Skip to the text

Caput XXI. Probatur sacrificium Missu; ex comparatione legis Christianae ad Mosa icam

Altera ratio principalis ducitur a collatione Ecclesiae, et synagogae, sive legis novae, et veteris: populi Christiani, et judaici. Est autem haec ratio; in populo judaico fuerunt sacrificia proprie dicta; ergo et in populo Christiano esse debent.

' Probatur consequentia: Nam antecedens extra controversiam est. Primo, Christus non omnino sustulit ea, quai Deus in veteri lege instituerat; nec enim contrarius erat Patri suo, aut sibi ipsi; sed aut perfecit, aut mutavit in meliora; ut patet in praeceptis, et Sacramentis. Nam praecepta non sustulit, sed explicuit Matth. o. et consilia addidit quae ad praeceptorum perfectam observationem conducunt. Pari ratione Sacramenta Circumcisionis, Agni Paschalis, et similia non sustulit, sed mutavit in alia vere, et proprio dicta Sacramenta, sed ut Augustinus dicit epist. 118. pauciora faciliora, et

praestanoria; ergo eodem modo sacrificianon debuit omnino tollere de medio, sed mutare.

Secundo, sacrificium est summus cultus, qui Deo tribui possit. Nam sine controversia res verbis prmstant; et inter res, sacrae profanis; et inter sacras, publicae privatis; et inter publicas, eae, quarum ipsa substantia in Dei honorem consumitur, quam eae, quarum solus usus. Tale autem est sacrificium proprie dictum, ut notum est. Quare si hoc genus cultus fuisset in veteri lege, et non in nova, fuisset Deus in veteri lege longe majori honore affectus, quam n rova: et proinde Christus Patris sui, non gloriam, ut dicebat, sed ignominiam procurasset.

Tertio, causa cur populus Hebraeorum sacrificia externa, et proprie dicta habuerit, omnes inveniuntur etiam in populo Christiano. Habuerunt illi sacrificia externa, et visibilia, quia et ipsi populus erant externus, et visibilis, nempe non ex solo spiritu, sed carne, et spiritu constans. At populus etiam Christianus externus, et visibilis est, et carne, et spiritu constat. Habuerunt illi sacrificia, ut Christi mortem, quae est unicum pretium, et unica salus nostra, saepe repraesentarent, et commemorarent, cum eam praesentem intueri non possent.

At nos etiam Christi mortem praesentem intueri nequimus; ergo egemus sacrificio, quo sacrificium illud crucis jugiter commemoremus. Habuerunt illi sacrificia, quibus Deum colerent honore summo, et soli illi debito. At nos etiam debemus Deum colere honore summo, et soli illi debito. Habuerunt denique illi sacrificia ut Deum placarent, vel ab eo beneficia impetrarent, vel pro impetratis gratias agerent. At iisdem de causis, et nos sacrificiis indigemus; imo quo nos plura a Deo beneficia accepimus, eo magis ad sacrificandum obligamur. Quare recte Petrus Cluniacensis scribit haereticos, qui sacrificium de Ecclesia tollere cupiunt, id tenture diabolo suggerente, ut gens illa Deo praeter caeteras sit ingrata, qua; praeter cmteras pluribus, et majoribus a Deo beneficiis ornata est.

Quarto, reipsa Christiani retinent omnia alia genera honoris, et cultus, quibus Hcbrrni Deum colebant, nimirum adorationem, invocationem, votorum nuncupationem, hymnos, psalmos, cantica, dies festos, jejunia, eleemosynas, et similia. Quis igitur sibi persuadere possit, solum illud genus honoris, quod est proprium Dei, nobis a Christo pro-

liibitura esso, cum omnia alia sint ab eo permissa; praesertim cum Christus nihil ardentius procuraverit, quam Dei gloriam, et honorem?

