Caput XIV. mino; et Jiine etiam factum est, ut Graeci Missa} celebrationem XsiTouoyetav appellent
Probatur sacrificium Missx ex cap. x. prioris ad Corinthios.
Argumentum postremum ex his quae petuntur a Scripturis, est apud Apostolum I Cor. x: Fugite. inquit, ab idolorum cultura. Ct prudentibus loquor; vos ipsi judicare quod dico. Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Domini est? et panis, quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est? quoniam unus panis, et unum corpus multi sumus qui de uno pane participamus. Videte Israel secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? quid ergo? dico quod idolis immolatum sit aliquid, aut quod idolum sit aliquid? Sed quae immolant Gentes, dxmoniis immolant, et non Deo: nolo autem vos socios fieri daemoniorum. Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum: non potestis rncnsx Domini participes esse, et rncnsx dxmoniorum (•!). Htec ille.
Ex his verbis tria argumenta colliguntur. Unum ex comparatione mensae Domini, cum mensa Gentilium, et Judaeorum. Apertissimo enim comparat Apostolus mensam Domini, undo sumimus Eucharistiam, cum altari Gentilium, ubi immolabantur idolis, et cum - altari Hebraeorum, ubi immolabantur sacrificia carnalia Deo vero. Inde autem sequitur mensam Domini esse etiam quoddam altare, et proinde Eucharistiam esse sacrificium: nunquam enim altare proprie dictum erigitur, nisi ad sacrificia proprie dicta. Existimant quidem aliqui, ut Ilaymo, et alii nonnulli graves auctores non improbabiliter mensam Domini expresse vocari altare, Heb. xm. in illis verbis: Habemus altare, de equo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt: tamen quia non desunt ex Catholicis, qui eo loco per altare intelligant crucem, aut ipsum Christum, non urgeo ipsum locum.
Alterum argumentum sumitur ex comparatione Eucharistia} cum sacrificiis Gentilium, et Hebraeorum. Apostolus enim aper¬
tissime dicit, ita nos fideles sumere de mensa Domini corpus, et sanguinem Domini, ut sumunt Judici hostias, ct Gentiles idolothyta ex suis altaribus seu mensis. Qua) comparatio inepta sit necesse est, et perperam ab Apostolo adducta, si Eucharistia non est sacrificium Deo immolatum, sicut sibi illi Judaeorum, et Gentilium sunt sacrificia Deo, vel idolis immolata.
Tertium argumentum sumitur ex comparatione societatis, quam habemus cum Deo per manducationem Eucharistia}, cum societate quam habebant Gentiles cum idolis per manducationem idolothytorum. Paulus enim docet eos, qui manducant idolothyta ita conjungi cum idolis, ut censeantur veri idololatra}, ideo namque initio dixit: Fugite ab idolorum cultura. Utitur igitur hoc argumento: Qui manducat idolothyta, fit particeps altaris idolorum: ergo consentit in sacrificium idolorum, imo fit socius immolantium idolis. Ergo est idololatra; sacrificium enim est proprius actus latria}. Quare si apta est Pauli comparatio, oportebit etiam circa Eucharistiam ita argumentari: Qui manducat Eucharistiam, fit particeps altaris Domini, ergo consentit in oblationem Eucharistiae Deo factam, imo fit socius eam offerentium; ergo Deum hac oblatione cultu latritc honorat.
Ad haec argumenta respondet Kemnitius in 2. parte Examinis pag 7G7. Ac primum more suo impudenter admodum, et scurriliter in re tam sacra se gerit: « Ex ethnicorum, inquit, sacrificiis, qua} daemoniis offeruntur, deplorata) Missae suae subsidium accersere non verentur: non dissimili ratione sicut ille apud Virgilium inquit:
Vos rr.illi Manes
Este boni, quoniam Superis aversa voluntas
Haec ille: nec animadvertit impius haereticus, se hoc modo Apostolum ipsum irridere, illiquo insultare. Si enim nos a diis manibus censemur subsidium petere, quia probamus sacrificium Missae ex comparatione Eucharistiaejad sacrificia Gentilium: multo magis Paulus censebitur a diis manibus auxilium petiisse, qui probavit non esse manducanda idolothyta ex eadem comparatione Eucharistia) ad sacrificia idolorum. Sed facessant impiae nugae, vel hlasphemiac potius: non enim a diis manibus, sed a verbis divinae
Scripturae, et a comparatione in eadem Scriptura posita, subsidium flagitamus.
