Skip to the text

Caput X. Probatur idem ex Malae hia

Sed insigne testimonium pro sacrificio Missae habetur Malachia? i. in illis verbis:

Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, ct munus non suscipiam de manu vestra: ab ortu enim solis, usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, ct in omni loco sacrificatur, ct offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.

Hoc testimonium non potest intelligi de sacrificio crucis, quia illud non offertur in omni loco, sed semel tantum uno in loco oblatum fuit, nec de sacrificio aliquo Judaico, quia Propheta dicit a gentibus offerendum, et aperte illud opponit sacrificiis Hebraeorum. Neque etiam de sacrificiis Gentilium piorum, qui erant in mundo ante Christi adventum, ut Melchisedech, Job, et similium. Hi enim veri sancti inter Gentiles paucissimi erant, ac praesertim temporibus Prophetarum, quando idololatria mundum plane repleverat, ita ut David diceret: Notus in Judaea Deus, in Israel magnum nomen ejus, 'Psal. lxxv. Malachias autem contrario modo vaticinatur: Magnum est nomen meum in gentibus, et ab ortu solis usque ad occasum etc. Nec denique potest locus hic Malachiai intelligi, ut quidam suspicati sunt, de sacrificiis Gentilium idololatrarum: non enim illa oblatio munda ullo modo dici posset, nec Deo vero offerebatur, sed Diis alienis: Quae enim gentes immolant, inquit Apostolus I Corinth. x, daemoniis immolant, et non Deo.

Quare nullo modo admittenda est expositio Benedicti Ariae Montani in hunc locum: nam non tantum repugnat omnium Patrum, quos paulo post citabimus, sententiis, sed etiam ipsi Apostolo, et apertissima! veritati. Quorsum enim tot millia Martyrum sanguinem profundere maluerunt, quam communicare in sacrificiis Gentilium, si illa erant sacrificia munda, et Deo grata?

« At, inquit ille, cognoverunt Gentiles magnum quemdam Deum ex motibus coelorum, et illi sacrificabant. » Respondeo: Cognoverunt quidem illi Deum, sed non sicut Deum glorificarunt, et creatura! potius, quam creatori servierunt, ut Apostolus dicit Hom. i. Itaque vel magno illi Deo non sacrificabant, vel paucissimi, et rarissimi id fecerunt; Malachias autem loquitur de sacrificiis, qua! in omni loco offeruntur, qualia apud Gentiles nonnisi idolis, et daemonibus offerebantur. Restat igitur quod nobiscum fatentur etiam adversarii, ut Malachias vaticinetur de sacrificio Ecclesia! Christianae, quod et successit Judaicis sacrificiis, et Deo

placet, ac mundum est, et in toto orbe terrarum a Gentibus ad Deum verum conversis jugiter offertur. Neque obstat, quod Malachias loquitur in preesenti, non in futuro; id enim Propheta! faciunt, quia res futuras ita certo norunt Deo eis indicante, ac si praesentes intuerentur.

Tota controversia circa hunc locum est, an Malachias loquatur de sacrificio proprie dicto, quale in Ecclesia aut est Eucharistia, aut nullum omnino est; an vero de sacrificio improprie dicto, quales sunt orationes, laudes, bona opera, patientia in persecutionibus, et similia. Nam Philippus in Apolog. Confess. et Calvinus lib. iv. Instit. cap. 18. §. A. Kemnitius in 2. par. Exam. pag. 7G0. et alii contendunt, Malachiam loqui de sacrificiis spiritualibus, ac improprie dictis.

Adducit autem Kemnitius tria argumenta pro sua opinione, qua! facile solvi possunt. Primum est: « Malachias non dicit, sacrificulum debere mimicis gestibus, ritibus, et actibus in pane et vino repraesentare passionem Christi, et illam actionem esse sacrificium Deo gratum pro vivis et mortuis etc. » Respondeo: Hoc non argumentum, sed impostura est. Neque enim de gestibus, et ritibus, sed de substantia rei, id est, de oblatione sacrificii proprie dicti nostra quaestio est: ac satis probamus, quod volumus, cum ostendimus ex Prophetae testimonio, esse in Ecclesia sacrificium proprie dictum.