Neque satisfaciunt, qui dicunt, cultum internum esse nobiliorem externo: Christianos autem internum cultum Deo praestare. Nam etsi internus cultus nobilior externo sit, tamen utrique praestat internus cum externo conjunctus, sive internus cultus cum externa illius potestatione. Est autem signum, et protestatio summi interni cultus, ipsum sacrificium, ut Augustinus saepe docet lib. 10. dc Civit Unde tres pueri Daniel m: In animo, inquiunt, contrito, et in spiritu humilitatis suscipiamur; sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium; sic jiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie. Optant enim sancti pueri in captivitate positi, ut internus eorum affectus sic Deo placeat, quemadmodum placeret si eum ostendere, et protestari possent, externo signo sacrificiorum.

Quinto, sacrificia non sunt primum in lege Mosis instituta, sed ex lege naturae ortum habent, ut patet ex sacrificiis Abel, Noe, Melchisedech, Job, et aliorum: ergo etiamsi Christus abrogare voluisset omnia instituta legis Mosaicae, non tamen sacrificia omnino abrogare debuisset.

Probatur idem ex differentia.! Sacramenti, et sacrificii.

nemo sibi cani ministrare posset; cujus tamen contrarium semper fuit in usu quod attinet ad eos, qui Eucharistiam consecrant.

Deinde, Sacramenta omnia in actione consistunt, non in re aliqua permanente, ut patet de Baptismo, et caeteris Sacramentis; non enim aqua consecrata, sed ablutio est Sacramentum Baptismi. Sola Eucharistia non in actione, sed in re permanente consistit, ut supra probatum est, cujus differentiec vix alia ratio reddi potest, nisi quia Eucharistia non solum Sacramentum, sed etiam sacrificium esse debuit.

Denique, nullum aliud Sacramentum continet reipsa corpus Christi, sed solum sunt signa visibilia, continentia virtualiter gratiam sanctificationis, neque aliud requiritur ad rationem Sacramenti, cum Sacramenta nihil sint aliud, nisi instrumenta sanctificationis. Quare etiam Eucharistia potuisset vere, et proprie Sacramentum esse, etiamsi Christi corpus reipsa non contineret. Quse igitur causa est cur debuerit necessario Eucharistia Christi corpus reipsa continere, nisi ut posset vere, et proprie Deo Patri a nobis offerri, et proinde sacrificium esse vere ac proprio dictum? Et sane mirum est, cur Lutherani concedant, corpus Christi vere, et realiter prresens esse in Sacramento Eucharistici, et simul admittant victimam esse omnium, quse unquam fuerunt, prsestantissimam; et tamen pertinacissime negent, posse, aut debere offerri Deo, quasi non sit omnino exploratum et certum, debere Deo offerri id, quod habemus optimum.

caput xxnr.

Tertia ratio ex differentia, qme est inter

Sacramentum, et sacrificium, sumi potest. Probatur idem ex consensu Ecclesia.

Nam commune est omnibus Sacramentis, ut ab alio dentur, ab alio accipiantur: neque

ullus sibi ipse Sacramentum administret. Ita Postrema ratio, eaque meo quidem judividemus in Baptismo, aliisque Sacramentis cio, efficacissima apud illos omnes, qui non

accidere; nemo enim seipse baptizare sint- nimium sibi placent, quosque superbiae fumus

tur, etiamsi extrema adsit necessitas. Pari non omnino excacsevit, sumitur ex consensu

latione nemo seipse confirmat, nemo se ct testimonio totius Christianae Ecclesiae, Gra>

absolvit, nemo se sacris Ordinibus initiat, ese, Latime, Barbarae, quae ab annis mille nemo se inungit. Eodem igitur modo si Eu- floruit. Nam adversarii fatentur Missam Poncharistia solummodo Sacramentum esset., tificiam ut nunc est, sacrificium esse. Id lia-

bent expresse Lutherus in primo scripto contra Regem Anglise. Calvinus lib. iv. Institut. cap. 18. § I. et Kemnitius pag. 774. et alii. Missa autem, ut nunc est, tempore S. Gregorii Papae I. absoluta est, ut Kemnitius fatetur pagin. 826 et 827. ubi de canone Missae disputat: et constat a tempore S. Gregorii nihil ad Canonem Missae additum esse. Porro Gregorius ante annos circiter mille floruit; ergo testimonio adversariorum. Missa pro sacrificio haberi coepit in Ecclesia, ab annis ut minimum mille.

