Caput VII. Probatur sacrificium Missx ex figura agni paschalis
Alterum testimonium pro sacrificio Missa) sumitur ex lib. Exod. cap. xii et similibus locis, ubi agitur de agno paschali. Est autem hoc argumentum: Celebratio agni paschalis figura erat expressa celebrationis Eucharistia). Sed [illa immolatio qmedam erat victima) Deo oblata); ergo celebratio Eucharistia) immolatio victima) Deo oblata).esse debet, ut figura figurato respondeat. Quia vero aliqui, ut Kemnitius, negant propositionem, aliqui assumptionem: utraque probanda erit, ac deinde argumenta Kemnitii diluenda, quibus hanc rationem infirmare conatur.
Quod igitur celebratio agni paschalis fuerit figura celebrationis Eucharistia), probatur primo ex Scripturis, I Corinth. v. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus: itaque epulemur in azymis sinceritatis, et veritatis. Ex hoc loco certo constituere possumus, Agnum Paschalem, qui et Pascha dicitur in Evangelio, figuram immolationis Christi luisse: quando autem fuerit impleta, non ita certo ex hoc solo loco constitui potest.
Dicent enim adversarii, Apostolum loqui de immolatione in cruce lacta, et de manducatione spirituali, qua: fit per fidem. Sed nos ex Evangelio probabimus figuram illam proprie impletam fuisse in institutione, ct celebratione Eucharistiae. Nam in primis ex Evangelio constat, Apostolos ante Christi passionem manducasse carnem Christi in novissima ccena, et proinde manducasse verum Agnum Paschalem, ad cujus epulas nos hortatur Apostolus, cum ait: Itaque epulemur in azymis sinceritatis, et veritatis. Sed epulum sequitur immolationem: prius enim agnus immolatur, postea comeditur, non e contrario, prius comeditur, et postea immolatur. Debuit ergo praecedere immolatio Christi illam manducationem corna:, quam fecerunt Apostoli ante passionem Domini; non ergo passio est immolatio de qua loquitur Paulus, sed etiam consecratio, et oblatio Eucharistia: est immolatio per Agni Paschalis immolationem figurata.
Praeterea, ut ex eodem Evangelio constat, Dominus post caeremoniam Agni Paschalis continuo subjunxit celebrationem Eucharistia:; neque distulit in aliud tempus, aut locum, ut aperte ostenderet se nova ista caeremonia finem imponere caeremoniae veteri.
Deinde, si consideremus circumstantias utriusque celebrationis, videbimus nullam figuram a Christo manifestius impletam, quam istam. Agnus Paschalis 14 die primi mensis ad vesperam immolari debuit, Exod. xii. et fuit haec circumstantia summe necessaria, ut ex inultis locis Scripturae probari posset: Eucharistiam Christus instituit hoc ipso tempore, ut notum est. Secundo, agnus inmiQlaibatur in memoriam transitus Domini, et liberationis populi de zEgypto: et Eucharistia celebratur in memoriam transitus Domini per passionem ex hoc inundo ad Patrem, ct nostrae liberationis de potestate Satanae, quae per ipsam Christi mortem lacta est. Tertio, agnus immolabatur, ut manducaretur, ct esset quasi viaticum peregrinorum; nam ideo manducabatur a Judaeis, habitum peregrinornm pree se fe-
(l)Exod. XII, 46; Num, IX, 12: Joan. XIX, 36. Tom. IV.
rentibus cum baculis, et calceis etc. Et Eucharistia quid est aliud, nisi refectio, et viaticum peregrinantium ad veram ac coelestem patriam? Quarto, agnus non poterat manducari, nisi a circumcisis et mundis, et in Hierusalem; ita Eucharistia non potest sumi, nisi a baptizatis et mundis, et intra Ecclesiam Catholicam existentibus.
Ad htec, si non implevit Christus eam figuram in institutione Eucharistia:, dicant adversarii, quando eam impleverit: nam cum, teste Paulo, figura fuerit, debuit necessario impleri.
