Skip to the text

Caput VI. In Missa verum sacrificium offerri, probatur ex primo testimonio Scriptura et ex sacerdotio Melchisedech

Nunc tandem ad argumenta pro veritate veniendum est. Ac primum afferemus testimonia Scripturarum. Tum veterum Patrum. Postremo rationes. Ac ex divinis litteris primum locum obtinebunt, figura) Testamenti veteris. Secundum, vaticinia Prophetarum. Tertium, testimonia ex Evangelio. Quartum, ex Actis Apostolorum. Quintum, ex epistolis B. Pauli.

Primum igitur testimonium Scriptura) sit illud Genes, xiv: Melchisedech rex Salem protulit panem et vinum: erat enim sacerdos Dei altissimi. Hunc locum ad Christum ita referunt David Psal. cix. et Paulus Hebr. vii. ut non dicant Melchisedechum figuram tantum Christi gessisse, quod enim de Aa~ rone dici potuisset, sed Christum sacerdotem fuisse secundum ordinem Melchisedech, et non secundum ordinem Aaronis, ut aperte scribit Paulus.

Porro differentia) duse sunt inter duo illa sacerdotia, ex quibus duo argumenta peti possunt. Prima et potissima differentia posita est in externa specie sacrificii. Nam etiamsi omnia sacrificia veterum conveniebant in re significata, cum eumdem Christum crucifixum significarent: tamen in signis diversa erant: Sacrificia enim Aaronica cruenta erant, et sub specie animantium occisorum, Christi mortem repra)sentabant: Melchisedechi sacrificium incruentum fuit, et sub specie panis, et vini ejusdem Christi corpus, et sanguinem figuravit. Quare si Christus sacerdos est secundum ordinem Melchisedech, et non Aaronis, sacrificium instituere debuit incruentum, et sub specie panis et vini, ut Ecclesia Catholica recte canit in vesperis festi corporis Domini: « Sacerdos in aiternum Christus Dominus secundum ordinem Melchisedech panem et vinum obtulit. » Quod si ex vi sacerdotii secundum ordinem Melchisedech non certo colligereretur, ut certo colligitur, Christum sacrificare debuisse hostiam in specie panis et vini; id tamen colligeretur ex vi typi et figura}. Fuit enim Melchisedech in illa csercmonia panis et vini, figura manifestissima, consensu Patrum, quem paulo post afferemus, Christi Sacramentum Eucharistiae instituentis in pane et vino. Sed Melchisedech panem et vinum obtulit, ut sacerdos Dei altissimi, ac proinde vere sacrificavit. Igitur, et Christus in institutione Eucharistia}, ut sacerdos egit, et vere sacrificavit, alioqui non exacte figuram illam implevisset.

Est etiam alia differentia inter sacerdotium Melchisedechi et Aaronis; quod illud fuit unius tantum hominis, qui nec successit alteri, et cui non successit alter; istud autem fuit multorum, qui per mortem sibi invicem succedebant. Quam differentiam Apostolus persequitur Hebr. yii. ubi dicit Melchisedechum fuisse sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vita; habentem: et illa omnia ad Christum applicans dicit eum esse sacerdotem in aeternum, qui nimirum nullis successerit, et cui nullus debeat succedere, cum semper vivat, etcumjuraveritDeus, sacerdotium ipsius non esse mutandum, aut transferendum, in aliud, ut sacerdotio Levitico contigit. Id enim Paulus probat exiliis verbis Psal. cix: Juravit Dominus, et non pcenitebit eum, tu es sacerdos in se ternum etc.. Quod si sacerdotium Christi durat usque ad mundi consummationem (id enim Scriptura aeternum vocat hoc loco, ut exponunt Anselmus et Theophilactus in cap. v ad Hebr.) certe, et sacrificii ritus durare debet; nisi forte otiosum habet Christus sacerdotium. At sacrificium crucis semel tantum peractum est, nec repeti amplius potest, cum Christus mori jam nequeat: ergo aliud sacrificium esse opportet, quod jugiter offeratur; nec enim sacerdos dici potest, qui nullum habet sacrificium quod offerat. Admittere igitur necesse est in Ecclesia veram sacrificandi actionem, qua} Christo summo sacerdoti per ministros suos tribuatur: qualis certe actio nulla erit, si Missae sacrificium auferatur e medio.

Praeterea ante Christi incarnationem, quia Christus reipsa nondum erat sacerdos ( sacerdotium enim Christo convenit, ut minor est Patre, et proinde ut homo est, non ut Deus est, ut Augustinus etiam notat in Psal. cix. in illud: Tues sacerdos in aeternum) non poterat per se sacrificium offerre: tamen ut

etiam eo tempore sacerdos dici posset, et esset ipse unus ab initio mundi, usque ad finem summus sacerdos; eo modo quo poterat, sacrificium offerebat, nimirum per typos, et figuras. Ut enim omnia sacrificia vetera figura} erant sacrificii crucis, et in omnibus illis victimis ipse immaculatus agnus typice mactabatur; undo in Apocal. cap. xm. dicitur agnus occisus ab origine mundi: sic omnes illi sacerdotes, typi quidam Christi erant, et in omnibus sacrificantibus, ipse sacrificabat. Quo si propter sacerdotii aeternitatem, Christus etiam ante Incarnationem ^o modo, quo poterat, sacerdotio fungebatur, quanto magis post Incarnationem, quando reipsa a Patre sacerdos appellatus est, et sacerdos sine successore, non debet usque ad mundi consummationem ab officio sacrificandi cessare? quorsum enim sacerdotium illius manet, si nunquam deinceps sacrificare debet?

Ad haec argumenta adversarii respondere conantur. Siquidem Calvinus lib. iv. Institut. cap. 18. §. 2. et Kemnitius in 2. par. Exam. pag. 740. et 747. et alii in expositione, quam vocant, Ecclesiasticam in genesim, et Petrus Martyr in cap. v. i, ad Cor. admittunt Melchisedech sacerdotem fuisse, et Christi typum gessisse; sed negant panem et vinum ab eo in sacrificium Deo fuisse oblat i. Et inde colligunt, sacerdotium Christi non consistere in oblatione panis et vini, et tamen esse secundum ordinem Melchisedech: aeternitatem quoque ejusdem sacerdotii Christi, non in eo positam esse, quod usque ad mundi consummationem in Ecclesia sacrificium in specie panis, et vini Domino offeratur.

Quam solutionem ut accurate refellamus, nos primo expendemus textum Geneseos. Secundo adducemus consensum Patrum, qui diserte scribunt Melchisedech obtulisse Deo panem et vinum, et in eo ponunt affernitatem sacerdotii Christi, et similitudinem ad sacerdotium Melchisedech, quod in Ecclesia sacrificium offeratur in specie panis et vini. Tertio refellemus quae ipsi contra objiciunt.