Deinde Kemnitius serio respondet, ac duo dicit. Primo, mensam Gentilium, cum qua Apostolus comparat mensam Domini, non esse altare idolorum, sed mensam communem, in qua convivari solebant. Id probat, quia non erat consuetudo Gentilium, ut ad aras discumberent, sed ut de reliquiis immolatorum domi suae convivium instruerent, et ad illud amicos suos invitarent. Loquitur autem B. Paulus de mensa, in qua comedebantur idolothyta; ergo non loquitur de altari, sed de communi mensa. Praeterea non erat quaestio B. Pauli, an liceret Christianis apud aras Gentilium interesse ipsorum sacrificiis, et sacrificare daemoniis, id enim Christianis notissimum erat: sed an liceret ire ad convivia Gentilium, ubi edenda apponebantur idolothyta.
Haec -prima solutio Kemnitii parum valet. Nam in primis falsum est non consuevisse Gentiles ad aras idolorum discumbere. Quid enim, quaeso, est quod ait Apostolus I Corinth. vm: Si quis uder it eum, qui habet scientiam, recumbentem in idolio? quid enim est idolium nisi locus ubi est idolum? Neque obstat quod idem Paulus dicit I Cor. x. Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire, omne quod vobis apponitur, manducate; si quis dixerit., Hoc immolatum est, nolite manducare, etc.. Nam utrumque est verum, solebant quippe Gentiles, et ad aras idolorum discumbere, et etiam de reliquiis immolatorum domi suae convivium instruere. Quare male proponit Kemnitius quaestionem Apostoli. Nam etsi non erat quaestio, an liceret idolis sacrificare: tamen nec erat quaestio, an liceret in conviviis Gentilium interesse; sed an liceret vesci idolothytis, et praesertim in idolio: et Paulus negat licere, quia hoc est socium fieri daemoniorum, et interpretati ve sacrificare daemonibus.
Deinde etiamsi non consuevissent Gentiles ad aras idolorum discumbere, ut falso dicit Kemnitius, tamen mensa daemoniorum, cui comparatur mensa Domini, adhuc altare ipsum, non mensam communem significaret. Apostolus enim ubi mensam daemoniorum nominat, non loquitur de mensa, ubi comedebatur, sed de mensa, ubi immolabatur, et unde cibi immolati ad mensam communem deferebantur, ut manifeste patet ex 'colla¬
tione cum altari Judaeorum: Videte, inquit, Israel secundum carnem, nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris?
Deinde idem colligitur ex eo, quod Apostolus vocat mensam Gentilium mensam daemoniorum: vocat enim eam mensam daemoniorum, quia sacra erat daemoniis. Non enim vocaret mensam daemoniorum, mensam communem Gentilium, ad quam permittebat etiam fidelibus accedere. Praeterea non compararet mensae Domini si loqueretur de mensa communi et profana, nisi velit Kemnitius mensam Domini esse mensam communem, et profanam.
Adhaec Apostolus, cum dehortatur a mensa daemoniorum, dicit causam esse, ut fugiant cultum idolorum: ergo loquitur de mensa, in qua immolabatur idolis, ex qua qui sumebant cibum, censebantur idololatrae.
Denique idem Paulus in eodem capite dicit, licitum esse ire ad mensas Gentilium, et ibi manducare idolothyta, si quis ignoret cibos illos esse immolatitios: et simul dicit: Non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum: ergo nisi secum ipse pugnet Apostolus, non potest per mensam daemoniorum intelligere mensam Gentilium, ubi solum materialiter comeduntur idolothyta. Quod autem Kemnitius dicit Apostolum scribere, liberum quidem esse, tamen non convenire, ut fideles simul mensae Domini, et mensae daemoniorum participes fiant, absurdissimum, et falsissimum est. Non enim Apostolus dicit liberum esse, sed absolute dicit: Non potestis mensae Domini, et mensae daemoniorum participes esse. Et quid absurdius dici potest, quam ut liberum sit fidelibus mensae daemoniorum participare, et daemoniorum socios fieri?
Adde ultimo, quod etiamsi non possemus convincere per mensam daemoniorum intelligi altare idolorum, tamen argumentum nostrum esset solidum ex comparatione mensae Domini cum altari Judaeorum, quod Apostolus expresse nominat.
Sed Kemnitius non fuit tam hebes, quin viderit hoc modo refelli posse solutionem suam; ideo ad finem addidit secundam solutionem, ac dicit, eos qui sumunt Eucharistiam, participare de sacrificio peracto in cruce; sicut ii, qui manducabant idolothyta, participabant de sacrificio peracto in altari idolorum.
At neque hac via evadere poterit. Nam Apostolus non comparat mensam dsemoniorum cum cruce, sed cum mensa Eucharistiae, proinde vult esse mensam Eucharistiae verum altare ad sacrificandum erectum: et in hoc sita est comparatio; quod sicut Gentiles manducabant immolata in altari, ita nos manducamus id quod immolatur in mensa Eucharistiae. Deinde, ut supra diximus, sacrificium ex immolatione factum in cruce fuit aliquando, et postea desiit esse, nec potest rursum fieri nisi per novam immolationem. Atque hactenus de testimoniis Scripturarum.
Chapter 122 of 133