Caput II. De sacrificii definitione
Explicuimus vocabulum Missae: nunc explicanda est vox sacrificium, ut plane intelligatur status controversiae: An Missa sit sacrificium. Porro in voce Sacrificium non est quaerenda etymologia, aut vulgaris aliqua significatio, quae notissima sunt: sed quid proprie sit sacrificium, sive quae sit ejus natura, et definitio; in hac enim re non pauci falluntur.
Ac primum Philippus Melanchthon in A- pologia Confessionis in articulo de Missa, ita sacrificium definit: « Sacrificium est caeremonia vel opus, quod nos Deo reddimus, ut eum honore afficiamus. » Deinde dividit sacrificium in duas species, in sacrificium videlicet propitiatorium, et sacrificium lu/aptcrrtxov. Propitiatorium esse dicit, quod est satisfactio pro peccatis, et Deum placat; so/aptff-rotov esse vult, quod non reconciliat hominem Deo, sed est gratiarum actio, quae a reconciliatis pro acceptis beneficiis exhibetur Deo: quo genere contineri dicit fidem, praedicationem Evangelii, orationes, castigationes carnis, et breviter omnia bona, unde laus Deo consurgit. Atque ex his fundamen¬
tis colligit Missam posse dici sacrificium hoc modo posteriore, quia sumptio Eucharistiae fieri potest ad laudem Dei, sicut caetera opera bona, non tamen esse sacrificium prioris generis.
Ab hac Philippi sententia non procul abesse videtur opinio doctoris cujusdam moderni, hominis alioqui valde eruditi, et pii, qui in lib. de sacrificio cap. 5. docet, sacrificium proprie dictum esse omne opus bonum, quod fit, ut sancta societate inhaereamus Deo, sive ex se sit opus virtutis, sive non, ita ut non minus proprie sit sacrificium castigatio corporis propter Deum assumpta, quam sacrificium Eucharistiae. Dividit autem eadem opinio sacrificia proprie dicta in duas species, in sacrificia videlicet typica, et non typica. Typica vocat, quae fiunt ad aliud significandum, qualia erant sacrificia omnia veteris legis, et qualia sunt omnia Sacramenta novae legis. Non typica, vocat opera virtutum, quae tametsi nihil significent, tamen Deo gratissima sunt.
Haec sententia falsa est, ac multis, et perspicuis argumentis refutari potest. Primum, Scriptura sacra opponit opera multarum virtutum sacrificiis, ut cum ait Oseae vi: Misericordiam volo, non sacrificium. Et I Regum xv. Melior est obedientia, quam victimae. Et Psalm. l: Si voluisses sacrificium, dedissem utique, holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum, et humiliatum Deus non despicies. At si omnia opera virtutum essent sacrificia proprie dicta, certe etiam obedientiae, misericordiae, poenitentiae opera essent proprie sacrificia: non igitur verae essent illae sententiae Scripturarum supra citatae. Quomodo enim vult Deus misericordiam, et non sacrificium, si ipsa misericordia est verum, ac proprie dictum sacrificium? aut quomodo melior est obedientia, quam victimae, si ipsa obedientia vere, ac proprie victima est? quemadmodum autem non vult Deus sacrificium, et holocausta, sed cor contritum et humiliatum, si hoc ipsum est verissimum sacrificium?
Secundum argumentum. In omni sacrificio proprie dicto requiritur res aliqua sensibilis, quae offeratur, nec in sola actione sacrificium consistere potest. At si sacrificium esset quaelibet caeremonia, vel opus ad honorem Dei factum, nihil obstaret quo minus in sola actione sacrificium consisteret; et qui voce psallit, aut genua flectit, aut aliquid ejusmodi facit, is proprie sacrificare diceretur: non igitur sacrificium est quaelibet caeremonia, vel opus ad honorem Dei factum. Probatur major propositio. Genes, xxn, Isaac ait patri: Ecce ignis, et ligna, ubi est victima holocausti? Hebr. viii.: Omnis Pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur: unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat. Ubi Apostolus colligit ex ratione communi sacrificiorum, non. potuisse Christum vere dici Pontificem, nisi habuisset victimam, quam offerret.
