Capitulum XX
- (Vers. 48.). Tertio quantum ad doctrinae Christi gratiositatem, qua placita erat devotis, subiungitur: Et non inveniebant, quid facerent illi, quia acceptus erat plebi. Unde infra vigesimo: « Quaerebant principes sacerdotum et scribae miltere in illum manus, sed timuerunt populum »; et hoc, quia diligebant eum sicut magistrum fidelem et bonum. — Et ideo subdit: Omnii enimpopulus suspensus erat, audiens illum; unde loannis septimo dixerunt illi qui missi fuerant ad eum capiendum: « Nunquam sic homo locutus est, sicut hic homo loquitur »; unde suspensi erant arfr/ijraiione; propter quod dicitur Matthaei septimo: « Admirabantur turbae super doctrina eius ». Suspensi etiam erant ex devotione; &upTa. sexto: « Multitudo copiosa plebis venerat, ut audirent illum et sanarentur a languoribus suis». Suspensi etiam erant ex aviditate et desiderio, secundum illud Ecclesiastici lertio: « Auris bona cum omni concupiscentia audiet sapientiam » et maxime sapientiam sapientissimi, qui est ipsa Sapientia, quae dicit Proverbiorum octavo: « Beatus homo, qui audit me et qui vigilat ad fores meas
quotidie et observat ad postes ostii mei. Qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino »; et Ecclesiastici vigesimo quarto: « Qui audit
Seouttdo confntat Indaeoiom inoiadnlitatem pei verba et doonmenta et hoo in tribus partibus.
- Et faclum est in una dierum etc. Postquam confutavit incredulitatem ludaeorum per facta, hic confulat per verba et documenta. Dividitur autem haec pars in tres. In quarum prima documentis confutat Pharisaeos erranles ex malitia. In secunda confutat Sadducaeos erranles ex ignorantia, ibi: Accesserunt autem quidam Sadducaeorum etc. In tertia informat discipulos ad sapientiam, ibi: Audiente autem omni populo etc.
Gonfutatio Phaiisaeoinm eiisntinm ex malitia pei tria.
Prima pars, in qua Pharisaeos confutat, tres habet partes. In quarum prima repellit obiectam. calumniam. In secunda arguit occultam perfidiam, ibi: Coepit autem dicere ad plebem elc. In tertia vero convincit versutiam adinventam, ibi: Et quaerebant principes sacer'dotum etc.
Confutationem igitur calumniae obiectae descri- Christi sagacitas in resistendo; tertio, Pharisaeorum dolositas in fugiendo; quarto, Christi veracitas adversarios refeUendo.
- (Vers. 1.). Primo igilur quantum ad protervitatetn
Pharisaeorum in impetendo praemittit: Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo et evangelizante, secundum evangelicam veritatem, quae omnibus declaranda est, secundum quod ipse discipulis suis dixit Matthaei decimo: <t Quod in aure auditis praedicate super recta »; et Marci ultimo: « Praedicate Evangelium omni creaturae ». Sic et ipse faciebat, secundum illud Ecclesiastici vigesimo quarto: « Doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus et enarrabo illam me non confundetur, et qui operantur in me non peccabunt. Qui eiucidant me vitam aeternam hal)ebunt ». usque in longinquum »; el post: « Videte, quoniam non solum mihi iaboravi, sed omi>ibus exquirentibus sapientiam ». — Haec autem doctrina veritatis odiosa est malis, quia « qui male agit odit lucem », loannis tertio; ideo subditur: Convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus, per fastuosam protervitatem. In principibus namque erat fastns propter excellentiam dignitatis; m scribis, propter excellentiam cognitionis; in senioribus, propter canitiem senectutis. Ideo non conveniebant sicut humiles ad addiscendum, sed sicut superbi ad calumniandum, secundum illud Psalmi: « Principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Chrislum eius». Unde in his impletur illud lob vigesimo quarto: « Ipsi rebelles fuerunt lumini et ignoraverunt vias eius ». Rebellio autem ortum habuit ex invidia, quae est filia superbiae. Haec est « fera pessima, quae devoravit loseph*»; et de hac Chrysostomus: « Dicebant sacerdotes apud se: Nos sumus columnae templi; et ecce, super illum tota reclinatur Ecclesia. Nos fuimus tacentium Scripturarum quasi lingua visibilis; el ecce, ille resonat in medio templi, et nos contempti quasi cithara dissipala tacemus. Nos fuimus patres, ille generat filios, et nos steriles suraus ». Quod dicit quantum ad praedicta tria genera personarum, quae per invidiam excaecata sunt, et propter hoc manifesta dederunt» in dubium et calumniantur.
- (Vers. 2.). Propter quod adiungitur: El aiunt dicentes ad illum: Dic nobis: In qua potestate haec facis? Aut quis est, qui dedit tibi hanc potestatem? Hoc autem requirunt ut dubium, cum tamen per evidentissima miracula sit manifestum, secundum illud loannis quinto: « Opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me »; sed ipsi quaerendo totam plebem in dubitationera ducere volebant, quasi illa rairacula non essent a Deo, sed potius a diabolo. Unde Glossa: « De Dei potestate Vat. omittit quasi [plures codd. ipsi] ciihara dissipata, et pro tacemus textus tacuimus. Cod. B deduaint.
dabitant et subintelligi volunt, diaboli esse quod facit ». Haec aulem dubitatio veniebat iliis ex corruptione conscientiae suae; unde Chrysostomus: « Omnis homo secundum se existimat alterum, et fornicarius neminem putat castum, castus non facile de fornicario suspicatur, superbus neminem putat humilem; sic qui non est ex Deo sacerdos nullius sacerdotium putat esse ex Deo ». Unde et caecus illuminatus arguebat Pharisaeorum caecitatera, qui dicebant, se nescire, unde Christus esset, secundum illud loannis nono: « In hoc mirabile est, quod vos nescitis, unde sit ». « Scimus autem, quod peccatores Deus non audit, sed si quis Dei voluntatem facit » etc. Ideo dicitur Ecclesiastici decimo: « In manu Dei potestas hominis »; et ad Romanos decimo tertio: « Non est potestas nisi a Deo » etc.
(Vers. 3.). Secundo quantum ad sagacitatem Christi iu resistendo subditur: Respondens autem Lesus dixit ad illos: Interrogabo vos et ego unum verbum. Cum deberet respondere, interrogabat, non quia nesciret, sed quia melius ligantur per interrogationem factam quam per responsionem absolutam. Unde Beda: « Poterat aperta responsione tentatorum calumniam confutare, sed prudenter interrogat, ut vel suo silentio, vel sua sententia condemnentur », sicul supra decimo nono: « Ex ore tuo te iudico, serve nequam ». Cautela enim est, quod « omnino adversanti omnino adversandum est », et contra tergiversantes oportet ex datis procedere, ut vincantur.
(Vers. 4.). Ideo caute quaerit et interrogat, ut, quidquid respondeant, convincantur, cum subdit: Respondere mihi: Baptismus loannis unde erat? De caelo, an ex hominibus? Ad hoc non poterant respondere nisi tripliciter: vel simpliciter taeendo, et sic erant confusi; vel dicendo, quod erat de hominibus, et sic ab hominibus essent lapidati; vel dicendo, quod de Deo, et sic Christus haberet propositum, quia loannes perhibuit testimonium de Christo in suo baptismo, secundum illud loannis quinto: a Vos misistis ad loannem, et ipse testimonium perhibuit veritati ». Nam dicitur loannis primo: « Testimonium perhibuit loannes dicens: Quia vidi Spiritum sanctum sicut columbam descendentem de caelo et manentem super eum »; « et ego vidi et testimonium perhibui, quia hic est. Filius Dei ». Unde Glossa: « Quem confiteraini de caelo habuisse prophetiam, mihi perhibuit testimonium, et ab illo audistis, in qua potestate haec faciam ». Quoniam ergo, ut dicitur loannis primo®, « non eratillelux, sed ut testimonium perhiberet de lumine», dubitatores de lumine remittuntur ad considerationem lucernae; nam, sicut dicitur loannis quinto, « ille erat lucerna ardens et lucens »; et dubilatores de Verbo remittuntur ad vocem; loannis primo: « Ego vox clamantis in deserto».
(Vers. 5.). Tertio quantum ad Pharisaeorum dolositatem in subterfugiendo subiungitur: At cogilabant intra se dicentes, quia, si dixerimus: De caelo, confitendo veritatem; dicet nobis: Quare ergo non credidistis ei? arguendo scilicet nostram incredulitatem, qua scilicet viro caelesti credere recusabant, secundum illud Matthaei undecimo: « Venit loannes non manducans neque bibens, et dicunt: Daemoniura habet ».
