Skip to the text

Caput XI

Idem probatur ex cap. iv Joanms.

Argumentum quintum duci potest ex cap. iv. Evangeli* secundum Joannem, ubi Dominus ipse vaticinium Malachiai, de quo satis jam disseruimus, explicare videtur, cum sic ait: Venit hora, quando neque in monte hoc. neque in Hierosolymis adorabitis Patrem. Et paulo post: Venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu, et veritate. Hoc enim loco per adorationem non intelligitur quaevis adoratio, sed solemnis, et publica, per sacrificium proprie dictum. Id vero tribus argumentis comprobabimus, si primum breviter ostenderimus, in Scripturis non esse inusitatum, ut per adorationem intelligatur sacrificium.

Genes, xxn. Abbaham instructus gladio, et igne ad sacrificandum, dixit famulis suis: Expectate hic cum asino, eqo et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revetermur ad vos. Hoc loco, adorare, sacrificare significat: nam alioqui ubique adorare potuisset, si tantum per adorationem incurvatio quaedam intelligeretur; sed jusseral ei Dominus, ut in monte sacrificaret, et eo proficiscebatur, ut diximus, ad sacrificandum gladio, atque igne instructus. Joan. xii. Erant equidem Gentiles, qui ascenderant, ut adorarent in die festo. Act. vili. Eunuchus ^Ethiops venerat adorare in Hierusalem. In his, et similibus locis (adoratio) sacrificium significat; ideo enim ex loginquis regionibus homines in Hierusalem veniebant, quia non poterant in alio loco Deo vero sacrificia rite offerri: adoratio autem simplex, ut etiam preces, ubique fieri poterant.

His ergo praemissis, Primum argumentum, quo probamus illa verba Domini: Veri adoratores adorabunt in spiritu, et veritate, intelligenda esse de sacrificio, ducitur a principali scopo totius illius loci. Quajstionem proposuerat Samaritana Domino de schismate Judaeorum, et Samari totum: Domine, inquit, video, quia Propheta es tu. Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Hierosolymis est locus, ubi adorare oportet. Ista quaestio necessario de adoratione per sacrificium intelligenda est. Nam (ut ex

Josepho intelligi potest, lib xi. antiquit* cap. 8.) schisma Judaeorum, et Samaritanorum exortum est ex eo, quod Samaritani templum aedificaverunt in monte Garizim, et ibi sacrificantdum esse contendebant: Judaei autem contra docebant, in solo templo Hierosolymitano legitime sacrificari posse. Hanc igitur quaestionem, quae tunc multos vexabat, Samaritana Christo ut Prophetae proposuit.

Praeterea ipsa verba Samaritanae cogunt, ut per adorationem intelligamus sacrificium: nam loquitur de adoratione alligata certo loco, et quae alibi non rite fiat: Vos, inquit, dicitis, quia Hierosolymis est locus, ubi adorare oportet; ac si dixisset: Vos Judaei reprehenditis nos, quod extra Hierusalem adoremus juxta ritum Patrum nostrorum, neque alibi, quam in Hierusalem licitam esse adorationem asseritis. At certe nunquam fuit apud Judaeos adoratio alligata certo loco, nisi ratione sacrificii: loquitur igitur Samaritana de adoratione per sacrificium. Quod si hoc ita se habet, necesse est, ut etiam Domini responsio de adoratione per sacrificium intelligatur, alioqui Dominus non satisfecisset quaestioni propositae. Ergo cum Dominus ait: Mulier crede mihi, quia veniet hora, quando neque in monte hoc, neque in Hierosolymis adorabitis Patrem: sensus erit, Veniet tempus, quando non erit aligata adoratio per sacrificium, neque huic monti, neque Hierosolymis, sed in omni loco offeretur Domino sacrificium. Et hoc est, quod praedixit Malachias: In omni loco offertur nomini meo oblatio munda.

Verba autem sequentia: Veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu, et veritate, hunc sensum faciunt: Veri adoratores, id est, qui verum Deum legitime colent, nimirum Christiani, adorabunt Patrem, id est, Deo sacrificabunt: in spiritu et veritate, id est, saGrificio spirituali, et vero, non carnali, et typico, ut Judaei faciebant. Opponitur enim spiritus carni, et veritas figurae: erant enim sacrificia Judaica carnalia, quia in mactatione carnis, et sanguinis effusione consistebant, et simul typi, et umbrae erant futurorum. At Eucharistia sacrificium est spirituale, quia (ut saepe diximus) per Spiritum sanctum, et verba consecrationis efficitur, et simul est verum ac impletivuin veterum figurarum. Nam et si est etiam typicum respectu sacrificii crucis, tamen respectu sacrificiorum Judaicorum, non typicum, sed verum dicendum est. Ita exponunt has particulas: Ia spiritu et veritate, Chrysostomus, Cyrillus, Euthymius in hunc locum. Possent tamen etiam ita distingui ilice voces, ut Theophylactus, et S. Thomas in commentario distinguunt, ut spiritualis cultus, opponatur cultui carnali Judaeorum: verus autem opponatur cultui falso Sainari tutorum, qui revera non legitime, et per hoc non vere Deum colebant sacrificiis suis.

Secundum argumentum dicitur ah illis verbis: Venit hora, et nunc est. Heec enim verba manifeste significant Dominum loqui de adoratione nova, qme antea non erat, et queo initium haberet a Christo. At adoratio simplex, et omnia sacrificia improprie dicta, ut hymni, preces, eleemosyna}, semperin usu fuerunt, tum iti lege, tum etiam ante legem; non ergo Dominus loquitur de adoratione simplici, sed de adoratione per sacrificium, et per sacrificium non improprie dictum, et commune omni altari, sed per sacrificium proprie dictum, et proprium Testamento novo, et Ecclesia} Christianorum.

Tertium argumentum sumitur exeo, quod sine dubio loquitur Dominus de adoratione externa, publica, etsolcmni; non de interna, et privata. Nam et quaistio Samaritana} id postulat, et praiterea Dominus apertissime loquitur de adoratione apud Christianos, qua} succedat illi, quse apud Jiukeos non fiebat legitime, nisi in templo Hierosolymitano; illa autem erat externa, publica, et solemnis. Atqui adoratio simplex, et sacrificia improprie dicta, possunt omnia privatim fieri, et stepe sola mente; non ergo loquitur Dominus de ista adoratione, neque de istis sacrificiis, sed de vero externo, et publico sacrificio Ecclesia1, quod aut nullum est, aut Eucharistia est.

Adde, quod Theodoretus, et Rupertus in commentario Malachise hunc locum Joannis, volunt omnino similem esse vaticinio Malachia} supra explicato, quod etiam ante eos asseruit Eusebius lib. i. demonstrat. Evang. cap. 6. Quare si locus Malachiai 'de Sacrificio proprie dicto intelligitur, ut satis jam demonstravimus, certe etiam locus hic Joannis de sacrificio proprie dicto intelligendus erit.

Chapter 119 of 133