Tertium argumentum. Negari non potest, quin sacrificare sit actus proprius, et elicitus religionis, ut praeter Doctores scholasticos docet S. Augustinus lib. xx. contra Faustum cap. 21. Non potest autem idem actus esse proprius, et elicitus diversarum virtutum: igitur opera propria misericordiae, temperantiae, aliarumque virtutum non possunt proprie sacrificia dici, sed solum per quamdam participationem. Quamvis enim unus, et idem actus non possit esse proprius, et elicitus diversarum virtutum, potest tamen ab una elici, et ab alia imperari, et eo modo ad unam proprie pertinere, ad alteram participative. Quemadmodum sobrie cibum sumere, est actus elicitus temperantise; tamen si imperetur a fortitudine, ut homo sit magis aptus ad pugnandum, participabit fortitudinem; si a justitia, ut nimirum habeat unde debitum reddat ‘pecuniarium, participabit justitiam. Sic igitur opera quarumlibet virtutum, possunt imperari a religione, et participative sacrificia dici, non tamen absolute, et proprie, cum a religione non eliciantur. Atque hinc est, quod in divinis litteris opera virtutum non vocantur absolute sacrificia, sed cum addito, ut sacrificium laudis, hostiae spirituales, vituli labiorum, et de caeteris ad eumdem modum: illa vero, quae sunt proprie sacrificia, simpliciter, et absolute talia nominantur, ut in lucis allegatis in primo argumento: Misericordiam volo, non sacrificium, etc.
Quartum argumentum. In Ecclesia Christi unum est tantum verum, ac proprium sacrificium: non igitur sunt proprie sacrificia omnia Sacramenta, vel omnia bona opera, quae fiunt ad colendum Deum. Antecedens est S. Augustini, et omnium sanctorum scii¬
piorum. Lib. viii. de Civitate Dei cap. ult. probare volens Augustinus non esse sacrificium epulas illas, quae ponebantur a quibusdam super sepulchra Martyrum, sic ait:
« Ea non esse sacrificia Martyrum novit, qui novit unum, quod Deo offertur, sacrificium Christianorum ». Idem quoque lib. m. de Baptismo contra Donatistas cap. ult. et lib. i. contra adversar, legis et prophetarum cap. 20. dicit, omnibus sacrificiis veterum, successisse unicum et singulare Eucharistise sacrificium: libro de spiritu et littera cap. 11. vocat Eucharistia! sacrificium verissimum, et singulare: et lib. i. contra Cresconium cap. 25. unicum appellat. S.Leoserm. 8. de passione Domini: « Nunc, inquit, carnalium sacrificiorum varietate cessante, omnes differentias hostiarum, una corporis, et sanguinis tui impletoblatio ». Sanctus etiam Joannes Ghrysostomus in Psalm. xcv: «Magnus, inquit, erat, et sine modo numerus sacrificiorum in lege, quae omnia nova superveniens gratia uno complectitur sacrificio, unam, et veram statuens hostiam. »
Quintum argumentum. Sacrificium, et sacerdotium relativa sunt, ita ut sacrificio proprie dicto sacerdotium proprie dictum; et sacrificio improprie dicto sacerdotium improprie dictum respondeat. At non sunt omnes, qui operantur bona opera ad honorem Dei Sacerdotes proprie dicti: non igitur sunt omnino talia opera sacrificia proprie dicta.
Major propositio certissima est. Nam Sacerdotis, ut talis est, proprium munus est offerre sacrificium, ut Apostolus docet, Hebr. v. et Justinus Martyr in Dialogo cum Triphone ultra medium, ubi dicit, Deum non accipere sacrificium nisi a Sacerdotibus. Augustinus quoque semper conjungit haec duo tamquam inseparabilia, sacrificium, et Sacerdotem. Vide epist. 49. qusest. 3. lib. viii. de Civitate Dei cap. ultim. et lib. xxn. cap. 10. Id etiam docent ipsa vocabula. Latine enim pro eodem accipiuntur sacerdos, et sacrificus. Graece a Gueiv, quod est sacrificare, fit Gucrta sacrificium, et 6uxr,? Sacerdos, et ab hpyjstv, sacrificare, hpEtov sacrificium, etiepEu? Sacerdos. Denique non alia de causa Lutherani non agnoscunt in Ecclesia verum, et proprie dictum sacerdotium, nisi quod non agnoscant verum, et proprie dictum sacrificium.
