Capitulum IV
- Primo loco ponitur Lesus, qui interpretatur salvator, quia salvat et liberat a servitute peccati; Matthaei primo: « Et vocabis nomen eius lesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum». Et hoc est initium nostrae salutis, a malo recedere; Psalmus; « Quis est homo, qui vult vitam et diligit dies videre bonos »? « Diverte a malo » etc. — Septimo loco lanne, qui interpretaturdextera, quia, peccalo remisso, transferimur de secunda manus addidit aetatis, et subinde pro a baptismo C D F tti baptismo.
sinistra ad dexteram; ad Colossenses primo: « Eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit nos in reanum fdii dilectionis », id est de sinistra ad dexteram; Matthaei vigesimo quinto: « Statuet agnos a dextris suis, haedos vero a sinistris ». — Decimo loco Amos, qui interpretatur onerans, quia, translati ad gratiam, invitamur ad onera legis portanda; Matthaei undecimci: « Venite ad me omnes » etc. « Tollite iugum meum super vos » etc.; de quo iugo et onere dicitur Threnorum tertio: « Bonum est viro, cum portaverit iugum ab adolescentia sua ». — De-. septimo loco loseph, qui interpretatur augmentum, quia servando et portando onus legis augmentamur in gratia; ad Ephesios quarto: « Veritatem facientes in caritate, crescamus in illo » etc; ad Colossenses primo: « Ambuletis digne Deo, per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes ». — loco Henoch, qui interpretatur dedicatio, quia proficiendo in merito et caritate pervenimus ad mentis quietem, in qua habitat Deus sicut in templo dedicato; loannis decimo quarto: « Si quis diligit me, sermonem meum servabit,et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus ». Et hic sursum. fertur in caelum per contemplationem sicut Henoch, de quo Genesis quinto: « Ambulavit cum Deo et non apparuit, quia tulit eum Deus »; et Sapientiae quarto:
- /esus autem plenus Spiritu sancto etc. Supra determinavit Evangelista de incarnationis mysterio sive de Christi nativitate; in hac parte agit de praedicationis magisterio sive doctrina. Et quoniam duplex est opus sapientis, scilicet docendo, « non mentiri de quibus novit et mentientem manifestare », ideo pars ista habet duas. In prima explicat veritatis et contemplationis reformat in nobis imaginem Dei, ad quam factus est homo; Genesis primo: « Faciamus hominem ad imaginem » etc. Hanc reformat contemplatio; secundae ad Corinthios tertio: « Nos autem revelata facie gloriam Dei speculantes, in eandem imaginem iransformamur a claritate in claritatem »; et postmodum: « Licet is qui de foris est, noster homo corrumpatur » etc. — Postremo loco subiungitur Deus, ad quem tendimus, in quo est quies et finis omnium laborum; loannis decimo septimo: « Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te Deum verum, et quem misisti lesum Christum » etc; et primae ad Corinthios decitno quinto: « Deinde finis, cum Iradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem »; et post: « Ut sit Deus omnia in omnibus». Nunc enim est verum illud quod dicitur primae ad Corinthios undecimo: « Omnis viri caput est Christus, caput vero mulieris, vir, caput vero Christi, Deus»; nunc verum est illud aliud, quod dicitur primae ad Corinthios tertio: «Omnia vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei ». « Quoniam ergo ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia; ipsi Deo aeterno et vivo omnis honor et gloria in saecula saeiculorum. Amen ». tem, in secunda confulat falsilatem, infra undecimo: Erat Lesus eiiciens daemonium etc.
Primo explicatur veritas doctrinae
Prima pars, in qua explicat veritatem doctrinae, habet quatuor: in quarum prima fit doctrinae Chrisli authenticatio; in secunda determinatur discipuktrum vocatio, infra quinto: Faclum e.st, cum
turbae etc.; in tertia, vocatorum institutio, infra sexto: Factum est in illis diebus etc.; in quarla, institutorum delegatio, infra nono: Et convocatis duodecim Apostolis, dedit illis etc. Ordo et sufficientia partium per se apparet.
Primo authenticatur doctrina Christi per tria.
Prima igitur pars, in qua i doctrinae Christi aulhenticatio, continet praesens capitulum et habet tres partes. Quoniam doctrina tripliciter authenticatur: aut ex merito vitae, aut ex testimonio Scripturae, aut ex miraculo potentiae; ideo in prima parte ostenditur auctorizatio doctrinae Christi ex vitae merito; in secunda, ex Scripturae teslimonio, ibi: Regressus est Lesus in virtute Spiritus; in tertia, ex potentiae miraculo, ibi: Et descendit in Capharnaum etc, ubi delerminantur miracula.
Anthentioatur doctrina Christi ex. merito vitae.
Merilum autem consistit in victoria tentationum, quia « mihtia est vila liominis super terram »; ideo describit Evangelista, qualiter tentationem diabolicam superavit. Ad cuius integram descriptionem tria sunt opportuna, scilicet tentationis occasio; tentandi modus, <iQm. tangit ibi: Dixit autem illi diabolus; et tertium, consummatio tentationis i quam ibi exprimit: Et consummata omni tentatione etc.
Tentandi autem motivum sumsit diabolus ex quatuor consideratis in Christo: primum est gratiae plenitudo, secundum est loci solitudo, tertium est suspicio Divinitatis propler mirabilem abslinentiam, quartum inpectio infirmitatis propter apparentem indigentiam. Consideratio plenitudinis gratiae per invidiam movit diaboli voluntatem ad tentandum; consideratio solitudinis praestilit tentandi malignilatem; suspicio Divinitatis incitavit tentandi curiositamthenticm Idem valet ac auctoritate plenus vel flde dignus, cui primo credebatur ex sui dignitate; auctorizare idem est ac conflnnare; auctorizamentum idem valet ac auctoritas, et auctorizahiliter idem est ac cum auctoritate. tem; inspectio necessitatis praebuit tentandi opportunitatem.
(Vers. 1.). Inlroducit ero plenitiulinem gratiae in Christo, dicens: Lesus autem, plenus Spiritu sancto, regressus esl a lordane, nori quia ibi primo impletus fuerit, sed quia tunc primo plenitudo eius apparere coepit, in alios re<Jundarido, secundum illud loannis primo: « Et vidimus gloriam eius »; et post: « De plenitudinii eius accepimus omnes ». Plenus, inquam, non solum suflicienter, sed etiam superabundanter; unde a/1 Colossenses primo: « In ipso complacuit omriein plenitudinem inliabitare»; etsecundo: « In quo omnis pleiiitudo Divinitatis inhabitat corporaliter ».
Deinde adiungit loci solitudinem, quia in deserto; propter quod nddit: El agehatur a Spiritu in desertum — ul scilicet experiretur, utrum esset Deus vel Dei Filius, quia for.sitan audierat illud: « Hic est Filius meus dilectus » — a Spiritu sancto agi est benignilatis; unde ad Romanos octavo: « Quicumque Spiritu Dei aguntur, filii sunt Dei ». Hinc dicit Gregorius: « Convenienter accipitur, ut a Spiritu sancto ductus credatur, ut illuc eurn suus Spiritus duceret, iibi ad tentandum malignus spiritus inveniret ». Unde in desertum adduxit, ubi consuevit Deus animae familiai-iter colloqui, secunduni illud Osee secundo: « Ducam eam in solitudinem et ibi loquar ad cor eius». Et ideo in PsalnTo anima sancta: « Elongavi fugiens et mansi in solitudine »; sic et David, primi Regum vigesimo tertio, « morabatur in deserto mansilque in monte solitudinis ».
(Vers. 2.). Et determinatur tempus, scilicet quadraginta diebus, ut sic veritas respondeat figurae; sic Moyses, Exodi vigesimo quarto; sic Elias, terlii Regum decimo nono, ut sic Christi ieiunium tam a Lege quam a Prophetis Iiabeat testimonium. — Et ne credas, ibi Christum ad requiem declinasse, additur: Et tentabatur a diabolo, non inter'ius, sed solum exterius. Sicut enim dicit Gregorius: ment. in Matlli. 4, 6: « Si Filius Dei es. In omnibus tentationibus hoc agit dlabohis, ut intelligat, sl Filius Del slt; sed Duminus slc responsionem temperat, ut eum relinquat amblguum ». Idem dicit Beda, 1. in Luc. 4, 9. Ibid. v. 41. ait: Quia quem dierum quadraginta ieiunio fatlgatum diabolus liominem cognoverat, nec tentando valebnt, an et Dei Fllius esset experiri, lam nunc per.signorum potentiam vel Intellexerit, vel potius susplratus est, esse Fllium Dei. — Ex ACD addidimus ut scilicet... dileclus.
« Mentem eius peccati delectatio non momordit »; ad Hebraeos quarto: « Non habemus Pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum per pmnia pro similitudine, absque peccato ».
Et nota spiritualUer, quod hic dicitur Christus agi a Spiritu, in Matthaei quarto dicitur duci, de in Marci primo dicitur expelli. In quo significatur, quod ad desertum poenitenliae venitur tripliciter, scilicet timore severilatis, cuius est expellere a malo ad bonum; Ecclesiastici primo: « Timor Domini expellit peccatum » etc. Splendore veritatis, cuius est ducere; Proverbiorum quarto: « Ducam te per semitas aequitatis » etc, dicit Sapienlia. Amore bonitatis, cuius est agere; ad Romanos octavo: « Quicumque Spiritu Dei agunlur » etc. Sive per comminatianes, admonitiones et promissiones, quae tria respondent in nobis tribus viribus animae, scilicet irascibili, rationali, concupiscibili.
Tertio introducit mirabilem abstinentiam, cuni adiungit: Et nihil manducavit in illisdiebus, scilicet quadraginta. Ex quo diabolus est suspicatus euni Deum, quia ieiunabat supra potestatem humanam, quae ultra Iriduum communiter non procedit; unde Matthaei decimo quinto dicitur de turbis per Iriduum ieiunantibus: « Dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via ». — Et nota hic, quod Salvator ieiunavit ante tentationem et comedit post resurrectionem ad nostram instructionem. Unde Augustinus: « leiunavit Christus ante mortem carnis, quasi clamans: Abstinere vos a carnalibus desideriis, dum eslis in agone. Comedit post resurrectionem, quasi dicat: dum habetis corpus mortale, spe immortalitatis iam pascamini, quia, dum viam Domini carpimus, et a vanitate saeculi ieiunare et refici debemus futuri promissione », ut semper dicamus: « Satiabor, cum apparuerit gloria tua ».
7, Postremo addit apparentem indigentiam, cum subiungit: Et consummaiis illis, esuriit. Noluit enim amphus abstinere, ne diabolus posset percipere. Unde Ambrosius: « Esurit, ne innotescat sublimis Deus; fames enim Domini pia fraus est, ne caveat tentare diabolus ». — Et nota, quod esurivit in tentatione, sicut hic dicitur, et sitivit in passione, sicut dicitur loannis decimo nono, ut ostenderet, se habere verara humanitatem, et ut invitaret ad paupertatem et poenitentiae poenalitalem; unde Apostolus secundae ad Corinthios undecimo: « In fame et siti, in frigore etnuditate, in ieiuniis multis ». Esurivit autem et sitivit non sibi, sed nobis, quibus promeruit refectionem spirilualem corporis et sanguinis sui, quibus reficimur et potamur; loannis sexto: « Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus ». scnpsit occasionem tentationis, hic describit modum tentandi, et hoc secundum triplex motivum. Motivum autem ad peccatum est commutabile bonum, quod est in triphci dilTerentia: aut est inferius, et hoc est carnis; aut exterius, et hoc mundi; aut interius, et hoc excellentia animi. Ex primo efTicitur homo voluptuosus, ex secundo curiosus, ex tertio p?-aesumtuosus. Primo modo infert lentator suggestionem per bonum inferius, quod est carnjs, ut alliciat ad gulam; secundo, per bonum exterius, quod est mundi, ut alliciat ad avaritiam, et hoc ibi: Et duxit eum diabolus in montem; tertio vero, per bonum interius, quod est excellentia animi, ut alliciat ad pompam sive superbiam, ibi: Et duxit illum in lerusalem etc. Et haec tria respondent tribus, in quibus tentavit et vicit hominem primum; et habent istae tentationes ordinatum processum ab inferiori ad superius: quia ex prima impetitur quantum ad actum vegetabilis; ex secunda quantum ad actum sensibilis; ex tertia vero, quantum ad actum rationalis. — Quantum ergo ad primam ten-,.,, j j tationem nota diabolum suggerentem, et deinde Dominum respondentem. Domini pia fraus est, ut in quo diabolus maiora metuens iam cavebat, famis specie lactatus tentaret ut hominem, ne impediretur iriumphus. Cfr. Glossa ordinaria in Luc. 4,2: Esurit ergo humilis Deus homo, ne inimico innolescat sublimis homo Deus [ita etiam A a secunda manu in marg. ex Beda, 1. in Luc. 4, 2.]. Fames Domini pia fraus est. ne caveat diabolus tenlare. Esurit autem non tam cibum corporis quam salutem aniniae. — In flne post diabolus Vat. addit et impedialur
(Vers. 3.). Suggerentem diabolum inlroducit, cuin ait: DixU autem ei diabolus: Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant; quod dicit, ul ipse de eo sumat experientiam et ut incitet ad gulam. Quia enim homo es esuriens, dic, ut reficiaris; non quia de refectione Cliristi aliquid perlineat ad eum; Proverbiorum vigesimo tertio: « Comede et bibe, dicet tibi, et mens eius non est tecum »; sed si Filius Dci es, hoc ipsum dicas, ut, si fiat, omnipotens cognoscaris; Ecclesiastae octavo: « Sermo illius potestate plenus est, et omne, quod voluerit, faciet ». — Unde nola dolum diaboli in tentando, quia, cum videret Christi infirmitatem et dubitaret de Divinitate, voluit Divinitatem cognoscendo cavere et humanitatem seducendo deiicere. In quo simul erat fraudulentia et superbia, secundum illud lob quadragesimo primo: « Omne sublime videt; et ipse est rex super omnes filios superbiae ».
