Caput XXIV. Solvuntur objectiones Lutheri
Nunc demum solvendae sunt adversariorum objectiones, Lutheri, Calvini, Kemnitii; nam reliqui vix aliquid novi afferunt. Primum igitur Lutherus in lib. de captivit. Babyl. et in lib. de abroganda Missa, duo argumenta proponit, eaque confidenter opponit omnibus omnium Sanctorum testimoniis, et
totius orbis terrae, atque omnium saeculorum consensui. Primum argumentum sumitur a verbis, secundum ab exemplo Christi.
Primum ejusmodi est: Ccena Domini est Sacramentum, ac Testamentum Christi; sic enim ipse ait: Hic calix novum Testamentum est in meo sanguine; ergo sacrificium esse non potest. Nam sacrificii ratio cum ratione Sacramenti, et Testamenti omnino pugnat. Sacrificium enim est aliquid, quod nos Deo offerimus: at Sacramentum datur nobis a Deo, et similiter Testamentum continet promissionem haereditatis nobis factam. Praeterea Sacramenti, et Testamenti promissio fide accipitur; sacrificium contra ex fide procedit. Sacramentum, et Testamentum ad nos a Deo descendunt; sacrificium a nobis ad Deum ascendit. Item sicut non possunt idem esse oratio et quod oratione accipitur; ita non possunt idem esse Testamentum, et sacrificium. Denique sicut ridiculum est dicere per Testamentum dari aliquid testatori ab haerede, cum e contrario detur aliquid haeredi a testatore: sic etiam ridiculum videri debet, si quis dicat per Eucharistiae Sacramentum nos Deo aliquid offerre, cum ipse potius nobis aliquid promittat, et donet. Hoc argumentum per multas paginas versat Lutherus, ac fundamentum esse dicit totius doctrinae suae in hac materia: ac propter hujus rei ignorantiam, pronuntiat idololatras esse omnes Sacerdotes, et Episcopos, cum omnibus suis majoribus.
Respondeo: Tribus modis peccat argumentum Lutheri. Primo, quia assumit, sacrificium esse opus, quod nos Deo exhibemus, et illud opponit, ut nostram actionem, actioni Christi. At nos non hoc dicimus, sed asserimus tam Sacramentum, seu Testamentum, quam sacrificium esse Christi opus, et actionem: idem enim Christus, qui nobis seipsum per Eucharistiam prsebet in cibum, idem seipsum per Eucharistiam Patri obtulit, et quotidie per ministros suos se offert in sacrificium. Imo inter alia bona, qua3 nobis Christus moriens Testamento suo reliquit, unum fuit corpus ipsius, et sanguis, quo uteremur, tum ut illa Deo offerremus, tum ut inde animae nostrae reficerentur. Neque dissimile est quod agunt homines pii, dum Testamenta sua condunt, primum enim aliquid donant Deo in usum Ecclesiarum, aut pauperum, deinde haereditatem filiis relinquunt.
Sed etiamsi hoc sacrificium esset omnino opus nostrum, adhuc argumentum Lutheri non concluderet: nam peccat secundo, quod confundit promissionem cum signaculo promissionis. Siquidem in Sacramento, et Testamento Christi, distinguenda sunt in doctrina Lutheri promissio, quae consistit in verbis: Accipite, manducate ete., et signaculum, quod est ipsum corpus Domini, et sanguis sub specie panis, et vini: ex his duobus promissio non est sacrificium. Et hoc probat, si quid probat, argumentum Lutheri. Aliud enim est promitti nobis aliquid a Deo, aliud, nos Deo aliquid offerre. At signaculum promissionis, nulla est ratio cur sacrificium esse non possit: cur enim non possit Deus victimam sibi oblatam, instituto et 'mandato suo, assumere in signaculum promissionis! imo reipsa in lege veteri sic Deus fecit. Nam Testamentum vetus Exod. 24. obsignavit sanguine victimae, tunc sibi immolatae, dicente Moise: Hic est sanguis Testamenti, quod misit ad vos Deus. Sic etiam omnia sacrificia legis veteris, et vera sacrificia erant, et tamen signacula erant promissionis Christi venturi, et morituri. Quid igitur mirum, si sanguis Domini in altari existens, per consecrationem simul sanguis sit victimae Deo oblata;, et signaculum promissionis divinae.