Quod ad primum attinet, ham sunt verba Scriptura} in editione vulgata: « At vero Melchisedech Rex Salem proferens panem et vinum (erat enim sacerdos Dei altissimi) benedixit ei etc. » Genes, xiv. Hic primum queritur Kemnitius in vulgata editione legi: Melchisedech obtulit panem et vinum, et addit editionem Hebraeam, Chaldaeam, et Graecam non habere verbum sacrifiqatorium, obtulit, sed verbum quod simpliciter significat educere, vel depromere, nimirum, protuli t, quomodo etiam legisse Cyprianum. At nos verius querimur de Kemnitio, quod tam aperte de nostra editione mentiatur. Nec enim in ulla editione Latina legi unquam, obtulit, sed constanter video omnes habere proferens. Quod tamen verbum licet ex se nihil aliud significet, nisi proferre, seu adducere, tamen pro loci exigentia saepe usurpatur pro adductione hostiae ad immolationem, ut Jud. vi. ubi bis habetur idem verbum quod hoc loco in Genesi cerni¬

mus, et aperte significat adductionem hostiae.

Quod enin videmus in verbo quod

proprie adducere significat, et tamen passim in Scriptura restringitur ad sacrificium, ut idem sit quod offerre, ut patet Genes, iv. ubi describitur sacrificium Cain et Abel.

Sequitur in sententia citata: panem et vinum. Hic Calvinus et Kemnitius contendunt panem et vinum prolata fuisse in refectionem Abrahae, et sociorum ejus, qui fatigati, revertebantur ex praelio. At nos non negamus data illa in cibum Abrahae, et sociis, sed dicimus prius fuisse Deo oblata, et consecrata, et tum data hominibus, ut de sacrificio participarent.

Nam in primis nulla erat causa cur corporalem refectionem praeberet Melchisedech Abrahae. Nam ut Scriptura ibidem habet, rediit Abraham ex praelio cum ingenti praeda, in qua etiam erant ea, quae ad cibum pertinent, ut illic dicitur: imo in fine capitis additur, milites Abrahae cibum sumpsisse, antequam eis occurreret Melchisedech. Quid igitur opus erat pane et vino iis, qui spoliis abundabant, et paulo ante comederant et biberant?

Praeterea cum scriptura tot in locis describat nobis sacerdotium Melchisedech, ut distinctum ab Aaronico, et ut simillimum sacerdotio Christi, debuit profecto alicubi tradere, quale fuerit sacrificium Melchisedech.

Siquidem ad sacrificium ordinatur sacerdotium, et sacrificio ignorato necesse est etiam sacerdotium ignorari. Nusquam autem fit mentio sacrificii, quod obtulerit Melchi¬

sedech, nisi hoc loco: oportet. igitur per panem et vinum, non profanos cibos, sed sanctificatos, et Deo prius oblatos intelligere.

Denique hic probatur efficasissime ex verbis sequentibus;. subjungit enim Scriptura: Erat enim sacerdos Dei altissimi. Quae ratio ab ipso Spiritu sancto reddita, cur Melchisedech panem et vinum protulerit, omnino cogit, ut intelligamus panem, et vinum prolata fuisse ad sacrificium.

Sed occurrit Kemnitius, et rursus editionem Latinam accusat, quod posuerit particulam causalem pro conjunctiva; non enim in Hebraeo est causalis, sed i conjunctiva. Quare sic ipse vertit, Calvinum secutus: Erat autem sacerdos Dei altissimi, et benedixit ei etc. Et sic distinguit actiones ipsius Melchisedech regis, et sacerdotis, ut adductio panis, et vini ad munificentiam regis pertineat, benedictio autem ad sacerdotium. At frustra Kemnitius vulgatam editionem lacerat. Licet enim ad verbum non sit in Hebraeo: Erat enim sacerdos, sed: Et erat sacerdos: tamen illa particula conjunctiva apud Hebraeos frequentissime locum obtinet causalis, et verti debet per, enim, si sententia eleganter Latina phrasi exprimenda sit, quod S. Hieronymus facere solet. Exempla sunt ad manus Genes, xx. En morieris propter mulierem, quam tulisti, habet enim virum. In Hebraeo erat et ipsa habet vi¬

rum. Genes, xxx. Experimento didici, quia benedixerit mihi Dominus. In Hebraeo est copulativa: Experimento didici, et benedixit mihi Dominus. Isai. lxiv. Tu iratus es, et peccavimus, id est: Tu iratus es, quia peccauimus; ubi apertissime ponitur 1 pro >15, copulativa pro causali.

Deinde perturbant adversarii totam distinctionem orationis, ut ad suam sententiam verba Scripturae accommodent; quod si liceret, possemus totam Scripturam perperam interpretari. Nam in Hebraeo codice, post illa verba: Et erat sacerdos Dei altissimi, invenitur accentus, quem Hebraei vocant soph pasuch, qui indicat ibi terminari periodum. Quare non potest illud: Et erat sacerdos, conjungi cum sequentibus, et benedixit, sed debet superioribus illis annecti: Protulit panem et vinum. Eamdem quoque distinctionem invenimus in Chaldaeo, et Graeco, et Latino textu. Posita autem hac, vera, et com-

muni interpunctione, et distinctione orationis: etiamsi nulla adesset causalis particula, per se clamaret oratio, panem et vinum prolata fuisse ad sacrificium. Quorsum enim cum illis verbis: Protulit panem et vinum, conjungerentur illa: Et erat sacerdos Dei, nisi ut intelligeremus panem, et vinum a Melchisedech sacerdote prolatum, ut offerretur Deo?

Preeterea non recte adversarii dicunt, Melchisedech ut sacerdotem, benedixisse Abrahse, etproinde male ita interpretantur Scripturam, cum sic reddunt: Erat sacerdos, et benedixit ei, vel (ut habet Calvinus) Cum sacerdos esset Dei. benedixit A brahse. Nam etiam Abraham sacerdos erat, ut patet ex plurimis sacrificiis, quse obtulit: non igitur Melchisedech ut sacerdos, vel quia sacerdos erat, benedixit Abrahse, sed quia major sacerdos, vel quia absolute major erat, cum et rex, et sacerdos esset. Non enim est solius sacerdotis benedicere; sed omnis majoris. Nam Salomon rex, qui sacerdos non erat, benedixit populo III Regum vm. et idem fecit David, II Reg. vi. et antea idem fecerat Josue cap. vm. et xxii. cum nec ipse sacerdos esset, sed princeps politicus. Et Jacob Gcn. xlviii. precatur Angelum, ut benedicat filiis Joseph. Quare B. Paulus Hebr. vi. ex eo, quod Melchisedech benedixit Abrahse, non colligit, ut secundum Calvinum, et Kemnit-ium debuisset, Melchisedech sacerdotem fuisse, sed Abrahamo majorem fuisse: minor enim, ut ipse ibidem dicit, sine controversia a majore benedicitur.

Accedat nunc, ut ad secundum veniamus, consensus veterum Patrum, qui certe vel solus sufficere deberet, ut confunderet novorum istorum interpretum temeritatem. Ac primum tota Ecclesia in Canone Missas id testatur, cum ait: « Supra qme propitio, ac sereno vultu respicere digneris, et accepta habere sicut accepta habere dignatus es munera pueri tui justi Abel, et sacrificium Patriarchae nostri Abrahse, et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech sanctum sacrificium, immaculatam hostiam ». Cujus partis Canonis meminit expresse Ambrosius lib. iv. de Sacramentis cap. vi. ex quo perspicuum est, esse antiquissimam, et publicam totius Ecclesiae istam sententiam.

