Skip to the text

Caput XX. Probatur sacrificium Missae ex coni unctione legis, et sacrificii

Venio nunc ad argumenta, quae ex ipsa ratione Scripturarum, et Patrum lectione instructa peti possunt. Prima ratio desumitur ex conjunctione, quae est inter religionem, seu legem, et Sacrificium: et hoc syllogismo concludi potest: Tanta conjunctio est inter legem, seu religionem, et sacrificium externum, ac proprie dictum, ut omnino necesse sit, aut legem, et religionem vere et proprie in Christi Ecclesia non reperiri; aut sacrificium quoque externum, et proprie dictum in Christi Ecclesia reperiri. Nullum autem est, si Missam tollas: est igitur Missa sacrificium externum, et proprie dictum.

Propositio prima probatur. Primo ex eo, quod fere omnis religio, seu vera,- seu falsa omni loco et tempore, semper ad cultum Dei sacrificia adhibuit. Hinc enim colligitur id prodire ex lumine, et instinctu naturae, et esse primum quoddam principium a Deo nobis ingenitum. Falsissimum enim est, quod dicit Kemnitius, ut hoc argumentum eludat in ii. par. Exam. pag. 743. hunc esse instinctum natur te corruptae quae est fons et radix omnium superstitionum. Nam et si natura corrupta revera fons est, ac fuit idololatriae, et aliarum omnium superstitionum: tamen cum omnes Gentes in uno aliquo principio conveniunt, id sine dubio non ex corruptione naturae, sed ex bono naturae, id est, ex eo lumine prodit, quod Deus illi inseruit: quae enim ex corruptione prodeunt, non sunt eadem apud omnes. Itaque Deum esse, colendum esse, invocandum esse, illi sacrificia deferenda, et similia, quae in genere apud omnes sunt, et semper fuerunt eadem, ex bono naturae sunt. At Deos esse multos, colenda idola, sacrificandos homines, et alia quae multipliciter variantur, ex corruptione sunt. Praeterea id quod ex corrupta natura prodit, non est commune bonis, et malis, nec a Deo probatur. At sacrificandum esse, multi optimi, et sanctissimi viri censuerunt, ut Noe, Abraham, Job, Melchisedech, et Deus ipso sacrificia approbavit, et jussit etiam fieri: non igitur ex corruptione naturaj oritur sacrificandi instinctus.

rificiura cum ipsa religione natum est, et cum illa cxtinguitur; est igitur inter ea conjunctio qu redam plane necessaria. Antecedens patet. Nam primi homines, qui Deum coluisse leguntur, Filii Adami fuerunt Cain, et Abel; illi autem sacrificia obtulisse leguntur Genes. 4. Deinde mundo pcrdiluvium abolito, cum iterum renovaretur religio, simul renovata sunt sacrificia per Noe Genes. 8. et deinde cum ob varias persecutiones, religio vera in periculum adduceretur, nihil propheta? magis lamentabantur, quam sacrificiorum cessationem. III Reg. xix, inquit Elias: Dereliquerunt pactum tuum filii Israel, altaria tua destruxerunt, et Prophetas occiderunt. II Paralip. xv, inquit Azarias: Transibunt multi dies in Israelabsque Deo vero, et absque Sacerdote, doctore et absque lege. Danielis III, inquiunt tres. S. Pueri: Non est in tempore hoc Princeps, et Dux, et Propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum apud te, ut pOssimus invenire misericordiam tuam. Et Daniel, xii. dicitur Antichristus ablaturus juge sacrificium, nimirum, ut religionem penitus tollat. Denique Apostolus. Hebr. 7. dicit, populum sub sacerdotio Levitico accepisse legem, et deinde addit translato sacerdotio necesse esse, ut et legis translatio fiat.

Probatur tertio. Sacrificium proprie dictum est cultus proprius Dei, id est, qui soli illi omnium consensu debetur: nam alia omnia genera honoris sunt aliquo modo communia cum creaturis, ut supra probatum est ergo nulla esse potest religio sine sacrificio proprie dicto. Nam religio ad colendum Deum instituitur: non autem colit Deum, sed potius ignominia illum afficit, qui cultum illi soli debitum, ei non adhibet. Certe inter homines si quis regi non tribueret titulum honoris, qui solis convenit regibus, Majestatem videlicet, etiamsi conservaret omnes inferiores titulos, non modo regem non honorare, sed etiam contumelia afficere judicaretur.