(Vers. 6.). Si autem dixerimus: Ex hominibus,plebs universa lapidabit nos, abhorrendo mendacitatem. Nam blasphemi lapidandi erant secundum Legem; Levitici vigesirao quarto: « Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes, qui audierunt, manus suas super caput eius, et lapidet eum omnis populus ». — Cerli sunt enim, loannem. Prophetam esse, propter evidentissimam sanctitatera, ob quara de loanne dicitur Matthaei undecimo: « Quid existis in desertum videre? Prophetam? Etiam, dicovobis, et plus quam Prophetam ». Unde supra tertio: « Existimanle omni populo de loanne, ne forle ipse esset Christus; dixit loannes: Ego baptizo vos aqua, veniet fortior me post me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius ».
° Vat. cum Vulgata omittit unde erat, et subinde post De caelo addit erat; de lectione codd., quae ex Matth. 21, 25. est, cfr. B. Albert. — Superius A C D II omittunt Ideo caute quaerit el inteirogat, ut, quidquid respondeant, convincantur, et pro cum subdit substituunt ideo subdit.
(Vers. 7.). Et quia odium veritalis ex una parte urgebat et ex alia timor lapidationis; ideo praetendunt ignorantiam responsionis, cum subditur: Et responderunt, se nesdi-e, unde esset; Glossa: « Timentes lapidationem, sed magis timentes veritatis confessionem ». Huius autem confessio ignorantiae superba erat et dolosa, quia falsum dicebant et contra conscientiam, ut vitarent redargutionem aperlam. Unde Chrysostomus: «Mendacia, etsi non habent quem decipiant, tamen ipsa sibi mentiuntur »; Psalmus: « Mentita est iniquitas sibi »; et iterum: « Filii alieni mentiri sunt mihi »; et ideo loannis octavo: « Si dixero, quia non scio eum, ero similis vobis, mendax ».
(Vers. 8.). Quarto quantum ad Christi veracitatem iu refellendo subiungit: Et Lesus ait illis: neque ego aico vobis, m qua potestate haec facio. Quia enim veritatem denegant, digni sunt, ut eis a Veritate notitiae veritas denegetur, secundum illud ad Romanos primo: <f Quia non probaveruut Deum habere in notitia, tradidit eos Deus in reprobum sensum». — Et nota, quod Dominus eis veritatem vel quia minus capaces sunt ad audiendum; unde dicitur loannis decimo sexto: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo; vel quia ex odio vel contemptu quaerunt; unde dicituf Matthaei septimo: Nolite dare sanctum canibus ». Hinc Chrysostomus dicit: « Quia ipse dixit: Nolite sanctum dare canibus; condecebat, ne ipse transgrederetur praeceptum, quod posuit »; Psalraus: « Praeceptum posuit et non praeteribit ». Informamur ergo ex hoc ad celandum mysteria sacra malevolis; Isaiae vigesimo quarto: « Secretum meum mihi, secretum meum mihi »; et ad occultandum nostram excellentiam; Proverbiorum vigesimo septimo: « Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua ».
Coepit autem dicere ad plebem etc. Postquam repulit Pharisaeorum calumniam, hic consequenter arguit et detegit occuUam ipsorum perfidiam per parabolam ad plebem propositam. In hac autem parabola tria insinuantur. Primum est benignitas liberalitatis divinae. Secundum est malignitas perversitatis ludaicae, ibi: El in tempwe vindemiae misit etc. Terlium est severilas ullionis iudiciariae, de qua ibi: Quid ergo faciet illis dominus vineae?
Benignitatem autem liberalitatis divinae circa synagogam ostendit tripliciter, scilicet in vocando synagogam ad sui culturam; in dando debitam custodiam, et in commitiendo libertatem voluntariam.
- (Vers. 9.). Primo igitur quantum ad parabolicam expressionem vocationis synagogae ad divinam culturam dicit: Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc; quia scilicet maiores non erant digni audire. — Homo quid/im planlavit vineam; per hoyiinem istum Deus intelligitur, ad cuius imaginem homo est formatus; Genesis primo: « Faciamus hominem ad imaginem » etc. Vinea autem ista est synagoga; Isaiae quinto: « Vinea Domini exercituum domus Israel est». Hanc vineara Dominus plantavit, quando in Patriarchis eos ad culturam suam elegit et vocavit; propter quod leremiae secundo-: « Ego plantavi te vineam electam, omne semen verura ». De istius vineae plantatione Isaiae quinto: « Vinea facta est dilecTo meo in cornu, filio olei. Et sepivit eam et lapides elegit ex ea et plantavit vineam electara et aedificavit turrim in medio eius ». Per sepem autem huius vineae intelligitur Angelorura custodia; Psalmus: « AngeHs suis mandavit de te, ut custodiant te » etc. Per lapides electos intelligitur Patriarcharum stabilitas; unde in duodecim lapidibus rationalis erant nomina duodecira filiorum Israel, Exodi penultimo. Per turrim autem, sacra Scriptura; Canticorum quarto: « Sicut turris
David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis » etc.
Secundo quantum ad debitam custodiam datum subdit: Et locavit eam colonis. Per colonos.,,., i i intelliguntur duces et proceres synagogae; Glossa: « Coloni sunt operarii, qui ad coiendam vineam hora prima, tertia, sexta et nona sunt conducti », secundum illud Matthaei vigesimo: « Simile est regnum caelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam ». Et de his in Canticorum ultimo: « Vinea fuit pacifico in ea quae habuit populos; tradidit eam Dominus custodibus ». Ideo autem dicitur locasse, quia exigit pensionem; unde Canticorum octavo; « Vir offert pro fructu eius mille argenteos. Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ». Huius coloni in Ecclesia, quae vinea Domini est, sunt episcopi et sacerdotes; unde primae ad Corinthios tertio: « Ego plantavi, Apollo rigavit » etc. De hoc dicit Chrysostomus: « Coloni sunt sacerdotes, qui curam popuH susceperunt, vel ad magnam gloriam, vel ad magnum periculum: ad gloriam, si diligenter; ad periculum, si neghgenter egerunt ». Hanc igitur coloniam debent isli coloni diligentissime exercere, quia ad hoc instituti sunt, ut dicit Chrysostomus: « Sacerdos non tantum placet Deo propter suam iustitiam, quantum pro populi sanctitate, quia sua iustitia una est, popuU aulem multiplex». Valde igitur timendum est illud Proverbiorum vigesimo quarto: « Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti; et ecce, totum repleverant urticae », id est peccata luxuriae, « et operuerunt superficiera eius spinae », id est peccala avaritiae. Et ideo Augustinus Contra quinque Haereses: « Ubi estis, o boni agricolae? Quid agilis? Quare vacatis? Videtis, quot mahs plena sit terra: hinc spinae, hinc tribuh, hinc foenum surgit. Spinas incendite, trjbulos eradicate, semina bona spargite».
Tertio quantum ad libertatem voluntq,riam unicuique concessam subiungitur: Et ipse peregre
ubique praesens est, quia vinitoribus hberum operandi Scilicet ordimria (ex Beda, qui sequitur Hieron., III. Comment. in Matth. 21, 33.), cui subnectitur Matlh. 20, 1; cfr. Gregor., I. Ilorail. in Evang. homil. 19. n. 1. arbitrium rehquit »; Ecclesiastici decimo quinto: « Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui ». « Apposuit tibi aquam et ignem, ad quodcumque volueris, extende manum tuam. Ante horainem vita et raors, bonum et malum; quod placuerit ei dabitur illi ». Dicilur autem pefegre esse diebus multis, quia magnam habet patientiam in exspectando ad poenitentiam. Unde Ambrosius®: « Longo tempore abfuit, ne praepropera videretur exactio. Et ideo, quo indulgentior hberahtas, eo inexcusabilior pervicacia ». Ideo ad Romanos secundo: « An ignoras, quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit»? et secundae Petri ultimo: « Patienter agit propler vos, nolens aliquem perire, sed omnes ad poenitentiam reverti et ad agnitionem veritatis eius venire».
- Et in tempo7-e vindemiae misit eic. Post quam descripsit benignitatem liberaUtatis divinae, describit hic malignitatem perversitatis ludaicae. Describitur autem perversitas malignitatis ludaeorum dupUciter: prirao, scilicet ante Christi adventum; secundo, post Christi adventum, ibi: Dixit autem dominus vineae: Quid faciam?
Ante Christi adventum describitur tripliciter, scilicet respectu legislatoris, respectu regalis potestatis et respectu cunei prophetalis; et secundum tria, per quae populus ille manuduci poterat ad iu- 'Stitiam, sciUcet per Legem, psalmodiam et prophetiam, secundura altitudinem polesiaitis, dulcedinem bonitatis et certitudinem veritatis.