(Vers. 4.). Huic autem tentationi malitiosae et superbae obviat responsio Dei humilis et discreta, quia celat Divmitatem et vitat carnalitatem; unde subditur: Et respondit ad illum Lesus: Scriptum est, quia non in solo pane vivit homo; Sapientiae decimo sexto: « Non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint, conservat ». Sed in omni verbo, quod procedit ex ore Dei. Hoc scriptum est Deuteronomii octavo: « Afflixit te penuria et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas, ut ostenderet tibi, quod non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod egredietur ex ore Dei»; unde loannis sexto: « Verba, quae ego loquor vobis, spiritus et vita sunt». — Et nota, quod Christus se defendit per Scripturam, in quo revelat suam sapientiam et occultat potentiam et conservat-' iustitiam; et sic diaboli suggestio omnino annuilata est, quia nec de Deo sumsit experientiam nec hominem pertraxit ad gulam. Unde verificatum est illud lob vigesimo sexto: «Prudentia eius percussit superbum », videlicet diabolum. Et ex hoc apparet nobilitas Scripturae, qua Christus in tentatione velut Vulgata: Discit autem illi diabolus: Si Filirts Dei es, dic lapidi huic, ut panis /iat. S. Bonav. allegat verba ex Matth. 4,. 3. — Duo seqq. loci sunt Prov. 23, 7. et Eccle. 8, 3. seq.: Omne, quod voluerit, facit. Et sermo illius potestate plenus est. — Inferius post dicas Vat. addit nempe lapidi, ut panis fiat. clypeo se defendit, secundum illud Proverbiorum trigesimo: « Omnis sermo Domini ignitus clypeus est omnibus sperantibus in se »; unde et ad Ephesios sexto: « In omnibus sumenles scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere, et galeam salutis assumite et gladium spiritus, quod est verbum Dei ».
1 1. (Vers. 3.). Et duxit illum diabohts. Uk describitur secunda tentatio, circa quam duo sunt attendenda. Primum est diabolica suggestio, et secmdum esl dominica respomio, quae notatur ibi: Et 1-espondens Lesus dixit illi etc. — Circa suggestionem diaboli nota ductionem, oslensionem, promissionem, suasionem.
Ductio autem fit quasi impotenti, cum tameii dicatur Sapientiae duodecimo: « Subest tibi, cum volueris, posse». Unde dicit: Et duxit illum diabolus in montem excelsum; duxit, inquam, tanquam infirmum, non tamen involuntarium, sicut Petrum, de quo loannis ultimo: « Cum senueris, alius te cinget et ducet, quo tu non vis »; sed tanquam humiliter permiltentem ad modum eius, de quo dicit Isaias quinquagesimo lertio: « Tanquam ovis ad occisionem ducetur, et lanquam agnus coram tondente se obmutescet » etc. Si ergo hoc sustinuit a membris diaboli, quid mirum, si patienter sustinuit a capite malorum? El duxit in montem, quia, cum sit superbus, semper alta petit; Isaiae decimo quarto: « Super astra ascendam, sedelx» in monte testamenti »; et quia in loco eminentiae de facili ruit lionio; unde tertii Regum vigesiino secundo: « Vidi cunctum Israel dispersum in montibus».
- Ostensio fit quasi ignoranti, cum tanien « in ipso sint omnes thesauri sapientiae et scientiae », ad Colossenses secundo. Undeaddit: Et ostendit ei omnia regna orbis terrae in momento temporis. — Et nota, quod ostendisse dicitur omnia regna mundi, non singulariter, sed generaliter, ut dicil quidam,!, id est omnes partes. Vel, secundum Bedam, « ostendit omnia concupiscibiha mundi, in ille adulando tacuerat, hoc in medium profert ac dicil: iVoii in solo pane vicet homo. Cfr..mbros., IV. iu Luc. n. 20.
quibus iiomines regnant », unde signanter dicitur Matthaei quarto: « Ostendit illi omnia regna mundi et gloriam eorum ». « Ostemlit autem, non quod visum ei ampliaret, sed, sicut dicit Beda, vanitatem humanae pompae, quam amabat, quasi speciosam ostendens, facere volebat amari ». Et quia haec non durat, sed cito transit, ideo in brevi tempore ostendit; propter quod adiungit: In rnomento temporis. Unde Beda: « Non tam celeritas aspectus notatur quam fragilitas caducae potestatis. In momento enim cuncta praetereunt », secundum illud Isaiae quadragesimo: «Ecce, gentes quasi stilla situlae et quasi momentum staterae reputatae sunt»; quia, Sapientiae undecimo, « quasi momentum staterae, sic est ante te orbis terrarum »; « quoniam in momento, quae erat praeclarior natio, exterminata est»,sicut dicitur Sapientiae decimo octavo, et in Psalmo: « Vidi impium superexaltatum etc. Et transivi, et ecce non erat ».
(Vers. 6.). Promissio vero fit ei quasi indigenti, cum tamen eius sit « orbis terrarum et plenitudo eius». Propter quod additur: Et aitilli: Tibi dabo poteslatem hanc universam et gloriam illorum etc, ut scil.icet habeas dominium potestatis et praeconium laudis, quasi aliquid magni promitteret, cum tamen potestas et gloria mundi quasi nulla sit, secundum illud Isaiae quadragesimo: « Omnis caro foenum, et omnis gloria eius quasi flos agri»; el primi Machabaeorum secundo: « Gloria viri peccatoris stercus et vermis est »; et illud O.see quarlo: >t Gloriam eorum in ignominiam commutabo ».
Et ut promissioni ostendat adhibendam esse fidem, adiungit: Quia mihi tradila sunt, et cui volo, do ea; lob nono: « Terra tradita est in manibus impii », id est terrena potestas. Hoc autem intelligitur permissive, non simpliciter, sed ad tempus, sicut dicitur Daniehs undecimo®: « Faciet secundum voluntatem suam rex et magniflcabitur adscilicet parles terrae, in quibus unumquodque regnum positum erat; sicut, si aliqui dicant si:per montes: Ecce, ibi Roma, non ipsam ostendendo, sed partem terrne, in qua posila est. Omnia regna, omnia concupiscibilia in mundo, ia quibus liomines regnant. Hanc secundara expositionem insinuat Beda, 1. in Matth. 4, 8. (cfr. Origen., Homil. 30. in Luc.): Aiiter: ostendit ei omnia regna mundi, id est homines huius saeculi, quorum alii propter fornicationem, alii propter avaritiam decepti, a diabolo regun- Xur in mundo. — Sequitur Mattli. 4, 8. versus omnem deum»; « et multiplicabit gloriam et potestatem dabit in multis et dividet terram gratuito »; et Apocalypsis decimo tertio dicitur, quod « draco dedit potestatem bestiae ». Hoc autem permittit Deus iusto suo iudicio. « Ipse igitur transfert regna atque constituit », sicut dicitur Danielis secundo. — Vel, sicut dicit Beda, hoc dicit ex arrogantia, non quod totus mundus fuisset eius, cum solus Filius dicat vere: « Omnia mihi tradita sunt a Patre », Matthaei undecimo; et rursus Matlhaei ultimo: « Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra » etc.; sed quia ipsi omnis inordinatio potestatis adscribitur, ipse, ut superbus, adscribit sibi totum. Unde omnis potestatis ordinatio a Deo est, sicut dicitur ad Romanos decimo tertio; sed inordinatio a dialjolo, quia primae loannis tertio dicitur: « Qui peccat ex diabolo est ».
lo. (Vers. 7.). Quarto vero fil suasio quasi appetenti, cum tamen ipse « det omnibus affluenter », lacobi primo. Unde dicit: Tu ergo si procidens adoraveris coram me etc. In qua suasione nititur inclinare ad veram adoralionem ob falsam promissionem; unde illud Isaiae quinquagesimo primo: « Incurvare, ut transeamus». Non enim potest super hominera ascendere, nisi homo ei procidat voluntarie. Honorem autem adorationis requirebat contra illud Exodi trigesimo quarto: « Noli adorare deum omnia Falsam spondet potentiam, ut ad veram pertrahat servitutem, quia, loannis octavo, « qui facit peccatum servus est peccati »; et qui servus est dominium sui non habet, ac per hoc non ipsi omnia, sed ipse omnibug est subiectus tanquam servus; et secundae Petri secundo: « A quo quis superatus est, huius servus est».
Scriptum BSt. Hoc, inquam, scriptum est Deuteronomii sexto. Et merito Scripturae huius recordatur Salvator, quia, secundum illud secundae ad Timotheum terlio, «omnis Scriptura, divmitus inspirata, utilis est ad docendum, arguendum et corripiendum », et illa potissime, in qua attenditur divinus cultus. Unde et Dominus dicitur scripsisse Legem digito proprio, Exodi trigesimo secundo, in qua praeceptum adorationis est primum et praecipuum et maxime in mente habendum. Unde Baruch sexto: « Visa turba adorantium ante et retro, dicite in cordibus vestris: Te oportet adorari, Domine », te scilicet et non alium.
Et ideo additur: Et illi soli servies, scihcet servitute latriae; primi Regum septimo: « Praeparare corda vestra Domino et servire illi soh ». Solus non excludit ibi omnem personam respectu cuiuscumque servitii, cum dicatur ad Galatas quinto: « Per caritatem spiritus servire invicem »; sed excludit quantum ad servitutem latriae, quae est « cultus soli Deo debitus». — Vel excludit servitia ahis impensa non propter Deum, sed contra Deum, quasi dicat: illi soh et non idolis; de quo primae ad Corinthios quinto: « Si quis nominatur inter vos fornicator, aut avarus, aut idohs serviens, cum huiusmodi nec cibum sumere ». Sic servitur diabolo. — Nou etiam peccato, sed iustitiae; ad Romanos sexto: « Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibere membra vestra » etc. — Non ventri proprio; ad Romanos decimo sexto: « Huiusmodi enim Christo Domino non serviunt, sed ventri suo ». — Non mutido, quia, infra decimo sexto, « non p)testis Deo servire et mammonae ». — Sed stat Deo, ut possitis dicere cum David: « Quia ego servus tuus sum ».
(Vers.!).). Kt duxit illum in lerusakm etc. Hic describitur tertia teiitalio, circa quam duo sunt attendenda ut prius. Primum est suggestio diaboli; secundum est responsio Clirvsti, ibi: Et respondens Lesus, dixit. — Circa persuasionetn diaboli tria attende. Nam primo eligit congruum locum persuasionis; secundo exprimit suasionem praecipitationis; tertio per auctoritatem Psalmi excutit timorem laesionis.
Quantum ergo ad loci congrui electionem dicitur: Duxit illum in lerusalem, tanquam ad locum celebrem et communem. Ductus autem fuit ex permissione, non ex imhecillitate; unde Chrysostomus dicit, quod «in Christo non fuit infirmitas, sed patientia; in diabolo vero non virtus, sed superbia ». Et dicit Glossa super Matthaei quarto, quod « haec visio corporeis sensibus est completa »; Chrysostomus autem dicit, quod « diabolus sic eum assumebat, ut ab omnibus videretur; Christus autem, diabolo nesciente, sic agebat invisibihter, ut a nemine videretur ». Unde, ut melius videri possit, subditur: Et statuit eum super pinnaculum templi. Ille erat locus altus et celebris, ubi doctores et sacerdotes consueverunt loqui ad plebem. £t secundum aliquos expositores erat summitas recti templi, quod dicitur tabulatum, tertii Regum sexto. Vel secundum alios erat quoddam deambulatorium supra portam templi, ubi ascendebatur per gradus. Secundum alios vero dicitur ibi fuisse tectum cum quadani appodiatione muri, quia in Palaestina domus habent recta plana, Paschasius liadberlus, III. Exposit. in Matlh. 4,3: Quod non satis approbari potest, ubi quae gesla sunt omnia corporeis explicita sensibus conlexuntur. El nec mirum, si se perniisii liuc illucque corpore circumfeiri, si forle ita intelligendum est verbum assumtionis, qui se permisit a membris eiusdem diaboli crucifigi.