Tertio peccat argumentum Lutheri, quod non distinguat rationes formales Sacramenti seu Testamenti, et sacrificii. Ita enim argumentum procedit, ac si nos diceremus, sacrificium, qua sacrificium est, esse Sacramentum, vel Testamentum, et contra; vel dare, idem esse quod accipere; petere, idem quod promittere. At non ita sumus hebetes, aut rudes, ut ista dicamus: sed quod dicimus, hoc est; Eucharistiam Sacramentum esse; quatenus est signum externum, et visibile invisibilis gratiae, et refectionis, quae nobis confertur, dum Eucharistiam rite sumimus: eamdem esse Testamentum, quatenus est instrumentum publicum, et authenticum divinae voluntatis, et promissionis, eamdem esse victimam et sacrificium, quatenus Deo offertur. Neque repugnat,- unum et idem accipi, et dari; neque valet quidquam illa consequentia: Accipimus a Deo Eucharistiam, ergo non possumus eamdem illi offerre. Nam nihil omnino habemus quod Deo offeramus, nisi quod ab eo -accepimus; juxta illud Da-
vidis in lib. J Paralip. xxix. Tua sunt omnia, et quse de manu tua accepimus, dedimus tibi.
Secundum Lutheri argumentum sumitur ab exemplo Christi, qui in ultima ccena legitur in mensa sedisse, et Sacramentum discipulis distribuisse, non autem illud Patri obtulisse.
Respondeo: Christi exemplum nobis maxime favet. Nam etiamsi Evangelistae non expresse dixerint, Christum se Patri in coena obtulisse; tamen neque expresse dixerunt, non se obtulisse. Et praeterea nos ex loci illius circumstantiis, ex figuris, et vaticiniis prophetarum, ex testimonio expresso antiquissimorum Patrum scimus, Christum se Patri in coena in sacrificium obtulisse; et hoc ipsum fieri mandasse, cum ait: Hoc facite. Neque est id novum in mysteriis fidei. Nam nullus Evangelista scribit, in ultima coena Christum immolasse agnum paschalem, et eumdem commedisse accinctis renibus, et cum baculis in manu; imo neque expresse scribunt Evangelistae, illuni comedisse agnum paschalem: et tamen nemo dubitat ista omnia facta esse, cum esset Dominus observantissimus legis, et Pascha parari jussisset. Neque dicunt expresse Evangelistae, Christum in calice, quem sanguinis sui calicem appellavit, posuisse vinum; nam illa verba: Non bibam ex hoc genimine vitis, supra ostendimus dicta esse de calice, quem bibendum dedit dominus post agni paschalis manducationem, non de calice Eucharistiae: et tamen quis hoc tempore inficiaretur, in illo calice fuisse vinum? id enim omnes scriptores tradunt. Quare si Lutherus ab exemplo Christi probare cupit, Missam non esse sacrificium; certum aliquod testimonium afferat, ubi legamus Christum non se obtulisse in coena. Nam illa argumenta negativa: non habetur expresse in Scriptura; ergo non est factum, jam ipsis etiam pueris ridicula sunt.
Praeter haec argumenta, habet idem Lutherus insignem imposturam in principio libri de abroganda Missa privata, ubi dicit, Papam ingressurum in epistolas decretales, pro fundamento citare illa verba Pauli: Translato sacerdotio necesse est, ut legis translatio fiat; et inde deducere, post Christi ascensionem translatum fuisse sacerdotium a Christo in Petrum, deinde a Petro in Papam, et a Papa in suos successores. Quam Lutheri im¬
posturam iterum repetit Illyricus in Apologia Confessionis Antuerpiensis, cap. de Missa, ubi etiam addit Papam loqui de sacerdotio secundum ordinem Melchisedech.
Sed hic tria sunt mendacia. Primum, quod Papa ista dicat ingressurus in decretales epistolas, et pro fundamento jaciat. Nam ille Canon: Translato sacerdotio, non habetur in 1. titulo, sed in 2., nec in principio illius tituli; nam duo alii canones praecedunt.
Secundum mendacium est, quod Papa ista dicat. Nam in toto illo canone, non est nomen Christi, nec Petri, nec Papae, sed ponuntur ipsa verba Pauli cum quadam annotatiuncula S. Augustini, quse solum continet, legem et sacerdotium esse omnino connexa.
Tertium mendacium est, quod in eo canone agatur de sacerdotio Christi, vel Melchisedech. Nam expresse agitur de sacerdotio Levitico, ut glossa bis notat. Itaque mera sunt Lutheri somnia, translatum esse sacerdotium a Christo in Petrum, vel a Petro in Papam.
Chapter 129 of 133