Sed praeterea adducemus testimonia singulorum Patrum Graecorum, et Latinorum ordine temporis. Clemens Alexandrinus lib. iv. Stromatum, non procul a fine: «Melchi¬

sedech, inquit, rex Saltem sacerdos Dei altissimi, qui vinum, et panem sanctificatum dedit nutrimentum in typum Eucharistiae ». Observa hoc loco, panem non profanum in refectionem ventris, ut adversarii volunt, sed sanctificatum datum esse a Melchisedech. Adhaec vides panem, et vinum dari a Melchisedech, ut sacerdote Dei altissimi, proinde oblatum antea fuisse Deo, et eo modo sanctificatum. Denique panem, et vinum sacerdotis Melchisedech typum esse Eucharistia!: ex quo sequitur, sacerdotium Christi ideo vocari secundum ordinem Melchisedech, quia in specie panis, et vini consistit.

S. Cyprianus lib. n. epistol. 3. ad Caecilium, postquam illa verba Psalmi citaverat: Tu es sacerdos in seternum secundum ordinem Melchisedech, ita subjungit: « Qui ordo utique hic est de sacrificio illo veniens, et inde descendens, quod Melchisedech sacerdos Dei summi, fuit, quod panem, et vinum obtulit, quod Abraham benedixit. Nam quis magis sacerdos Dei summi, quam dominus noster Jesus Christus? qui sacrificium Deo Patri obtulit, et obtulit hoc idem quod Melchisedech obtulerat, id est, panem et vinum, suum scilicet corpus, et sanguinem? » Ille perspicue vides, Melchisedech obtulisse Deo panem, et vinum in sacrificium, et propter hujus sacrificii imitationem, sacerdotium Christi, et Christianorum, vocari secundum ordinem Melchisedech. Idem Cyprianus, vel quicumque fuit auctor, in serm. de coma Domini, non procul ab initio: «Significata, inquit, olim a tempore Melchisedech prodeunt Sacramenta, et filiis Abrahse facientibus opera ejus summus Sacerdos panem profert, et vinum: Hoc est, inquit, corpus meum. » Et infra idem auctor aeternitatem sacerdotii Christi ponit ineo, quod jugiter sacrificium Eucharistia! offertur: « Perpes, inquit, est hoc sacrificium, et semper permanens holocaustum. » Et superius dixerat interituram esse religionem, si corpus Domini in Eucharistia manducando consumeretur, quia nulla superesset victima, sine qua religio esse non potest.

Eusebius Caesariensis in v. lib. demonstr. Evangel. cap. 3. « Et sane, inquit, oraculi exitus admirabilis ei, qui contempletur, quemadmodum Salvator noster Jesgs, qui est Christus Dei, ipsius Melchisedech ritu, ea qute ad sacerdotium in hominibus gerendum spectant, per suos ministros perficiat. Nam

quemadmonum ille, qui sacerdos gentium erat, nusquam videtur sacrificiis corporalibus functus; sed vino solo et pane, dum ipsi Abraham benedixit: ita sane primus ipse Salvator, ae Dominus noster, deinde qui ab eo profecti sunt sacerdotes, in omnibus gentibus spirituale secundum Ecclesiasticas sanci iones sacerdotii munus obeuntes, vino ac pane corporis illius, et salutaris sanguinis mysteria repraesentant; quae sane mysteria Melchisedech tanto ante Spiritu divino cognoverat, et rerum futurarum imaginibus usus fuerat. » Et hic vides Melchisedech in sacrificio solo pane, et vino usum: et tum Christum, tum ejus Ministros toto orbe terrarum in specie panis et vini sacrificium offerre, et hoc modo perpetuari, (ut sic loquar) sacerdotium Christi secundum ordinem Melchisedech.

S. Ambrosius lib. v. de Sacrament. cap. I: <( Cognovimus, inquit, Sacramentorum istorum figuram Abrabee temporibus praecessisse, quando obtulit sacrificium S. Melchisedech.» Et infra: «Diximus quod inaltari constituatur calix et panis; in calice mittitur vinum: ct quid aliud? aqua. Sed tu mihi dicis: Quomodo ergo Melchisedech panem, et vinum obtulit? quid sibi vult admixtio aquae?►» Vide similia lib. iv. de Sacrament. cap. 3. et 6. et de initiandis myster. cap. 8. Idem seu quicumque fuit auhtor, in cap. v. ad Hebr. exponens illud:\Tu es sacerdos in veternum, ete. « Constat, [inquit, pecudum victimas periisse, quae fuerunt in ordine Aaron: sed maluere Melchisedech institutum, quod toto orbe terrarum in Sacramentorum erogatione celebratur. »

S. Epiphanius haeres, 55. qua est Melchisedechianorum, docet sacerdotium Aaronieum translatum esse per Christum ad sacerdotium Melchisedech: « Quod sane, inquit, nunc viget in Ecclesia a Christo et hucusque, dum non amplius semen secundum successionem eligitur, sed forma juxta virtutem quaeritur. »

S. Hieronymus in epist. ad Marcellam ut migret Bethlehem: « Recurre, inquit, ad Genesim et Melchisedech regem Salem, hujus principem invenies civitatis, qui jam tunc in typo Christi panem et vinum obtulit, et mysterium Christianum in Salvatoris sanguine et corpore dedicavit. » Et in epist. ad Evagrium de Melchisedech, scribit ex sententia, antiquissimorum Patrum, Ircnaei, Hippolvthi, Eusebii tum Caesariensis, tum

Emisseni, Apollinarii, ct Eustachii, ordinem Melchisedech in eo consistere, quod ipse non immolaverit cruentas victimas, sed pane, et vino simplici, puroque sacrificio Christi dedicaverit Sacramentum. Idem in quaestionibus in Genesim, explicans cap. 14.: « Mysterium, inquit, nostrum in verbo ordinis significatur, nequaquam per Aaron irrationalibus victimis immolandis sed oblato pane et vino, id est, corpore ct sanguine Domini Jesu. » Idem in commentario Matth. 22. in fine dicit, Melchiscdechum pro Abrahamo obtulisse panem et vinum, ct cap. 26. dicit Melchiscdechum sacerdotem Dei summi panem, et vinum offerendo praefigurasse mysterium Eucharistiae.