Secundum argumentum: « Malachias in genere praedicit futurum in Ecclesia sacrificium mundum, non autem explicat, quale sacrificium. In Testamento autem novo invenimus sacrificia fidelium esse sacrificia spiritualia; I. Petri n. Rom. xi. Hebr. xu. Philipp. ii. ergo loquitur Propheta de sacrificio spirituali. » Respondeo: Si in novo Testamento legeremus, nulla esse sacrificia fidelium, nisi spiritualia, argumentum Kemnitii recte concluderet. At nusquam id legimus. Non autem licet concludere ex eo, *quod sunt in Ecclesia quaidam sacrificia spiritualia; nulla esse, proprie dicta, vel Prophetam loqui de spiritualibus. Alioqui quoniam. in Testamento veteri, multa erant etiam sacrificia spiritualia, liceret eodem modo concludere, non fuisse in Testamento veteri sacrificia proprie dicta; et cum Malachias ait: Non accipiam munus de manu vestra, intelligeremus eum loqui de sacrificio spirituali, non de proprie dicto, quod aperte falsum est.

Tertiam argumentum sumit ex Patribus, quod postea discutiendum est.

Catholici contra his argumentis probant verba hujus Prophetae intelligenda esse de sacrificiis proprie dictis. Primo, ex voce qua utitur Propheta, nam vocat absolute mincha, ubi duo consideranda sunt. Primo, Scripturam non solere nomen sacrificii absolute ponere, cum loquitur de sacrificio improprie dicto, sed cum adjuncto aliquo, ut sacrificium laudis, sacrificium justitiae, hostiam vociferationis etc.; hoc autem loco absolute ponitur oblatio munda. Deinde ipsa vox Hebraica flHXO significat proprie certum genus sacrificii externi, quod ex simila, oleo, et thure conficiebatur, ut patet Levit. 2. et 6. et alibi passim.

Ad hoc primum argumentum respondent Calvinus et Kemnitius. Calvinus dicit, Prophetam uti vocabulo sacrificii, quoniam mos est prophetarum cum de conversione Gentium vaticinantur, cultum spiritualem externo legis ritu designare. Sic enim pro conversione ad Dominum, ascensum in Hierusalem, pro Dei adoratione, munerum omnis generis oblationem, pro ampliore ejus notitia, qua in regno Christifideles donandi erant, somnia et visiones ponunt.

Respondeo: Negari non potest, quin saepissime in Scripturis Testamenti veteris, describantur res futurae, per typos, et ritus externos legis, ut cum per Hierusalem intelligitur allegorice Ecclesia, per Levitas clerici, per sacrificia ovium et boum, sacrificium Eucharistiae; tamen id fieri solet, cum describuntur res novae, et futurae, quae non erant eo tempore in usu: ideo enim describuntur per figuras, seu per voces tunc cognitas, quia non potuissent aliter intelligi. Ea vero, quae sunt communia omnibus tempori, bus, et locis, et quae non minus tunc in usu erant, quam modo sint, nulla causa est, cur per figuras significari deberent. Porro sacrificia spiritualia, orationes, hymni, eleemosynae, et similia, communia sunt omni loco et tempori, et passim occurrunt, in Scripturis, tum veteris, tum novi Testamenti. Quare per vocem illam nnVO non debet intelligi sacrificium spirituale, quod non erat novum nec futurum, nec ullo modo inusitatum, vel incognitum: sed verum aliquod sacrificium in Ecclesia celebrandum, et tunc incognitum; quale revera est Eucharistia. Non enim ita crasse intelligimus Prophetam, ut existime¬

mus oportere nunc offerri mincha proprie dictum, id est, similam conspersam oleo, et thuri admixtam: sed intelligimus Prophetam per vocem tunc cognitam descripsisse sacrificium novum, et verum, per illud ahtiquum adumbratum.

Falsum est etiam, quod Calvinus dicit, pro adoratione Dei futura in Ecclesia, poni in Scripturis oblationes munerum omnis generis. Nam illis oblationibus debet respondere aliquid vere futurum, et novum; adoratio autem semper fuit in usu.

Jam vero Kemnitius alia via ingreditur; scribit enim istam ipsam vocem firfoia accipi in Scripturis pro sacrificio Spirituali (legimus enim in Psal. cxli. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum) et nomen oblationis haberi Roman. xv. et Philipp. n. pro conversione Gentium.