Probatur nunc assumptio. Nam in Testamento veteri notissimum est non fuisse Sacerdotes proprie dictos, nisi fdios, et nepotes, atque alios posteros Aaronis, ut regi Oziee sacerdotium usurpare volenti, dictum legimus ab Azaria pontifice, II Paral. xxvi. et tamen omnes filii Israel bona opera facere debebant. In Ecclesia vero Christi, velint nolint Lutherani, nunquam dicti, vel habiti sunt Sacerdotes proprie, nisi Episcopi et Presbyteri. Hos autem hoc nomine appellant Dionysius Areopagita lib. i. de Ecclesiastica hierarchia cap. 1. 3. et 5. Justinus in dialogo cum Triphone ultra medium. Tertullianus lib. de prsescript. ultra medium, et de velandis virginibus ultra medium. Cyprianus lib. i. epist. 4. et omnes posteriores passim. Ipse etiam Apostolus Hebr. v. de sacerdotio loquens: Nemo, inquit, assumit sibi honorem, nisi qui vocatur a Deo, tamquam Aaron (i): et hoc usque adeo verum est, ut ipsum etiam Christum dicat ibidem Paulus non sibi per se sacerdotium assumpsisse, sed a Patre illud accepisse. Denique (ut multa praeteream) Concilium Nicaenum cap. 14. et Tridentinum quod a Catholicis rejici non potest sess. xxih. can. 1. et 7. aperte docent, in Ecclesia non omnes, sed certos quosdam Sacerdotes esse. Quare id necessario sequitur, ut aut CEeteri fideles bene operari non debeant, quod est absurdissimum; aut non sint proprie Sacerdotes omnes, qui bene operantur, quod est verissimum.
Sextum argumentum. Altare, et sacrificium relativa sunt: non est autem altare proprie dictum necessarium propter omne opus bonum, nec propter omnes caeremonias, quibus Deum colimus; non igitur est sacrificium proprie dictum omnis ejusmodi caeremonia, seu opus bonum. Propositio major perspicua est. Nam in primis et hebraice, et graicc ab eadem radice deducitur sacrificium, et altare. A ny sacrificavit, fit pD'' sacrificium, et PDT2 altare, et a verbo Oue-.v sacrificare, fit Ouctoc, sacrificium, et OuGtaa-rrjptov altare. Latini a forma, et ritu nomen deducere maluerunt. Dixerunt enim altare quasi altum, et aram, quasi ansam, ut Varro interpretatur, quia Sacerdos aram tenere consueverat, dum sacrificium offerret. Unde est illud poetee:
Talibus orantem dictis, arasque tenentem.
Deinde Genes. 8. ubi primum altare ere¬
ctum legimus, sacrificii causa erectum fuisse legimus: et in omni gente, et religione semper altaria ad sacrificia erigebantur. Et sicut sacrificium soli Deo vero rite potest offerri, ita etiam altare soli Deo vere rite potest erigi, ut S. Augustinus docet lib. xx. contra Faustum cap. 21. Porro assumptio hujus argumenti nulla probatione eget. Quis enim non videt plurima bona opera, multasque caeremonias sine ulla ara fieri ad honorem Dei posse?
Non igitur verum est, quod Melanchthon scripsit, omnpm caeremoniam, seu opus, quod nos Deo reddimus, ut eum honore afficiamus, esse sacrificium. Quare Joannes Calvinus lib. iv. Instit. cap. 18. § 13. sine nomine auctoris, eam definitionem aperte reprehendit his verbis: « Qui sacrificii vocabulum ad omnes caeremonias, et religiosas actiones extendunt, qua ratione id faciant, non video. »
Unum est argumentum in contrarium, ac praesertim Catholici illius Doctoris, testimonium videlicet S. Augustini, qui lib. x. Civit, cap. 6. sic definit sacrificium: « Sacrificium, inquit, verum, est omne opus, quod agitur, ut sancta societate inhaereatur Deo, relatum ad illud finem, quo beati esse possimus. »
Sed facilis est responsio. Nam S. Augustinus non definit sacrificium in genere, nec sacrificium proprie dictum, sed solum sacrificium, quod praecipue est internum, et opponitur sacrificiis legalibus, et mere externis. Et vocat sacrificium verum ratione dignitatis, et ratione effectus, non ratione formae, et essentiae sacrificii proprie dicti. Non enim vult dicere sacrificia interna esse magis proprie dicta sacrificia, quam externa, cum oppositum sit verum, sed esse preestantiora, et Deo gratiora, et facilius Deum placare. Similis sententia est Joan. xv: Ego sum vitis vera. Nec enim Dominus eo loco significare volebat se magis proprie esse vitem, quod attinet ad formam, et essentiam vitis, quam sit illa, quse plantatur in vineis: sed solum esse vitem nobiliorem, et effectus excellentiores producere, ut Euthymius in commentario hujus loci recte exponit.