Fuisse autem hanc sententiam receptam non in sola Urbe Roma, sed in toto orbe terrarum, fatentur etiam adversarii: nam ideo Lutherus in lib. de captivit. Babyl. cap. 1: « Missa, inquit, creditur passim esse sacrificium, quod offertur Deo. Accedunt his dicta sanctorum Patrum, tot exempla, tantusque usus per orbem constanter observatus. » Et infra: « Nec moveat, inquit, quod totus orbis contrarium et sensum, et usum habet. » Et in principio libri de abroganda Missa, seu potius in epistola dedicatoria ejus libri: <c Magnum est, inquit, certe tot saeculorum consuetudini, tantae multitudinis sensui, tantorumque auctoritati reluctari. » Et paulo infra aperte dicit se esse solum contra orbem terrarum; sic enim sibi ipse objicit: « Tu solus sapis? totne erant universi? tanta saecula ignoraverunt?» Sic etiam Joan. Calvinus lib. iv. Institut. cap. 18. § 1: « Pestilentissimo, inquit, errore Satan totum pene orbem obcaecavit, ut crederet Missam sacrificium, et oblationem esse ad impetrandum remissionem peccatorum. » Et paulo infra: « Congredi me lectores intelligant cum ea opinione, qua Romanus Antichristus, et ejus prophetae totum orbem imbuerunt. » Et infra § 18. dicit, hanc sententiam, quod Missa sit sacrificium; inebriasse jpmnes reges terrae, et populos a summo usque ad novissimum.

Et quamvis adversarii id non dicerent, res tamen certissima esset. Constat enim apud Latinos semper fuisse eamdem Missam, ex iis, qui diversis temporibus illam exposuerunt, Isidoro, Amaiario, Walfrido, Ruperto, Hugone, Innocentio III, Bonaventura, et aliis: et similiter apud Graecos id clarissime constat, ex Maximo Monacho, Germano Constantio op oli tano, Simeone Thessalonicensi, et Nicolao Cabasila; et nunc demum ex cen¬

sura Orientalium ad Confessionem Augustanam cap. 13.

Ex hoc igitur principio certissimo, et ab adversariis concesso, nempe Missam habitam esse pro sacrificio ab annis ut minimum mille, in toto orbe terrarum, sequitur necessario, si non est verum quod nos docemus, primo Ecclesiam totam periisse, et Christum sponsam suam, et hsoreditatem amisisse; non enim Ecclesia Christi esse potuit, qui palam idololatrke tot saeculis servivit. Secundo sequitur falsa esse vaticinia Prophetarum Oseae n. et aliorum, qui praedixerunt post Christi adventum idololatriam cessaturam. Tertio falsam Christi promissionem Matth. xvr: Portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et Angeli Lucae i: Regni ejus non erit finis. Quarto falsam Apostoli sententiam I Tim. m. Ecclesiam esse columnam, et firmamentum veritatis. Quinto Sanctos omnes, qui plurimi his postremis saeculis vita, et miraculis floruerunt, idololatras, impios, et sacrilegos fuisse. Sexto Deum qui tam multa futura, et minus necessaria illis revelavit, hoc tamen mysterium summe necessarium nulli omnino, quamvis sanctissimo viro, ante Lutherum revelasse. Quod si haec absurdissima sunt, et nullo modo credibilia, certe sequitur, ut verum sit quod nos cum Ecclesia Catholica docemus: quod sane etiam adversarii intelligerent, si non omnino in reprobum sensum dari essent. Istam enim consequentiam nulla ratione negare possunt: Orbis terrae ab antiis mille credidit Missam esse sacrificium, ergo vel Missa est sacrificium, vel ab annis mille desiit Christi fides esse in terris; periit Ecclesia; rediit idololatria; vana fuerunt Prophetarum, et Christi ipsius oracula.

Chapter 128 of 133