Hac consideratio de navis quorumdam veterum ostendit, quare maluimus Camam Domininicam Sacramentum potius, quam sacrificium appellari. Primo enim Scriptura, qua omnium rectissimas, et commodissimas appellationes potest rebus ipsis tribuere, nullibi Cumam Domipicam vocat sacrificium?
Adde, quod Scriptura disertis verbis- Co)- nam Domini vocat sacrificium apud Isaiam, et Malachiam, ut supra ostendimus: Apud Paulum autem tam aperte confert Camam Domini cum sacrificiis Ilebraorum, et Gentilium, ut plane sit caecus, qui non videt eam ex Pauli sententia sacrificium esse.
Probatur sacrificium proprie dictum ex ritu altarium.
Alterum caput, unde agnosci potest sententia veterum Patrum, sumitur ex ritu altarium erigendorum ad hujus sacrificii celebrationem. Nam altaria non consuevisse erigi nisi ad sacrificia proprie dicta, adversarii non negant. Nam ideo Calvinus lib. n. Institut. cap. 18. §. 12. ita loquitur de differentia Sacramenti Eucharistia), ct sacrificii proprie dicti: « Mensam, inquit, nobis dedit, in qua epulemur, non altare, super quod offeratur victima. » Et Petrus Martyr lib. cont. Gardinerum par. 3. in responsione ad objectum 16. pag. 710. scribit, nullum esse debere altare in Ecclesia. Et denique non alia causa est, cur hoc tempore adversarii altaria ubique demoliantur, et pro altaribus mensas conviviales substituant, nisi quod intelligant altaria signa esse evidentissima sacrificii proprie dicti. Adde qua) supra diximus cap. n. ubi ex Scriptura, et Patribus, et ex ipso vocabulo Hebrum, Grano, ct Latino id ipsum ostendimus. Quare si veteres Patres ad Eucharistiam celebrandam altaria semper habuisse demonstrare poterimus, demonstratum simul erit, Eucharistiam ex eorum sententia sacrificium esse vere ac proprie dictum.
Ac primum in Canonibus Apostolorum 3. et i. aperta est mentio altaris ad Eucharistiam offerendam erecti. Dionysius quoquo cap. 3. Ecclesiastica} hierarchia), altaris meminit. Tertullianus in lib. de Poenitentia, inter alia signa humilitatis pernitentium numerat, presbyteris advolvi, aris Dei aggeriiculari, et in lib. de oratione in ultimis verbis: <( Solemnior, inquit, erit statio tua, si et ad aram Dei steteris.» Cyprianus lib. i. epist. 9. jubet, ut non offeratur sacrificium pro quodam Christiano defuncto, qui reliquerat presbyterum rerum temporalium procuratorem, et causam reddit, quia non est dignus ut pro illo sacrificetur, qui sacerdotem Dei ab altari abstraxit. Eusebiuslib. i. domonstr. Evangel. cap. 6. multa dicit de altari Ecclesite. Optatus Milevitanus lib. vi. contra Parmcnianum; « Quid est, inquit, tam sacrilegum, quam altaria Dei, in quibus aliquando et vos obtulistis, frangere? » Et ibidem altare esse dicit sedem corporis Christi. Ambrosius lib. v. epist. 33: « Certatim, inquit, milites nuntiare, et irreverentes in altaria osculo pacem significare.» S. Antonius, ut in ejus vita scribit Athanasius, cum praevidit futuram hseresim Arianam, videre sibi visus est, feroces quosdam mulos calcibus evertentes Christi altaria. Gregorius Nazianzenus oratione in Gorgoniam, scribit eam ad altare procubuisse, et invocasse illum, qui super altare coli solet. Gregorius Nyssenus in lib. de Baptismo dicit, altare esse lapidem natura sua, sed consecratione fieri sanctum etc. Chrysostomus hom.53. ad populum: « Si quis, inquit, vellet hoc altare subruere, nonne illum lapidibus obrueretis? » Et liom. 20 in posteriorem ad Corinth.: « Tu, inquit, altare honoras quod accipit corpus Christi. » Hieronymus inlib. contra Vigilantium. Augustinus lib. vili. Civit, cap. ult. et lib. xxn. cap. 8. et alii Patres, et etiam antiqua Concilia frequentissime altarium meminerunt.
Sed forte objiciet aliquis Minutium Felicem, qui in Dialogo, qui inscribitur, Octavius, inducit Caecilium ethnicum ita loquentem cum Octavio Christiano: « Cur nullas aras habent (Christiani), nulla templa, nulla simulacra? »
Sed facilis est solutio. Nam Christiani illis temporibus duplici de causa diligentissime cavebant; ne ulli ethnici interessent sacris nostris. Primum, quia non erant idonei ad tanta mysteria intuenda. Deinde, ob metum persecutorum, propter quam causam etiam frequenter in cryptis, et cavernis, vel certe in privatis domibus furtim rem divinam facere cogebantur: quare vulgo existimabantur Christiani plane athaei, quod nullis Diis palam sacrificare cernerentur. Caeterumnon solum tempore Minutii Felicis, sed etiam multo ante habuisse Christianos altaria, perspicuum est ex locis citatis Tertulliani, Dionysii, et Clementis, qui sunt omnes Minutio antiquiores, et ex Cypriano, qui fuit aequalis Minutii.
Chapter 123 of 133