Probatur nunc assumptio primi syllogismi; sublato videlicet sacrificio Missae, nullum restare in Ecclesia Christi sacrificium proprie dictum, nam si ullum assignari posset, id esset sacrificium crucis: id enim unum adversarii assignant, atque id esse volunt unicum, et verum Christiana? religionis sacrificium. Sed nos probabimus, sacrificium crucis, quamvis verissimum sacrificium fuerit,

non esse ejusmodi, quale requiritur ad legem seu religionem constituendam, et conservandam; qualem in terris, usque ad mundi consummationem Chlrstus esse voluit: et ideo si nullum aliud habeamus, plane sequi, ut nullam habeamus religicnem.

Probatur igitur primo, quia sacrificium crucis, non est proprium Christianee religionis, sed commune omnibus veris religionibus, quse ab initio mundi fuerunt. Nam, et in lege naturae, et in lege scripta, omnia sacrificia in hoc unum respiciebant, et hoc unum profitebantur, et quotquot justi fuerunt ab initio mundi, ob hujus sacrificii participationem justi fuerunt: non igitur distinguitur Christiana religio ab antiquis, per sacricifium crucis.

Secundo, sacrificium crucis semel peractum est, ac deinde desiit esse, neque mansi t postea nisi per effectum, et virtutem, ut notum est; imo nunquam fuit tempore Christiana? religionis; ea enim post Christi mortem proprie coepit. At sacrificium proprium religionis debet ipsam perpetuo comitari, ut supra probatum est.

Tertio, religio quaevis sacrificium externum, ac visibile requirit, ad quod homines illius religionis peragendum conveniant, et quod ab ipsis frequentari possit. At nihil hujusmodi in sacrificio crucis reperitur. Est enim respectu Christianorum invisibile, cum sola fide non oculis cernatur, unde nec ad illud conveniri potest a populis, nec etiam si cerneretur, a populo, vel sacerdotibus Christianis frequentari posset, non enim fas esset ut Christum Christiani toties interficerent.

Quarto, sacrificium Christiana? religionis debet esse ritus quidam a Deo Christianis prseceptus, pertinens ad illum cultum, qui latria dicitur, ut recte Augustinus, affirmat lib. 20. cont. Faustum cap. 21. At Christi occisio, qua? dicitur sacrificium crucis, neque ritus dici potest, cum fuerit ipsa veritas, quam omnes ritus adumbrabant; et multo minus ritus Christianis pra?ceptus dici potest, nisi quis velit nobis a Deo imperatum summum scelus, Christi videlicet instcrsectionem, et mortem. Et denique minime omnium cultus latria? dici potest cum potius Christum-occidere summum sacrilegium dici debeat.

Accedant testimonia Patrum, quos supra citavimus in explicanda definitione Sacrificii, qui dicunt sacrificium Eucharistia? esse unicum, et singulare sacrificium Christianorum.

Accedat denique testimonium Cypriani in serm. de Goena Domini, ubi dicit, si Eucharistia manducando consumeretur, fore ut nullum nobis remaneret sacrificium, et per hoc tota religio interiret.

Dices: Cur ergo 13. Paulus ad Hebr. 7. cum dicit, translato sacerdotio debere etiam transferri legem; non dicit translatum esse sacerdotium Leviticum ab Aaronc, et successoribus in S. Petrum, ‘et successores; sed solum in Christum? Respondeo: Apostolus non dicit translatum esse Leviticum sacerdotium ab Aarone in Christum, sed translatum esse sacerdotium Leviticum in sacerdotium secundum ordinem Melchisedech, quod sacerdotium aeternum esse, et in Ecclesia perpetuo vigere debet. Unde cum postea nominat Christum sacerdotem secundum ordinem Melchisedech, non ipsum considerat ut praecise obtulit sacrificium crucis, sed ut per ministros suos perpetuo sacrificat seipsum in Eucharistia: hoc enim solo modo, ut supra ostendimus, perpetuum habet sacerdotium.

Chapter 127 of 133