Dicent fortasse impletam eam figuram a Christo, vel quando ipse manducavit Agnum Paschalem, vel certe quando fuit crucifixus: nec enim aliud occurrit, quod verisimiliter dici possit.
At illud primum, nulla ratione defenditur. Cum enim Dominus Agnum Paschalem manducavit, legem observavit, quod semper faciebat dum in terris viveret, non figuram implevit. Siquidem implero figuram, non est illud ipsum, quod lex praescribit agere, sed aliquid aliud ei substituere excellentius, ad quod significandum figura illa praecesserit; quemadmodum figuram circumcisionis non implevit cum circumcisionem accepit, sed cum Baptismum ei substituit. Unde a Paulo Coloss. ii. Baptismus vocatur Circumcisio Christi non manufacta.
Illud autem alterum de passione Domini, est quidem aliquid, sed non ejusmodi, ut sufficiat. Nam immolatio Agni Paschalis potest quidem dici figura passionis Christi. Nam si agnus ille figura est Eucharistico, et Eucharistia est repraesentatio passionis, quis neget etiam agnum illum, fuisse figuram, et repraesentationem passionis? Quare Joan. xix. videmus EvangelisLam reddere causam, cur non fuerunt Christi crura in passione confracta, quia scriptum est de Agno Paschali: Os non comminuetis ex eo; tamen magnis immediate, et principaliter caeremonia Agni Paschalis figura fuit Eucharistico, quam passionis, ut patet ex circumstantiis paulo ante explicatis. Passio enim non incidit in diem 14. nec in vesperam, sed in meridiem diei 13. Neque fuit Christus crucifixus in memoriam transitus alicujus, aut liberationis. Neque crucifigebatur ut manducaretur, nec fuit ullus tunc, qui eum sic immolatum manducaverit. Neque in domo, aut; Hierusalem, sed extra portam in aperto campo immolatus fuit. Denique non solum baptizati et mundi, sed etiam alii possunt ac debent Christum, ut in cruce immolatum, fide manducare: fides enim praecedit et Baptismum, et justificationem.
Probatur nunc ex Patrum communi consensu, Agnum Paschalem Eucharistiae figuram fuisse. Tertullianus lib. iv. in Marcionem non procul a fine, exponit de Eucharistia illud Lucae xxn.: Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum (f). (i Professus, inquit, se concupiscentia concupisse edere pascha, ut suum (indignum enim ut quid alienum concupisceret Deus) acceptum panem, corpus suum fecit etc. » Et paulo ante dixerat, Christum non concupisse vervecinam Judaeorum, cum ait se desiderasse edere Pascha. Quare Tertullianus de Pascha intelligit Eucharistiam, non Agnum Paschalem: non autem per Pascha Eucharistiam intelligeret, nisi Eucharistiam esse crederet per agnum illum paschalem figuratam.
. Cyprianus lib. de unit. Eccles. probat non posse extra Ecclesiam manducari utiliter Eucharistiam, quia scriptum est de Agno Paschali: « In domo una comedetur. » Et serim de ccena Domini: ci Ccena, inquit, disposita inter sacramentales epulas obviaverunt sibi instituta antiqua, et nova: et consumpto agno, quem antiqua traditio proponebat, inconsumptibilem cibum Magister apponit discipulis. »
Ambrosius in cap. i. Luca}: « Quando, inquit, sacrificamus, Christus adest, Christus immolatur; etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. »
Gregorius Nazianzenus orat. 2. de Pascha, exponens Caeremonias Agni Paschalis, dicit imperasse Deum, ut ad vesperam agnus immolaretur, quia Christus ad vesperam Sacramentum corporis sui discipulis tradidit.