- (Vers. 10.). Prirao quantum ad perversitatem ludaicae gentis respectu legislatoris Moysi dicit: Et in tempore vindemiae misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi; Glossa: « Primus servus, qui mittitur, est Moyses legislator, qui per quadraginta annos fructum Legis, quara dederat, a cultoribus inquirebat »; Psalmus: « Misit Moysen servum suum, Aaron, quem elegit ipsura ». De hac missione Exodi tertio: « Veni, raittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, fiUos Israel de Aegypto ». — Sed quia hunc servum ludaeorum perversitas non acceptavit, ideo subdit: Qui caesum dimiserunt apu<l Lyranum in Luc. 20, 9. Beda sequitur Hieron., III. Com ment. in Matth. 21, 33. Pro vinitoribus (ita BG cum Hieron. et Beda) ACUH unicuique, Vat. cum Lyrano imitatoribus.
eum inanem. Glossa: « Caesum dimittunt inanera, quia irritaverunt Moysen in castris, Aaron sanctum Domini; et iterum: Vexatus est Moyses propter eos, quia exaeerbaverunt spiritum eius ». Unde Deuteronomii trigesimo primo: « Ego scio contentionem tuam et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum; quanto magis, cum mortuus fuero »? Hoc autem fecerunt coloni specialiter, id est proceres synagogae; Numerorum decimo sexto: « Ecce, Core, filius Isaar, et Dathan et Abiron surrexerunt contra Moysen, alii quoque fihi Israel, ducenti quinquaginta viri proceres synagogae, et qui tempore concilii per nomina vocabantur». Et hos sequebantur minores; unde et sequitur post, quod « murmuravit omnis multitudo flliorum Israel sequenti die contra Moysen et Aaron. Cumque oriretur sedilio et tumultus incresceret, Moyses et Aaron fugerunt in tabernaculum foederis ».
(Vers. H.). Secundo quantum ad perversitoiewi respectu regis David, praecipui cultoris Dei, subdit: Et addidit alterum servum mittere; Glossa: « Alter servus, David propheta, qui post Moysen colonos vineae psalmodiae modulamine et citharae dulcedine ad exercitium boni operis invitavit», Hunc Dominus misit, quando de pascuis elegit eum ad regendum et pascendum populum suum, secundum quod ipse propheta David dicit in Psalmo: « Elegit David servum suura et sustuHt eum de gregibus ovium. De post foetantes accepit eum, pascere lacob servum suum et Israel hereditatem suam ». Unde secundi Regum septimo: « Haec dices servo meo David: Ego te tuli de pascuis sequentera greges, ut esses dux super populura meum Israel; et fui tecum in omnibus, ubicumque ambulasti, fecique tibi nomen grande iuxta nomen magnorum, qui sunt in terra»; unde et ei, scilicet David, dedit sedera regalem in sempiternum; eidem dedit prophetiae spiritum, eidem dedit psalmodiae cantum, ut sic inclinaret populum illum durura. — Et tamen mitigare non potuit duritiara ludaeorura, propter quod addit: Illi autem, hunc quoque caedentes et afficientes contumelia, dimiserunt inanem, quia contempserunt eius regimen et ducatum. Unde Glossa: « Contumelia affectura diraittunt inanem dicentes: Quae nobis pars in David, aut quae hereditas in filio Nempe ordinaria (ex Beda), integra apud Lyranum (a Strab. exhibetur: Caesum dimittunt inanem), in qua allegantur Ps. 105, 16. et 32. seq. Isai »? secundi Regum vigesimo. Ubi etiam praemittitur, qualiter David cum Absalome perseculi sunt; secundi Regum decimo quinto: « Venit nuntius ad David dicens: Toto corde universus Israel sequitur Absalom. Et ait David servis suis: Surgite, fugiamus; non erit nobis effugium a facie Absalom ». Et post decimo sexto dicitur de contumeliis ei illatis: « Ita loquebatur Semel, cum malediceret regi: Egredere, egredere, vir sanguinum et vir Belial. Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul; et ecce, premunt te mala, quoniam vir sanguinum es ».
(Vers. 12.). Tertio quantum ad Deryemtotem illius populi respectu cunei prophetalis subiungitur: Et addidit tertium mittere; Glossa: «Tertius servus est chorus Prophetarum, qui populum corripiebant et mala, quae vineae imminebant, praedicebant». De missione huius servi dicitur leremiae septimo: « Misi ad vos omnes servos meos Prophetas per diem, consurgens diluculo et mittens. Et non audierunt me nec inclinaverunt aurem suam, sed induraverunt cervicem suam et peius operati sunt quara patres eorura ». — Unde et addit: Qui et illum vulnerantes eiecerunt. Nam Isaiam serraverunt, leremiam lapidaverunt et Ezechielem excerebraverunt. Ideo Matthaei vigesimo tertio: « lerusalem, lerusalem, quae occidis Prophetas et lapidas eos qui ad te missi sunt »; et Actuum septimo dicebat Stephanus ludaeis: « Dura cervice et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis, sicut patres vestri, ita et vos. Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri? Et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu lusti ». Ideo ipsi Prophetae, videntes eius duritiam, et arguebant et deplorabant. Nam dicitur Isaiae quinto de vinea: « Exspectavi, ut faceret uvas, et fecit labruscas »; et leremiae secundo: « Quomodo conversa es mihi in pravura, vinea aliena »? et Ezechielis decimo nono: « Mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata est ». « Et evulsa est in ira, in terram proiecta est, et ventus urens siccavit fructum eius ». In hoc autera mira apparet ludaeorum perfidia, quia omnes isti quos. persecuti sunt, maxime diligebant eos. Nam Moyses pro populo non cessavit orare; Exodi trigesimo secundo: « Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuura, quera eduxisti de Aegypto »? « Aut dimitte « Scilicet ordinaria (ex Beda), in qua allegatur II. Reg. 20, 1.
eis hanc noxam » etc. Similiter et David: « Domine Deus virtutura, convertere; respice de caelo et vide et visita vineam istam ». Similiter chorus Prophetarum, unde leremiae decimo octavo: « Recordare, quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis bonum et averterem iram indignationis tuae ab eis ». Et hi omnes figuram Christi gesserunt, de quo Isaiae quinquagesimo tertio: « Ipse peccata multorum tulit et pro transgressoribus exoravit».
- (Vers. 13.). Dixitautem dominus vineae etc. Post descriptam perversitatem ludaeorum ante Christi adventum In personas servorum hic describit malignitatem perversilatis eorundem post adventum contra ipsum Dei Filium lesum Christum. Circa cuius descriptionem tria introducuntur, scilicet gratuitum Dei beneficium, ludaeorum propositum perversum et eorundem faclum flagitiosum.
Primo quantum ad gratuitum Dei beneficium praemittit: Dixit autem dominus vineae: Quid fa- ciam"? Mittam filium meum dilectum, hoc fuit maximum beneficium, secundum illud prima loannis quarto: « In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum »; et loannis tertio: «Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret ». Haec autem missio fuit ex occulto et secretissimo proppsiio et consilio Dei ». — Et quoniam hoc proposuerat definito consilio, ideo dicit: Quid faciam? Propter quod Moyses Exodi quarto® dicebat: « Obsecro, Domine, mitte quem missurus es »; sed Dominus reservavit eum mittere in fine, tum propter consummationem ordinis, secundum illud ad Galatas quarto: « Cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum »; tum etiam, ut appareret, quod per nullum alium poterat subveniri humanae perfidiae et obdurationi. — Propter quod addit: Forsitan, cum hunc viderint, verebuntur. Forsitan non praenotat dubitationem in Deo, qui certissime cuncta praevidet, sed arbitrii libertatem, quod est ad utrumque vertibile. Unde > Psalm. 79, 1S. — Sequilur ler. 18, 20, in qOo pro iram indignationis tuae (cfr. 30, 24.) Vat. cum H et Vulgata indignationem tuam. Glossa: « Quod ambigit, id est, verbo dubitationi'- utitur, non est Dei ignorantia, sed ut reservetur homini libera voluntas ». Unde quod Christum non sunt veriti ludaei, non fuit defectus ex parte Dei, sed ex parte duritiae cordis humani; Isaiae quinto: « Quid est, quod ultra debui facere vineae meae et non feci »? Qui enim Filium Dei iion verentur nunquam amplius Deum nec eius nuntium verebuntur, quia, loannis quinto, « Pater omne iudicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem; qui non honoriflcat Filium non honorificat Patrem, qui misit ilium ». loni cogitaverunt intra se dicentes: Hic est heres, per conieclurationem veritatis; nam certa scientia non cognoverunt, sicut dicitur primae ad Corinthios secundo: « Quem nemo principum huius saeculi cognovit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent ». Cognoverunt tamen, etsi non per fidem, per ahqua signa manuducentia ad credendum, quod esset Messias in Lege promissus. Ideo non ex ignorantia, sed ex certa malitia contra Christum conspiraverunt. Unde Glossa: « Aperte probat, ludaeos non per ignorantiam crucifixisse FiUum Dei, sed per invidiam. Intellexerunt enim, eum esse hunc cui dictum est: Postula a me, et dabo libi gentes hereditatem tuam ». Quod ergo dicitur Actuum tertio i: « Nunc scio, fratres, quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri », non excludit a ludaeis qualemcumque notitiam, sed notitiam certam; vel dicitur quoad minores, qui peccaverunt ex ignorantia. Nam maiores hoc fecerunt ex certa malitia, quia timebant temporalem perdere gloriam. — Ideo addit: Occidamus eum, ut nostra fiat liereditas, per machinationem perversitatis; quod dixerunt, non ut heredjtatem novam acquirerent, cum Christus esset summe pauper, sed ut babitam conservarent. Unde loannis undecimo: « Collegerunt pontifices et Pharisaei consiliurp, dicentes: Quia bic homo multa signa facit. Si dimittimus eum sic, omnes per ambigere dicitur Deus, ut libera voluntas homini reservetur. Idem dicit Ilieron., III. Comment. in Matth. 21, 37. scq.
