Praefatio
De Sacrosancto, ac divinissimo sacrificio MISSiE, adversus hujus temporis haereticos disputaturus, commodum esse duxi in tot controversias disputationem universam partiri; quot sunt de sacrificio eodem canones in Concilio Tridentino. Prima igitur controversia erit sitne Missa sacrificium vere, ac proprie dictum. Secunda, quale sacrificium sit, propitiatoriumne, an solum laudis, et gratiarum actionis. Tertia, quibus prosit, viventibus tantum, an etiam mortuis. Quarta, liceatne in Sanctorum honorem et memoriam Missas celebrare. Quinta, de modo, ac ritu celebrandi, an licitas sint Missas privatas. Sexta, an Missa lingua vulgari celebranda sit. Septima, an quas leguntur in Missa debeant omnia alia voce legi. Octava, de caeremoniis Missas, quas in actione, aut rebus consistunt. Nona, de veritate, et antiquitate eorum omnium, quas leguntur in Missa.
Sed ante has omnes quasstiones duo quasdam prasmittenda sunt. Unum, de vocabulo Missas. A Iterum, voce, natura, definitione, et partitione sacrificii. His enim explicatis, intelligetur status principalis quaestionis, sitne Missa verum sacrificium; quem statum adversarii, et Kemnitius maxime, dedita opera perperam explicant. Auctores, qui de sacrificio tractant, habes in fine capitis quinti.
Chapter 108 of 133