° Loc. cit., ubi pro sua sententia allert illud Luc. 4, 30: Ipse autem U-ansiit per mediura eorum et abiit sic (Vulyata: Ipse autem transiens per medium illorum ibat).
et templum habuit planum tectum, ut tabernaculum, et in talibus consueverunt stare doctores et praedicatores, secundum illud Matthaei decimo >: « Quod in aure auditis, praedicate super recta».
Quantum ad siuisionem praecipitationis subditur: Et dixit illi: Si Filius Deies, mitte te jg Qyjg diabolus deorsum ceciderat, libenter omnes deorsum traheret; infra decimo: « Videbam satanam sicut fulgur de caelo cadentem ». Sed Christus poterat dicere diabolo et angelis eius illud quod dixit ludaeis loannis octavo: « Vos de deorsum estis, ego autem de supernis sum »; unde non erat eius descendere, sed ascendere. Sed diabolus hoc suggerebat, ut, descendendo corporaliter, faceret eum superbire spiritualiter, ut simul esset ascensus vanus et dcsccnsus vsrus. lu quo erudimur, quod semper coniuncta sunt huiniliatio et exaltatio, secundum illud infra decimo octavo: «Omnis, qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur »; et Proverbiorum decimo octavo: « Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur ». — Et nota suggerendi modum, cum di-. _. Chrysostomus: « Non impulit, non tetigit, non appropinquavit, sed tantum dixit: Mitte te deorsum, ut sciamus, quia omnis, qui obaudit diabolo, ipse se deponit ». Et Hieronymus: « Satis est debilis, quia nulli nocere potest, nisi ipse se deorsum posuerit ». Et ideo sanum est consilium, Ecclesiastae decimo: « Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris», nec praesuniendo nec desperando.
(Vers. 10.). Quantum ad e.vcussionem timom adiungit: Scriptum est enim, quia Angelis suis mandavit de te; hoc scriptum est in Psalmo. Ideo Scripturam allegat, quia videbat, quod Christus semper per Scripturam se defendebat. Unde dicit Leo Papa: « Ibi occasiones tentandi invenit, ubi viderit homines vehementius occupari ». Unde scriptum esse asserit, ut inducat credulitatem, et etiam Scripturam inducit, quae excludat pusillanimitatem propter promissionem adiutorii angelici, tam in prosperis quam in adversis. — Propter adiutorium in prosperis dicit: Ut custodiant te m ommous viis tuis, id est operibus; Exodi vigesimo tertio: « Ecce, ego mitto Angelum meum, qui praecedat te et custodiat te in via ». Sic custodivit Angelus Tobiam, sicut dicitur Tobiae duodecimo; sic etiam ludith, sicut dicitur decimo tertio; sic etiam custodiunt omnes viros iustos, secundum illud ad Hebraeos primo: « Omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium raissi» etc.; et totam Ecclesiam, secundum illud Isaiae sexagesimo secundo: «Super muros tuos, lerusalem, constitui custodes». Christus vero non indigebat custodia; et ideo diabolus auctoritatem istam depravabat et sinistro modo adducebat.
(Vers. 11.). Propter adiutorium vero in adversit adiungit: Et quia in manibus tollent te, quasi portitores, secundum quod legitur Angelus portasse Habacuc, Danielis ultimo. yVe forte offendas ad lapidem pedem tuum, id est, ut nulla possis laesione offendi, sicut dicitur lob quinto: « Cum lapidibus regionum erit pactum tuum, et bestiae terrae pacificae erunt tibi ». — Et nota, quod diabolus tanquam versutus non addidit quod sequitur: « Super aspidem et basiliscum fimbulabis et conculcabis leonem et draconem », quia hoc erat contra eum. In quo ostenditur, quod vitium diabolicum est auctoritates truncare et ad partem suam trahere; unde Apocalypsis ultimo: « Si quis diminuerit de verbis prophetiae libri huius, auferet Deus partem eius de libro vitae ».
(Vers. 1 2.). Et respondens Lesus etc. Hic post pestiferam suasionem addit dominicam responsionem brevem et efficacem, cum dicit: Respondens
Lesus ait illi: Diclum esl, scilicet Deuteronomii sexto: Nm tentabis Dominum Deum tuum; et Ecclesiaslici decimo octavo: « Noli esse quasi homo, qui tentat Deum ». Unde vituperantur filii Israel, Numerorum decimo quarto, quibus dicit Dominus: « Tentaverunt me iam per decem vices». Tentare autem Deum, sicut dicit Beda est, cum homo habet, quid faciat, divinae potentiae quaerere experimentum. Et quia non indigebat Christus hoc experimento potentiae, Deum nolebat tentare nec diabolo consentire, et per auctoritatem respondit auctoritati oppositae, ut clavus retunderetur virtute clavi.
(Vers. 13.). Et consummata omni tentatione. Postquam descripsit tentationis occasionem et tentandi modum, hic descnbit tertio tentationis consummationem, circa quam tna insinuantur. Primum esl manifestatio perfectionis ex parte Christi resistentis; quantum ad quod dicit: Et consummata omni tentatione, quia, sicut prius dictum fuit, omnis tentatio reducitur ad tres praedictas; unde primae loannis secundo: « Omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis est » etc. Hanc consummavit, quia patienter tolerando superavit, secunduni illud ad Hebraeos secundo: « Decebat eum qui multos filios in gloriam adduxerat, per passionem consummare », quia dicitur Deuteronomii trigesimo secundo: « Dei perfecta sunt opera».
Secundum est confutatio praesumtionis ex parte diaboh recedentis; quantum ad quod dicit: Diabolus recessit ab illo; secundum illud lacobi quarto: « Resistite diabolo, et fugiet a vobis ». Recessit, scilicet confusus; quod designatum est in rege Assyriorum, quarti Regum decimo nono: « Recedens abiit rex.Assyriorum Sennacherib »; quod interpretatur tollens deserta, quia diabolus maxime prosequitur eos qui vivunt in austeritate vitae.
Tertium vero est praefinitio temporis a parte Dei disponentis; propter quod addit: Usque ad tempus, « passionis», scilicet recessit, quia ille malignus non permittitur malefacere nisi pro tempore, quo Deus permittit, licet semper malam hateat voluntatem; Ecclesiastici decimo nono: « Si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet». Et ideo consilium est Ecclesiastici quarto: « Pili mi, conserva tempus et declina a malo »; et ad Ephesios quinto: « Videte, quomodo caute ambuletis, redimentes tempus quoniam dies mali sunt ». Unde cum diabolus,,.., n dupliciter tentet: ut draco et leo, primo tenlavit ut draco ad seducendum, postmodum ut leo ad frangendum in passione. In primo enim tentat emollire per blanditias, sed post videns, se modicum tempus habere, tentat frangere per poenas; unde Apocalypsis duodecimo: « Descendit diabolus, habens iram magnam, sciens, quod modicum tempus habeat ». Et ideo ad consummationem temporis non pervenerunt illi, de quibus infra octavo dicitur, quod « ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt ».
Aathentioatni dootiina ChiiBti ez testimonio Soiiptnr&e.
- Et fesus regressus etc. Ostendit supra Evangelista auctoritatem doctrinae Christi ex merito vitae; hic secundo ostendit ex testimonio Scripturae. Introducit ergo primo testimonium ut authenticuni ad eruditionem credenlium; secundo vero, testimonium authenticum ad confutationem detrahenlium, ibi: Et dicebant: Nonne hic est filius foseph?
Primo testimonium Soiiptniae affeitni ad einditionem oiedentioffl.
. ' Ita Glossa interlinearis, quae adiungit: « quando non tantum dolis, sed aperte impugnavit » etc..mbros., IV. in Luc. n. 36: Audito itaque Dei nomine recessit, iiiquit, rtsque ad tempus; postea enim non tentaturus, sed aperte pugnaUirus advenit. — Vat. cum nonnullis codd. omitlit passionis. quae etiam superius pro a parte Dei disponentis substituit distincti a Deo, et inferius pro permittitur malefacere pomi potest tentare. Superius pro praefinitio AC praefiguratio, DG praesignatio.
celebritas in praedicando; secundum est opportunitas in testificando: Et venit Nazareth; tertium est congruitas in testimonio, ibi: Spiritus Domini super me etc.; quartum est credulitas in populo, et hoc notatur ibi: Et cum plicuissel librum etc.
Quantum ad primum nota, quod celebritas praedicationis Christi ex quatuor coUigitur, scilicet ex plenitudine graliae, latitudine famae, certitudine doctnnae et magmtudine ejficaciae
(Vers. 14.). Quantum ad pfenitorfmem pratiac dicitur: Et regressus est Lesus in virtute Spiritus in Galilaeam. Regressus, scilicet ad praedicandum, quia, secundum quod in Psalmo dicitur, « Dominus dabit verbum evangehzantibus virtute multa». Et licet infirmitatem assumsisset ex nobis, virtutem tamen ostendebat ex se, secundum iUud Sapientiae duodecimo: « Virtutem enim ostendis, qui non crederis esse in virtute consummatus ». Et si» gnanter dicitur: In virtute Spiritus. Tahs enim praedicatio perfecta, ut sit virtuti spirituali coniuncta, secundum iUud primae ad Corinthios secundo: « Sermo noster et praedicatio non fuit in persuasibihbus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis, ut fides vestra non sit in sapientia hominis, sed in virtute Dei ».
Quantum ad latiludinem /awae dicitur: Et fama cxHt pcr universam regionem de illo, secundum iUud lob vigesimo octavo: « Auribus nostris audivimus famam eius »; loquitur de sapientia Christi, qui est « Dei virtus et sapientia ». Huic concordat ahus Evangehsta; Matthaei quarto: « Exiit opinio de iUo in universam Syriam». Huius autem figura praecessit in Salomone, de quo dicitur secundi Parahpomenon nono, quod « omnes desiderabant videre faciem eius »; de quo Ecclesiastici quadragesimo septimo: « Ad insulas longe divulgatum est nomen tuum ».
(Vers. 15.). Quantum ad certitudinem doctrinuc subditur: 'i ipse docebat in synagogis eorum, non in occulto, sicut homines, qui habent suspectam doctrinam; loannis decimo octavo: « Ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagogis et in templo, ubi omnes ludaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil ». Econtra dicitur sapientia haereticorum « terrena, animalis, diabolica», quae designalur per mulierem malam; Proverbiorum nond: « Aquae furtivae dulciores sunt. et panis absconditus suavior ». Unde Christus implebat illud Proverbiorum quinto: « Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide». Et ideo dicitur Proverbiorum primo: « Sapientia foris clamitat, in plateis dat vocem suam » etc.
Quantum ad magnitudinem efficaciae subinfertur: Et magnificabatur ab omnibus, quia omnes magnitudinem efficaciae sentiebant adeo, ut possent dicere illud Psalmi: « Magnificata est usque ad caelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua », scilicet in praedicatione. Nec mirum, quia ipse erat ille qui designatur per illum Salomonem, de quo tertii Regum decimo: « Magnificatus est rex Salomon super omnes reges universae terrae prae divitiis et sapientia » etc; infra septimo: « Propheta magnus surrexit in nobis ».
Et venit Nazareth etc. Hic vero notatur opportunitas in testificando, quae attenditur in circumstantiis concurrentibus ad hoc, quod Christus legeret in conspectu synagogae. Unde quatuor hic connotantur. Dicitur enim intrasse, surrexisse, librum accepisse et acceptum revolvisse. Haec quatuor introducuntur ad instructionem quadriformem hominum perscrutantium veritatem, scilicet vacationis ad meditandum, promptitudinis ad legendum, mansuetudinis ad discendum, certitudinis ad iudicandum.
(Vers. 16.). Ad instructionem igitur vacationis ad meditandum dicitur synagogam intrasse, cum ait: Et venit Nazareth, ubi erat nutritus; et intravit secundum consuetudinem suam die Sabbati in synagogam. Haec enim erat consuetudo approbata ex Lege Moysi et conversatione Christi. Hinc dicitur Actuum decimo septimo, quod « Paulus secundum consuetudinem apud Thessalonicam intrabat in synagogam et per tria Sabbata disserebat cum eis de Scripturis ». Illud enim erat tempus, quo debebant vacare legi Dei. In quo docemur, quod quando volumus Deo sabbatizare, debemus congregari interius et ibi quiescere; Sapientiae octavo: « Intrans in domum meam, conquiescam cum illa ». Si igitur Sabbatum exterivs agatur, est irrisio daemonum, secundum illud Threnorum primo: « Viderunt eam hostes et deriserunt Sabbata eius »; et huiusmodi Deo non placet, secundum illud Isaiae primo: « Neomeniam et Sabbatum et solemnitates vestras non feram ». Et ratio huius est, quia
non intrabant interius, sed exterius, et carnaliter sapiebant.