Expendamus nunc Calvini definitionem; reprehendit enim alios, sed nec ipse meliorem definitionem attulit. Sic autem loquitur loco citato: « Nos perpetuo Scriptur® usu sacrificium appellari scimus, quod Graeci nunc Qutriav, nunc irpoGcaopav, nunc TsXexviv dicunt: quod generaliter acceptum complectitgr quidquid omnino Deo offertur. » Haec ille: ubi aperto docet idem esse sacrificium quod oblationem Deo factam. Ac deinde partitur sacrificium in duas species, ad eum modum, quo Philippus fecit; nisi quod sacrificium non propitiatorium, contendit vocari posse non solum u^aptiti xov, ut Melanchton vocabat, sed etiam Xarpsu-nxov, et csSacmxov, id est, sacrificium cultus, et venerationis.
Sed omissa partitione, de qua non magna controversia est, definitio certe a Calvino allata admitti non potest. Nam licet secundum Scripturae usum, omne sacrificium oblatio quaedam sit, non tamen omnis oblatio est sacrificium. Sacrificium enim praeter 'oblationem requirit mutationem, et consumptionem rei, quae offertur, quam non requirit simplex oblatio.
Id vero probatur primum ex nomine sacrificii. Nam Hebraice dicitur a fijjn quod est mactare; et Graece Quolx, vel dicitur a 0usiv, id est mactare: unde est illud Mattii. XXII. Taupot.xai GiTtara Ts6up.lv a, tauri, et altilia occisa; vel dicitur a nomine Ouutacn?, id est, exhalatio, ut Porphyrius contendit apud Eusebium lib. 1. praeparat. Evang. cap. 6. Yult enim sacrificia dicta esse ab exhalatione, et fumo, qui ex combustione sacrificii ascendit. Unde etiam Ghrysostomus, et Theophilactus in cap. x. epist. ad Hebr. notant, differentiam esse inter Ouctav et irpocrcpopiv, id est, sacrificium, et oblationem, quod Quora, dicatur de rebus illis, quae occiduntur, vel aliter consumuntur. Quo etiam pertinet, vox teastt), dicitur enim ea vox a verbo tsXIw, quod est consumo. Ex quibus colligitur, non recte Calvinum confudisse illa nomina: Tpoaaopav, quae significat simplicem oblationem, Oucfiav ac tsXst/jV, quae addunt consumptionem supra oblationem.
Secundo, probatur ex usu Scripturarum. Nam in Scripturis multa dicuntur Dei offerri, quae nec secundum usum Scripturae divinae, nec juxta communem loquendi modum dici possunt sacrificari. Exodi xxv. et xxxv. offerenda Deo dicuntur aurum, argentum, aes, ligna, lapides pretiosi, byssus, coccus, piii caprarum, et similia, quae nonnisi absurdissime sacrificari dici possent. Numeri vm. Aaron offert Levitas in munus Domino a filiis Israel, et tamen nec Scriptura dicit, homines illos sacrificatos fuisse, nec dici potest, nisi valde improprie, cum homines illi non sint occisi, sed solum ad ministerium deputati. Contra vero Isaac vere, et proprie sacrifi¬
candus dicebatur a patre, quando occidendus, et cremandus Domino ducebatur. Genes. xxii. Et omnia omnino, quae in Scriptura dicuntur sacrificia, necessario destruenda erant; si viventia, per occisionem; si inanima solida, ut simila, et sal, et thus, per combustionem; si liquida, ut sanguis, vinum, et aqua, per effusionem, Levit. 1. et 11.