credent in eum, et venient Romani et toUent locum nostrum et gentem ». Unde istud propositum nequam originem traxit ex avaritia, traxit etiam ortum ex invidia; unde Sapientiae secundo: « Circumveniamus virum iustum, quoniam contrarius est operibus nostris et improperat in nos peccata legis et dilTamat in nos peccala disciplinae nostrae»; et inferius: « Morte turpissima condemnemus eum. Haec cogilaverunt et erravernnt, excaecavit enim eos malitia eorum », quoniam « invidia diaboli mors intravit lu orbem terrarum ». Huius figura praecessit in loseph; Genesis trigesimo seplimo: « Cogitaverunt fratres eius occidere eum etmutuo loquebantur dicentes: Ecce, somniator venil; venite, occidamus eum et mittamus in cislernam veterem dicemusque: Fcra pessima devoravit eum » elc. — Ideo Evangelium jstud legitur simul cum historia loseph imminente passione.
(Vers. IS.). Tertio quantum ad factumflagitiosum subiungitur: flt eiectum illum extra vineam occidevunt, id est extra lerusalem, quia dicilur ad Hebraeos ultimo: « Extra portam Christus passus est. Exeamus ergo ad eum extra castra, improperium eius portantes ». Occiderunt autem, dum tradiderunt eum Pilato ad occidendum et petierunt, quod crucifigeretur; unde Actuum tertio: « lesum, Filium Dei tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti. Vos autem petistis, virum homicidam donari vobis, auctorem vero vitae interfecistis». Et sic impletum est illud Isaiae quinto de vinea plantata: « Exspectavi, ut faceret iudicium, et ecce, iniquitas; et iustitiam, et ecce, clamor »; clamor scihcet ad Christum occidendum, de quo Marci decimo quinto: «Clamabant: Crucifige eum. Pilatus vero dicebat illis: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant: Crucifige eum ». Unde de hac vinea non exivit vinum, sed fel, secundum illud Deuteronomii trigesimo secundo: « De vinea Sodomorum vinea eorum et de suburbanis Gomorrhae, uva eorum uva fellis et botrus amarissimus. Fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile ».
(Vers. 1 5. 1 6.). Quid ergo faciet illis elc Postquam descripsit parabolice benignitatem liberalitatis divinae et perversitatem malignitatis ludaicae, hic iara tertio describit severitatem ultionis iudiciariae. Circa quam tria insinuantur, scilicet severitas ultionis divinae, incredulitas rebellionis ludaicae, fir-r mitas attestationis Scripturae.
Primo igitur quantum ad severitalem ultionis divinae dicit: Quid ergo faciet illis dominus vineae? Hoc quaerit non ut dubitans, sed ut excitet ad intelligentiam sententiae, quantum ad quam subdit: Veniet et perdet cobnos istos et vineam dabit aliis; in quo datur sententia reprobationis ludaeorum et electionis gentium; et haec sub figura vineae et vinitorum, de qua Isaiae quinto: « Nunc ostendam vobis, quid faciara vineae meae: auferam sepem eius, et erit in direptionem; diruam maceriam eius, et erit in conculcationem. Et ponam eam desertam, non putabitur et non fodietur, et ascendent super eam vepres et spinae; et nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem ». Hanc reprobationem plangit Propheta in Psalmo dicens: « Ut quid destruxisti maceriam eius, et vindemiant eara omnes, qui praelergrediuntur viam? Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam ». be electione vero gentium dicitur ad Romanos undecirao: « Caecitas ex parte contigit in Israel, ut plenitudo gentium subintraret »; et de hoc ad Romanos nono: « Vocabo non plebem meam plebem meam; et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam »; quod sumtum est de Osee secundo. Et de hoc Matthaei vigesimo primo: « Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius ».
2!2. Secundo quantum ad incredulitatem rebellionis Judaicae subdit: Quo audito, dixerunt illi: Absit, quasi dicant: non ita eveniet. ut dixisti. Sed contrarium huius videtur Matthaei vigesirao primo, ubi dicitur sic: «Cura venerit dominus vineae, quid faciet agricolis iUis? Aiunt illi: Malos male perdet et vineara suara locabit aliis agricohs, qui reddent ei fructum temporibus suis ». Hic autem dicitur, quod contradixerunt. — Sed hanc apparentem contrarietatem dissolvit Augustinus in Ubro de Concordia EvangeUstarum, ubi dicit sic: « InteUigimus, Codd. ACDG omiltunt uva eorum tiva fellis et botrus amarissimus, a quibus verbis H hunc lo- um incipit, prioribus
quosdam respondisse quod Matthaeus commemorat; quosdam vero, quod Lucas ». — Aliter respondet Chrysostomus, quod « unum dixerunt corde, sciUcet quod Matthaeus dicit; aliud ore, scilicet quod dicit Lucas. Unde conscientia erat consona divinae sententiae et parabolae, sed Ungua erat contraria». Unde Glossa 2: « Contradicunt sententiae, quam contra perfldiam suam dictam cognoscunt; quod enim in raente gerebant in parabola contineri intelligebant ». Et ex hoc mirum Dei apparet iudicium, quod contradicendo volebant latere, et tamen se ipsos detegebant, dum veritati se ipsos opponebant, contra illud Ecclesiastici quarto: « Non contradicas verbo veritatis uUo modo, et de mendacio » etc.
- (Vers. 17.). Tertio quantum ad ftrmitatem attdstationis Scripturae subiungit: lUe autem reatspiciens eos, ail: Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? Hoc scribitur in Psalmo, ubi statim additur: « A Domino factum est istud » etc. In hoc autem bstenditur mira Chrisli humilitas, qui voluit reprobari; propter quod admiratur Isaias quinquagesimo tertio: Domine, « quis credidit auditui nostro? Et brachium Domini cui revelatum est? Et ascendet sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti ». « Et nos reputavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum ». In hoc etiam ostenditur mira Chrisli polestas, quod disiuncta maxime ad unitatem reduxit quasi lapis angularis. — Dicitur autem Christus lapis propter permanentiam stabilitatis, de qua DanieUs secundo: « Post haec videbas, donec abscissus est de monte lapis sine manibus et percussit statuam ». « Lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus et implevit universam terram ». — Dicitur autem angularis propter comniemoral dicens: Aiunt illi: Malos male perdei... aliis agricolis, quosdam vero illud quod Lucas non tacuit, lioc est Absit. virtutem connexionis; ad Ephesios secundo: « Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens »; « ut duos condat in semetipsum in unum novum hominem, faciens pacem». De hoc lob trigesimo octavo: « Ubi eras, quando poniebam fundamenta terrae? Quis posuit mensuras eius, aut quis demisit lapidem angularem eius »? Hic lapis angularis terrae est lapis unitivus Ecclesiae, de quo Isaiae vigesimo octavo: « Ecce, ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosura, in fundamento fundatum ». — Dicitur etiam caput anguli propter summitatem perfectionis; ad Ephesios secundo: « Ipso summo angulari lapide Christo, in quo omnis aediflcatio constructa crescit in templum sanctum in Domino » etc. Et ideo primae Petri secundo: « Ad quera accedentes, lapidem vivum, ab hominibus reprobatum ». « Et ipsi tanquam lapides vivi » etc. — Imaginandus est ergo Christus tanquam lapis centralis in toto corpore Ecclesiae, quod circumferentiae circuli comparatur; ad quem quidem omnes lineae deductae angulum faciunt et uniuntur in ipso tanquam in puncto indivisibilitatis, in quo flt osculum Unearum crucis in raedio sui concurrentium in unum. Est igitur lapis iste stabiliens electos, et econtra est conterens adversarios et reprobos. corruptionem peccati; super quem autem ceciderit, comminuet eum, per ultionem iudicii futuri. Culpa enim naturam infirmam reddit, sed poena aeterna totaliter conterit et in pulverem reducit. Unde Glossa: « Qui modo contemnit et iniuriis aflQcit, nondum penitus interit, sed quassatur, ut non ambulet rectus; cadet autem super eum lapis, quem veniens in iudicio opprimet». Ad hunc ergo lapidem pedem
offendunl qui in ipsum non credunt, vel non imitantur; primae Petri secundo: « Vobis honor credentibus, non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt aediflcantes, hic factus est in caput anguli, et lapis offensionis et petra scandali his qui offendunt verbo et non credunt, in quo et posili sunt». Et sic factum est ludaeis, secundum illud Isaiae octavo: « Erit vobis Dominus in sanctificalionem, in lapidem autem offensionis et petram scandali duabus domibus Israel, in laqueum et in ruinam habitantibus lerusalem. Et offendent ex eis plurimi et cadent et conterenlur et irretientur et capientur j». « Exspectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo lacob ». Qui ergo scandalizantur super hunc lapidem cadunt, sed qui condemnantur ab hoc lapide conteruntur, secundum illud Isaiae trigesimo: <r Subito, dum non speratur, veniet contritio eius, et conteritur velut lagena figuli contritione pervalida, et non invenietur de fragmentis eius testa, in qua porletur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aquae de fovea ». Propter quod « non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis, quem proiicit ventus a fa cie terrae ». — In hac igitur auctoritate confirmat Dominus intentionem parabolae, scilicet quod ipse reprobandus est a ludaeis, electurus gentes, repulsurus ludaeos propter suam perfidiam, et tandem condemnaturus per sententiam definitivam.
