Skip to the text

Caput IV

pitiatorii sacrificii, ut Augustinus testatur lib. i. contra adv. leg. etprophet. c. 18. ct alibi. Finis autem proprius mortis Martyrum, non erat Deum placare, sed testimonium veritati praebere; et ex genere suo mors Martyris actus est fortitudinis, quia magis eligit vitam perdere, quam fidem negare. Quare S. Leo epist. 83. supra citata. « Quamvis, inquit, in conspectu Domini multorum Sanctorum pretiosa mors fuerit, nullius tamen infantis occisio propitiatio fuit mundi. Accepere justi, non dedere coronas; et de fortitudine fidelium exempla nata sunt patientiae, non dona justitiae; singulares quippe in singulis mortes fuere, nec alterius quisquam debitum suo fine persolvit » Ac de definitione hactenus.

De partitione sacrificii

Nunc de partitione pauca dicenda sunt. Sacrificium igitur proprie dictum, duobus modis dividi solet, ratione materiae, et ratione formae et finis, ltationac materiae dividitur in tria genera, in victimas, seu hostias, immolationes, et libamenta. Victimae, seu hostiae dicuntur sacrificia ex animantibus, videlicet ovibus, capris, bobus, columbis, passeribus, et turturibus: nec enim ulla alia animantia sacrificari poterant. Et quamvis haec nomina generalia sint, tamen apud Latinos derivata sunt ab iis sacrificiis, quae offerebantur post victoriam de hostibus reportatam. Victima enim a victoria, et hostia ab hostibus dicta est, juxta illud Ovid. lib. i. Fastorum:

Victima qua: cecidit dextra victrice vocatur Hostibus a victis hostia nomen habet.

Immolationes dicuntur sacrificia ex rebus inanimis, sed solidis, ut ex farina, pane, sale, thure: dicebantur autem immolationes a mola, sive a molendo. Quamvis deinde vocabulum immolandi ad omne genus sacrificii derivatum sit: nam et in Scripturis sanctis, ct in profanis auctoribus sacrificare, et immolare pro eodem accipiuntur. Libamenta dicuntur sacrificia rerum liquidarum, ut vini, et aquae.

Ratione formae, et finis dividitur in tria genera, in holocausta, hostias pro peccato, hostias pacificas. Holocausta offerebantur proprie in reverentiam divina) Majestatis, et ideo

tota cremabantur, ut resoluta in vaporem tota sursum ascenderent, in signum quod quidquid habemus, Dei est. Hostite pro peccato dicebantur ea), qua) offerebantur pro expiatione peccati; et ha) partim cremabantur, partim a sacerdotibus in ipso atrio sancto manducabantur. Erant autem multa genera hostiarum pro peccato, nam ct variabantur pro varietate peccati, ct pro varietate personarum. Aliud enim offerebatur pro perjurio, aliud pro aliis peccatis; ct similiter aliud pro Pontifice, aliud pro Rege, aliud pro Synagoga, aliud pro privatis hominibus. Hostia) pacifica) partim cremabantur, partim manducabantur a sacerdotibus, partim ab iis, qui donaverant. Erant autem dua) species pacificorum: qua)dam enim offerebantur pro beneficio accepto: qusedam pro beneficio accipiendo, qua) in hoc solum differebant a superioribus, quod ista) poterant etiam in crastino manducari, illa) autem debebant consumi ipso die sacrificii.

Ex quo recte colligit S. Thomas 1. 2. qua)st cn. art. 3., ubi de tota hac materia egregie disputat, prsestantissimum sacrificium fuisse holocaustum, secundum locum dignitatis obtinuisse sacrificium pro peccato, tertium sacrificium pacificum pro beneficio accepto, postremum sacrificium pacificum pro beneficio accipiendo. Maxime enim obligamur Deo honorem deferre ob ipsius infinitam majestatem; deinde secundo ob offensam in ipsum commissam, tertio ob acceptum jam beneficium, postremo propter sperata beneficia.

Colligit secundo tribus illis generibus sacrificiorum significari tres fidelium status. Nam holocaustum significat statum perfectorum qui totos se Dei obsequio dedicant. Sacrificium pacificum, statum proficientium, qui Deo gratias agunt pro ncccpta justificatione peccatorum, et petunt perseverantiam in bono: ct ideo ejus sacrificii fiunt tres partes, una crematur Deo, altera manducatur a sacerdote, tertia ab offerente; quia perseverantia in bono acquiritur gratia Dei, ministerio sacerdotum, et merito etiam proprio operum bonorum. Denique sacrificium pro peccato, significat statum incipientium, seu.pcenitentium, qui quscrunt a Deo veniam peccatorum. Et quia justificatio a peccatis non potest acquiri propriis meritis, sed sola Dei gratia per ministerium sacerdotum: idcirco ejus sacrificii una pars Deo offertur, altera sacerdoti, nulla ipsi offerenti cedit.

Chapter 112 of 133