Ad instructionem vero promptitudinis ad legemlum subditur: Et surrexit legere. Surrectio ista promptitudinem et vigilantiam importat, quae necessaria est perscrutanti verba divina; unde dicitur Ezechielis secundo - « Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecura ». Hinc est, quod dicitur animae sanctae Isaiae sexagesimo: « Surge, illuminare, lerusalem » etc.; et Apostolus ad Ephesios quinto: « Surge, qui dormis, et exsurge a niortuis, et illuminabit te Christus ». Simul etiam cum promptitudine designat humililalem, quia surrexit legere, tanquam minister, ut eliam exerceret lectoris orticium; unde Beda: « Qui venerat ministrare et non ministrari lectoris ofiicium non dedignabatur suscipere ».
(Vers. 17.). Ad inslructionem autem mansueluiUnis acl addiscendum additur; Et traditus est ei liber Isaiae prophetae, quem scilicet cum mansuetudine suscepit, non dedignans uti Scripturae testimonio et aucloritate. Sic et loannes, Apocalypsis decimo: «.ccepi librum de manu Angeli et devoravi illum, et erat in ore meo tanquam mel dulce ». Liber autem sacrae Scripturae debuit ei tradi, quia, secundum illud Apocalypsis quinto, « dignus est Agnus, qui occisus est, accipere librum et solvere septem signacnla eius », quia nullus alius poterat; et liber Isaiae, quia, sicut dicitur Isaiae vigesimo nono, « erit vobis visio sicut verba libri signati ». Et ideo signanter dicitur traditus illi liber Isaiae
Postremo ad instructionem certitudinis ad iudicandum subiungit: Et ut revolvit librum; in quo significatur diligens discendi inquisitio, quae praevenire debet iudicium certum; propter quod dicitur lob octavo: « Interroga generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam ». Non enim ex abrupto procedendum est ad iudicium, sed cum maturitate; propter quod dicitur lob vigesimo nono: « Causam, quam nesciebam, diligentissime investigabam »; et secundi Paralipomenon decimb nono: « Praecipiens losaphat iudicibus ait: Cum diligentia cuncta facite ». — Et quoniam qui diligenter quaerit invenit, ideo additur: fnvenit locum, ubi scriptum erat: Spiritus Domini bc,.; hoc invenitur Isaiae sexagesimo primo. Nec mirum, quia, secundum quod dicitur Ikruch tertio, « hic est Deus noster, et non aestimabitur alius ad eum; hic adinvenit omnem viam disciplinae ». Ante ipsum quaerebatur, sed non inveniebatur; unde lob vigesimo octavo: « Sapientia ubi invenitur? Et quis est locus intelligentiae » etc. vatore nostro. Est enim mediator, erudilor, reparator et retrihulor; et haec quatuor insinuanlur in sermone proposito. super me, propte quod unxit me; me demonstrat ibi personam Christi in natura assumta, supra quam Spiritus sanctus requievit, secundum illud Isaiae undecimo: « Et requiescet super eum Spiritus Domini »; et loannis primo: « Super quem videris Spiritum descendentem et manentem, hic est qui baptizat ». Et ideo dicitur.ctuum decimo: « Dixit Petrus: Vos scitis, quod factum est verbum per universam ludaeam; primo incipiens a Gahlaea post baptismum, quod praedicavit loannes, lesum a Nazareth, quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto » etc. Unde liic est Sanctus Sanctorum, in cuius unctione impleri debet prophetia Danielis nono: « Impleatur visio et prophetia, et impleatur iustitia sempiterna, et ungatur Sanctus Sanctorum ». — Et nota, quod liumana natura in Christo per virtutem Spiritus sancti fuit concepta et per eius gratiam divinae nalurae unita. Et propter liaec duo dicit, Spiritum Domini super eum esse et unxisse. — Vel certe dicilur esse super eum quantum ad superexcellentiam gratiae singularis, propter quam dicitur loannis tertio: « Non ad mensuram dat Deus spiritum ». Dicitur vero unxisse eum quantum ad praerogativam sacerdotalis et regalis dignitatis. Ilaec respiciunt assumtam naturam in Christo; et hoc praefigurabatur in unctione regum et sacerdotum in veteri testamento.
Secundo insinuatur esse cruditor por pruedicationis magisterium in hoc quod sequitur: Evangelizare pauperibus misit me. Evangelium nanique
est bona annuntiatio S unde in nostra translatione dicitur: Ad annuntiandum mansuetis misit me. Et huic concordat illud Nahum primo: « Ecce, super montes pedes evangehzantis et annuntiantis pacem »; et Isaiae quinquagesimo secundo: « Quam pulcri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutera ». Hanc aulem dicitur maxime pauperibus nuntiare, quia ad pauperes inchoavit sermonem; Matthaei quinto: « Beati pauperes spiritu », et per pauperes paupertatem ahis praedicavit; Matthaei undecimo: « Pauperes evangehzantur ». Nec mirum, quia dicitur in Psalmo: « Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam » etc. His utique annuntiat salutem, quia ahbi: « Parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet » etc. Et propter hoc dicitur a Spiritu et a Domino missus; Isaiae quadragesimo octavo: « Sicut misit me Dominus et Spiritus eius». « In hoc ergo cognovimus caritatem Dei », quia « misit Fihum suum », primae loannis quarto.
Tertio insinuatur reparator per passionis cum additur: Sanare contritos; quod quidem hberat a malo culpae actualis et originalis, a caecitate rationis et infirmitate voluntatis. _ Liberat utique a malo actualis culpae; propter dicitur: Santtrc contritos corde, misit scihcet. Ad curationem actualis culpae necessaria est cum passione Christi contritio poenitentiae; Psalmus: « Qui sanat contritos corde ». — Vel hoc dicitur, quia ipsa culpa actuahs totum robur animae frangit; Threnorum secundo: « Magna velut mare contritio tua » etc; et Proverbiorum decimo quinto: « Lingua, quae immoderata est, conteret spiritum».
(Vers. lO.). Liberat autem a malo culpae originalis; propter quod additur: Et praedicare captivis remissionem. Merito causa originahs culpae captivum detinebatur genus humanum a diabolo; Isaiae quinquagesimo secundo: « Excutere de pulvere, cohsurge, sede, lerusalem; solve vincula coUi tui, capliva fiha Sion. Quia haec dicit Dominus: Gratis venundati estis et sine argento redimemini » etc.; unde Zachariae nono: « Tu autem in sanguine testamenti tui emisisli vinctos de lacu » etc. Et hoc est quod dicitur Isaiae quadragesimo nono: « Dedi te in foedus popuh, ut diceres his qui vincti sunt: Exire; et his qui in tenebris sunt: Revelamini »; et post: « Equidem captivitas a forti toUetur »; quia «ascendens Christus in altum, captivam duxit captivilatem», ad Ephesios quarto. Et haec remissio in Cyro praefigurata fuit, qui dimisit captivitatem filiorum Israel; Isaiae quadragesimo quinto: « Captivitatem meam dimittet, non in pretio, aut in muneribus ».
Liberat etiam a caecitate rationis; ideo subditur: Caccis visum, misit scihcet me praedicare; quod et fecit, sicut dicitur Matthaei undecimo: « Euntes, renuntiate loanni quae vidistis et audistis: caeci vident » etc.; in quo significatur interior illuminatio. Unde loannis nono: « In iudicium ego veni in mundum, ut qui non vident videant», id est gentiles, secundum iUud Isaiae quadragesimo nono: « Dedi te in lucem gentium ». Et hoc est quod dicitur Isaiae vigesimo nono: « Audient in die iUa surdi verba hbri, et de tenebris et cahgine ocuh caecorum videbunt ». Et hoc petebat David: « Ilhimina oculos meos ». in remissionem, misit scihcet. Confracti sunt, quorum voluntas per peccatum est infirmata ad bonum, sicut sunt fatui peccatores; Ecclesiastici vigesimo primo: « Cor fatui quasi vas confractum »; et Isaiae quinquagesimo octavo: « Dimitte eos qui confracti sunt, liberos». Haec autem confractio est reparabihs, dum hic vivimus, scd irreparabilis efficitur in morte, secundum iUud Isaiae trigesimo: « Comminuetur quasi lagena figuh contritione pervalida, et non invenietur de fragmentis eius testa, in qua portetur igniculus de incendio »; quia non erit susceptibihs gratiae. Et hoc erit in iudicio, secundum illud Psalmi: « Reges eos in virga ferrea et tanquam vas figuli confringes eos ». Sed modo remissionem facit, quod figuratum est primi Machabaeorum decimo, ubi dicitur, quod sub lonatha, fratre Simonis, factae sunt muUae remissiones ludaeis.
Postremo insinuatur remunerator per retributionis iudicium, in quo bonis fit universalis
boni coUatio. Propter quod dicit: Praedicare annum Domini acceptum, scilicet bonis, de quo in Psalmo: « Benedices coronae anni benignitatis tuae » etc. Hic est annus significatus in iubilaeo; Levitici vigesimo quinto: « Anno iubilaei omnes redibunt ad possessiones suas»; vel etiam in septimo; Deuteronomii decimo quinto: « Septimo anno facies remissionem ». Hic annus superat annum meriti, quia supra condignum remunerabuntur boni; Ecclesiastici trigesimo tertio: « Quare annus annum superat, dies diem, lux lucem a sole »? — In hoc etiam iudicio malis fit damnatio; ideo additur: Et diem relributionis, in quo retribuet unicuique secundum opera sua; Isaiae sexagesimo tertio: « Dies ultionis in corde meo, annus retributionis meae venit ». De hac die dicitur primae ad Thessalonicenses quinto: « Dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet; cum enim dixerint: Pax et securitas » etc. Hanc, ut dicit Gregorius, debemus tanto sollicitius forraidare, quanto eam non possumus praevidere.
- (Vers. 20.). Et cum'plicuisset librum etc. Hic quarto loco, postquam descripta est congruitas iu testimonio, notatur credulitas in populo. Ad quam exprimendam insinuatur in docenle maturitas, in plebe assistente audiendi aviditas, in eiuditione veritas, in eruditis credulilas.
Ad exprimendam igitur maturitaiem in docente dicitur: Et cum pUcuissct librum, reddidit ministro et sedit. Prius stans legerat, accipiendo librum cum humilitate; nunc reddit et sedet cum auctoritate; sedere enim est indicium doctorum et regum; unde Matthaei vigesimo tertio: « Super cathedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei »; et lob vigesimo nono: « Si quando voiebam ire ad eos, sedebam primus; cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tanien moerentium consolator ». — Et nota: hic per plicationem libri debemus intelligere divinorum mysteriorum occultationem, quia non omnia sunt omnibus revelanda, secundum quod dicit Beda: « Plicatum librum ministro reddit, quia non omnia omnibus communicanda, sed pro captu audienlium committit doctori dispensandum verbum»; Danielis duodecimo: « Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad tempus praefinitum ». — Vel ideo plicatum ministro reddidit, quia, secundum illud secundae ad Corinthios tertio, «usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen est positum super cor eorum ».
Ad exprimendam vero in plebe aviditatem subditur: Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum, quasi desiderantes eum audire sicut sapientem; Sapientiae octavo dicit sapiens: « In conspectu principum admirabilis ero; lacentem me sustinebunt et loquentem me respicient »; et lob vigesimo nono: « Qui me audiebant exspectabant sententiam meam et intenti tacebant ad consihum meum »; quia, sicut dicitur Ecclesiastici tertio, « auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam ».
(Vers. 21.). Ad insinuandam- vero veritatem sive firmitatem doctrinae subditur: Et coepit dicere ad illos: Quia hodie impleta est Scriptura haec in auribus vestris. Ideo dicitur impleta Scriptura illa tunc fuisse, quia, cum verba illa ad Christum pertinerent, nuUus in propria persona poterat verbum praemissum vere dicere nisi Christus, qui eam legit in auribus eorum; infra ultimo: « Haec sunt verba, quae dicebam vobis, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in Lege et Prophetis et Psalmis de me ». tio: « Sic decet nos implere omnem iustitiam ». Implevit etiam omnem Scripturam fundendo Dei veritatem, sicut Matthaei quinto: « Putas, quia veni solvere Legem, aut Prophetas? Non veni solvere, sed adimplere». Et ideo dicitur ad Ephesios primo: « Quia omnia in omnibus adimplevit ». Unde verba et signa veteris legis vacua implevit veritate et gratia. In cuius signum loannis secundo in primo signo dicitur: mittit doctori dispensandum verbum ». VaL cum Beda finem verborum sic exhibet: pro captu audientium verbum doctori dispensandum suo praemonebat exemplo, cum ait [loan. 1 6, 1 2.]: Multa habeo vobis dicere, sed non poteslis illa portare modo. — Sequitur Dan. 12, 9.
« Implere hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum».
(Vers. 22.). Ad denotandam vero credulitatem in multitudirw assistente subditur: Et omnes teslimonium illi dabant; omnes, id est, aliqui de omnibus, testificabantur sanctitatem et innocentiam ipsius; lob vigesimo nono: « Auris audiens beatificabat nie, et oculus videns teslimonium reddebat mihi ». — Et quoniam verbis non poterant eius gratiam explicare, ideo subditur: Et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore eius, sicut et doctores mirabantur « super prudentia et responsis eius », supra secundo. Et dicuntur verba gratiae, secundum illud Ecclesiastae decimo: « Verba oris sapientis gratia »; et maxime huius, ad quem Petrus dicebat loannis sexlo: « Verba vitae aeternae habes»; et ipse de se: « Verba, quae ego locutus sura vobis, spiritus et vita sunt ». Et ideo in Psalmo: « Diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum ». Secando affeitar teatimoniam Soiiptuiae ad confatationem detiahentinm.