Gaudentius tract. 2. in Exodum, totam celebrationem agni de Eucharistia exponit:
« In umbra, inquit, illius legalis Paschae, non unus agnus occidebatur, sed plures. Singuli enim occidebantur per domos, nam sufficere unus non poterat universis. » Et infra:
(t Idem per singulas Ecclesiarum domos in mysterio panis et vini reficit immolatus, vivificat creditus; consecrantes sanctificat consecratus, Inoe agni caro, hic sanguis est. »
Hieronymus in cap. xxvi. Matth.: a Postquam, inquit, typicum Pascha fuerat impletum, et agni carnes cum Apostolis comederat: assumit panem, qui confortat cor hominis, et ad verum Pascha} transgreditur Sacramentum. »
Joannes Chrysostomus homil. de proditione Juda): « In ipsa mensa, inquit, utrumque Pascha, et typi, et veritatis celebratum est. » Et infra: « Fuit quidem aliquando Pascha Judaicum, sed exemplum, et evacuatum est Paschae spiritalis adventu, quod Christus tradidit. Nam cum manducarent, et biberent, accepit panem, et fregit, et dixit: Hoc est corpus meum etc. » Et homil. 83. in Matth. de institutione Sacramenti loquens: « Yeritatem, inquit, figura) adjunxit. » Et paulo post: « Si figura a servitute liberavit, multo magis veritas orbem terrarum vindicabit. ».
Augustinus lib. ii. contra litteras Petri, c. 37. « Aliud, inquit, est Pascha quod illi de ove celebrant, aliud quod nos in corpore, et sanguine Domini accipimus. »
Leo serm. 7. de passione Domini, de Pascha loquens: « Ut ergo, inquit, umbrte cederent corpori, et cessarent imagines sub praesentia veritatis; antiqua observantia novo tollitur Sacramento, hostia in hostiam transit, sanguinem sanguis excludit, et legalis festivitas dum mutatur, impletur. » Et infra de Sacramenti institutione loquens: « Vetus, inquit, Testamentum consumabat, et novum Pascha condebat. Discumbentibus enim secum discipulis etc. »
Isichius lib. ii. in Leviticum, cap. 8: a Prius, inquit, figuratam ovem cum Apotolis ccenans Dominus, postea suum obtulit sacrificium. » Vide etiam lib. vi. c. 23. Procopius Gazffius in cap. 12. Exodi, idem habet.
Gregorius homil. 22. in Evangelia, totam camemoniam Agni Paschalis exponit accommodate ad Eucharistiam: « Quid, inquit, sit sanguis agni non jam audiendo, sed bibendo didicistis etc. »
Beda in cap. xxii. Luca}, et ex illo Anselmus in c. 26. Matth. « Finitis, inquit, veteris Phase solemniis, quse in commemoratione antiqua; de ^Egypto liberationis populi Dei agebantur, transit ad novum, quod in sua} redemptionis memoriam Ecclesiam frequentare volebat, ut scilicet pro carne agni, ac
sanguine, sui corporis, sanguinisque Sacramentum institueret. »
Rupertus lib. ii. in Exodum, cap. Ii. a Tandem, inquit, quarta decima die ad vesperam, ubi illum veteris Paschse agnum comedit cum discipulis suis, tunc ipse novi sacrificii agnus continuo capiendus, et docendus ad immolandum, jam in angustia passionis agonizans, prius propriis manibus Deo Patri semetipsum immolavit, accipiens panem, et vinum, et mira, atque ineffabili sanctificationis potentia transferens heec in corporis sui, et sanguinis Sacramentum. »
Ex his igitur propositio nostri argumenti satis confirmata videtur. Assumptio vero, celebrationem Agni Paschalis, sacrificium quoddam fuisse, minori adhuc negotio comprobabitur. Nam legimus Exodi xii: Immolate Phase. Et infra: Victima transitus Domini est. Num. ix.: Ecce, inquit, quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase, in die illo accedentes ad Moysem, et Aaron dixerunt: Immundi sumus super anima hominis, quare fraudamur, ut non valeamus oblationem offeime Domino in tempore suo inter filios Israel? Et infra: Si quis mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium domino non obtulit tempore suo. Ex his habemus Agnum Paschalem vere, et proprie sacrificium fuisse, cum et victima, et sacrificium in Scripturis absolute dicatur; et preeterea offerri Domino per immolationem, quod est veri sacrificii proprium, debuerit.
Adde, quod eodem modo loquitur Evangelium, Mare. xiv.: Et primo die azymorum, quando Pascha immolabant.