S. Joannes Chrysostomus hom. 35. in Ge-

nes.: « Videns typum, inquit, cogita, oro, et veritatem. » Et hom. 36. « Postquam, inquit, et Melchisedech rex Salem panem, et vinum attulit (erat, enim sacerdos Dei altissimi), ab illo Abraham accepit oblata. »

S. Augustinus epist. 95. ad Innocentium Papam, quam scribit nomine suo, et aliorum multorum Episcoporum: « Melchisedech, inquit, prolato Sacramento mensae Dominicae novit aeternum ejus sacerdotium figurate. » Hic apertissimis, et paucissimis verbis Augustinus docet oblationem Melchisedech figuram fuisse Eucharistiae, et in Eucharistia offerenda consistere aeternitatem sacerdotii Christi. Et lib. xvi. de Civitate Dei cap. 22. loquens de oblatione Melchisedech: « Ibi, inquit, primum apparuit sacrificium, quod nunc a Christianis offertur Deo, toto orbe terrarum etc. » Et lib. xvn. cap. 17. et lib. xviii. cap. 35. ct in Ps. cix. clarissime dicit, sacerdotium Christi perpetuum secundum ordinem Melchisedech esse, id quod nunc in Ecclesia viget in oblatione, quae ad altare fit. Quod idem fusius persequitur in lib i. contra advers. leg. et prophet. cap. 20 ubi inter alia sic loquitur: « Ibi, quippe, et hoc dictum est: Juravit Dominus, et non pernitebit eum, tu es sacerdos in se ternum secundum ordinem Melchisedech. Noverunt qui legunt, quid protulerit Melchisedech, quando benedixit Abraham; et jam sunt participes ejus: vident tale sacrificium nunc offerri Deo toto orbe terrarum. Dei autem juratio, incredulorum est increpatio; et quod Deum non pcenitebit, significatio est, quia hoc sacerdotium non mutabit, mutavit quippe sacerdotium secundum ordinem Aaron. » Denique serm. 11. de sanctis, qui est quai_ tus de innocentibus, tractans de reliquiis- Martyrum, quse sud altaribus requiescunt:

« Quid reverentius, inquit, quid honorabilius, dici potest, quam sub illa ara requiescere, in qua Deo sacrificium celebratur, in qua offeruntur hostia!, in qua Dominus est sacerdos, sicut scriptum est: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchise - dech? »

Theodoretus in commentar. Psal.. cix. «Invenimus, inquit, Melchisedech sacerdotem, et Regem esse, et offerentem Deo non sacrificia ratione carentia, sed panem et vinum. )> Et infra: Sacerdos nunc et Christus non ipse aliquid offerens, sed vocatur caput eorum, qui offerunt, quandoquidem corpus suum Ecclesiam vocat ». Et supra jam dixerat Christum exorsum esse sacerdotium secundum ordinem Melchisedech in ccena novissima, quando panem, et vinum consecravit. Vide eumdem queest. 63. in Genes.

S. Leo I, serm. 2. de ^nniverserio assumptionis suse ad Pontificatum: « Tu es, inquit, sacerdos in seternum secundum ordinem Melchisedech, hoc est, non secundum ordinem Aaron, cujus sacerdotium per propaginem sui seminis currens temporalis ministerii fuit, et cum veteris Testamenti lege cessavit: sed secundum ordinem Melchisedech, in quo aeterni Pontificis forma praecessit. Denique cum hujus divini sacerdotii Sacramentum etiam ad humanas pervenit functiones, non per generationum tramitem currit, nec quod caro etsanguis creavit, eligitur; sed cessante privilegio Patrum, et familiarum ordine praetermisso, eos rectores Ecclesia accipit, quos Spiritus sanctus praeparavit. »

Eusebius Emissemus, seu quicumque fuit auctor, serm. 5. de Paschate: « Melchisedech, inquit, oblatione panis, et vini hoc (nimirum quod in Eucharistia celebratur) Christi sacrificium figuravit. » Et antea dixerat, perpetuam esse futuram in Ecclesia hanc oblationem.

Arnobius in Psal. cix. « Christus, inquit, per mysterium panis, et vini factus est sacerdos in aeternum. »

Eucheriuslib.il. capi8. in Genes.: « Melchisedech, inquit, sacerdos Dei summi, panem, et vinum in sacrificium offerens ». Et infra: « Sine aliqua sacerdotali genealogia, Christus homo extitit ex hominibus, utpote non ex tribu levi, sed ex tribu Juda; ex qua tribu nihil de sacerdotali praecepto accepit

utique propter mysterium Sacramenti, quod Christianis celebrare praeceptum est, ut non secundum Aaron pecudum victimas, sed oblationem panis et vini, id est, corporis et v sanguinis ejus Sacramentum in sacrificium offeramus. »

Primasius in connnent. cap. o. epistol. ad Ilebr.: « Quare secundum ordinem Melchisedech, et non secundum ordinem Aaron, dicatur existere sacerdos, diversae causae existunt: et prima quidem est, quia Melchisedech secundum legalia mandata non fuit sacerdos, sed secundum cujusdam singularis sacerdotii dignitatem, panem offerens Deo, non brutorum animalium sanguinem: iu cujus ordine sacerdotii Christus factus est sacerdos, non temporalis, sed aeternus; nec efferens victimas legales, sed instar illius panem et vinum, carnem videlicet, et sanguinem suum. )) Et infra: « Unde patet sacrificium pecudum periisse, quod fuit ordinis Aaron et illud manere potius, quod fuit ordinis Melchisedech, quia Christus corroboravit, et Ecclesiam tenere docuit. »

Cassiodorus in Psal. cix. « Quem ordinem, inquit, Melchisedech per Mysticam similitudinem justissimus Rex instituit, quando Domino panis, et vini fructus obtulit. Constat enim pecudum victimas periisSe, quae fuerunt ordinis Aaron, et Melchisedech manere potius institutum, quod toto orbe in Sacramentorum erogatione celebratur. »

Remigius Antisiodorensis, et Euthymius Zigabenus in eumdem Psal. cix. non dissimilia scribunt.

Joannes Damascemus lib. iv. de fide cap. 14: « Mensa illa (Melchisedech) mysticam hanc adumbrabat, quemadmodum et sacerdos ille veri Pontificis Christi figuram, et imaginem prae se ferebat. »

OEcumenius in comment. cap. v. epist. ad Ilebr.: « Melchisedech, inquit, fuit primus, qui hostiam sine sanguine, panem, inquam, et vinum obtulit. » Et infra: « Non ad ipsum, inquit, tantum, qua! a Deo semel facta est, hostiam et oblationem dixit, in affernum: sed ad nostri temporis sacerdotes inspiciens, per quos Christus, et sacrificat, et sacrificatur, quique eis in mystico illo convivio, ac ccena sacerdotii hujus tradidit formulam. »

Theophy laetus in cap. v. ad Rebr. explicans illud: « Tu es Sacerdos in seternum, etc.: « Apertissime, inquit, de Christo dictum id esse constat. Ille enim et solus* Melchise-:dech, in mortem illius pane et vino sacrificabat ». Et infra: « In aeternum dixit, quia quotidie offertur, in perpetuum offertur per Dei ministros oblatio, Christum Dominum, et Pontificem habens, et sacrificium, qui seipsum nostri ob gratiam sanctificat, frangit, et tribuit ».

Anselmus in cap v. ad Hebr.: « Tu es sacerdos, inquit, id est, sacra dans per te, et per tuos, in aeternum, id est, quandiu durabit saeculum, quia non transibit sacerdotium Christi, ut aliud succedat, sicut transivit Lcviticum».