Et dicebant: Nonne etc. Poslquam introduxit testimonium propheticum ad eruditionem credentium, hic inlroducit exemplum aulhenlicum ad confutalionem detrahentium. Et quia detractores, cum confutantur, fiunt deteriores, quia cfficiuntur persecutores; ideo in hac parte sunt duae. In quarum prima ponitur confutatio detrahentium; in secunda vero, declinalio persequentium, ibi: Et repleti sunt omnes in synagoga etc.
Prima pars habet duas. In priina proponuntur detrahentium convicia; in secunda vero introducuntur exempla propketica detractores confutantia, ibi: Ait autem: Non est propheta etc.
- (Vers. 22.). Exprimit autem convicia detrahentium tripliciter, scilicet per modum apertae contumeliae, per modum occullae ironiae, per modum... „,. Quid dixi tempora, quae inaniter curreicnl, nisi in eis Doniinus Lesus praedicaretur V Impletae sunt prophetiae, plenae sunt liydriac, sed ut aqua in vinum convertatur, in illa tota prophetia Cliristus intelligatur (cfr. loan. 1, 17.). Nonne hic est filius loseph? Filium Dei
VOCabant filium fabri, conceptum de Spiritu sancto et utero virginali dicebant genitum conoubitu coniugali; unde Matthaei decimo tertio dicitur, quod dicebant: « Nonne hic est fabri filius »? Beda: « Magna caecitas, cum, quem verbis et factis Christum esse gnoscunt, ob solam generis notitiam contemnunt». Simile huic dicebatur de Saul, primi Regum decimo ®: « Quaenam res accidit filio Cis? Num et Saul inter Prophetas »? et secundi Regum vigesimo: « Non est nobis pars in David, nec heredilas in filio Isai ». Haec autem dicebant, non omnes, sed mah, scilicet scribae et Pharisaei; unde non contradicit ei quod prius dictum est, quod « omnes testimonium illi dabant ». Similis modus loquendi est in Scriptura: « Cum occideret eos, quaerebant eum », non mortui, sed alii. Haec autem est consuetudo malorum, ut, quando ahquem laudari audiunt, statim se opponunt; et si non possunt ex parte morum et scientiae, saltem ex parte naturae, secundum illud Ecclesiastici undecimo: « Bona in mala convertens, insidiatur, et in electis imponet maculam ». — Vel etiam ilU iidem, qui prius iaudabant, post despiciebant, secundum illud Psalmi: « Laudaverunt laudem eius. Cito fecerunt et obliti sunt operum eius ». — Vel ahter inlelligi potest, ut, licet immediate hic narretur, non tamen fiat immediate, sed post factum.
- (Vers. 23.). Per modum occuUae ironiae....,.. „;> exprimit eorum convicia, cum adiungit: Et ait illis: Utique dicelis mihi hanc similitudinem; hoc enim videbat eos occulle cogitare. Dixit ergo: hoc ironice proponilis contra me, quod occulte in cordibus concepistis, quia, secundum quod dicitur Matthaei duodccimoi, « ex abundantia cordis os loquitur »; proponitis hanc similitudinem, scilicet per ironiam: Medice, cura te ipsum; quod consuevit dici medicis infirmantibus, cum sibi subvenire non possunt, vel nesciunt, aut negligunt; quod est ipsorum derisorium verbum. Sic et tu te ipsum, id est infirmum, cura. Quod dicebant potius ex incredulitate et derisione Doctiinain autein proponit [Lesus] non minoris quam signa adniiraiionis. At stultissimi homines, quando admirari et ob diclorum vim obstupescere par fuisset, illi conlra ipsum parvifaciunt, quod lali palre nalus putaretur etc. — Subinde allegalur Ps. 103, 12. el 13.
° Cfr. infra n. 50. — Val. addit est.
quam ex humilitate et devotione, sicut Matthaei decimo tertio dicitur, quod « non fecit ibi virtules multas, propter incredulitatem eorum». Unde Beda dicit in Glossa: « Frustra opem misericordiae caelestis exspectas, si alienis virtutibus invides. Aspernator enim est Dominus invidorum, et ab his qui divina beneficia in aliis persequuntur, miracula suae potentiae avertit ». — Et nota, quod ironice vocant medicum, quem veraciter deberent rnfiteri medicum, secundum illud lob quinto: « Ipse vulnerat et medetur ». Despiciunl quem deberent colere et honorare, secunduni illud Ecclesiastici trigesimo octavo: « Honora medicum propter necessitatem »; et post: «Altissimus de terra creavit niedicinam, et vir prudens non abhorrebit illam ».
oO. Per modum vero invectionis expressue ex- W™ ™ subiungit: Quanta audivimus facla in Caphamaum, scilicet opera miraculosa; unde Matthaei undecimo: « Vae -tibi Capharnaum! quia, si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes » etc. — Sed quomodo liaec audierunt, cum Evangelista nondum expresscrit, aliqua miracula ipsum fecisse? — Propter quod attendendum, quod Evangelista non prosequitur ordinem rei gestae, sed ordinem intentionis suae, et hoc quidem facit pluries; et ideo, cum unus Evangelista narrat post, quod ahus ante, non est repugnantia, quia non intendunt dicere, eo ordine esse facta, quo sunt scripta, sicut dicil Augustinus, de Concordantia Evarigehstarum. Praeterea, Lucas cum aliis duobus, Matthaeo et Marco, nihil narrat de primo adventu Christi in Galilaeam, sed de secundo; de primo autem determinat solus loannes. Ex fama ergo miraculorum factorum in terra aliena arguebant eum, quia non faciebat in terra propria. — Unde additur: Fac et hic in patria tua; et hoc est dicere: cura te ipsum, id est, illos cura de patria tua per miracula, sicut alios, secundum illud Ecclesiastici decimo quarto: « Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit»? et primae ad Timotheum quinto: « Si quis suorum et maxime domesticorum curam non hatjet, (idem negavit »; dicitur Ecclesiastici decimoseptimo: «Unicuique mandavitde proximo suo».
- (Vers. 24.). Ait autem: Amen dico etc. Hic post detrahentium convicia subiungunlur exempla prophetica, delractores confutantia..d plenam autem ipsorum confulationem praemittitur generale proverhium; secundo, speciale exemplum iri Elia, eximio Prophetarum; tertio, in Eliseo, discipulo ipsius. Primum est ad commonendum, secundum ad confutanduni, tertium ad confirmandum.
Generale igitur proverbium in omni Propheta et populo praemittit, cum dicit: Ait autm, Chrislus: Amen dico vobis, id est certitudinaliter, quia amen sigrmm est afrrrmalionis. Et vere, quia, sicut ipse dicit Matthaei vigesimo quarto « caelum el terra transibunt, verba autem mea non transibunt ». — Quia nemo propheta acceptus est in patria sua, scihcet nec quantum ad doctrinam nec quantum ad vitam, in quibus Prophetae consueverunt habet'e excellentiam. Et ideo non est mirum, si in patria sua non facit miracula, quae pro ingralis el indignis non sunt facienda. Huic Salvatoris inveclioni attestatur, quod loseph a fratribus vendilur, Genesis trigesimo septimo, ab Aegyptiis honoratur, Genesis quadragesimo primo. Sic Moyses ab Aaron et Maria contumeliam patitur, Numerorum duodecimo, et a contribulibus obiurgatur, Numeroruni decimo sexto. Sic Abraham a compatriotis patitur; unde dicitur ei: « Egredere dc terra tua et de cognatione », Genesis duodecimo. — Rationem autem huius assignat Beda in Glossa: « Ceteri Prophetae minus in patria quani in ceteris civitatibus sunt honor-ati, quia propemodum rraturale est, cives concivibus invidere. Non enim considerant praesentia viri opera, non virtutem, sed fragilem recordantur infantiam, quasi nori et ipsi per eosdem aetatis gradus ad maturam aetateiu pervenerint ».
- (Vers. 25.). Speciale vero exemplum in Elia, Prophetarum eximio, adiungit, cum dicit: In veritate dico vobis; loannis decimo septimo: « Sermo mus quod Incerta fama vulgavit, cum apud nos niliil lale feceris, quibus eonvenientius talia impendenda erant beneflcia.
tuus veritas est ». In vefitate dicebat, cui credendum, et tamen non credebant; unde illud loannis octavo: « Si veritatem dico, quare non creditis mihi »? et illud lob sexto: « Quare detraxistis sermonibus veritatis»? Et haec est veritas certa, quia sumitur de Scriptura. — Unde additur: Multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quae scihcet erant in mcessitate constitutae propter defectum matrimonialis societatis; leremiae decimo quinto: <t Multiplicalae simt viduae eius super arenam maris ». — Erant in necessitate constitutae propter defectum pluviae caelestis; unde addit: Quando claiisum est caelum, et non pluit annis tribus et mensibus sex; sicut Dominus comminatus fuerat Levitici vigesimo sexto: « Sin autem nec sic obedieritis mihi, dabo caelum desuper sicut ferreum »; et Deuteronomii vigesimo octavo: « Sit caelum, quod supra le est, aeneum ». Et sic factum est propter peccata eorum; unde leremiae tertio: « Polluisti terram in fornicationibus tuis. Idcirco prohibitae sunt stillae pluviarum, et serotinus imber non fuit ». — Erant in necessitate constilutae propter defectum terrestris alimoniae; et ideo additur: Cum facta est fames magna in omni terra; sicut dicitur tertii Regum decimo octavo: « Erat fames vehemens » etc.; unde verificatum erat de filiis Israel illud Psalmi: « Famem patienlur ut canes et circuibunt civitatem», quia circuibat rex et dispensator domus suae ad invenienda pascua, tertii Regum decimo octavo.
(Vers. 26.). Et licet essent in tanta necessitate, subiungitur: Et ad nullam illarum missus est Elias, ut eas per miraculum relevaret a penuria famis, ut sic verificaretur in eis illud Psalmi: « Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit». Sed extraneam relevavit, unde addit: Nisi in Sarepta Sidoniae ad mulimem viduam, secundum quod scribitur terlii Regum decimo septimo: Dictum est Eliae: « Surge et vade in Sarepta Sidoniorum et manebis ibi; praecepi enim ibi muheri viduae, ut pascat te », immo ipsa per te.
(Vers. 27.). Aliud exemplum ad confirmatioquarti Regum septimo dicitur, quod tempore EHsei « quatuor viri leprosi erant iuxta portam Samariae », et multi alii in necessitate consimih. Et nemo eorum incredulitatem etc. [Vulgata: cum e vobis nullus sit, qui possit arguere me]. mundatus est nisi Naaman Syrus — quarti Regum quinlo, ubi dicitur, quod Naaman ad verbum Ehsei lavit se septies in lordane et restitutus est plenariae sanitati — et hoc, iusto iudicio Dei, quia non erant digni. Et a simili et secundum imitationem praedecessorum ostendebat, eos esse indignos ad miraculorum susceptionem. Unde simile in Matthaei vigesimo tertio: « Testes estis vobismetipsis, quia estis flhi eorum qui occiderunt Prophetas; et vos implere mensuram patrum vestrorum »; et Actuum septimo: « Dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resistitis, sicut palres vestri, et vos. Quem enim Prophetarum non sunt persecuti patres vestri » etc. Et sic manifeste sunt convicti, quia defectus miraculorum non erat imputandus impotentiae vel negligentiae Christi, sed potius suae invidiae et incredulitati; unde digni erant miraculis privari, sicut privati etiam fuerant patres sui. ctu gentilium quantum ad universalem defectum poenitentiae et universale contagium malitiae, quod in ludaeis remansit non curatum, sed in gentibus undecimo: « Cavete, ne recedatis a Domino »; et deinceps: « Et iratus Dominus claudat caelum, et pluvia non descendat, et terra non det germen suum». De qua pluvia in Psalmo: « Pluviam voluntariam segregabit Deus »; et ex hoc fit fames et indigentia omnis boni; lob decimo octavo: « Attenuetur fame robur eius, et inedia invadat costas eius». — Et nota, quod dicitur subtracta esse pluvia annis tribus et mensibus sex, quia tribus annis et dimidio, quibus Dominus praedicavit, non receperunt pluviam gratiae, exigentibus peccatis suis. Quamvis enim super se veniret imber, ludaea tamen non recepit ad fructificandum; ad Hebraeos sexto: « Terra super se venientem bibens imbrem et germinans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo; proferens autem spinas et tribulos, reproba est et maledicto proxima ». — In hoc autem tempore mittitur verus Elias praedicator ad viduam in Sarepta Sidoniae, quae recte designat gentilitatem, sicut ostendit Beda in magna Glossa, et salvata est, populo derelicto ludaeorum, secundum illud Actuum decimo
tertio: « Quoniam repellitis verbum Dei et indignos vos iudicatis aeternae vitae; ecce, convertimur ad gentes ».