Respondeo: David propriissime sacrificium vespertinum usurpavit pro vero, atque externo sacrificio, quod secundum legem quotidie offerebatur ad vesperam, Levit, vi. Neque enim dicere voluit, elevationem manuum suarum in oratione, esse sacrificium vespertinum; elevatio enim manuum omni tempore fieri potest, sed orat Deum ut gratam habeat orationem suam, sicut habere solet gratum sacrificium vespertinum. Sic enim ait: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum; id est, dirigatur oratio sicut incensum et elevatio manuum sit velut quoddam sacrificium vespertinum. Quod etiam clarius posuit Daniel, cum ait cap. ni: In animo contrito, et in spiritu humilitatis suscipiamur, sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium. Loca autem illa, Roman. xv. et Philipp. n. ad rem non faciunt. Nam in utroque loco ponitur nomen sacrificii, et oblationis cum adjuncto, non autem absolute: vocat enim oblationem Gentium, vel fidei. Manet igitur nostrum argumentum primum, ex nomine oblationis depromptum.

Secundum argumentum sumitur ex illa voce: Munda; opponit enim Propheta oblationem Ecclesiae mundam, oblationibus immundis Sacerdotum Judaeorum. Quod argumentum duobus modis concludi potest. Primo, ex opinione adversariorum, opera bona, quae a nobis procedunt, omnia sunt immunda, cum sint peccata, et quiderii mortalia natura sua. Per oblationem igitur, quam Spiritus sanctus mundam appellat, non debent intelligi opera nostra, id est, sacrificia improprie dicta, sed sacrificium a Deo institutum, quod ab ipso Deo, non a nobis vim suam habet.

Res*pondet Kemnitius, opera nostra, esse quidem immunda, ut pannum menstruatae, tamen in Scripturis aliquando vocari munda, et Deo accepta, I Petri n.: Offerentes spirirituales hostias acceptabiles Deo per Jesum Christum, et fideles dicuntur elevare puras manus, I Timoth. n.: et omnia dicuntur munda mundis, Tit. i.

Sed quaererem libenter a Kemnitio, quomodo in Scripturis dicantur munda, et acceptabilia ista opera. Nam vel sunt vere, ac proprie munda, et tunc ruit eorum opinio de operum nostrorum bonitate: vel non sunt vere et proprie munda, sed dicuntur talia vel ob imputationem Dei, vel quacumque alia de causa, et tunc si Malachias loquitur de sacrificio spirituali, oportebit illa verba: Offertur nomini meo oblatio munda, sic exponere: Offertur nomini meo oblatio vere immunda, sed quam ego mundam esse reputo. Quae expositio absurdissima est: nam sententia Malachiae indicat oblationem istam Deo placere, quia est munda; non autem esse mundam, quia Deus eam reputet talem.

Secundo Propheta opponit sacrificium ita mundum ex se, et generaliter, ut non possit malitia ministrorum fieri immundum, ei sacrificio, quod facile pollui potest, et quod non est semper mundum. Id patet: nam de sacrificio Judaico dicit: Offertis panem pollutum. Et: Si offeratis caecum, et claudum, nonne malum est, etc. ubi ostendit sacrificia illa potuisse pollui. Neque credibile est, ita generaliter fuisse rejecta ratione pollutionis tantum ex parte offerentium, quia eadem ratione et nostrum rejici posset. Et praeterea multi Hebraeorum bene offerebant: quare si ista esset causa rejectionis, rejecisset Deus in particulari ista, vel illa, non ita in genere omnia. Itaque rejecta sunt generaliter omnia, quia causa erat generalis, cum omnia pollutioni obnoxia essent.

Quod vero illis opponat sacrificium mundum generaliter, et non obnoxium pollutioni, patet, quia dicit: In omni loco offertur oblatio munda. Nam si esset mundum ratione offerentium, non in omni loco offerri mundum diceretur, cum in plurimis locis mali ministri, quod est in se, sacrificium

polluant: sed dicitur in omni loco offerri mundum, quia tale est in se, nec potest revera pollui ex malitia ministrorum. Et praeterea, si causa repudiationis illorum sacrificiorum est obnoxia fuisse pollutioni, certe opponi debet illis oblatio non obnoxia pollutioni. At sacrificia spiritualia, cum ab opere nostro pendeant, obnoxia sunt pollutioni, et reipsa saepe polluuntur, non minus nunc a Christianis, quam olim polluerentur a Judaeis; ergo loquitur Propheta de sacrificio Eucharistiae, quod unum, et solum est vere mundum, et quod nullius ministri malitia pollui potest, cum praecipuus Sacerdos sit Christus, et ipse idem sit sacrificium.