2o. (Vers. 19.). Et quaerebant principes sacerdotum etc. Post repulsam calumniam et detectam perfidiam sequitur hic tertia pars, in qua deprehendit adinventam versutiam. Huius autem versutiae primo describit Evangelista adinventionem faltacm; secundo vero, confutationemveracem,M: Considerans autem dolum illorum etc.
Adinventionem autem i»er<yu(jae describit Evangelista quantum adtria, scilicet quantum ad Pharisaeorum indignationem malevolam, insidiationem malignam et interrogationem malitiosam.
Primo igitur quantum ad Pharisaeorum indignationem malevolam dicit: El quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora; quaerebant, inquam, ad ipsum occidendum, secundum illud loannis septimo: « Quid me quaeritis interficere, hominem, qui vera locutus sum vobis »? Ex animi ergo indignatione quaerebant, sed ex popuH formidine non audebant. — Unde addit: Ei timuerunl populum, non Deum; contra quod Proverbiorum vigesimo nono: « Qui timet hominem cito corruet ». Populum autem magis timebant quam Deura, quia pius amabant populi laudem quam Chrisli veritatem; laus enim populi ungebat, sed veritas Christi arguehat. — Unde subditur: Cognoverunt enim, quod ad ipsos dixerit simililudinem istam. Et sic veritas odium peperit, et verificatum est illud Amos quinto: « Odio habuerunt corripientem in porta et loquentem perfecte abominati sunt ». In huius figuram dicitur leremiae vigesimo sexto: « Locuti sunt sacerdotes et Prophetae ad principes et omnem populum dicentes: ludicium mortis est viro isti, quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris ». Isti autem Pharisaei, dum volebant Cliristum occidere, impugnando veritalem auditam ipsam veritatem implebant, secundum illud Actuum decimo tertio i: « Qui habitabant lerusalem et principes eius, hunc lesum ignorantes et voces Prophetanim, quae per omne Sabbatum leguntur, iudicantes impleverunt; et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato, ut interficerent eum. Cumque consummassent omnia, quae de eo scripta erant, deponentes eum de hgno, posuerunt eum in monumento ».
- (Vers. 20.). Secundo quantum ad insidia-,,. _, tvmem malignam subdit: Et observantes miserunt insidiatores, qui se ivtos simularent, contra illud PrOverbiorum vigesimo quarto: « Ne insidieris et quaeras iniquitatem in domo iusti et ne vastes requiem eius». Insidiae autem fiunt per simulationes; contra quos lob trigesimo sexto: « Simulatores et callidi provocant iram Dei »; quia, Proverbiorum undecimo, « simulator ore decipit amicum suum ». — Et quia simulatio adiunctam habet intentionem perversam, ideo addit: Ut caperent eum in sermone et traderent illum principatui et polestali praesidis, sciUcet Herodis. Unde Marci duodecimo dicitur: « Mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis, ut eum caperent in verbo ». Et haec fuit
magna versulia; unde Glossa: « Quod prae timore populi per se non possunt manibus praesidis eflicere volunt, ut velut immunes a morte ipsius videantur». Ideo in persona talium dicitur Sapientiae secundo: « Circuraveniamus iustum, quoniam inutilis est nobis et contrarius operibus nostris, et improperat in nos peccata legis et infamat in nos peccata disciplinae ». Unde etiam in figuram huius dixerunt Philisthiim ad Dalilam ludicum decimo sexto: ct Decipe eum et disce ab eo, in quo habeat tantam fortitudinem, et quomodo eum superare valeamus ».
(Vers. 21.). Tertio quantum ad interrogationem malitiosam subiungit: Et interrogaverunt illum dicentes: Magisler, scimus, quia recte dicis et doces. Quantum ad verbum verum quidem dicuDt, quia loannis decimo septimo: « Sermo tuus veritas est ». Hoc ipsi dicebant blandiendo, ut extorquerent secretum cordis ab ipso. Unde Chrysostomus: « Haec est prima hypocritarum prudentia, ficta laudatio, sicut qui tantum non potest viribus subiugare moliibus manibus fricat cervicem eius, ut per blandimenta comprehendat ». Et de talibus Proverbiorum decimo sexto: « Vir malus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam »; et Proverbiorum vigesimo septimo.: « Qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit ». — El non accipis personam hominis, quantum ad animum; et hoc verum, secundum illud Actuum decimo: « In veritate comperi, quoniam non est personarum acceptor Deus »; et Deuteronomii decimo: « Deus magnus et potens et terribilis, qui personam non accipit nec munera ». — Sed viam Dei in veritate doces, quantum ad exemplum; propter quod ipse dicebat loannis decimo quar to: « Ego sum via, veritas et vita ». — Vel: recte dicis, quantum ad veritatem vitae; personam non accipis, quoad veritalem iustitiae; sed viam Dei in veritate doces, quoad veritatem doctrinae. In quo laudant Christum laude vera, sed fallaci corde.
(Vers. 22.). Et hoc patet ex ipsorum versuta interrogatione, cum subditur: Licet nobis dare tributum Caesari, an non? secundum divinae legis Scilicet ordinaria (ex Beda). decretum; in quo quaestionem dolosam proponunt, quia, ulrolibet dato, ipsum ad inconveniens deducere intendunt Nam aut diceret, quod sic, et ita videretur dicere contra Legem et contra populum ludaeorum et opinionem communem; aut diceret, quod non, et tunc traderent eum principatui, sicut Caesari rebellem et totius imperii hostem. Unde Glossa: «Pharisaei, qui de iustitia sibi applaudebant, qui decimas et primitias Deo dabant, tributa homini solvenda negabant ». Et hinc est, quod Christo blandiebantur, ut hoc ex ore Christi extorquerent huiusmodi documentum, ut sic post possent dicere illud loannis decimo nono®: « Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris; omnis enim, qui se regem facit, contradicit Caesari ».
(Vers. 23.). Considerans autem dolum ilracem. Circa quam tria introducuntur, scilicet circumspecta consideratio sapientiae respondentis, verax dissolutio propositae quaestionis et evidens eonfutatio astutiae versipellis.
Primo igitur quantum ad circumspectam considerationem sapientiae respondentis dicit: Considerans autem dolum illorum, in animo; unde Hieronymus: « Prima virtus respondentis est interrogantium mentes cognoscere ». In horum mentibus ipsa Sapientia videbat dolum; unde Sapientiae septimo: « Sapientiam non vincit malitia »; et Ecclesiastici decimo sexto: « Omne cor intelligitur ab illo, et vias illius quis intelligit »? quia, ad Hebraeos quarto, « vivus est sermo Dei et eflicax et discretor cogitationum et intentionum cordis ». — Ideo iste Sermo dixit ad eos: Quid me tentatis? scilicet in verbo, secundum illud Ecclesiastici decimo tertio: « Ex multa loquela tentabit te et subridens interrogabit te de absconditis tuis». In persona horum dicitur Sapientiae secundo: « Tentemus, quae ventura sunt illi, et sciemus, quae erunt novissima illius ».