Infectio autem leprae designat corruptionem maliliae, quae fuit in omnibus ante adventum Christi, secundum illud Psalmi: « Corrupti sunt et abominabiles facti sunt » etc. Ab hac non est curata ludaea; Ezechielis vigesimo quarto: « Mundare te volui, et non es mundata a sordibus; sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te ». Sed Naaman mundatur, qui interpretatur decor, et designat gentium populum Sacramento baptismi decorum factum et omni foeditate mentis et corporis expurgatum. Et Osee octavo: « Usquequo non poterit emundari »? secundum illud Ezechielis trigesimo sexto: « Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamenlis vestris ». — Et sic secundum utrumque intellectum fuit hic confutafio infidelium ludaeorum.
(Vers. 28.). Et repleli sunt omnes etc. Postquam descripta est confutatio detrahentium, subiungitur hic declinatio persequentium. Habet autem haec pars duas. In prima describitur malignantium persecutio; in secunda ero, persequentium declinatio, ibi: Ipse autem transiens elc. — Ad descriptionem ergo persecutionis malignantiuni tria introducuntur, scilicet iracundia mentis, violentia operis et perfidia ex parte finis intenti.
Insinuat ergo iracundiam mentis in hoc quod dicit: Et repleti sunt omnes in synagoga ira, haec audientes. Unde verificatum est illud Amosquinto: « Odio habuerunt corripientem in porta » etc; propter quod dicitur Proverbiorum nono: « NoU arguere derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te ». Unde ex auditu veritatis non sunt eruditi, sed potius excaecati et irati; conlra quod dicitur Ecclesiastae septimo: « Noh esse ad irascendum facilis, quia ira in sinu stulti requiescit »; et lob quinto: « Vere stultum interficit iracundia», quia, sicut dicitur Proverbiorum vigesimo septimo, « ira non habet misericordiam nec erumpens furor ».
(Vers. 29.). Violentiam autem operis insinuat, cum addit: Et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem, tanquam blasphemum; sic enim erat praeceptum; Levitici vigesimo quarto: « Educ blasphemum extra castra, et lapidet eum omnis populus ». Et sic verificata est illa paraix)la, Matthaei vigesimo primo, qua dicitur, quod filium palrisfamilias « eiecerunt coloni extra vineam; vinea enim Domini exercituum domus Israel est », I.saiae quinto. Sic fecerunt Stephano, Actuum seplimo: « Impetum fecerunt unanimiter in eum et eiecerunt eum extra civitatem » etc. Unde Salvator poterat eis dicere illud ludicum undecimo: « Nonne vos estis, qui odistis me et eiecistis extra donmm patris mei »?
Perfidiam autem ex parte finis intenti explicat, cum adiungit: Et duxerunt eum usque ad supercilium montis, quasi dicat: non per portam, super quem civitas illorum erat aedificata. M locum praeruptum ducebant ad praecipitium; unde poterat dici populo illi insano illud sapientis mulieris, secundi Regum vigesimo: « Quare praecipitas hereditatem Domini »? In hoc autem, quod praecipitare eum volebant, « peiores diabolo erant, sicut dicit Beda, quia ille dixit tantum verbo: Mitte le deorsum; isti conati sunt facto »; sed non valuerunt, quia ipse potestatem habebat ponendi animam suam, sicut dicitur loannis decimo. Unde Beda: « Non a Nazaraeis praecipitari, non a lerosolymitis lapidari, non inter pueros ab Herode perimi; sed crucis exspectare voluit triumphum. Ipsa enim est typus monarchiae singularis, ut in nomine Iesu omne genu fleclatur etc., ad Philippenses secundo. Et hinc est, quod cacumina crucis caelos ostendunt, ima petunt inferos, cornua terram legunt».
(Vers. 30.). Ipse autem transiens etc. Hic,,... -,. notatur declinalio persequentium perfecta, quia fuit sine detentione, sine impulsione, sine portatione; unde non poterant sibi violentiam facere nec trahendo nec impellendo nec portando.
Ad ostendendum igitur, quod non fuit violentia detentionis, dicitur: Ipse aulem transiens; unde Ambrosius: « Quod capitur a paucis et tenetur, voluntatis est; quod a populQ.non tenetur, sed transit, maiestatis». Unde nihil poterat actum virlutis suae Libr. II. in Luc. 4,29; sententia Bedae exhibetur verbis Glossae ordinariae: Peiores ludaei discipuli diabolo magistro. Ille verbo ait [Luc. 4, 9.]: Milte le deorsum, isti facto mittere conantur. — Subinde addiicitur loan. 10, 18.
'" Loc. cit. Texlus originalis plura hinc inde interserit; circa flnein allegatur Phil. 2,10.
retardare; Canticorum secundo: « Ecce, iste venit saliens in montibus, transiliens colles». Fuit autem iste transitus a virtute propria, sed Petri in virtute aliena; Actuum duodecimo: « Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt » etc.
Ad ostendendum, quod non fuit violentia impulsionis, subditur: Per medium eorum, certus, quod non posset ab aliquo superari; unde poterat dicere illud Psalmi: « Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum ». Similedicitur loannis decimo: «Quaerebant eum ludaei apprehendere », scilicet ad lapidandum, « et exivit de manibus eorum ». Per medium vadit, quia « mediator Dei et hominum » semper diligit medium; unde loannis primo: « Medius vestrum stetit quem vos nescitis ».
Ad ostendendum ulterius, quod non fuit viokntia portationis, subditur: ibat, scilicet propria virtute, sicut animalia, de quibus Ezechiehs primo dicitur, quod « ibant et revertebantur in simihtudinem fulguris coruscantis ». Ibat, scilicet non in praeceps, sed descendebat, sicut dicit Beda, sub rupe, ilh cedente petra et ipsum suscipiente, ut illi ad eum non possent atlingere; unde poterat dicere illud loannis octavo: « Quo ego vado, vos non potestis venire ». In quo ostenditur simul Domini potentia, quia non potuerunt illum laedere, sed etiam lapides obediebant ei; ostenditur et patientia, quia cessit nec eos laesit, sicut loannis octavo dicitur, quod « tulerunt lapides ludaei, ut iacerent in eum; Lesus autem abscondit se et exivit de templo ».
Nota hic, quod quatuor modis est Domino Iesu mors intentata. Quidam tentaverunt gladio persicut Herodes, Matthaei secundo; quidam praecipitio, sicut hic; quidam lapidatione, sicut ludaei, loannis octavo; quidam crucifixione, Matthaei vigesimo septimo. — Spiritualiter enim Christus crucifigitur in nostra recidivatione; unde dicitur de his qui prolapsi sunt, ad Hebraeos sexto: «Rursus sibimetipsis crucifigentes Filium Dei » etc. Lapidatur in obduratione; Matthaei vigesimo tertio: « lerusalem, lerusalem, quae occidis Prophetas et lapiesse quod operatus est [alias: quod non captus est], et illic volunlatis esse, quod captus est. Nam quemadmodum a paucis teneri potuit, qui a populo non teneretur etc. das eos» etc., ubi ostenditur obduratio ludaeorura. Praecipitatur autem in desperatione; leremiae vigesimo secundo: « Succident electam cedrum tuam et praecipitabunt eam in ignem »; et hoc est in desperatione. Sed gladio perimitur in blasphematione, secundum illud Psalmi: « Fihi hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus ».
Aathentieatni doctrina Cluisti ex miTaoiilo potentiae.
- Et descendit in Capharnaum etc. Postquam ostendit doctrinam Christi authenticam ex merito vitae et testimonio Scripturae, hic modo ostendit ex miraculo potentiae, ut in ore trium testium stet firmum auctoritatis testimoniura. Habet autem haec pars tres. In prima proponitur communicatio doctrinae Christi; m secunda, confirmatio virtutum miraculi, ibi: Et in synagoga erat etc.; in tertia, acceptatio eiusdem a muUitudine populi, ibi: Facta autem die, ibat etc.
Circa communicationem autem doctrinae Chri sti quatuor exprimuntur, scihcet /ocm, tempus, effectus et virtus. Ex his autem quatuor colligitur doctrina Christi fuisse humilis et celebris, admirabilis et sublimis.
6b. (Vers. 31.). Humilis, inquam, ostenditur ex situ loci, quem notat, cum dicit: Descendit in Capharnaum, civitatem Galilaeae. Descensus enim in Christo signum humihtatis, sicut ascensus in superbis signura elationis; unde Canticorura sexto: « Descendi in hortum nucum, ut viderera poma convallium »; ad quod etiam designandum dicitur supra tertio, quod « descendit Spiritus sanctus corporah specie » etc.; et ideo ipse dicebat loannis sexto: « Descendi de caelo, non ut faciam voluntatera meam ». Et haec magna est humilitas, et hanc docuit verbo Matthaei undecimo: «Discite a me, quia mitis sum et humihs corde »; loannis decirao terlio exemplo: « Si ego lavi pedes vestros etc.; exemplura enira dedi vobis ». Huic etiara competit, (in hunc loc), qui duo affert hac de re (de saltu Domini) testimonia, scil. Brocardi et Adrichomii in Descript. terrae sanctae, in quorum flneadiungit: Verum haec certam non habent fldem. — Subinde allegatur loan. S, 21.
quia civitas illa erat in confinio gentium et ludaeorum, « in finibus Zabulon et Nephtalim », ut sic ostenderet,,se non despicere gentiles ratione culpae aut idololatriae; Isaiae nono: « Primo tempore alleviata esl terra Zabulon et terra Nephtalim, et in novissimo aggravata est». Huic accedit, quia istae duae tribus prius celeris migraverant, sicut dicitur quarti Regum decimo quinto; et ideo tanquam despectiores primo fuerant visitandae.
Celebris autem ostenditur communicatio doctrinae ex tempore solemni; propter quod ait: Docebat, in synagoga eorum, Sabbatis. Tunc enim populus conveniebat ad auditum Legis, quia cessabant ab omni opere servili, sicut praecipitur Levitici vigesimo tertio. Et ideo Baruch primo: « Legite librum istum, quem misimus ad vos recitari in die solemni et tempore opportuno ». Sic etiam Paulus Sabbatis docebat, secundum quod dicitur Actuum decimo quinto: « Moyses a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne Sabbatum legitur ». In quo erudimur, secundum consilium Ecclesiastici trigesimo octavo, sapientiam discere et docere, « in tempore vacuitatis, quia qui minoratur actu percipiet sapientiam». Et eliam erudimur, in diebus solemnibns et in conspectu multitudinis maxime intendere divinis laudibus et praedicationibus; unde in Psalmo: « Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae »; et rursus: « In ecclesiis benedicite Domino ».
(Vers. 32.). Admirabilis autem ostenditur ex stupore populi, cum additur: Ei stupebant in doctrina eius; et hoc, quia aliquid magnum et insolitum in ea imaginantur. Sic et in doctrina Apostolorum post Spiritus sancti adventum, Actuum secundo, « stupebant autem omnes, qui eos audiebant»; lob duodecimo: « Adducit consiliarios in stultum flnem et iudices in stuporem ». Nec mirum, quia, sicut dixerunt ministri loannis septimo, « nunquam sic locutus est homo».
Sublimis vero ostenditur ex virtute singulari, et hoc notat, cum addit: Quia inpotestate erat sermo ipsius; sive quia loquebatur ut Dominus omnipotens, secundum illud Mallhaei seplimo®: « Admirabantur turbae super doclrina eius; erat enim docens sicut potestatem habens »; sive quia sermoni iuncta erat virtus faciens miracula, secundum illud Ecclesiastae octavo: « Sermo eius potestate plenus est »; el infra vigesimo quarto: « De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta potens in opere el sermone»; sive etiam, quia verba eius spiritualem vjrtutem sapiebant, secundum illud Psalmi: « Dabit voci suae vocem virtutis ». Sic Aposlolus primae ad Corinthios secundo: « Sermo nosler et praedicatio non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione ipiritus et virtutis ». Nec mirum, si sermoni eius erat virtus coniuncta, quia ipse est « Dei virtus et sapientia », primae ad Corinlhios primo. Et ideo ad Hebraeos primo dicilur: « Portans omnia verbo virtulis ».
Et in synagoga erat etc. Post communicationem doctrinae CUristi sequilur hic authenticatio per virtutem miraculi. Ostenditur autem haec virtus admirabilis in Christo docente tripliciter: primo respeclu sexus virilis; secundo, respectu saxus muliebris,b: Surgens aulem /e.9WA,- tertio, respectu omnis sexus et aelalis, ibi: Cnm autem sol occidisset. — Rursus, alia differentia est ex parte naturae, quia prinuun consistil in liberatione hominis a daemone; secundum, in liberatione mulieris a febre; tertium, in liheratione ab ulrisque indilTerenter. — Rursus, prinmm est in loco eruxiitionis, quia in synagoga; secundum vero, in loco refeclionis, scilicet in domo Simonis; tertium, in loco requietionis, quia iwst solis occasum. — Postremo, primum hormn ostendilur tactum fuisse circa mane; secundum, circa meridiem; tertium, in /ine diei. Ac per hoc ex his omnibus est, quod Christus habet posse super omnem personam et super onmem naturam et in omni loco et in omni tempore; ac per hoc suiricienter ostenditur autlienticari '- doctrinaeius per virtutem multiplicis miraculi.