Tertium argumentum sumitur ex illis verbis: Non accipiam munus de manibus vestris etc. Hinc enim colligitur, oblationem Ecclesiae non solum esse mundam, sed etiam novam, et quae antea non fuerit: nam oblatio ista munda, succeditoblationibus Judaeorum, quae occasione pollutionis reprobantur. Non autem succederet, si una cum illis in usu fuisset: debet igitur esse nova oblatio. Et praeterea distinguitur a Propheta sacrificium Gentilium, a sacrificio Judaeorum; proinde loquitur de sacrificio novo, et quod Judaeis in usu nCn fuerit. Constat autem sacrificia spiritualia precum, psalmorum, et similium rerum, omnia fuisse apud Judaeos; ergo non loquitur de sacrificio spirituali Malachias, sed de sacrificio proprie dicto, quale nullum est in Ecclesia, si Eucharistia non est sacrificium proprie dictum.

Quartum argumentum sumitur ex antithesi contemptus, et gloriae Dei, quae describitur hoc loco a Propheta. Dicit enim S. Malachias per Haebraeos Sacerdotes contemptum ac despectum fuisse nomen Dei: sed per oblationem Gentilium glorificatum. Hebraici autem Sacerdotes Deum offendebant in publico, et visibili sacrificio: ergo gloria Dei apud Gentes nasci debuit etiam ex publico, et visibili sacrificio. Alioqui major fuisset contemptus illatus nomini Dei in sacrificio Gentium: ille enim fuisset contemptus interior, et exterior, et privatus, et publicus; haec autem gloria esset solum privata, et magna ex parte interior.

Quintum argumentum sumitur ex antithesi Sacerdotum. Opponit enim Malachias non omni populo, sed Sacerdotibus tantum veteris legis, non omnes Christianos, sed certos homines, qui proprie Sacerdotibus illis succedunt: ergo non loquitur de sacrificio

spirituali, quoti ab omnibus Christianis offerri solet, sed de sacrificio proprie dicto, quod a solis 'veris Sacerdotibus offerri potest. Et quidem quod loquatur de Sacerdotibus tantum, non de omni populo, patet ex illis verbis: Ad vos, o Sacerdotes, qui despicitis nomen meum etc. quocl autem illis opponat solos Sacerdotes, non autem omnem populum patet ex eodem Propheta. Nam postquam dixerat cap. i. Offertur nomini meo oblatio munda etc. exponit cap. m a quibus offerenda sit ista munda oblatio: Purgabit, inquit, filios Levi, et colabit cos, quasi aurum, et quasi argentum, et erunt offerentes Domino sacrificium in justitia, etc. ubi per filios Levi non possunt intelligi Levita; Testamenti veteris, quia loquitur Propheta apertissime de sacrificio Ecclesia; Christiana;, et Sacerdotes Lcviticos jam reprobaverat. Et denique initio capitis legimus: Ecce ego mitto Angelum meum. Qua) verba exponit ipse Dominus de Joan. Baptista Matth. xr. et inde cogimur totum hunc locum intelligere de adventu Domini, et tempore Testamenti novi. Nec possunt intelligi per filios Levi omnes Christiani, quia filii Levi una tantum pars erat in populo Dei, non totus populus: quare respondet eis pars quantam populi Christiani, non totus populus. Et confirmatur ex cap. lxvi. Isaia;, ubi, ut paulo ante ostendimus, distinguuntur Sacerdotes a populo Christiano, cum dicitur: Assumam ex eis Sacerdotes. Non igitur omnes Christiani sunt proprie Sacerdotes, sed certi quidam ex eis assumpti, ac proinde sacrificium proprie dictum esse debet, quod ab illis tantum et non ab omnibus offeratur.

Denique accedat consensus veterum Patrum, qui locum hunc Malachise de sacrificio Eucharistiae semper intellexerunt, non de operibus bonis, quae ab omnibus fieri possunt. Justinus Martyr in Dialogo cum Triphone, disertis verbis (Kemnitio etiam teste) hunc locum exponit de sacrificio Eucharistiae, quod in specie panis, et vini toto orbe terrarum Deo offertur: « De nostris, inquit, Gentium, quae in omni loco offeruntur, sacrificiis, hoc est, pane Eucharistiae, et poculo similiter Eucharistiae, jam tum locutus Malachias, praedixit nos quidem glorificare nomen ejus, vos autem profanare. »

Kemnitius nititur hunc locum depravare, ex eo quod Justinus ibidem addit, Eucharistiam fieri in memoriam passionis Christi, et in gratiarum actionem Deo, qui mundum pro nobis condidit, et nos a peccatis libera¬

vit. Hinc enim ipse colligit, sacrificium, de quo Malachias secundum Justinum loquitur, esse sacrificium spirituale, id est, memoriam passionis Domini, et gratiarum actionem Deo pro beneficio creationis, et redemptionis.