Ad haec testimonia, quae mirum est si non sufficiant ad novorum istorum hominum audaciam comprimendam, accedant etiam testimonia veterum Hebraeorum, quae recitantur in Berescit Rabba. Nam inter alia habentur haec verba R. Samuel in cap xiv. Genes.: « Actus sacerdotii tradidit: erat enim ipse sacrificans panem, et vinum Deo sancto, et benedicto ». Ibidem R. Phinees in cap. xxvm. Num.: «Tempore Messiae omnia sacrificia cessabunt, sed sacrificium panis, et vini non cessabit, sic dictum est Genes. xiv. Et Melchisedech rex Salem protulit panem et vinum. Melchisedech enim, id est, Rex Mcssias excipiet a cessatione sacrificiorum sacrificium panis et vini, sicut dicitur Psam cx. Tu es sacerdos in x ternum secundum ordinem Melchisedech. »

Superest, ut videamus quid adversarii contra nostrum argumentum, et pro sua solutione objiciant. Primo igitur Calvinus lib. iv. Institut. cap. 18. § 2. objicit sic: « Perperam trahunt ad panem et vinum illa verba: Et erat sacerdos Dei altissimi; quae Paulus ad benedictionem refert. Nam Hebr. vii, colligit ejus praestantiam, quia minor benedicitur a majore. »

Respondeo: Falsum est illa verba: Et erat sacerdos Dei altissimi, a Paulo ad benedictionem referri: illa enim verba Paulus ne * citat quidem, sed solum breviter, et verbis suis scribit, Melchisedech regem Salem sacerdotem Dei summi occurrisse Abrahae revertenti a caede regum, eique benedixisse; quae verissima sunt, sed non inde sequitur, illa verba: Et erat sacerdos Dei altissimi, in textu Mosis conjungenda esse cum sequentibus: Et benedixit; et non potius cum praecedentibus: Protulit panem et vinum. Quod autem Apostolus subjicit, minorem a majore benedici, non probat Melchisedech sacerdotem Dei fuisse, sed sacerdotem Abrahamo majorem, ut nos supra deduximus.

Secundo Calvinus ibidem objicit hoc modo: « Quod si oblatio Melchisedech sacrificii missalis figura esset, an Apostolus, obsecro, qui minima quaeque excutit, rem adeo seriam, et gravem fuisset oblitus ».

Respondeo: Causa cur Apostolus non menimerit sacrificii panis et vini, primaria notissima est: quia videlicet id ad propositum ejus non faciebat. Volebat enim Apostolus ex Melchisedech ostendere Christi excellentiam supra Leviticos sacerdotes: Hacbraei enim ad quos ipse scribit, valde se ef-*- ferebant ob sacerdotium Aaronicum, Itaque B. Paulus adducit in medium, quod Melchisedech, secundum cujus ordinem Christus Pontifex erat, benedixerit Abrahae, et in eo Aaroni, et proinde major fuerit Aarone. Item quod decimas acceperit ab Abrahamo, et in eo ab Aarone, qui tunc in lumbis Abrahae erat, et per hoc major fuerit Aarone; summus enim Pontifex ab inferioribus sacerdotibus decimas accipit.

Denique quod Melchisedech fuerit quodam modo aeternus, cum nec ortus, nec interitus ejus iu Scripturis describatur: quae omnia ad excellentiam Christi pertinent, et ideo commemoranda fuerunt. Quod autem obtulerit panem et vinum, non perspicue ad excellentiam facit, neque Melchisedech, neque ipsius Christi, et idcirco non mirum, si fuerit omissum.

Accedit praeterea quod Apostolus dedita opera omisit oblationem panis et vini, ne cogeretur explicare mysterium Eucharistiae, quod altius erat, quam ut ab illis capi tunc posset. Sic enim ipse Paulus dicit cap. 5: De quo (Melchisedech) grandis nobis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum, quoniam imbecilles facti estis ad audiendum. Et sane cum Apostolus omnia plane exposuerit, quae de Melchisedech dicuntur in Genesi, excepta oblatione panis et vini, non videtur posse negari, quin per sermonem ininterpretabilem, cui non erant idonei Hebraei, intelligi debeat mysterium Eucharistiae.

Adde, quod veteres Graeci, ut Hieronymus refert in epistola ad Evagrium, dicebant Paulum omisisse quoddam Sacramentum Melchisedech, et hoc vocasse sermonem ininterpretabilem, quia scribebat Judaeis infidelibus: constat autem Sacramentum, quod non poterat infidelibus prodi, vix aliud fuisse quam Eucharistiae.

Neque his repugnat quod Chrysostomus,

ot Thoopylactus in argumento lmjus epistola; volunt, eam scriptam esse Jucheis fidelibus. Nam scripta fuit utrisque, vel certe ita scripta fuit fidelibus, ut ab illis communicari deberet etiam cum infidelibus: nam idcirco in magna parte epistola; multum Apostolus laborat, ut probet Christum esse Filium Dei, et unicum orbis terree doctorem.

Kemnitius loc. citat, pag. 750. postquam ex textu Hebreeo perperam efficere conatus «st, Melchisedech non obtulisse Deo sacrificium panis et vini, qua; supra refutata sunt; addit, etiamsi constaret Melchisedech obtulisse Deo sacrificium praedictum, tamen non posse inde effici, Christum obtulisse simile sacrificium. Id quod probat duplici argumento.

Primum est hujusmodi, quod erit ordine argumentorum tertium: « Ex figuris non sunt fabricanda dogmata, nisi in Scripturis figurae clare explicentur. Porro David explicat quidem Melchisedech fuisse Christi figuram, cum dicit Psalm. cx.: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech;sed non explicat in quo consistat illa similitudo inter Melchisedech, et Christum: Apostolus autem Ilebr. v. et vii. explicat in quo consistat, et multa dicit, sed non attingit oblationem panis et vini. Non igitur affirmandum est Melchisedech typum Christi gessisse, cum panem, et vinum in sacrificium obtulit Deo ».

Respondeo: Ex figuris dogmata fabricari possunt, quando ex Scripturis juxta cumniunem Patrum consensum intellectis colligitur explicatio. Non enim necesse est, ut semper Scriptura apertissime loquatur, sed satis est, si ita loquatur, ut communem Patrum interpretationem secuti, sententiam ejus assequamur: alioqui paucissima, ac fere nulla essent dogmata certa in Ecclesia. Jam vero Scriptura in Psal. cix. vel secundum Hebr. cx. testatur Christum esse sacerdotem secundum ordinem Melchisedech, quod idem sa;pius repetit Apostolus ad Hebreeos: in quo autem consistat iste ordo Melchisedech, Scriptura tfperte non explicat. Paulus enim, ut diximus, non tractat quis fuerit ordo Melchisedech, sed solum ostendit, excellentiam Christi supra Aaronem. Sed licet Scriptura non aperte dicat in quo consistat ordo Melchisedech, et figura sacerdotii Christi, tamen ita insinuat et indicat, ut Patres omnes summo consensu in eamdem expositionem inciderint, ut supra ostendimus.