Circa curationem igilur hominis a daemone notanda sunt quatuor concurrentia, quae faciunt ad
manifestandum Christi potentiam: ex parte daemoniaci status manifestae miseriae; ex parte daemonis sensus divinae praesentiae; ex parte Chrisli operatio immensae potentiae; ex parte populi exhibitio debitae reverentiae; quae omnia convenientissime describuntur ab Evangelista ad praesentis miraculi magnificentiam.
(Vers. 33.). Ex parte igitur datinoniaci stalus manifestae miseriae, cum dicitur: Et in synagoga erat homo habens daemonium immundum, quia in communi apparebat omnibus, quod erat a daemone obsessus; unde in loco communi erat, quia in, synagoga, ubi multi conveniebant, secundum illud loannis decimo octavo: « Ego semper docui in synagogis et in templo, ubi omnes ludaei conveniunt ». In hac erat homo habens spiritum immundum, ab effectu, quia immundum facit; Zachariae decimo tertio: « Spiritum immundum auferam de terra ». Immundus iste spiritus dicitur, quia semper immunditiam suggerit; unde in Apocalypsis decimo sexto: « Et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae exire tres spiritus immundos in modum ranarum ».
Ex parle vero daemonis ostenditur sensus.,,,;.,. mei laudabunt prae exsuUatione cordis, et vos ciamabitis prae dolore cordis et prae contritione spiritus uhilabitis »; unde coUigitur ex clamore, quod in daemone fuit dolor et tremor ex sensu praesentiae Christi. Unde Augustinus: « Ulinam sicut Deum daemones iudicem, sic homines agnoscerent Salvatorem! Daemones viderunt et contremuernnt, homines vero viderunt et occiderunt. 0 quanta infehcitas, homines peiores daemonibus inveniri »!
(Vers. 34.). Unde ipse timor compulit veritatem confiteri, scilicet, quod Christus esset destructor -r i r. duemonum et sancti/icator Hominum.Pvopler primum additur: Dicens: Sine, quid nobis et tibi, Iesu Nazarene'? Venisti perdere nos? Sine, id est, cessa ab afflictione et nostra persecutione, quia importabilis est; lob decimo tertio: « Manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat ». Vel: Sine, id est, permitte, me elongari a te, quia quid tibi et nobis? quasi dicat: nulla convenientia, et ideo quoad primam partem conveniunt ciim Vat., quibusdam lamen admncls, scW. qmtuor causis [miraculi] praetactis; in ceteris consentiunt aliis codd. Inferius pro semiis Vat. scntimen; idem recurrit inferius. simul esse non possumus; secundae ad Corinthios sexto: « Quae conventio Christi ad Belial, lucis ad tenebras, iustitiae cum iniquitate »? Et quod non sit communicatio vel conventio, ostendit, cum adiungit: Venisti perdere nos? Proverbiorum vigesimo quarto: « Repente consurget perditio eorum »; unde primae loannis tertio: « In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli ».
Et nota, quod dupliciter est perditio daemonum, una scilicet propter peccatum superbiae, qua perditi sunt ab initio; Ezechielis vigesimo octavo: « Perdidi te, o Cherub, procedens de medio lapidum ignitorum »; alia propter peccata superaddita, qua perdentur in extremo iudicio, cum auferetur omnis potestas, et infligetur omnis poena debita; de qua Deuteronomii trigesimo secundo: « luxta est dies perditionis ». Et haec perditio non fiet omnino ante diem iudicii; unde Marciprimo: « Venisti huc ante tempus perdere nos »? sed tamen ex tempore Christi inchoavit; loannis duodecimo: « Nunc iudicium est mundi, nunc princeps huius mundi eiicietur foras».
Non solum autem confitetur ipsum destructo-,...,-,,. rem daemonum, sed etiam sanctificatorem hominum, cum adiungit: Scio te, quod sis Sanctus Dei, ille quidem, de quo Danielis nono: « Ungetur Sanctus Sanctorum ». Hoc non sciebat certa scientia, cum dicatur primae ad Corinthios secundo: « Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent »; sed cognoscebat coniecturando; Proverbiorum vigesimo tertio: « In similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat ». Existimabat enim hoc per poenam, quam sentiebat.
(Vers. 3o.). Ex parte autem Christi ostenaitnr operatio immensae potentiae, cum adiungitur: Et increpavit illum Lesus dicens: Obmutesce. Tanquam enim omnipotens daemoni sola increpatione silentium imponit; Zachariae tertio i: « Ostendit mihi Dominus lesum, sacerdotem magnum »; et sequitur: « Increpet Dominus in te, satan, et Dominus increpet in te ». Licet autem vera diceret, tamen silentium imponebat, quia, sicut dicitur Ecclesiastici decirao quinto S « non est speciosa laus in ore peccatoris »; unde et in Psalmo: « Peccatori dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas »? — V'el ideo prohibuit, quia dolose loquitur et immiscet frequenter participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Belial? — Superius pro cessa ab afflictione AD cessa a destructione.
falsa veris; unde et Marci primo: « Non sinebat, daemonia loqui », dicit Glossa, « ne, dum viderent vera dicentem, sequerentur errantem ». Et ideo in Psalmo: « Muta fiant labia dolosa, quae loquuntur adversus iustum iniquitatem ». Ostendit autem hic, vanam gloriam esse vilandam, ut a vanis et falsis non quaeramus laudari. Exemplum de Paulo, Acluum decimo sexto.
Non solum autem imponit silentium increpando, verum etiam expellit praecipiendo, cum ad-.j_ iUo. lam impletur illud Habacuc tertio: « Egredietur diabolus ante pedes eius ». Et ideo sequitur: Ei cum proiecisset illum daemonium in medium, exiit, ab illo; in qiio ostenditur iracundia diaboli, quia invitus exiit et cum murmure; unde et in Marciprimo: « Et discerpens eum, exivit ab illo ». Hoc aulem facit diabolus, cum videt, se perdere quod male possidet; Apocalypsis duodecimo: « Descendit ad vos diabolus, habens iram magnam » etc. Sed ira eius non laesit, Domino prohibente; unde subditur: Nihilque ei nocuit; Isaiae undecimo: « Non nocebunt et non occident in omni monte sancto meo ». Ex hoc autem colligitur, quod diabolus habet semper voluntatem nocendi, quia hanc habet a semetipso, sed potestatem nocendi non semper, nisi quantum et quando permittitur a Deo iusto modo; unde ad Romanos decimo tertio: « Non est potestas nisi a Deo ». Et ideo primae Petri tertio: « Quis est, qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis »?
(Vers. 36.). Postremo ex parte populi ostenditur exHbitio debitae reverentiae, cum subditur: Et factus est pavor in omnibus. Hoc dicitur quantum ad /everentiam secundum actum cordis. Nec mirum, quia, lob vigesimo sexto, « columnae caeli contremiscunt et pavent ad nutum eius »; unde lob quarto: « Pavor tenuit me et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt». Et hoc ad aspectum tanli miraculi; Psalmus: « Confltebor tibi, quia terribiliter magniflcatus es; mirabilia opera tua »; et leremiae decimo: « Quis non timebit te, o rex gentium »? — Quantum vero ad actum oris adiungitur: Et colloquebantur ad invicem, scilicet alter ad allerum conferendo: Quod est hoc verbum? id est res digna verbo, sicut quarti Regum vigesimo accipilur: « Non fuit verbum iii domo iiiea, quo<J non ostenderim eis». — Quia in potestate et virlute imperat spirilibus immundis; potestate praecipiente, et virtute faciente. Nec mirum, quia, lob vigesimo quinto, « potestas et terror apud eum, qui facit concordiam in sublimibus». Sed hoc imperium non esl humaimm nec etiam angelicum; unde iii Canonica ludae dicitur, quod « Michael Archangelus, cum altercaretur cum diabolo de Moysi corpore, hoc solum dicebat: Imperet tibi Dominus, salan».
(Vers. 37.). Et quia hoc magnum et inusitatum erat, non silendum, sed cum reverentia divulgandumerat; ideo sequilur: Et divulgabalur fama de illo in omnem locum recjionis. Sic de Salonione dicilur Ecclesiastici quadragesimo septimo: «.d insulas longe divulgatum est nomen tuum »; hoc ratione sapientiae est. Hoc praefiguratum fuit in David, primi Paralipomenon decimo quarto: « Divulgatum est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem super omnes inimicos eius »; simililer secundi Paralipomenon vigesimo sexto: « Divulgatum est nomen eius usque ad introitum Aegypti propter crebras victorias ». — Nota, quod fuit divulgatum nomen David ratione iuslitiae; nomen Salomonis, ratione sapienliae; nomen vero Romanorum "S ratione potenliae; nomen Christi, ratione omnis excellentiae et dignitatis vel supereminenliae.
Surgens Lesus de synagoga. Post miraculosam curationem sexus yirilis a daemone sequitur hic miraculosa curatio sexu muliebris a febre; quae ab Evangelista describitur hoc ordine. Primo notatur ipsius febricitationis incommodum; secundo vero, intercessionis adiutorium; lertio, curationis remedium; quarlo, perfectae liberaiionis indicium. Haec enim qualuor concurrerunt ad hoc miraculum ostendendum.
(Vers. 38.). Quantum igitur ad febricilationis incommodum, quod compellebat socrum Simonis iacere in domo, dicitur: Su7-ge7is autem, Lesus de. ris meis». Cfr. Sacra Biblia variarum translationum etc. (Venet. 1747), in qua IV. Reg. 20, 13. ex Septuaginta: Non fuit verbum, quod non ostcnderit eis Ezechias in domo sua el in onuii potestate sua.
° Vulgala addit el exeunt. — Sequuntur lob 23, 2. et
synagoga, introivit in domum Simonis, ut potestas eius, quae coinmuniter manifeslata fuerat coram omnibus, in domo secretius maiiifestaretur coram simplicibus et coram suis imitatoribus. In domo erat mulier curanda, non in synagoga, ad insinuandum quod dicitur primae ad Timotheum secundo: «Docere aulem mulieri non permitto». — Ad hunc ingressum movebat misericordia propter mulieris miseriam relevandam; quam exprimit, cum dicit: Socrus autem Sinonis lenebalur magnis febribus; in quo designatur infirmitatis gravitas, quae disponit ad gratiam, iuxta illud Ecclesiastici trigesimo primo -: « Infirmitas gravis sobriam facit animam ». Licet autem esset gravis, poterat tamen de ea dici illud loannis undecimo: « Infirmitas haec non est ad mortem, sed ut manifesletur gloria Dei »; quam gloriam non solum debuit in altero sexu ostendere, sed in utroque, quia, sicut uterque lapsus fuerat, ita pertinebat ad redemptionem. Unde in Christi nativitate fuit loseph cum Maria; in Christi praedicatione, discipuli et mulieres, secundum quod dicitur infra octavo; in passione, Maria et loannes, loannis decimo nono; in resurrectione, discipuli et Magdalena, loannis vigesimo. Sic vir et mulier ad Dei gloriam ostendendam curantur, et a graviori mulier quam vir, quia pluribus poenalitatibus est subiecta; Genesis tertio: « Mulliplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos; in dolore partes filios et sub viri potestate eris ».
Quantum vero ad intercessionis suffragium subditur: Et rogaverunt illum pro illa, discipuli et illi qui aderant. Quamvis enim Dominus velit dare, nihilominus vult rogari, secundum illud Psalmi: « In die tribulationis tuae invoca me; eruam te, et honorificabis me »; Isaiae quinquagesimo octavo: « Invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet: Ecce adsum », « quia misericors sum, Dominus Deus tuus ».
Et nota, quod Dominus aliquem curavit sine vrecibus, sicut daemoniacum prius; alium pre-.,,..,.,.,.. cibus ahenis, ut hic; ahum precibus propnis, ut infra quinto leprosum. In quo significatur, quod tripliciter animas peccatrices curat gratia Salvatoris, nunc intercedente sola benignitate suae clementiae; ad Romanos secundo: « An ignoras, quod Dei benignitas ad poenitentiam te adducit »? Nunc interveniente oratione Ecclesiae; lacobi quinto: « Infirmatur quis in vobis? Inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, et oratio fidei salvabit infirmum ». Nunc vero interveniente proprio gemitu; Exodi sexto: « Ego audivi gemitum filiorum Israel »; quarti Regum vigesimo: « Audivi orationem tuam et vidi lacrymam tuam et sanavi le ». Et ideo dicebat anima sancta in Psalmo: « Ego autem ad Dominum clamavi, et Dominus salvavit me ».