Sed frustra laborat. Nam Justinus ilKs verbis explicat causam finalem sacrificii a Malachia praBdicti, non ipsum sacrificium. Sacrificium enim esse dicit oblationem Eucharistia; ex pane, et vino confecte; causam autem sacrificii esse dicit memoriam passionis Domini, et actionem gratiarum. Et sane si liceret hoc modo cavillari, probare possemus, nulla unquam fuisse, ne apud Juda;os quidem, sacrificia proprie dicta: Omnia enim fiebant in repraBsentationem passionis Domini, et gratiarum actionem, aut similem aliquam causam.

Ireneeus lib. iv. cap. 32.: « Eum, inquit, qui est ex creatura, panem accipit, et gratias egit, dicens: Hoc est corpus meum, et calicem similiter, qui est ex ea creatura, qua; est secundum nos, suum sanguinem confessus est, et novi Testamenti, novam docuit oblationem. Quam Ecclesia ab Apostolis accipiens, offert Deo in universo mundo ei, qui alimenta nobis pra;stat, primitias suorum munerum: de quo et in duodecim Prophetis Malachias sic pra;significavit: Non est mihi voluntas in vobis etc. » Similia habet eap. 33. et 34.

Ifunc etiam locum Kemnitius ad suam sententiam detorquere conatus est, sed usque adeo debiliter, ut vix ulla responsione sit opus. Dicit enim Irenamm loqui de oblatione eleemosynarum, qua; inter actionem CoBiia; Domini fieri solebat: atque has eleemosynas sacrificium appellasse, quod Deo offerri dici possit, id quod propter Deum pauperibus offertur, juxta illud: Qui miseretur pauperis, f veneratur Deo. Et illud: Esurivi, et dedistis mihi manducare, quse duo loca fremens allegat cap. 34.

Sed non advertit Kemnitius IrenaBum a simili ducere argumentum. Nam cum vellet ostendere, sacrificium Deo exhiberi, non quia ipse indigeat, sed quia nobis utile est gratitudinem erga illum ostendere: affert in exemplum eleemosynam, qua; Deo fieri dicitur, cum tamen non sit utilis Deo, sed nobis. Quod autem Ircnseus intelligat Malacbiam de sacrificio proprie dicto, non de eleemosynis, patet ex illis verbis, qua; habentur in fine capitis 32: « Manifeste, inquit, significans Malachias per ha;c, quoniam prior quidem populus cessabit offerre Beo; omni autem loco sacrificium offertur ei, et hoc purum, nomen autem ejus glorificatur in Cientibus. » Et ex illis, quae habentur cap. 3 i.: <( Et genus oblationum reprobatum est: oblationes enim et illic, oblationes autem et hic sacrificia in populo, sacrificia et in Ecclesia. » Ubi Irenaeus dicit, sacrificium nostrum succedere illi, quod cessavit apud Hebraeos: et Deum non reprobasse sacrificia absolute, sed genus quoddam sacrificiorum, nimirum Judaicorum. Porro apud Judaeos non cessarunt eleemosyna?, et orationes, et alia improprie dicta sacrificia: sed cessarunt verae, ac proprie dictae immolationes, quae non nisi in Hierusalem fieri poterant; ergo loquitur Irenaeus de sacrificio proprie dicto, et tale vult esse sacrificium Eucharistia?. Denique illa verba cap. 32. « Novi Testamenti novam docuit oblationem», nonne clarissime, quod volumus, ostendunt? non enim eleemosyna est nova oblatio, nec propria Testamenti novi, cum etiam apud Ju- <la?os sit, et fuerit in usu.