Et prfeterca ratio manifeste docet, eam esse veram expositionem. Nam si Christus est sacerdos secundum ordinem Melchisedech; ergo debet in sacerdotio convenire cum Melchisedech, hoc est in eo, quod est proprium sacerdotii Melchisedech: nihil autem est proprium illius sacerdotii, nisi forma talis sacrificii. Nam quod Melchisedech benedixerit, et quod decimas acceperit, non est proprium illius sacerdotii, sed commune etiam cum sacerdotio Levitico. Quod Melchisedech non fuerit unctus oleo sensibili, nec successerit alteri, nec ei alius successerit, non est proprium Melchisedech sed commune cum Abel, et cum aliis nonnullis. Denique, quod non scribatur, ejus genealogia, et inde sit typus seternitatis sacerdotii, Christi, praeterquam quod est quid extrinsecum ad sacedotium, non est proprium Melchisedech, sed commune cum Job, Elia, et aliis, qui et sacerdotes erant, et non describitur eorum genealogia, ut Epiphanius ostendit hseres. 55. At panem, et vinum offerre est proprium Melchisedech, et ad sacer" dotium maxime pertinet, cum sit proprius ejus actus. Nulla igitur dubitatio remanet de explicatione hujus figura;; quamquam apud prudentes Christianos etiam sine hac ratiocinatione sufficere debuisset tot Patrum auctoritas, cum nullus contra proferri possit, qui id neget.

Quartum argumentum, quod est secundum Kemnitii, contra hanc ipsam solutionem pugnat. Sic igitur ille loquitur: « Typus sacerdotii Melchisedech consistit in his, qua; non communia habet cum sacerdotio Aaronico, sed in quibus discernuntur Melchisedech et Aaron. Sed sacrificium panis, et vini quotidianum fuit in sacerdotio Aaronico, Exod. xxix. Num. xxvm ».

Respondeo primum; in sacerdotio Aaronico erat quidem sacrificium panis et vini, sed ut pars quiedam, et quasi condimentum» alterius sacrificii; non autem ut sacrificium principale: nam in iisdem locis Scriptura; jubentur offerri agni, aut vituli, et simul cum eis simila, et libamentum. At Melchisedech, panem, et vinum per se in sacrificium obtulit. Deinde panes, qui offerebantur in sacrificio Aaronico cum animalibus, ut diximus, semper conspergebantur oleo, ct ut plurimum inde fiebant lagana. At sacrificium Melchisedech erat simplex panis. Denique posset etiam dici, differentiam inter sacerdotia illa hanc fuisse, quod Aaron offerebat sacrificia omnium g enerum, id est, tam cruenta quam incruenta. At Melchisedech utebatur solo incruento, puro, ac simplici sacrificio, ut ex Hieronymo, Eusebio, et omnibus Patribus supra citatis docuimus.

Sed contra hanc solutionem est quintum argumentum. Nam si Mclchisedechi sacerdotium hoc differt ab Aaronico, quod in illo nihil cruenti sacrificabatur: sequitur Christum non posse dici sacerdotem secundum ordinem Melchisedech, siquidem praecipuum Christi sacrificium cruentum fuit, nimirum sacrificium crucis.

Respondeo: Sacrificium crucis, si per se consideretur, non est secundum ordinem Aaron, nec secundum ordinem Melchisedech. Quod non sit secundum ordinem Aaron, certissimum fidelibus esse debet: nam Christus non erat sacerdos secundum ordinem Aaron, ut Apostolus aperte docet ad Hebraeos vir. et patet etiam manifestissime, quia non erat de tribu Levi, sed de tribu Juda. Quomodo ergo sacerdos non secundum ordinem Aaron, sacrificium Aaronicum obtulisset? Deinde sacrificium crucis est sacrificium omnium perfectissimum, et ipso etiam sacrificio Missae praestantius, quatenus distinguuntur. At quis ferat, ut dicatur sacrificium Aaronicum praestantius omnibus sacrificiis, et ipsa etiam Missa, quae est secundum ordinem Melchisedech? Praeterea Apostolus ad Hebr. vii. disertis verbis docet, sacrificium Aaronicum imperfectum fuisse, nec potuisse consummare sanctificatos. At crucis sacrificium perfectissimum fuit, et consummavit in perpetuum sanctificatos, ut ibidem dicitur: non igitur sacrificium crucis ad ordinem Aaronis pertinere potest. Denique sacrificium Aaronicum duas conditiones necessario requirit: alteram ut sit cruentum, alteram ut sit typicum, seu repraesentativum. Sacrificium autem crucis, etsi cruentum fuit, tamen non fuit typicum: nec enim opus fuit typis, ubi ipsa veritas aderat.

Ex qua ratione colligitur etiam non fuisse sacrificium crucis, si per se consideretur, secundum ordinem Melchisedech. Nam sacrificium Mclchisedechi fuit typicum, sed incruentum: unde conveniebat cum Aaronico, in eo, quod utrumque erat typicum; imo ejusdem rei typus, seu figura, id est, passionis Christi; sed differebant in specie typorum, quod typus Aaronicus erat cruentus, et in forma animalium, Mclchisedechi

autem erat incruentus, et in forma panis. Ex quo sequitur ratione sacrificii crucis Christum non esse sacerdotem, nec secundum ordinem Melchisedech, nec secundum ordinem Aaron, quia non obtulit se in cruce sub forma panis, nec sub forma agni, aut vituli, sed sub ipsa sua humana forma. Ex quo rursum sequitur, Christum non posse dici sacerdotem secundum ordinem Melchisedech, ut tamen in Scripturis passiin dicitur, nisi sacrificium instituerit, vel obtulerit sub forma panis: quemadmodum non potest dici sacerdos secundum ordinem Aaron, quia non instituit sacrificium sui ipsius sub forma vituli, aut agni, aut alicujus alterius typi cruenti secundum ritum Aaronicum. Nam agnum paschalem, ut dicemus, non obtulit secundum ritum Aaronicum; neque ipse instituit, sed potius abrogavit.

Dices: Si Christus obtulit sacrificium cruentum, etiamsi non obtulerit illud juxta ordinem Melchisedech, tamen ipsum obtulisse tale sacrificium impedit, quominus possit Christus appellari sacerdos secundum ordinem Melchisedech, cum proprium sit hujus ordinis non habere sacrificium ullum cruentum.

Respondeo: Christus dicitur sacerdos secundum ordinem Melchisedech, non quomodocumque, sed in aeternum, id est, respectu ejus sacrificii, quod in aeternum duraturum, id est, perpetuo frequentandum erat, abrogatis sacrificiis legalibus: et quod erat futurum proprium sacrificium Christianae religionis. Et quia Christus non instituit, neque obtulit sacrificium perpetuo celebrandum, et proprium religionis suae, nisi incruentum, ideo vere ac proprie est sacerdos secundum ordinem Melchisedech. Ubi tamen illud est observandum, quod licet Christus non fuerit saicerdos secundum ordinem Melchisedech ratione sacrificii crucis, sed solum ratione sacrificii Eucharistiae: tamen sacrificium crucis dici potest secundum ordinem Melchisedech ratione ipsius sacerdotis Christi, a quo offerebatur: ipse enim absolute sacerdos erat secundum ordinem Melchisedech. Quare Apostolus ad Hebraeos v. etiam in ipsa cruce Christum sacerdotem vocat secundum ordinem Melchisedech.