(Vers. 39.). Quantum ad cu7'ationis remedium adiungitur: Et stans super illam, imperavit febri, et dimisit illam.. Imperat autem tanquam dominus et rex, sicut Ecclesiastae quinto: « Insuper rex universae terrae imperat servieiaSi»; et quia « non est ei impossibile omne verbum »; ideo «dixit, et factum est». Unde ad praeceptum eius recessit febris, secundum illud Psalmi: « Praeceptum posuit, et non praeteribit ». Nec mirum, quia « omnia, quaecumque voluit, fecit in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis»; et leremiae quinto: « Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non pavebitis? Qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit ». Unde miro modo in hoc arguitur et reprehensibilis ostenditur pervicacia humanae voluntatis, quod omnis creatura sensibilis, et quod plus est, defectus poenalis obedit divinis imperiis, quibus homo miserabilis contradicit.
Postremo quantum ad perfectae liberationis indiciuni subditur: Et continuo surgens ministrabat. Hoc enim certum est perfectae curalionis indicium, quod nullae remanserunt reliquiae, pro eo quod statim facta est potens ad motum et potens ad obsequium. Unde surrexit et ministrabat tanquam bona matrona et quasi altera Martha, de qua infra decimo: « Martha autem satagebat circa frequens ministerium ». Et tales merentur divinum beneficium; quarti Regum quarto dicit Eliseus Sunamiti: « Ecce, seduie in omnibus ministrasti nobis, quid vis, ut faciam tibi »? Talem viduam dicebat Apostolus esse eligendam primae ad Timotheum quinto: « Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, in operibus
bonis testimonium habens, si filios educavit, si ho spitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est ».
Notandum autem «st hic quantum ad sensum allegoncum, quod curatio viri a daemone significat curationem gentilis populi ab errore; m cuius rei figuram dicitur Isaiae trigesimo quarto: « Occurrent ibi daemonia, onocentaurus et pilosus clamabit alter ad alterum ». Hoc dicitur de Idumaea sub figura gentilitatis. Hoc daemoniumr eiicitur per fidem Christi, secundum illud Marci ultimo: « In nomine meo daenionia eiicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent » etc; illos serpentas difTundentes virus erroris, sicut serpens, de quo secundae ad Corinthios undecimo: « Timeo, ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus. vestri et excidant a simplicitate, quae est in Cliristo ».. — Per curationem socrus Simonis a febre significatur curalio synagogae ab aestu carnalis concupiscentiae, quo inardescit ille populus carnalis; Osee septimo: « Omnes adulterantes sicut clibanus succensus a coquente ». Et ideo praemittitur curatio viri, quia, sicut dicitur ad Romanos undecimo, «cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus fiet »..
Secundum sensuni moralem curatio homin?'s a daemoue significat curationem 3l peccatis spiritualibus, secundum quod dicilur primi Regum decimo sexto: « Spiritus nequani a Domino vexabat Saul »; et infra undecimo: « Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat » etc. — Curatio mulieris a febre est curatio animae a peccatis carnalibus; Ecclesiastici vigesimo tertio: « Anima calida quasi ignis ardens, non exstinguetur, donec aliquid glutiat ». Unde Beda: « Homo a daemonio Wheraiiur, cum animus ab immunda cogitatione purgatur; femina a febribus, cum caro a fervore concupiscentiae refrenatur». Et ideo homo in medio synagogae eliditur, quia qui spiritualibus peccalis detinetur indiget humiliari in conspectu hominum; Psalmus- « Ciistodiens parvulos Dominus »; ista vero, Domino stante super eani in domo, quia necessaria est cum divina gratia custodia disciplinae; Ecclesiastici vigesimo sexto: « In filia non averlente se firma custodiam, ne, inventa occasione, abutatur se»; et ideo primae ad Corinthios nono: « Casligo corpus meum et in servitutem redigo» etc.
(Vers. 40). Cum aulem sol occidiisel etc. Hic post curationem sexus virilis et muliebns subaetatis et infirmitatis. In qua inanifestatur admirabilis potentia Christi ex quatuor, scilicet ex varietale languorum, ex facilitate curationum, ex confessione damonum, ex cohibitione spirituum immundorum.
Primo igitur introducitur varietas languorum in hoc quod dicitur: Cum autem sol occidisset, qui habebant infirmos variis languoribus duccbant illos ad eum, ut scilicet curarel; et inerito, quia, Isaiae quinquagesimo tertio, « vere languores nostros ipse lulit » etc.; et Actuum decimo: « Pertransiit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo »; et sine distinctione, quia super omnia poterat aequaliter; unde Sapientiae decimo sexto: « Non herba neque malagma sanavit eos, sed tuus, Doniine, sermo, qui sanat omnia»; unde et Matthaei quarto dicitur, quod « sanabat omnem Ifinguorem et omnem infirmitatem ».
Et nota, quod adducebant post solis occasum, ut ostenderetur, quod Christus non tantum de die, sed etiam de nocte sollicitus et potens erat circa salutem humani generis. Quod fuit figuratum Genesis Irigesimo primo in lacob: « Die noctuque aestu urebar et gelu, fugiebatque somnus ab Qcuhs meis»; et Sapientiae ultimo: « In omnibus magnificasti populum tuum, Domine, etexallasti, iii oinni tempore et in omni loco assistens eis». — Vel ideo post solis occasum, ut ostenderet, vitandam esse gloriam hominum; unde reprehendit Piiarisaeos Matthaei vigesimo tertio, quia « faciunt oinnia opera sua, ut videantur ab hominibus». — Aut ideo post solis occasum, ut designetur, per passionem acquirendum esse generale remedium. Christus enim sol est, secundum illud Malachiae quarto: « Orietur vobis timentibus iiomen meum sol iustitiae»; iste occubuit in passione; unde Amos octavo: « Occidet eis sol in meridie »; et tunc plures sanati sunt, quod figuratum est ludicum decimo sexto in morto Samsonis, qui interpretatur sol eorum. Unde Beda: « Solis occubitns est passio Christi, per quam plures sanantur daemoniaci et aegroti quam anle ».
Secundo additur facilitas curationum, cum additUF: At Hk, singulis tnanus imponens, curabat omnes. Faciliter curabat, quia sine interpellatione, sed sola manus impositione sanabat. Nec mirum, quia, secundum quod dicitur Isaiae quinquagesimo nono, «non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat ». Et non solum poterat hoc per se, sed etiam aliis communicare, secundum illud Marci ultimo: « Super aegros manus imponent, et bene habebunt ». — Et nota, quod singulis imposuisse dicitur sine exclusione, sicut dicitur Actuum decimo: « Non est persorarum acceptor Deus »; et ideo in Psalmo: « Aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione ». Et hoc est quod dicitur Sapientiae sexto: « Pusiilum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus ». Et ideo dicitur: Curabat omnes, scilicet ad se venientes, quia dicitur loannis sexto: « Omnis, qui venerit ad me, non eiiciam foras». Nec mirum, quia « idem Dominus omnium dives in omnes, qui invocant ilium », ad Romanos decimo.
(Vers. 41.). Tertio subditur confessio daemonum, cum subditur: Exibant autem daemonia a multis clamantia, scihcet prae dolore et timore et admiratione, Isaiae sexagesimo quinto: « Clamabitis prae dolore cordis et prae contritione spiritus ululabitis ». Sed cassus erat eorum clamor; Psalmus: « Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret». — Vel clamantia, propter publicam veritatis annunliationem. Et ideo subditur vera confessio: Et dicentia: Quia tu es Filius Dei. Hoc autem dicebant non ex certitudine, sed ex coniecturatione propter potentiae magnitudinem. Et ideo prius dixit daemon: « Scio, quod sis Sanctus Dei »; nunc, quod Filius Dei, qUia per maiora experimenta in cognitione profecerat. Hoc autem, quod coniiciebant, confitebantur non corde dicendo; de quo primae ad Corinthios duodecimo: « Nemo potest dicere: Dominus Lesus, nisi in Spiritu sancto »; cui dicere respondet verbum, quod est « cum amore notitia »; non corde et opere confitebantur; de quo primae loannis quarto: « Omnis, qui confitetur, Christum lesum venisse in carnem, ex Deo est »; sed solum ore dicebant et corde odiebant et opere negabant; ad Titum primo: « Confitentur, se nosse Deum, factis autem negant». Nec mirum, quia, secundum quod dicitur in Psalmo, « in inferno quis confitebitur tibi »? Nulius, scilicet confessione meritoria, sed omnes confessione extorta et necessaria; Sapientiae quinto: « Dicentes intra se, poenitentiam agentes » etc.
Postremo additur cohibitio spirituum immundorum, cum subiungitur: Et increpans non sinebat ea loqui, ut verificetur illud Psalmi: « Ab increpatione tua fugient, a voce tonitrui tui formidabunt ». Non sinebat etc, quia frequenter Dominus obicem opponit mahgnantibus; unde secundi Machabaeorum sexto: « Non sinere peccatoribus agere ex sententia magni beneficii est indicium ». — Vel ideo non sinebat, quia per daemones manifeslari nolebat; unde et subditur: Quia sciebant, ipsum esse Christum, id est, probabiliter coniiciebant. « Non enim innotuit daemonibus, ut dicit Augustinus, ut splendor et iux, sed per quandam suae virtutis eflicaciam». Nolebat autem Dominus sui nominis cognitionem per daemones divulgari, tum quia erant indigni, tum quia odiosi, tum etiam quia fraudulenti; et ideo talis confessio nec conveniebat Deo nec congruebat daemoni nec proderat homini. Beda: « Improbus magister veris falsa permiscet, ut specie veritatis fraudis testimonium obtegat ». Ex quo nobis datur intelligi, quod qui in praedicando Christum veris falsa permiscent omnino sunt cohibendi, sicut haeretici; primae ad Corinthios quinto: « Modicum fermenti totam.massam corrumpit ». Si qui autem vera praedicant, non tamen intentione recta, sustinendi sunt; et de talibus dicitur ad Philippenses primo: « Sive per occasionem, sive per veritatem annuntietur Christus, et in hoc gaudeo, sed et gaudebo ». Si autem praedicant vera et bona, et tamen non faciunt, nihilominus sunt audiendi; Matthaei vigesimo tertio: « Super calhedram Moysi sederunt scribae et Pharisaei». Et tales designati sed necessitatis extorsio, quae cogit invitos, velut si servi fugitivi post multum temporis dominum suum videant, nihil aliud nisi de verberibus deprecantur.
sunt per illum, de quo dicitur infra nono, quod praedicabat Christum, non sequens eum; quem Dominus noluit prohiberi. Ex praedictis liquet, quod Salvatoris potestas per omnem modum est manifestata.
- (Vers. 42.). Facla autem die etc. Post communicationem doctrinae Christi et authenticationem ipsius ex operatione miraculi subiungitur hic tertio a acceplatio eiusdem a multitudine populi. Ad hoc autem, quod doctrina aliqua debito modo auditoribus fiat accepta, oportet, quod sit immunis ab ostevtatione, ab ambitione, ab adulatione et a personarum acceplione. His enim modis quatuor consuevit doctrinae acceptatio depravari.
Primo ergo ab acceptatione doctrinae Christi excluditur ostenlatio, cum dicitur: Facta autemdie, egressus ibat in desertum locum, volens.se magis humiliter occultare quam impudenter ostentare, secundum illud Psalmi: « Elongavi fugiens et mansi in solitudine ». Huius figura praecessit in Elia, de quo tertii Regum decimo nono dicitur, quod relicto puero suo, solus perrexit in desertum, postquam fecerat miraculum de igne consumenle holocaustum. Huius etiam flgura praecessit in David,qui dixit ad lonalham primi Regum vigesimo: « Dimitte me, ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae », id est usque ad resurrectionem. Ob quam etiam causam dixit discipulis Matthaei decimo septimo: « Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis res,urgat »; et loannis duodecimo: « Haec locutus est Lesus et abiit et abscondit se».
- Illud autem iter in desertum et egressus de civitate significat egressum vitae saecularis et ingressum religionis. Desertum enim est locus paupertatis, asperitatis et vilitatis, contra tria, quae sunt in mundo, secundum illud primae loannis secundo: « Oinne, quod est in mundo, aut est concupiscentia oculorum, aut concupiscenlia carnis, aut superbia vitae ». Contra haec statuit Dominus desertum religionis, in quo notatur triplex bonum his oppositum, scilicet continentiae, paupertatis et obedientiae; et ideo merito dicitur desertum. In hoc deserto moratus est loannes; unde Malthaei undecimo: « Quid existis in desertum videre? Hominem mollibus vestitum »? in quo patet asperitas paupertatis; « arundinem vento agitatam »? in quo designatur humilitas, quae non delectatur in vento laudum nec deiicitur in vituperio detractionum et conviciorum. — In hoc deserto fuit Chrislus, cuius figura praecessit primi Regum vigesimo tertio: « Morabatur David in deserto, in locis munilissimis, in monte solitudinis Ziph », quia altissimam religionem tenuit Christus. Unde Augustinus de Vera Religione: «Omne peccatum provenit, aut quia appetimus quae Christus contempsit, aut quia fugimus quae sustinuit. Satellites enim diaboli divitias appetebant, Chrislus pauper esse voluit; honoribus inhiabant, rex fleri noluit; delicias cupiebant, crucifigi voluit ».
Chapter 5 of 25