- (Vers. 24.). Et quia cautela tentationis revincitur per manifestationem veritatis, ideo subditur: Ostendite mihi denarium. Cuius habet imaginem et nae cfr. supra c. 17. n. 3. — Glossa interlinearis (ex Beda, qui sequitur Hieron., III. in Matth. 22, 16.): Sed viam... doces; illic provocant, ut Deum magis timeat quam Caesarem et dicat, non debere solvi tributa, ut inde seditionis auctor flat.
superscHptionem? Respondentes dixerunt ei: Caesaris, scilicet in exteriori signo. Hoc Dominus non quaerit, quia dubitet, sed ut ex eorum responsione ipsos confutet. — Vel ideo quaerit imaginem et superscriptionem denarii, ut ex ipsa forraa et figura et qualitate rei ostendat manare debere iudicium aequitatis. — Vel ideo hoc requirit, ut ostendat, quod unusquisque iudicandus est secundum superscriptionem, quam superscriptam habet imagini mentis suae. Nam per denarium intelligitur homo, quia denarius est de materia lerrestri, scihcet de metallo, et homo de Umo; Genesis secundo: « Formavit Deus hominem de limo terrae»; et ipse decimus est post novenarium Angelorum et per drachmam unam designatur supra decimo quinto: « Aul quae mulier » etc. Per imaginem denarii inlelligitur Trinitas personarum, de qua Ecclesiastici decimo septimo: « Deus de terra creavit hominem et secundum imaginem suam fecit illum »; et Genesis primo: « Faciamus hominem ad imaeinem » etc. Per superscriptionem mtelligitur quahtas morum, et haec est duplex: una divina, alia mundana. Divina est per lumen gratiae et iustitiae; Psalmus: « Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine »; mundana autem, quae est Caesaris, est per appetitum cupiditatis et avaritiae. De hac Ambrosius: « Imago Caesaris non reperitur nisi in mari, ubi dracones »; in quo tangit illud quod legitur Matthaei decimo septimo, ubi Christus misit Petrum ad mare; et invenit piscem et in pisce staterem, quem Caesari solvit; in quo intelligitur, quod superscriptio terrenitatis non est nisi in mundanis mentibus, in quibus pro cupiditatibus variis est procella et impetus tempestatis.
(Vers. 25.). Secundo quantum ad veracem dissolutionem propositae quaestionis subdit: Et ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari; in quo manifeste iustam dat responsionem; est enim af"tus iustitiae « reddere unicuique quod suum est ». Si ergo res est eius cuius habet superscriptionem; cum temporaUa superscriptionem Caesaris habeant, non est contra Deum, si terrenis principibus persolvantur. Ideo ad Romanos decimo terlio dicitur; « Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum cui vectigal, vectigal. Nemini quidquam debealis, nisi ut invicem diligatis ». — Et quia non est sufficiens iustitia, nisi suum unicuique reddatur; ideo addit: Et quae sunt Dei Deo; Glossa: « Sicut Caesar exigit impressionem suae imaginis, sic et Deus animam lumine vultus sui insignitam »; propter quod primae ad Corinthios decimo quinto: « Sicut porlavimus imaginem terreni, sic portemus imaginem caelestis».
Et nota, quod prius praemittit, ut reddantur quae sunt mundi, quia, sicut dicitur primae ad Corinthios decimo quinto, « non prius quod spirituale est, sed quod animale, deinde quod spirituale ». Prius etiam deponendum est pondus, quam quis erigatur sursum; unde Glossa: « Si non vis esse obnoxius Caesari, noU habere quae sunt mundi; et si habes divitias, obnoxius es Caesari. Si vis lerreno regi nihil debere, omnia tua reUnque, Christum sequere. Et bene prius quae sunt Caesaris reddenda decrevit, quia non potest quis esse Domini, nisi prius mundo renuntiet »; supra decimo quarto: « Nisi quis renunliaverit omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus ». Dei autem sunt anima et corpus, quia ipse corpus et animam formavit, corpus de Umo terrae, animam de nihilo; et ideo utrumque reddendum et ofTerendum Deo. Quod designatur in illa vidua, quae misit « duo aera minuta in gazophylacium » Domini, inlra vigesimo primo. Et ideo ad Romanos duodecimo: « Exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. Et noUte conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri ». Unde in hoc verbo clauditur summa totius iustitiae et perfectionis.
(Vers. 26.). Tertio quantum ad evidentem confutationem astutiae versipeUis subiungit: Et non potuerunt repreliendere verbum eiu coram plebe, per apparentem contradictionem. Nec mirum, quia ad Romanos nono: « Tu quis es, qui respondeas loanne, quia filii tonitrui sunt [.Marc. 3, 17.]; sed reperitur in mari, tibi dracones illi contritis capitibussuper aquam, et ipse draco maior, comminutus caput, datur in escam populis Aethiopum [Ps. 73, M.]. Si ergo non habuit [Christus] imaginem Caesaris, cur dedit censum? Non de suo dedit, sed reddidit mundo quod erat mundi. Et tu, si vis non esse obnoxius Caesari, noli habere quae mundi sunt etc. — Sequitur Matth. 17, 26. — Inferius pro terrenilatis Vat slrenuitalis.
« Gfr. tom. III. pag. 728, nota 1.
ol Deo »? Unde lob nono: « Si repente interroget, quis respondebit ei? Aut quis potest ei dicere: Cur ita facis »? — Et ideo qui cum Christo contendunt necessario confunduntur; propter quod subdit: Et mirati in responso eius tacuerunt, per evidentem confusionero; unde Glossa: «Qui credere debuerunt mirati sunt, quod non habent locum tentandi ». Unde Chrysostomus: « Malitia confunditur aliquando, corrigitur autem nunquara; sicut qui vult claudere aquae currentis meatum, aliunde semitara rumpit, ita et malitia ». Unde non tacebant ex prudentia, sicut di-. „, « n..» citur Ecclesiastici vigesimo: « Est tacens qui mvenitur sapiens». « Homo sapiens tacebit usque ad tempus». Nec ex reverentia, sicut ille, de quo Ecclesiastici trigesimo secundo: « Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia ». Nec ex patientia, sicut ille Isaiae quadragesimo secundo: « Tacui, semper silui, patiens fui ». Nec e%.pace intrinseca; Threnorum tertio: « Sedebit solitarius et tacebit ». Sed ex confusione aperta, sicut illi, a quibus Dominus quaesivit Marci tertio: « Si licet Sabbatis bene facere, an maie; animam salvam facere, an perdere? At illi tacebant »; et primi Regum secundo: « Impii in tenebris conticescent » etc. Confatatio Saddaoaeoram eTrantiam ex ignorantia qaoad dao.
- Accesserunt autem quidam. Postquam confutavit infldelitatem errantium ex malitia, hic secundo confutat incredulitatem errantium ex ignorantia; et habet haec pars duas. In prima confutat errorem circa resurrectionem; in secunda vero, circa inca7'nationem, ibi: Dixit autem ad HIqs.
Primo oonfatataT otiot oirea resurrectionem per dao.
In describendo autem confutationem erroris Sadducaeorum de finali resurrectione procedit hoc ordine: primo namque praemittit quaestionem erroneam; secundo adiungit responsionem veridicam, ibi: Et ait illis Lesus: Filii huius etc.
Circa quaestionem erroneam introducuntur Sadducaei ut negantes verum, ut allegantes praece- Scilicet interlineam (ex Beda, qui sequitur Hieron., III. Comment. in Mallh. 22, 22.), in qua pro debuerunt textus ori- Rinalis debuerant.
2 Homil. 42. in Itfalth. 22, 1S. in principio (Op. imperfect.). Textus originalis post nunquam plura addit et ultimam propositionem sic exhibet: Quemadmodum, si aliquis claudere voluerit aquae currentis meatum, si una ex parte exclusa fuerit aqua, violentia aliunde sibi semilam rumpit; sic et eorum malignitas ex una parte confusa, aliunde sibi aditum adinvenit. ptum, ut proponentes casum, ut interrogantes dubium, per quod praecipitabantur in errorem praedictum.
(Vers. 27.). Primo igitur quantum ad errorem Sadducaeorum negantium verum dicit: serunt autem quidam Sadducaeorum, qui negant, esse resurrectionem, et per consequens destruebant fundamentum divinae culturae. Unde Chrysostomus: « In omni re aut actu agendi virtus spes est praemii futuri. Qui enim arat arat, ut metat; et qui pugnat pugnat, ut vincat ». Et post: « Tolle ergo spem resurrectionis, et soluta est tota observantia pietatis »; primae ad Corinthios decimo quinto *<: « Quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? Ut quid et baptizantur pro illis? Ut quid et nos periclitamur omni hora »? Resurrectionem autem negabant Sadducaei tum propter aaimarum mortalitatem, quam credebant; unde Glossa: « Sadducaei credebant, animas interire cum corpore »; tum etiam propter corporum irreparabilitatem. — Et pro eis videtur esse quod dicitur in Psalmo: « Exibit spiritus eius et revertetur in terram suam» etc; item: « Sepulcra eorum domus illorum in aeternum »; et lob decimo quarto: « Homo, cum dormierit, non resurget, donec atteratur caelum » elc. Sed hic non dicunt, resurrectionem non esse futuram, sed potius usque ad flnem iudicii differendam. — Nam quod spiritus sint immortales, hoc probat ipsorum intellectus, appetitus et actus virtuosus; quod vero corpora reparentur, hoc manifestat simul divina iustitia, divina clementia et divina potentia. Unde contra tales dicitur primae ad Corinthios decimo quinto: « Sed dicet aliquis: Quomodo resurgent mortui? Aut quali corpore venient? Insipiens tu, quod seminas non viviflcatur, nisi prius moriatur. Et quod seminas, non -corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, utputa tritici, aut alicuius ceterorum. Deus enim dat ilU corpus, sicut vult et unicuique seminum propriura corpus »; et post: « Oportet, corruptibile hoc induere incorruptionera, et mortale hoc induere
(Vers. 27. 28.). Secundo quantum ad inqui- 0 7 7 71. sitionem Sadducaeorum allegantmm praeceptum Hom. 42. in Matth. 22, 23. (Op. imperfect.), ubi etiam altera habetur sententia. In priori sententia C D G H omiltimt praemii.