Neque his repugnat exemplum Melchisedechi, qui erat Sacerdos Dei altissimi, et obtulit panem et vinum: nec tamen legitur illam oblationem consumpsisse, Genes, xiv. Nam Scriptura non explicat modum illius sacrificii; sed ex aliis locis colligimus eum more solito sacrificasse, ita ut panem illum, et vinum ad honorem Dei consumpserit. Constat igitur sacrificium non esse quidquid offertur Deo, ut Calvinus dicit, nisi aliquid aliud addatur.
Denique tertio, accedant argumenta ducta a sacerdotio, et ab altari, quae paulo ante fecimus adversus Melanchtonem. Nam oblatio generatim sumpta, nec sacerdotium, nec altare requirit: vere enim ac proprie obtulit Deo vidua illa evangelica duo aera minuta, cum nec sacerdos ipsa esset, nec altare ullum haberet.
Venio nunc ad Martinum Kemnitium: is initio disputationis de sacrificio Missae in 2. par. Exam. Tridentini Concilii pag. 712. et seq. primo loco adfert acceptiones hujus vocis, Sacrificium, quas in genere tres esse dicit. Primo enim, accipi vult pro sacrificio externo, et caeremoniali, quale dicit fuisse in solo Testamento veteris; et in hoc genere numerat holocausta, hostias pacificas, hostias pro peccato, et denique sacrificium professionis, ut decimas, et primitias. Secundo, accipi dicit pro morte Christi, quae dicitur sacrificium crucis. Tertio, pro sacrificio interiore, invisibili, et spirituali fidelium; atque ad hoc genus reducit praedicationem Evangelii, orationes, eleemosynas, laudes Dei, mortificationem, et similia opera bona. Addit paulo infra pag. 717. Quarto, acceptionem pro sacrificio commemorato, id est, pro ea re, quae fit in memoriam sacrificii crucis, quamvis fateatur non haberi in Scripturis hanc acceptionem. Ex his concludit ob tam varias acceptiones sacrificii, bene definitum esse sacrificium in genere a S. Augustino, lib. x. de Civitate Dei cap. o. et 6. « Omne opus bonum, quod agitur, ut sancta societate inhaeremus Deo, etc. »
Sed in hac doctrina Kemnitii plurima sun
errata.’Primum, non recte numerantur decimae, et primitiae cum sacrificiis, veteris legis proprie dictis: nusquam enim in Scriptura dicuntur sacrificia, ejusmodi decimae, et primitiae, nec eis nomen, aut ratio sacrificii convenit, ut supra ostendimus. Adde, quod sacrificium soli Deo offerri potest, ut omnes fatentur: decimae autem immediate Sacerdotibus offerebantur, et offeruntur, non Deo.
Deinde, quod Kemnitius dicit, sacrificia externa et caeremonialia fuisse solum in lege veteri, et jam omnino desiisse, pugnat cum eo, quod idem Kemnitius dicit, omne opus bonum faictum ad Dei honorem esse etiam hoc tempore sacrificium. Nam certe Baptismi, et Eucharistiae Sacramenta conficere, dare, sumere, sunt opera bona, facta ad Dei honorem, et tamen sunt externa, et caeremonialia. Imo idem Kemnitius paulo infra multis modis probat Eucharistiae consecrationem, et sumptionem dici posse sacrificium: quam tamen externam, et Cceremonialem esse nemo negare potest.
Tertio, mirum est, cur admittat Kemnitius quartam sacrificii acceptionem, cum eam fateatur non posse colligi ex divinis litteris, sed videtur eam admittere, ut possit eludere loca Patrum, in quibus Missa dicitur sacrificium. Gaeterum ea acceptio plane arbitraria, et conficta est: nam nec Scriptura, nec Patres sacrificium appellant, id quod est solum figura, vel commemoratio sacrificii.
Denique, falso concludit Kemnitius ab Augustino definiri sacrificium in genere lib. x. civit, cap. 6. Tantum enim abest, ut Augustinus definire voluerit eo loco sacrificium in genere, ut potius expresse excluserit a sua definitione omnia sacrificia veteris legis, quae in mactatione ovium, et boum sita erant, quse propriissime sacrificii nomen, et rationem retinent. Quare Kemnitius, neque dividendo, neque definiendo id assequi potuit, quod cupiebat, ut quid sit proprium sacrificium explicaret.