Sextum argumentum sumit Matthias Illyricus in Apologia Confessionis Antuerpiensis, cap. 23. a dissimilitudine sacrificii Melchisedech, et nostrae Missae. Melchisedech enim, si quid obtulit, panem ct vinum obtu-

Iit. At in Eucharistia non manet panis, et vinum, secl sola accidentia, ut Catholici ipsi docent.

Respondeo: Sacrificium Missa? est vere secundum ordinem Melchisedech, tum quia est incruentum; id enim erat proprium sacrificii Melchisedech, tum etiam quia Missa Christum repraesentat in specie panis et vini, ut etiam illum repraesentabat sacrificium Melchisedech, atque ita in symbolo exteriore plane conveniunt. Quod autem substantia interior sit diversa, non refert, quia ut ostendimus supra, significatio, seu repraesentatio in accidentibus, non in substantia est. Addo, quod necessario substantia sacrificii Missa?, debuit esse diversa a sacrificio Melchisedech, cum illud praestantius, ac divinius esse debuerit, in quo ipsa veritas cum symbolo, quam illud, in quo solum symbolum continetur.

Septimum argumentum sumunt ex Patribus. Nam Petrus Martyr in cap. v. primae ad Corinthios, probat Melchisedech non obtulisse Deo panem, et vinum, quia R. Salomon in cap. xiv. Genes, et Ambrosius in libris de Sacramentis, et Augustinus in quaestionibus veteris, ac novi Testamenti, dicunt a Melchisedecho panem et vinum datum esse Abrahamo.In eamdem sententiam citat Kemnitius loco citato Josephum, et Chrysostomum.

Sed haec loca nihil omnino efficiunt. Nam in primis R. Salomon non modo Hebraeus est, et nullo modo conferendus cum tot sanctis Patribus, quos citavimus, sed etiam apertissimus hostis Christianae Religionis. Praeterea ipse ibidem indicat, ut etiam Petrus Martyr fatetur, oblationem illam Melchisedech significasse futurum aliquando, ut in Hierusalem offerretur sacrificium panis et vini. At quomodo sacrificium futurum significare poterat oblatip illa, si erat tantum profanum convivium, et non potius convivium sacrum, ex participatione nimirum rei Deo prius oblatae? Itaque R. Sailomon, licet dicat panem, et vinum prolatum a Melchisedech in refectionem Abraha? et sociorum fuisse, non tamen negat, imo subindicat prius Deo fuisse oblatum. Quod apertissime docent Rabini antiquiores, ut jam ostendinus.

Samctus Ambrosius totus est noster, ut supra demonstratum est, et ideo fortasse Petrus Martyr, ut est in hujusmodi rebus cautus, certum librum et caput noluit annotare.

Locus ex Augustino citatus, neque Augustini est, neque pro adversariis facit, sed pro nobis. Auctor enim illarum qutestionum multos habet errores, qui ab Augustino refelluntur, et in primis in illa ipsa quaistione 109. quam pro se Martyr adducit, contendit ille auctor Melcbisede«hum esse Spiritum sanctum, quem errorem ex professo refellit Hieronymus in epistola ad Evagrium de Melchisedech. Quod autem ille auctor, quicumque fuerit, de oblatione Melchisedech scribit, pro nobis facit contra adversarios: dicit enim Melchisedechum obtulisse Abrahamo Eucharistiam corporis, et sanguinis Domini. Ex quo intelligimus, illi auctori non fuisse commune, et profanum convivium, quod exhibuit Melchisedech Abrahse, sed sacrum typum Eucharistia, quod nunc adversarii pertinaciter negant.

Porro Josephus quem citat Kemnitius, scribit, panem illum datum Abralue, quod non negamus, sed non negat prius Deo fuisse oblatum, quod nos affirmamus.

Denique Chrysostomus noster est, ut supra est demonstratum.

Octavum argumentum oppugnat alteram partem nostra? rationis, ductam ab aeternitate sacerdotii secundum ordinem Melchisedech. Est autem argumentum tale: Ut Christus si sacerdos in ceternum, non necesse habet quotidie per Ministros offerre; non igitur ratio illa concludit. Antecedens probat Kemnitius in 2. par. Examinis, pag. 742. ubi demonstrat ex Apostolo Hebr. vii. et ix negative, et affirmative, ut ipse loquitur, quemadmodum sit Christus, aut non sit sacerdos in alternum. Ac primum dicit non esse sacerdotem in aiternum, quia sa;pius offerat seipsum; id enim expresse Paulus non semel repetit. Deinde addit ob quinque causas dici Christum sacerdotem in ceternum. Prima est, quia vivat in aiternum. Secunda, quia virtus unica; oblationis ejus in sempiternum duret, et efficax sit. Tertia, quia semper in coelo intercedat pro nobis. Quarta, quia per ipsum ut sacerdotem habeamus accessum ad Patrem. Quinta, quia in perpetuum salvare possit, et salvet qui per ipsum ad Deum accedunt.

Respondeo: Quod attinet ad partem hujus argumenti negativam, cum Paulus dicit non fuisse opus, ut Christus saipius se offerret; apertissime loquitur de cruenta oblatione, qua? sufficientissima, imo infiniti pretii, et valoris fuit: ceetersc oblationes repetebantur, et repetuntur, quia finiti sunt valoris. Quod autem ad aeternum sacerdotium Christi necesse sit, ut saepius offerat per se, vel per suos ministros, non quidem cruente, sed aliquo alio modo, idem Paulus docet, Hebr. vm. ut S. Thomas in commentario praeclare exponit. Cum enim Apostolus dixisset, Christum esse Pontificem, et ministrum Sanctorum, et tabernaculi, quod fixit Deus, et non homo, id est, esse Pontificem Ecclesiae, non Synagogae, subjungit: Omnis Pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur, unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat. Ubi vides Paulum per necessariam consequentiam colligere, debere Christum, si vere est Pontifex, habere aliquid quod offerat, et consequenter debere offerre, quia omnis Pontifex constituitur ad offerendum. Quare secundum Pauli sententiam, Christus non est Pontifex in aeternum, nisi assidue aliquid offerat, nec satis est, quod semel cruente obtulerit seipsum. Subjungit postea idem Apostolus, declarans victimam, quam nunc assidue Christus offert, non esse aliquid terrenum, ut oves et boves, sed aliquid coeleste, nimirum sacratissimam Eucharistiam: Si ergo, inquit, esset super terram, nec esset sacerdos, cum essent qui offerrent secundum legem munera; qui exemplari, et umbrae deserviunt coelestium. Qu orum verborum haec est sententia: Si hostia immolanda esset super terram, id est, si esset aliquid terrenum, et mortale, ut oves et boves etc. Christus non esset Sacerdos, quia non esset ulla necessitas novi sacerdotii, cum satis multi sine ipso secundum legem ejusmodi munera terrena assidue offerant. Deinde pergit Paulus, ac ostendit, Christum esse Pontificem melioris Testamenti, quam antiquum fuerit, ex quo sequitur offerri nunc meliores hostias, quam antiqua) illae fuerint,

