Caput XIX. Idem probatur ex iis, pro quibus sacrificium Missx o f fertur
Ultimum caput, unde Patrum sententiam adeo perspicue cognoscimus, ut nullus pateat adversariis exitus, nisi Patres omnino rejiciant, sumitur ex iis, pro quibus sacrificium veteres offerebant. Nam si Eucharistia nihil esset aliud, nisi Sacramentum, certe non prodesset nisi sumenti, et manducanti: quemadmodum Baptismus non aliis prodest, quam iis, qui baptizantur. Quod quidem adversarii non negant: imo Philippus, Calvinus, Kemnitius, et alii totam controversiam inter nos, et ipsos esse dicunt: An Eucharistia non solum debeat distribui manducantibus, sed etiam offerri pro salute aliorum, tum viventium, tum mortuorum: id enim posterius ad verissimum sacrificium pertinere non dubitant.
Jam vero Patres non solum in Liturgiis citatis, o lierunt Eucharistiam pro peccatis vivorum, et defunctorum, pro pace, pro incolumitate, pro omnibus denique necessitatibus tum spiritualibus, tum temporalibus: sed etiam in aliis libris passim docent, id fieri debere; quae testimonia infra suo loco adducenda erunt, cum ad eam quaestionem venerimus, sitne hoc sacrificium propitiatorium. Interim autem unus, aut alter ex Patribus sufficient.
Joannes Chrysostomus hom. 79. ad populum Antiochenum: « Altari, inquit, assistens sacerdos, pro terrarum orbe, pro Episcopis, pro Ecclesia, pro gubernantibus Ecclesiam jubetur Deo offerre. Et homil. 72. in Matth. addit offerri etiam pro infirmis, pro sanis, pro terree fructibus. Homil. 21. in Acta, et lib. vi. de sacerdotio, et alibi addit etiam pro mortuis, Augustinus lib. xxii de Civitate Dei cap. 8. scribit a suis presbyteris oblatum sacrificium Eucharistiae pro domo liberanda a daemonum vexatione, et lib. ix Confessionum cap. 12. scribit, sacrificium pro matre sua defuncta oblatum. Et ne putemus meram esse caeremoniam pro defunctis offerre, ipse idem in Enchiridio cap. 110. scribit, hostiam hanc pre^non valde malis propitiationem esse. Sed de iis satis. Si quis autem velit testimoniorum farraginem, legat Joannem Garetium.
Chapter 126 of 133