subditur: Et interrogaverunl eum dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis, scriptura scilicet authentica et iusta, secundum illud Ecclesiastici vigesimo quarto: « Legem mandavit Moyses in praeceptis iuslitiarum B; unde Deuteronomii trigesimo primo: « Postquam scripsit Moyses verba Legis huius in volumine atque complevit, praecepit Levitis, qui portabant arcam foederis, dicens: Tollite hbrum istum et ponite in latere arcae » etc. Quidquid igitur Moyses scripsit, est authenticum, ideo scripturam eius tanquam aulhenticam proponunt. — Propter quod subditur: Si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratrisuo. Hoc scribitur Deuteronomii vigesimo quinto: « Quando habitaverint fratres simul, et unus ex illis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri, sed accipiet eam frater eius et suscitabit semen fratris sui et primogenitum ex ea fdium nomine fratris sui appellabit, ut non deleatur nomen eius ex Israel ».
Litteralis autem ratio huius erat ad foveudam caritatem inter propinquos et refrenandam cupiditatem et servandam fldeUtatem et conservandam generationem carnalem. Secundum spiritualem jj,jgj]jggjjjjp[, frater noster est Christus; Canticorum octavo: « Quis det te mihi fratrem meum, sugentem ubera matris meae » etc.; et Psalmus: « Narrabo nomen tuum fratribus meis ». Uxor eius est Ecclesia; Apocalypsis decimo nono: « Venerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparavit se ». Hic mortuus cst ante fideUum raultitudinem, qui sunt filii Dei; loannis primo: « Dedit eis potestatem fihos Dei fleri» etc., et hoc in morte; loannis undecimo®: « Lesus moriturus erat pro'gente, et non tantum pro gente, sed ul filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum ». Ut frater huius uxorem accipit qui gerit Ecclesiae curam, non ut generet fllios carnales, scd spirituales, sicut PauUis; primae ad Corinthios quarto: « In Christo Iesu per Evangelium ego vos genui ». Et hos non nomine proprio, sed fratris debet appellare, quia non in nomine suo, sed Christi debet eos baplizare, secundum illud primae ad Corinthios primo: « Nunquid PauUis pro vobis cruciUxus est? Aut in nomine Pauli baptizaU estis »? Ei autem, qui hoc negHgit implere, imponi debet poena discalcea tionis, secundum illud Deuteronomii vigesimo quinto: « Si responderil: Nolo eam uxorem acciiere; accedet mulier ad eum coram senioribus populi et tollet calceamentum de pede eius et spuet in faciem eius et dicet: Sic fiet homini, qui non aedificat domum fratris sui »; quia ei qui non vult semen Christi suscitare, debet auferri auctoritas praedicandi, quae intelligitur per ablationem calceamenli, secundum illud ad Ephesios sexto: « CalceaU pedes in praeparationem Evangelii pacis ». Propler quod Deuteronomii vigesimo terlio: « Non intrabit eunuchus, attriUs vel amputaUs testiculis, Ecclesiam Domini ». Quocontra dicitur de viris sanclis Ecclesiastici quadragesimo quarto: « Cum semine eorum permanent bona, hereditas sancta nepotes eorum ».
(Vers. 29. 30. 31. 32.). Tertio quaolum ad allegalionem ipsorum mtroducentium casum subditur: Septem ergo fratres erant, et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis. Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio. Et tertius accepit illam. Simililer et omnes septem el non reliquerunt semen et mortui sunt. Nouissima omnium mortua est et mulier. Potuit
eSSe, qUOd hoc flngerent tanquam possibile; unde Glossa: « Qui resurrecUonem corporum non credunt et animas putant interire cum corpore turpitudinem fabulae confingunt». Talibus fabulis vacare solent ludaei; propter quod primae ad Timotheum primo: « Rogavi te, ut remaneres Ephesi, ut denuntiares quibusdam, ne aUter docerent neque intenderent fabulis et genealogiis interminaUs, quae quaestiones magis praestant quam aediflcaUonem ». — Vel potuit esse, quod hoc fuit ad Utteram et introducatur hic secundum divinae ordinaUonis spiritum propter figuram. Nam spiritualiter per istos septem, qui mortui sunt sine hberis, mtelhgitur universitas reproborum, qui nullum fructum reUquerunt; unde Glossa: « Hi seplem omnes reprobi sunt, qui tota hac vila, quae septem garet in mnm prosequilur Postquam ergo Christus passus est, ipsius uxorem. Vcrs. 15. ct subinde 1, 13.
diebus est, steriles a bono operesunl». Hi possunt intelligi per septem viros Sarae, de quibus dicitur Tobiae tertio, quod interfecti fuerunt a daemonio, nomine Asmodaeo; quia Sapientiae tertio dicitur: « Ab iniquo toto semen exterminabitur». — Vel perseptem viros intelliguntur seplem capitalia vitia, quibus anima servit, de quibus Lucae undecimo: « Assumit septem spiritus nequiores se». — Vel quinque sensus et duplex consideratio rationis, quae intelliguntur per mulierem septemviram; de qua dicitur loannis quarto: « Voca virum tuum ». Qui enim subiicit se sensibus carnis fructum non parit; lob vigesimo quarto: « Pavit sterilem, quae non parit, et viduae non bene fecit »; quia, sicut dicitur ad Galatas sexto, « qui seminat in carne de carne et metet corruptionem »; et primae loannis secundo: « Transit mundus et concupiscentia eius».
(Vers. 33.). Quarto quantum ad cavillatiouxor? Siquidmn septem habuerunt eam uxorem, quasi dicant: non magis est unius quam alferius: ergo aut habebunt omnes, aut nuUus. Si ergo utrumque est inconveniens, contra Legem est ponere resurrectionem. — Ex quo apparet, quod isti errabant circa resurrectionem propter carnalem inlellectum spiritualis Scripturae et spiritualis gloriae; unde carnalis intelligentia necat, dum spirituales depravat Scripturas; propter quod secundae ad Corinthios tertio: « Littera occidit, spiritus autem vivificat». Ideo loannis sexto: « Verba, quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt »; propter quod primae ad Corinthios decimo quinto: « Hoc autem dico, quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, neque corruptio incorruptionem », id est, qui carnaliter sapiunt. Et tales erant hi Sadducaei, qui, non intelligentes nobilitatera spiritus rationalis nec intellectum Scripturae spiritualis nec potestatem Dei omnipotentis, non putabant resurrectionem futuram. Ideo dicitur Matthaei vigesimo secundo: « Erratis, nescientes Scripturam neque virtutem Dei ».
(Vers. 34.). Et ait illis Lesus etc. Post in-.... l- » lquisitionem erroneam submngit hic responsionem secundum Bedam, qui sequitur Ilieron., III. Commenl. in Mattli. 22, 24. seqq.; dicitur: Potesl autem fleri, ut in gente eorum hoc aliquando acciderit. veridicam. Circa quam introducuntur qualuor, scilicet veiHtatis assertio, assertionis ratio, rationis confirmatio et confirmationis laudatio.
Primo quantum ad veritatis asserit&nem dicit: Et ait illis Lesus: Filii huius saeculi nubunt et traduntur ad nuptias, propter habendam successio- _,,. a rrr r nem, sicut Tobiae octavo: « Tu, Domine, scis, quia non luxuriae causa accipio sororera meara coniugera, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur noraen tuum in saecula saeculorum ». Et hoc matrimoniura, licet posset esse virorum spiritualiura, non est tamen nisi in carne viventium; unde filii culi non sonat in vitium. Alii vero nubunt propter solam delectationis expletionem, de quibus Genesis sexto: « Videntes filii Dei Glias horainum, quod essent pulcrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant »; et supra decimo quarto: « Uxorem duxi, et ideo non possum venire». Et tunc filii saeculi sonat in vitium, sicut et supra decimo sexto: « Filii huius saeculi prudentiores sunt filiis lucis » etc. Et hi sunt filii ancillae, de quibus ad Galatas quarto: « Non heres erit filius ancillae cum filio liberae ». Sed neutrum horura eris in resurrectionibus, nec successio nec carnalis delectatio.