His ergo rejectis, vera definitio sacrificii proprie dicti in gem*re hsec esse potest: « Sacrificio est oblatio externa facta soli Deo, qua ad agnitionem humanse infirmitatis, et professionem divinse Majestatis a legitimo ministro res aliqua sensibilis, et permanens ritu mystico consecratur et transmutatur. » Hsec definitio paulo longior esse debuit, ut
omnes conditiones sacrificii proprie dicti complecteretur.
Primo igitur dicimus esse oblationem, ut genus sacrificii indicaremus: hoc enim loco sacrificium accipimus pro actione sacrificandi; non pro ipsa victima, quse sacrificatur, tametsi ipsa etiam sacrificium dici solet. Sacrificium igitur pro actione acceptum, species est oblationis: id enim est sacrificium, quod proprie et per se ad actionem Sacerdotis pertinet. Porro Sacerdotis proprium munus est offerre, Heb. v: Omnis Pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur, in his, quse sunt ad Deum, ut offerat dona, etc.. Apud sacros, et ecclesiasticos scriptores pro eodem accipitur offerre et sacrificare. Genes, iv. ubi primum fit mentio sacrificii, dicitur Abel obtulisse de primogenitis gregis sui: et Genes, vm, Noe obtulit holocausta; et eodem modo Scriptura passim loquitur. Tertullianus inter patres in lib. de velandis virginibus, et in lib. de exhortatione castitatis, dicit tria esse munera Sacerdotum novae legis: tingere, offerre, docere, id est, baptizare, sacrificare, concionari. Denique idem indicat nomen, quo passim utuntur Graeci, cum de sacrificio loquuntur, nimirum Ttpoa^opa, id est, oblatio, quod etiam Calvinus notavit, ut supra vidimus.
Secundo dicimus, externam oblationem esse sacrificium. Duplex enim oblatio, et largo modo, duplex sacrificium distingui potest, iit S. Augustinus distinguit lib. x. de Civ. Dei cap. 3. invisibile, sive internum, et visibile, sive externum. Invisibile est pia voluntas, quae divinae Majestati, se, et sua omnia offert: visibile autem est testificatio quaedam externa interni affectus. Quare ibidem Augustinus definiens visibile sacrificium, invisibilis sacrificii Sacramentum, id est, sacrum signum esse dicit. Quamvis autem invisibilis oblatio sit nobi ior, et melior visibili, et placeat Deo invisibilis sine visibili, visibilis sine invisibili Deo non placeat: tamen nomen, et ratio sacrificii proprie non convenit invisibili oblationi, sed solum visibili, et externae, ut nos in definitione posuimus. Oblatio enim invisibilis, semper est occulta, et privata; nomine autem sacrificii proprie omnes intelligunt publicum, et manifestum honorem Deo exhibitum a communi, et publico ministro. Itaque necessario
requiritur ad sacrificium proprie dictum, ut.sit oblatio externa.
Tertio diximus in definitione: « Facta soli Deo. » Nam oblatio externa potest fieri etiam homini, vel homini, et Deo, ut cum dantur eleemosyna? pauperibus propter Deum; illa? enim offeruntur hominibus, ct simul etiam Deo, dicente Christo: Quod uni ex minimis istis fecistis, mihi fecistis, Mattii, xxv. Sed non sunt sacrificia ejusmodi oblationes: sacrificium enim proprie pertinet ad cultum latriae, qui soli Deo exhiberi potest. Ut enim est interior quidam cultus, quem soli Deo exhibemus, cum cum agnoscimus primum et summum bonum, causam efficientem, et finalem omnium rerum, et ut tali cor nostrum illi demississime prosternimus; sic etiam debuit esse externum aliquod signum quo protestaremur cultum istum soli Deo debitum. Tale autem signum non est, nisi sacrificium: nam omnis alia externa reverentia, quam exhibemus Deo, sive caput nudando, sive genua flectendo, sive corpus totum prosternendo, sive etiam supplicando, ct invocando, solet etiam hominibus aliquando exhiberi. Unde Exod. xxn. legimus: Qui sacrificat Diis, occidetur, prxterquam Domino soli. Neque id solum Scriptura docet, sed etiam idipsum naturali lumine omnes Gentes agnoverunt: « Quis vero, inquit, S. Augustinus lib. x. de Civ. Deicap. 4, Sacrificandum censuit, nisi ei, quem Deum, aut scivit, aut putavit, aut finxit. » Et lib. i. contra advers. leg. et prophet. cap. 18:
