Skip to the text

Caput XIII. Probatur sacrificium Missie ex cap. xjii

Actorum.

Septimum argumentum sumitur ex illis verbis, quae S. Lucas in Actis ponit, ubi refert ordinationem Pauli, et BarnabcC: Ministrantibus, inquit, illis Domino, et jejunantibus, dixit Spiritus sanctus: Segregate mihi Saulum, ei B amabam, in opus, ad quod assumpsi cos. Ministerium enim illud Domino exhibitum, non videtur aliud esse potuisse, quam sacrificium, et sacrificium Missae: aut enim hoc sacrificium est in Ecclesia, aut nullum.

Significari autem illa voce: Ministrantibus, sacrificium, probatur Primo ex voce Grieca XsivoypYouvTMv.Namin primis etiam adversarii confitentur, et potissimum Apologia Confessionis Augustanae in articulo de Missa, vocem illam AsiToupvsM, non significare quodeumque ministerium, sed publicum. Itaque hoc loco non significat aliquid privatum, et internum, sed publicum, et proinde externum. Neque significare potest ministerium verbi, aut Sacramentorum: quia ista publica quidem sunt, sed non exhibentur Deo. Non enim condonamur Deo, neque Sacramenta Domino dispensamus, sed populo. Hic autem dicitur: Ministrantibus illis Domino.

Dices: Qui condonantur, aut Sacramenta populo praebent. Domino ministrare dici possunt, quia ad ejus honorem id faciunt. At si ista esset causa, cur Lucas scripserit, Ministrantibus Domino, non addidisset, ct jejunantibus; nam etiam jejunare, est eo modo Domino ministrare. Qui enim bene jejunant, ad honorem Dei jejunant: juxta illud Roman. xiv: Qui manducat, Domino manducat, ct qui non manducat, Domino non manducat.

Prceterea verbum illud Xeiroopygw, licet possit accommodari ad sacra, et profana ministeria, tamen cum accommodatur ad sacra, et absolute ponitur in Scripturis, ubique accipitur pro ministerio sacrificii, ut patet ex cap. i. Lucie, et epistola ad Hebrieos, cap. ii. viii. ix. x. Quare hoc loco Erasinus, qui apud adversarios in pretio esse solet, vertere ausus est: Sacrificantibus illis Do-

Chapter 121 of 133