Atque hinc etiam perspici poterit, quinque illas causas, quas attulit Kemnitius, non sufficienter ostendere, cur Christus dicatur sacerdos in adernum. Prima illa, quia vivit in aeternum, non est sufficiens. Nam requiritur quidem vita aeterna in eo, qui debet sacerdotium. aeternum habere, sed non sufficit: alioqui omnes Livitici sacerdotes post resurrectionem dicerentur sacerdotes in aeternum, quia habuerunt sacerdotium, et vivent in aeternum. Requiritur igitur, ut vivens fungatur sacerdotio in aeternum. Quemadmodum non potest aliquis recte dici fuisse rex per

triginta annos, si nec regnaverit, nec regnare potuerit, nisi per unum diem. Id quod maxime locum habet in sententia adversariorum, qui existimant sacerdotium, seu ministerium Ecclesiasticum, esse merum officium. Denique id apertissime B. Paulus requirit, ut ostendimus, cum ait, oportere Christum, si est Pontifex, habere aliquid quod offerat. Paulus autem Hebr. vn. ubi ponit istam causam Kemnitii, cum ait: Christus autem, eo quod maneat in aeternum, perpetuum habet sacerdotium: non probat ideo solum Christum esse aeternum sacerdotem, quia manet in aeternum: sed probat ex eo, quod manet in aeternum, posse illum perpetuo fungi sacerdotio, nec esse opus, ut quis illi succedat; sicut in sacerdotio Levitico opus erat continua successione, quia nullus eorum poterat perpetuo ministrare, cum morte prohiberentur permanere.

Secunda causa, quod virtus oblationis crucis perpetua sit, non etiam est sufficiens. Illa enim ostendit, effectum sacrificii crucis esse perpetuum, et proinde improprie ipsum etiam sacrificium posse dici perpetuum. Proprie tamen non dicitur sacrificium aeternum, quod semel factum est, nec dicitur aeternum sacerdotium, cum non jugiter sacrificatur: alioqui sacerdotium, et sacrificium Noc, aeterna dici possent, quia (ut colligitur ex cap. vm. Genes.) effectus sacrificii oblati a Noe post diluvium, semper manet, et manebit: impetravit enim, ne iterum diluvium aquae rediret super terram. Pari ratione Christi nativitas ex matre, passio, et mors, dici possent aeterna, et Christus dici posset semper nasci, pati, et mori, quia effectus horum omnium semper manet.

Tertia ratio, quod Christus in coelo semper intercedat pro nobis, aut non probat illum esse sacerdotem, aut probat illum nunc per ministros offerre. Nam si volunt adversarii Curis tum intercedere per solam orationem, noli habent inde illum esse proprie sacerdotem. Nam quilibit homo, quantumvis laicus, potest pro alio per orationem intercedere. Si vero contendant illum intercedere ut sacerdotem, id est, mediante oblatione victima); tum necesse est Christum semper offerro; et proinde Eucharistiam esse sacrificium, quod a Christo per ministerium humanum Deo ju.-» giter offeratur.

Dicent, Christum offerre seipsum in ccelo, dum passionem suum assidue Patri repraesentat, et per eam nos reconciliat. Hoc enim videtur sentire Calvinus lib. iv. Institut. cap. 18. §. 2. ubi dicit, non esse amplius in teri/is ullum sacerdotium, cum sit translatum in coelum, Christo ibi in aeternum sacerdote existente.

Respondeo: Aut volunt oblationem quae fit in coelo, esse verum ac proprie dictum sacrificium; aut solum improprie, et figurate. Si primum, plurima sequentur contra adversarios, et aliqua eorum etiam contra veritatem. Primo, religionem, ac legem Christianam non esse amplius in terris, sed translatam esse in coelum: nam translato sacerdotio, necesse est ut etiam legis translatio fiat, Ilebr. vii. Secundo, in coelo non esse nudam veritatem, sed umbras etiam, et figuras, ac caeremonias: nam omnia sacrificia proprie dicta, debent esse repraesentati va sacrificii crucis, et caeremoniae quaedam religionis. Tertio, oportebit adversarios concedere, repeti saepius oblationem Christi, quod illi nullo modo concedere volunt. Si secundum, tum necesse erit confiteri Christi verum sacrificium in terris offerri, quod nos contendimus, aut certe Christum non esse vere, ac proprie sacerdotem, quod est absurdissimum, et contra manifestas Scripturas. Id autem sequi perspicuum est, quia non potest esse vere, ac proprie sacerdos, qui sacrificium verum, ac proprium offerre non potest.

Quarta Kemnitii ratio similis est superiori: perinde enim est Christum sacerdotem pro nobis intercedere, quse erat tertia ratio; et nos per sacerdotem Christum aditum habere ad Patrem, quie erat quarta.

Quinta ratio, quod salvare in perpetuum possit, probat eum Salvatorem esse, non autem sacerdotem. Neque haic ratio dissimilis est secunda) ac tertiae; proinde eodem modo, refellitur. Quare non probavit Kemnitius Christum dici posse aeternum Sacerdotem sine oblatione victimae per Ecclesiae Ministros. Est autem hoc loco addendum, nos minime negare, quin Sacerdotium Christi absolute sit futurum aeternum ratione effectus, quatenus virtus oblationis ejus consummat in aeternum sanctificatos, ut ex Apostolo docet S. Thomas par. 3. quaest. xxii art. o. Et quia Christus in quo semper residet summa sacerdotalis dignitas, vere manet in

aeternum, et semper Deo sacrificium laudis, et gratiarum actionis immolat: tamen ratione officii saderdotalis proprie dicti, et juxta vaticinium Psalm. cix. Sacerdotium Christi dici existimamus aeternum, non quia duraturum sit infinito tempore, sed quia nullum ei sacerdotium unquam succedet. Neque enim David solum ait, Tu es sacerdos in aeternum, sed addit, secundum ordinem Melchisedech, id est, ut ex Patribus demonstravimus, Tu es Sacerdos in aeternum offerens per ministros tuos in Ecclesia tua sacrificium corporis, et sanguinis tui in specie panis et vini. Sacrificium autem in specie panis et vini non durabit infinito tempore, et tamen durabit in aeternum, quia semper durabit, quamdiu sacrificium proprie dictum necessarium erit, id est, usque ad mundi consummationem. Juravit enim Dominus, et non poenitebit eum, hoc est, non mutabit unquam hoc sacerdotium cum alio sacerdotio, sicut mutavit sacerdotium secundum ordinem Aaron cum sacerdotio secundum ordinem Melchisedech.

Chapter 114 of 133