Skip to the text

Caput XVIII

sto veteres vendicasse, ut Antichristi vocem fore affirmet Augustinus lib. ii. contra Parmenianum cap. 8. si quis Episcopum inter Deum et hominem intercessorem faciat. Nam Augustinus contra Parmenianum non loquitur de sacerdote, sed de mediatore, et non de quocumque mediatore, sed de mediatore per modum redemptionis, quse soli Christo propria est. Nam per modum deprecationis multos esse intercessores, et mediatores passim fatentur Patres. Nam sic appellat sanctos Martyres Basilius in orat, in 40. Martyres, et Hieronymus in epist. ad Fabiolam de veste sacerdotali, appellat Episcopos sequestres, id est, mediatores inter Deum et populum, per oblationem sacrificii altaris: quod etiam est apud Chrysostomum in vi. lib. de sacerdotio. Nec solum intercessores, sed nominatim sacerdotes Augustinus vocat Episcopos, et presbyteros lib. xx. de Civit, cap. 10: «Episcopi, inquit, et presbyteri proprie dicuntur sacerdotes. »

Neque.valet responsio Kemnitii loco notato, ubi fatetur nomen sacerdotii esse apud veteres, sed non vult accipi pro ministerio sacrificandi, sed pro ministerio verbi, et Sacramentorum: istud enim solum ministerium tribui contendit in Scriptura novi Testamenti illis hominibus, qui a Patribus sacerdotes appellari consueverunt. Haec, inquam, solutio non est sufficiens. Nam in primis sequeretur omnes Patres Graecos, et Latinos, vel ignorasse vim hujus vocis, vel de industria lia abuti voluisse. Nam, ut ait Apostolus ad Hebr. v: Omnis Pontifex constituitur in iis, quae sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia. Et cap. viii: Omnis Pontifex ad offerendum munera et hostias constituitur. Et inde probat idem Apostolus Christum non esse sacerdotem, si nihil habeat quod offerat. Quis ergo credat doctissimos Patres nomen sacerdotis tribuisse iis, qui solum docent populos, et iis Sacramenta ministrant; sed Deo nullum offerunt sacrificium? Praeterea docere, et Sacramenta ministrare, non solum convenit Episcopis, et presbyteris, sed etiam Diaconis, et tamen Diaconi a veteribus non dicuntur sacerdotes; ut patet ex Augustino loco citato lib. xx. de civit, cap. 10. ubi dicit Episcopos, et presbyteros proprie sacerdotes nominari: et ex Concilio IV Carthag. can. 4. ubi aperte dicitur, Diaconos non ad sacerdotium, sed ad ministerium ordinari.

Dices: Diaconi non poterant omnia Sacramenta ministrare, et ideo fortasse non dice¬

bantur sacerdotes. Ac nec presbyteri omnia sacramenta ministrare poterant, ut patet de Sacramento Ordinis, et Confirmationis, et tamen sacerdotes dicebantur. Illa igitur sola vera causa est, quam reddit Concilium Nicaenum canon. 14. quia videlicet diaconi non habent potestatem sacrificia offerendi, sed solum in sacrificio sacerdotibus ministrandi.

Probatur sacrificium ex Liturgiis.

Quartum caput sumitur ex ritu celebrandi, Nam in primis ex omnibus antiquis Liturgiis, quse extant, Jacobi, Clementis, Basilii Chrysostomi, et ex libro quinto et sexto de Sacramentis Ambrosii, et ex Catechesi quarta et quinta mystagogica Cyrilli Hierosolymitani, qui magnam partem Liturgise exponunt; clarissime patet, veteres Patres eo ritu celebrasse mysterium Eucharistiae, ut nihil dubitaverint, eam esse verissimum sacrificium: plena sunt enim nominum oblationis, sacrificii, victimae, signorum, benedictionum, elevationum, aliorumque ejusmodi rituum. Quare Lutherus (ut supra notavimus) in libro de formula Missae, totum canonem abstulit, quod non putaret eo incolumi existente, posse defendi, Missam non esse sacrificium. Canon autem verbis non multum mutatis, totus ferme invenitur in Liturgiis, et in libris Ambrosii, et Cyrilli jam citatis: illa certe inveniuntur omnia, quae Lutherum offendebant, nimirum nomina oblationis, et sacrificii.

Calvinus lib. iv. Institut. cap. 18. §. ii. excusari dicit non posse veteres, quin in actionis modo peccaverint: « Imitati sunt enim, inquit, propius Judaicum sacrificandi morem, quam aut ordinaverat Christus, aut Evangelii ratio ferebat. » Scilicet melius novit Calvinus, qui heri natus est, quid ordinaverit Christus, quam Jacobus frater Domini, qui Caenee Domini cum ipso Christo interfuit, aut Clemens, qui ab Apostolo Petro didicit, aut Basilius, Cyrillus, Ambrosius, Chrysostomus, qui mille et ducentis annis Calvinum praecesserunt.

Chapter 125 of 133