Caput XXVI. Solvuntur objectiones Kemnitii
Martinus Kemnitius in ir. par. Exam. pag. 800. et seq. proponit argumenta sua sub hoc titulo: Argumenta ostendentia abominationem Missa? Pontificia?. Sunt autem argumenta sex.
Primum tale est: Instituere cultum extra verbum, et sine verbo Dei, vanum est, imo idololatria est, cum scriptum sit: Frustra colunt me mandatis, et doctrinis hominum. Sed theatrica repraesentatio per verba, ritus, gestus, sicut in Pontificia Missa fit, nullum habet verbi testimonium, imo nec exemplum Christi, aut Apostolorum. Fatentur enim Pontificii scriptores, Apostolos sola Dominica oratione usos in celebratione Ccena?, et notant qui Romani Pontifices, et quo tempore singulos actus, et scenas mystici dramatis, invenerint: ergo etc. Respondeo: De propositione hujus argumenti sa?pe jam in aliis disputationibus disseruimus. Hoc autem loco, etiamsi ea propositio verissima esset, nihil tamen argumentum concluderet; nam in Tissuiuptione etiam vitium est. Non enim, ut saepe diximus, qua?stio nostra est, de caeremoniis Missae, sed de substantia sacrificii: illam autem a Christo institutam, supra demonstravimus testimoniis Scripturae, et Patrum, et totius Ecclesia?.
Secundum argumentum Kemnitii: Sacramenta extra usum a Christo institutum in aliam actionem toto genere diversam transfere, ingens est piaculum. Christus autem
Sacramenti; et non sacrificii actionem in verbis institutionis praescripsit: contumelia igitur coenae Dominicae 'est, Missa Pontificia. Respondeo: Assumptio argumenti probanda fuerat: nam eam falsam esse, supra plurimis et clarissimis argumentis demonstravimus.
Tertium argumentum: Administrationem coenae Christus moriturus testamenti forma instituit: Magnum autem scelus est, vel hominis testamento, quando ratum et confirmatum est, aliquid superordinare: Manifestum igitur est, quid sit Pontificia Missa, quae Testamento Filii Dei aliquid superordinat. Respondeo: Ultima particula probanda erat. Quod enim Missa aliquid superordinet Testamento Filii Dei, falsum est, cum nihil sit aliud Missa, nisi frequentatio ejus rei, quam Christus moriturus frequentari mandavit. Sed facile est adversariis, verba profundere, etiam cum nihil habent, unde sua probare queant.
Quartum argumentum: Missa Pontificia, pugnat cum sacrificio crucis etc. Quintum: Missa pugnat cum unico sacerdotio Christi etc. Sextum: Missa obscurat coenam Domini, et alia media a Christo instituta, ad applicandum fructum passionis Christi. Respondeo: Haec omnia sumpta sunt ex instistitutione Calvini, et a nobis paulo ante soluta.
Chapter 131 of 133