Denique, quid clarius verbis Pauli I Corinth. v.: Pascha nostrum immolatus est Christus? Neque enim negabunt Christi passionem verum sacrificium fuisse. Cur autem Paulus sacrificium Christi Paschae immolationem appellaret, si non fuisset verum sacrificium Agni Paschalis immolatio? Neque obstat, quod non offerebatur a solis Sacerdotibus, sed a multis non Sacerdotibus. Nam hoc sacrificium fuit institutum, antequam familia Aaron determinaretur ad sacerdotium, et ideo quantum ad hoc sacrificium, mansit antiquum privilegium, ut omnes patresfamilias sacerdotio fungerentur. Vide Philonem lib. i. de vita Moysis.
Sed jam videamus, quid Kemnifcius contra hoc nostrum argumentum objiciat in secunda parte Examinis, pag. 758. et 759. Primo, objicit testimonium Augustini, libro de unitate Ecclesia;, contra litteras Petiliam, cap. 16. « Non ea colligant, et commemorent, qua; obscure, ambigue, vel figurate dicta sunt, qua; quisque sicut voluerit, interpretetur secundum sensum suum: talia enim recte intelligi, exponique non possunt, nisi prius ea, quae apertissime posita sunt, firma fide teneantur. Sed aliquid proferre, quod non egeat interprete, nec unde convincamini, quod de alia re dictum sit, et vos aliud ad vestrum sensum detorquere conemini. » Et cap. 19. « Haec mystica sunt, aperta sunt,
. figurata sunt; aliquid manifestum, quod interprete non egeat flagitamus. » Item:
<( Quod si ambigue posita et pro nobis, et pro vobis possunt interpretari, nihil utique adjuvant causam vestram, sed plane talia malam causam, vel moras faciendo sustentant. »
Respondeo: Testimonia Scripturee figurata, quia possunt variis modis exponi, non faciunt fidem, nisi ex alio loco Scriptura; certo constet, quemadmodum sint accipienda. Scriptura autem tribus modis solet figuram aliquam explicare. Primo quando immediate, et in particulari exponit propriis verbis, quod figurate dictum erat. Hinc ex parabolis Domini de piscibus bonis, et malis in iisdem retibus; et de ovibus, et hcedis in eodem ovili, et aliis similibus, Catholici convicerunt Donatistas negantes in Ecclesia esse bonos, et malos: quia Dominus ipse parabolas explicuit, applicans eas ad Ecclesiam Matthaei xm. et xxv. De qua re vide Augustinum in breviculo collationis tertia; diei. Secundo, quando Scriptura immediate figuram non explicat, tamen approbat Ecclesiae explicationem, dum ei apertissimis verbis testimonium perhibet, quod sit columna, et firmamentum veritatis, I Timor. m. Augustinus lib. i. contra Crescon. cap. 33. et alibi passim tradit hanc formam argumentandi. Tertio quando Scriptura docet, in verbis quibusdam figuram in Christo, vel a Christo implendam contineri: et deinde manifesta ratione colligimus, quo tempore, et loco fuerit impleta, licet Scriptura id non explicaverit. Nam cum constat aliquam esse figuram, simul constat impleri debuisse:
proinde si possimus ratiocinando concludere, aut tali tempore, et loco fuisse impletam, aut absolute non fuisse impletam, firmissime quod volumus demonstramus.
Nostrum igitur argumentum ex figura Agid Paschalis, et ejusdem figurae explicatio habet testimonium a Scriptura secundo et tertio modo. Nam in primis protulimus consensum veterum Patrum Graecorum, et Latinorum, qui est consensus ejus Ecclesiae, quam et nos, et adversarii veram Ecclesiam esse, et proinde juxta Apostolum columnam et firmamentum veritatis esse non dubitamus. Deinde, Scriptura testatur illam esse figuram in Christo implendam, ut ex eodem Paulo ostendimus, I Corinth. v. Et nos ex manifestis circumstantiis evidenti ratione conclusimus, aut nunquam, aut in novissima coma in institutione Sacramenti fuisse impletam.