Tertullianus lib. m. contra Marcionem declarans sacrificium a Malachia pra?dictum: <c In omni loco, inquit, offertur sacrificium nomini meo, et sacrificium purum, gloriae scilicet relatio, et benedictio, et laus, et hymni, quae omnia, cum in te quoque reprehendantur, et signaculum frontium, et Ecclesiarum Sacramenta, et munditiis sacrificiorum etc. »

Hunc locum ad se rapit Kemnitius, ob illas voces: « Gloriae relatio, laus, ethvmni.» Sed Tertullianus describit breviter, et more suo, paulo obscurius, totum ritum sacrificii Missa?: siquidem in eo saicrificio, et ante, et post consecrationem, et oblaitionem sacrificii, laudatur Deus, et oratur, et hymni canuntur, ut notum est. Vocat autem Tertullianus benedictionem, ipsam consecrationem Eucharistiae; unde mox subjungit: « Ecclesiarum Sacramenta, et munditiem sacrificiorum. » Denique alludit Tertullianus ad ipsam primani hujus sacrificii oblationem. Dominus enim in ultima e<ena primo gratias egit, deinde benedixit, et tandem hymnum cecinit: nam hymno dicto exiit in montem olivarum, ut in Evangelio legimus. Quae omnia totidem fere verbis Tertullianus expressit, cum ait: « Gloriae relatio, benedictio, laus, et hymni. »

Profert Kemnitius duo alia loca ex Tertulliano. Unum ex libro contra Judaeos, ubi di¬

cit de sacrificiis spiritualibus locutum esse Malachiam, non de terrenis. Alterum lib. iv. contra Marcionem, ubi legimus simplicem orationem de conscientia pura esse sacrificium, de quo loquitur Malachias.

Sed facile est respondere. Tertullianus enim non vocat Eucharistiam sacrificium spirituale, quia non sit vere, ac proprie dictum sacrificium: sed tum quia a Spiritu sancto est, non ab humano, et carnali sensu excogitatum; tum etiam quia non constat victima terrena, sed coelesti, nec carnali modo per gladium et ignem, et sanguinis effusionem, sed modo spirituali per verborum benedictionem, et consecrationem sacrificatur. Neque id durum ulli videbitur, qui cogitet ab eodem Tertulliano in eodem loco, sacrificium Abelis vocari spirituale respectu sacrificii Cain, quia nimirum Abel Spiritu sancto duce sacrificaverit, Cain autem non tam spiritum, quam sensum carnis sua? in sua oblatione ducem habuerit. Quod si sacrificium Abel, licet spirituale dicatur, non desinit esse verum, imo etiam cruentum sacrificium; quanto magis Eucharistia poterit spirituale sacrificium appellari, et tamen veri sacrificii nomen, et rationem retinere? Adde, quod ibidem Tertullianus dicit, sacrificium Abel fuisse figuram Eucharistia?, ex quo sequitur sic ab eo appellari Eucharistiam sacrificium spirituale, quomodo sacrificium Abel.

In altero loco Tertullianus non exponit testimonium Malachia? per orationem, ubi nominat sacrificium, sed ubi nominat incensum. Nam in Hebraa, et Graea editione sic legimus: Incensum offertur, nomini meo, et sacrificium mundum. Ubi. vocem illam incensum, Tertullianus interpretatur orationem, quod etiam ante cum fecit Irena?us loco citato, et post eum Hieron. in comment. Malachia?; sed posteriorem vocem, sacrificium, communiter exponunt de Eucharistia.

Cyprianus lib. i. contra Juda?os, cap. Hi. ponit in titulo capitis, quod sacrificium vetus evacuetur, et novum celebretur; ac deinde citat hunc locum Malachia*. Non est autem novum sacrificium, nisi sacrificium Eucharistia: illa enim spiritualia, qua harctici commemorant, semper fuerunt.

Eusebius Casariensis lib. i. deinonstr. Evangel. cap. ult. citato loco Malachia, sic ait: « Sacrificamus igitur Deo altissinm sacrificium laudis, sacrificamus Deo plenum, et odorem afferens, et sacrosanctum sacri-

cium, sacrificamus novo more, secundum novum Testamentum, hostiam mundam ». His verbis apertissime describitur sacrificium Eucharistiee: hoc enim solum est proprium Testamenti novi, et novo more offertur, et est Deo plenum, et sacrosanctum: orationum, et eleemosynarum sacrificia, nec sunt propria Testamenti novi, nec novo more offeruntur, nec sunt Deo plena etc.

Kemnitius citat ex eodem Eusebio lib. i. demonstrat. Evang. cap. 6. aliud testimonium. Scribit enim Eusebius Malachise sacrificium significare, quod Gentes in toto mundo orationis incensum, et sacrificium mundum, non per cruores, sed per pias actiones essent oblaturae.