« Daemon sibi sacrificium non exigeret, nisi Deo vero deberi sciret. Nam obsequia ca?- tera, qua? divinitati exhibentur, ausi sunt sibi etiam superbia? fastu homines arrogare: rarissimi autem commemorantur, qui sibi ut sacrificaretur, cum regia potestate possent, ausi fuerint imperare. Quicumque tamen ausi sunt, per hoc se Deus haberi voluerunt. »
Quarto diximus: « Ad agnitionem humana? infirmitatis, et possessionem divina? Majestatis. » Quoniam hic est finis generalis omnium sacrificiorum: sunt enim quasi tributa, qua? Deo redduntur in recognitionem supremi dominii ipsius, ct nostra? subjectionis. Et ha?c est etiam ratio, unde laudem habet, et est opus virtutis actio sacrificandi. Nam ex se opera indifferentia sunt occidere, et cremare animalia, ct similia; sed cum illa
fiunt ad significandum, omnia a Deo procedere, et in ipsius honorem consumenda esse; jam sunt opera religionis, et proinde bona, et laudabilia.
Quinto diximus: « A legitimo ministro », Non enim est cujusquc offerre sacrificium, sed publici, ct certi hominis, qui communi nomine id peragat. In lege quidem natura?. Suder dotes erant, vel capita familiarum, ut Noe, Abraham, vel ii, quibus Deus id inspirabat. In lege autem scripta, soli filii Aaron. In lege gratia?, soli Episcopi, et Presbyteri rite ordinati, ut omnia Concilia, et omnes Patres, et omnium Ecclesiarum consuetudo docet. Atque hinc excluduntur a ratione sacrificii proprie dicti multa? oblationes privatorum hominum, facta? soli Deo ut cum fideles candelas accendunt, ct consumunt in templo ad honorem Dei.
Sexto diximus: « Ites aliqua sensibilis, et permanens», ut nimirum excludantur a ratione sacrificii proprie dicti, actiones transeuntes, in honorem Dei facta?, quales sunt psalmodia?, preces, gcnuflexiones, et alia qua? fiunt a Sacerdotibus actu externo ad ho - norem Dei ct tamen sacrificia proprie non dicuntur.
Septimo diximus: «Ritu mystico consecratur». Nam debet res illa, qua? Deo offertur, ex profana fieri sacra, «'t Deo dicata: id enim significat sacrificare, sacrum facere, ut S. Thomas recte monet in 2. 2. quaest. lxxxv. art. 3. Ista autem consecratio, et dedicatio semper fiebat in lege veteri certo ritu, ct cferemonia mysterium continente, ut impositione manuum super viet imam, vel elevatione oblationis in altum. Et in hoc distinguitur sacrificium a simplici oblatione, qua? non requirit ex se ullam ejusmodi mysticam consecrationem.
Octavo diximus: «Et transmutatur». Quia ad verum sacrificium requiritur, ut id, quod offertur Deo in sacrificium, plane destruatur, id est, ita mutetur, ut desinat esse id, quod ante erat: ct in hoc maxime differta simplici oblatione, qua? interdum ritu mystico elevabatur coram Deo, sed non destruebatur, nisi quando vere sacrificabatur. De qua conditione plura diximus paulo superius in refutatione definitionis Joannis Calvini. Ratio autem hujus rei duplex esso videtur. Una oh significationem mortis Christi. Deus enim, qui primus sine dubio inspiravit Abeli, et
aliis sanctis viris usum sacrificiorum, voluit per ca sacrificia sacrificium omnium sacrificiorum prsestantissimum adumbrari: illud autem morte, et destructione rei oblata? constabat. Altera ratio est, quia, sacrificium est summa protestatio subjectionis nostra? ad Deum, et summus cultus externus, qui exhiberi possit. Summa autem ista protestatio requirit, ut non solum usus rei Deo offeratur, sed ipsa etiam substantia: et ideo non solum usus, sed substantia consumatur.
Chapter 110 of 133