Porro Augustinus in locis a Kemnitio citatis, loquitur de figuris illis, quarum explicatio nullum habet a Scriptura testimonium; et ideo semper adjungit esse obscuras, opertas, interprete indigpntes, et quai possint pro arbitrio in varios sensus detorqueri. Non enim simpliciter rejicit argumentum ex figuris sed ex figuris obscuris, et nondum explicatis, vel in alio Scripturae loco, vel ab Ecclesia. Nam alioqui in ipso libro eodem de unitate Ecclesiae, cap. 13. probat Augustinus Ecclesiam constare ex bonis, et malis, ex parabolis zizaniorum, et bonorum ac malorum piscium, et similibus figuratis locutionibus. Solum igitur rejicit argumentum ab illis figuris, quarum est incerta interpretatio; quale illud erat ex Canticis: Ubi cubas in meridie, quod semper Dona^istae jactabant, ut probarent in sola Africa esse Ecclesiam; quibus Augustinus recte objicit illud Psalm. xlvii: Latera Aquilonis civitas Regis magia; et similia eeque obscura.
Adde, quod Augustinus in eo libro, ideo petit a Donatistis testimonia Scriptura!, apertissima, nec libentur admittit obscura, quia habebat ipse pro se apertissima testimonia. Nam agebatur de loco Ecclesia!, an esset Africa sola, an totus orbis terrdrum. Et quia sunt plurima testimonia, qmc sine ulla obscuritate docent, Ecclesiam in toto orbe terrarum esse futuram; merito Augustinus requirit ab adversario similia testimonia: non enim debent aperta et propria, obscuris et
figuratis cedere. At in aliis quaestionibus obscurioribus, qualis fuit eo tempore quaestio de Baptismo, Augustinus non provocat ad aperta Scripturae testimonia, sed ad Ecclesiae auctoritatem, quae non potest errare in Scriptura explicanda, ut patet ex loco citato contra Cresconium. Quare si Kemnitius putat, causam suam similem esse causae Augustini, proferat apertum testimonium Scripturae, quod non egeat interprete, ubi legamus Eucharistiae celebrationem non esse sacrificium, et tum jure poterit cum Augustino rejicere argumenta ex figuris.
Secundo, Kemnitius objicit, ex figuras Agni Paschalis multa sequi absurba, si ea ad Eucharistiam applicanda sit. Nam in primis non respondebit figura figurato, cum immolatio Agni Paschalis cruenta fuerit; Eucharistia sit incruenta. Deinde Agnus Paschalis non a Sacerdotibus, ut Eucharistia, sed a multitudine immolabatur. Et denique sacrificium Agni Paschalis non erat propitiatiorum pro peccato, ut nos Eucharistiam esse dicimus, sed in memoriam fiebat liberationis de ASgypto.
Respondeo: Eucharistia non a solo Agno Paschali, sed etiam a sacrificio Melchisedech et a Manna, et ab aliis rebus in testamento veteri figurata fuit: ideo non omnia, queo in Agno Paschali fiebant, ad figuram Eucharistia! pertinent, sed illa tantum, quai non pugnant cum implctione aliarum figurarum. Itaque ex figura Agni Paschalis habemus iu Eucharistia veram carnem et sanguinem Christi Agni immaculati: sed modo incruento, et in specie panis et vini, ut locum habeat alia figura sacrificii Melchisedech iu pane et vino oblati. Atque ita oblatio, et manducatio agni, ad figuram Eucharistia! pertinet, modus cruenta! mactationis, ad hanc figuram non pertinet, quia pugnaret cum figura sacrificii Melchisedech, sicut e contrario forma seu species externa panis et vini in sacrificio Melchisedech, ad figuram Eucharistia! pertinet: substantia panis et vini interior ad hanc figuram non pertinet, quia pugnaret cum figura Agni Paschalis, qua! veram carnis substantiam requirit in figurato, ne sit figuratum sua figura vilius. Quod autem modus ille cruentai mactationis non impediat, quo minus Agnus Paschalis figura fuerit Eucharistia), patet ex Augustitino lib. xvii. civit, cap. 20. et lib. i, contra
Chapter 115 of 133