At non videtur intellexisse Eusebium Kemnitius illa; enim verba Graeca Eusebii: To Si’ suytov fluuuaga,non significant orationis incensum, quasi ipsa oratio sit incensum, seu sacrificium, dc quo loquitur Malachias, sed incensum, seu sacrificium, quod per orationem, id est, per verba consecrationis percififur. Solent enim Patres consecrationis verba, orationes, seu mysticas preces appellare, Deinde etiamsi per incensum intelligere deberemus orationem: tamen sequentia verba ad Eucharistiam pertinent; ipsa enim est sacrificium mundum, quod non per cruorem, sed per pias, et religiosas actiones, id est, per mysticas consecrationes offertur. Itaque Eusebius utroque loco per sacrificium a Malachia praedictum intelligit Eucharistiam.

Joan. Ghrysostomus in comment. Psalm. lxxv. posteaquam verba Malachise citaverat, subjungit: « Yide quam luculenter, atque dilucide mysticam interpretatus est mensam, quae est incruenta hostia. Thymiama autem purum vocat sacras preces, quae post hostiam offeruntur». Ex quo loco exponi potest alius ejusdem Chrysostomi ex homil. 2. contra Judaeos [quem citat Kemnitius, ubi verba Malachise intelligit de cultu spirituali, qui carnali cultui Judaeorum successit. Yocat enim cultum spiritualem sacrificium Eucharistiae, quia, ut supra diximus, non carnali modo per gladium, et sanguinis effusion°m, sed per Spiritum sanctum, et per verba consecrationis efficitur. Unde ibidem Ghrysostomus scribit, nostrum vocari sacrificium mundum, quia adeo excellenter est mundum, ut comparatione ejus omnia alia videantur immunda. Quod encomium certe non quadrat in opera nostra, quae sunt sacrificia im¬

proprie dicta, sed in Eucharistiam optime convenit.

Hieronymus in comment. Malachise, licet per incensum intelligat orationem (quem locum frustra urget Kemnitius tamen per sacrificium intelligit Eucharistiae oblationem; dicit enim offerri Deo hostiam mundam in caeremoniis Christianorum.

Augustinus lib. i. contra advers. legis, et Prophet. cap. 20. tractans hunc locum Malachiae: « Ecclesia, inquit, per successiones Apostolorum immolat in corporo Christi sacrificium laudis ». Ubi quod loquatur de vero sacrificio, quod a solis Sacerdotibus proprie dictis offerri potest, patet ex illis verbis: « Per successiones Apostolorum ». Illi enim soli recte immolant sacrificium corporis Christi, qui legitime Apostolis succedunt, qui primi a Christo Sacerdotes instituti fuerunt. Quare frivolum est, quod Kemninitius ad hunc locum respondet, ideo non esse contra se, vel pro nobis, quod Augustinus non inemineritmimicae repraesentationis. Nam, ut saepe diximus, non de illa repraesentatione, sed de oblatione Eucharistiae Deo facta controversia est. Quod etiam Kemnitius addit, ab Augustino per incensum intelligi orationes, jam supra declaratum est.

Idem Augustinus de sacrificio corporis Domini in Eucharistia loquens, lib. xvm. Civit, cap. 35.: «Hoc sacrificium, inquit, per Sacerdotes secundum ordinem Melchisedech cum in omni loco a solis ortu usque ad occasum Deo jam videant offerri, sacrificium Judaeorum, de quibus dictum est: Non est mihi voluntas in vobis, jam cessare, negare non possunt, aut alium Christum exspectant». Vide eumdem lib. xix. Civit, cap. 23. In oratione contra Judaeos, cap. 9, et in Psal. cvi. in illa verba: Posuit desertum in stagna aquarum.

Theodoretus in comment. Madachiae disertis verbis dicit, secundum Malachise praedictionem, nunc immolari agnum immaculatum, loco victimarum irrationalium, quae erant in lege Judaeorum.

Damascenus lib. iv. de fide, cap. 14: «Hoc, inquit, illud est purum et incruentum sacrificium, quod a solis ortu usque ad occasum Dominus oblatum iri per Prophetam praedixit». Denique Rupertus in commentario apertissime de sacrificio Eucharistiae vaticinium exponit,

Chapter 118 of 133