(Vers. 33.). Ideo subdit: Jlli vero, qui digni habebuntur saecub illo et resurrectione ex mortuis, neque nubent neque ducent uxores; neque nubent, quantum ad ferainas, neque ducent uxores, quantum ad viros. Dignos resurrectione vocat iustos. Loquitur enim hic speciahler de resurrectione iustorum, qui non tantum resurgent, verum etiam immutabuntur, secundum illud primae ad Corinthios decimo quinto: « Omnes quidem resurgemus, sed non oranes irarautabimur ». « Canet enira tuba, et mortui resurgent incorrupti ». Licet igitur mah resurgant cum bonis, sicut dicitur loannis quinto: « Venit hora, in qua omnes, qui in monuraentis sunt, audient vocera Filii Dei »; tamen de bonis specialiter loquitur, qui erunt elevati supra tempus.et teraporales raotus, ac per hoc et supra coniugiura et omnem carnalem actum.
(Vers. 36.). Secundo quantum ad asertionis rationem subdit: Neqite enim ultra mori
poteruntrex quoseqnitur, quod uxores non habebunt. Unde Beda: « Cum connubia propter filios, fllii propter successionem, successio sit propter mortem; ubi ergo non est mors, neque connubia ». — Sed tunc potest ex hoc argui, quod cum in paradiso non esset mors ante peccatum, quod connubia non fuissent. — Et responsio est ad hoc, quod licet non esset mors e necessilate, sicut nunc, erat tamen ex po.ysibilitate, quia primi parentes habebant corpus animale, sed post resurrectionem eril corpus spirituale, secundum illud primae ad Corinlhios decimo quinto: « Seminatur corpus animale, surget spirituale; seminatur in infirmitate, surget in virtute; seminatur in ignobihtate, surget in gloria». — Ideo subdit: Aequales enim Angelis sunt et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis, id est, sicut Angeli sunt immortales, incorruptibiles, supra tempus et variationes motuum temporalium; sic erunt boni, quia post resurrectionem tunc erimus aequales Angelis secundum gloriae dignitatem; propter quod Apocalypsis vigesimo primo: « Mensura hominis, quae est Angeli ». Nec mirum, quia tunc eriraus Deo per gloriam assimilari, secundum illud primae loannis tertio: « Nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit, quid erimus. Scimus, quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbiraus eum, sicuti est ». Unde Rabanus: « Sunt sicut Angeli Dei in caelis, qui gloria resurrectionis innovati, absque ullo mortisraelu, absque ulla labe corruptionis, absque ullo terreni status actu perpetua Dei visione fruuntur. Ad quam necesse est, angelicae dignitatis aequalitatem quisquis ascendere desiderat, minimis fratribus pie agendo condescendat ». Et hoc recte dicit, quia non potest Angelis esse in gloria similis qui non vult in ministerio assimilari.
(Vers. 37.). Tertio quantum ad rationis subiungitur: Quiavero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, id est verbum Domini, quod dixit Moysi in visione illius rubi ardentis et non combusti, secundum quod dicitur Exodi tertio: « Apparuit ei Dominus in flamma ignis de medio rubi, et videbat, quQd rubus arderet et non combureretur »; et sequitur, quwJ Dominus locutus est verba, quae sequuntur hic: Sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum lacob; Exodi tertio- « Vocavit Dominus Moysen de medio rubi » «et ait: Ego sum Deus Abra-' ham et Deus Isaac et Deus lacob ».
(Vers. 38.). Ex hoc auteni vult Dominus inferre resurrectionem futuram, cum addit: Deus autem non est mortuorum, sed viventium. Omnes enim vivunt ei. Ex quo sequitur, quod vivunt ei vel actu vel potentia; sed omnes isti erant morlui actualiter: ergo vivebant Deo quantum ad posse et dispositionem. Necesse esl igitur futuram ponere resurrectionem '». — Sunt aulem multa testimonia m veteri testamento, per quae probari potest resurrectio morluorum; Isaiae vigesimo sexto: « Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent »; et Ezechielis trigesimo septimo: « Ossa arida, audite verbum Domini: Ecce » etc.; item, Danielis duodecimo: « Multi de his qui dormiunt in terrae pulvere, evigilabunt »; item, lob decimo nono: « Scio, quia Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum »; item, Osee sextoi: « Post duos dies vivificabit nos, in die tertia suscitabit nos »; item, loelis tertio: « Consurgant et ascendant gentes in vallem losaphat » etc; item, secundi Machabaeorum septimo: « Ipse spiritum cum misericordia vobis dabit et vitam ». — Sed Dominus nullum horum septem testium introduxit, quia Sadducaei, quibus respondebat, solum Pentaleuchum recipiebant; unde Glossa: « Poterat apertiora de resurrectione dare testimonia Prophetarum, sed Prophetas Sadducaei non recipiunt». Vel ideo, quia per hoc probat vitam animarum post mortem, quam Sadducaei negabant, et haec erat radix sui erroris. Vel ideo, quia in istius verbi allegatione simul clauditur mysterium Trinitalis in trina Dei iteratione, mysterium triplicis virtutis, scilicet fidei, spei et caritatis, in tribus
Patribus praedictis, mysterium incarnationis in rubo ardenti et etiam mysterium passionis, et in tota auctoritate mysterium resurrectionis, et ita quasi totum mysterium fides christianae; quin omnis mysteriorum figura et verborum varielas consummata est in Verbo incarnato, secundum illud Isaiae vigesimo octavo: « Consummationem et abbreviationem audivi » etc.; et ad Hebraeos primo: « Mullifarie » etc.
(Vers. 39.). Quarto quantum ad confirmationis coUaudalionem adiungit: Respondentes autem quidam scribarum dixerunt ei: Magister, bene dixisti. Hoc commendabant scribae, quia erant de fecta Pharisaeorum, qui dicunt, resurrectionem esse. Unde Matthaei vigesimo secundo dicitur, quod « Pharisaei videntes, quod silentium imposuisset Sadducaeis, convenerunt in unum », quia ex hoc applaudebant ei. De hoc enim erat contenlio inter Sadducaeos et Pharisaeos; unde Actuum vigesimo tertio: « Sciens Paulus, quia una pars est Sadducaeorum et altera Pharisaeorum, exclamavit in concilio: Viri fratres, ego Pharisaeus sum; de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor. Et cum haec dixisset, facta est dissensio inter Pharisaeos et Sadducaeos, et soluta multitudo. Sadducaei enim dicunt, non esse resurrectionem mortuorum neque Angelum neque spiritum, Pharisaei autem ulrumque confitentur ».
(Vers. 40.). Quoniam ergo utrosque confuderat 5, ideo utrique tacebant; unde subditur: Et amplius non audebant eum qmdquam inter?'ogare; ex quo apparet, quod non interrogabant studio addiscendi, sed vincendi et superandi; unde Glossa: « Confutati in sermonibus, non amplius inlerrogant, sed aperte comprehensum Romanae potestati tradunt. Ex quo intelligimus, venena invidiae posse superari, sed difflcile quiescere». Ideo non audebant interrogare eum, quia videbant aliquid divinum in se habere, cum quo disputarc tutum non est; lob nono: « Quantus sum, ut respondeam ei et loquar verbis meis cum eo? Qui, etiam si habuero quippiam iustum, non respondebo, sed meum iudicem deprecabor ». Verificatum est igitur in his illud Psalmi: « Defecerunt scrutantcs scrutinio »; et ideo: « Accedat homo ad cor altum, et exaltabitur Deus ».
Seonndo confutataT emi ciioft mysterium incarnationis, de qao tria.
- (Vers. 41.). Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt etc. Postquam confutavit errantes circa mysterium resurrectionis, hic confutat errantes circa mysterium incarnationis, qui scilicet non credunt, Christum esse verum hominem et Deum. Facit autem hoc Christus quaerendo et introducendo quaestionem, quam impossibile est dissolvere, nisi credatur et intelligatur Christus duplicis esse naturae. In bac igitur quaestione Christus, magister fidei, proponit ipsius Christi generationem carnalem a ludaeis communiter creditam; secundo assumit generationem aeternalem a Propheta praedicatam; et concludit apparentem utriusque.controversiam.
» Primo igitur quantum ad generationem Christi carnalem communiter creditam dicit: Dixit auicm ad illos: Quomodo dicunt, Christum filium esse David? Hoc communiter dicunt ludaei omnes et etiam omnes viri christiani. Nam ipsi David facta est de Christo repromissio, sicut in Psalmo dicitur: «De fructu ventris tui ponam super sedem tuam»; et secundi Regum septimo: « Suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum eius et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum ». Hoc non potgst dici nisi de Christo, Angelo attestante, secundum illud supra primo: « Dabit illi Dominus Deus sedem David, patris eius, et regnabit in domo lacob in aeternum». Ideo recte « clamabant turbae: Hosanna filio David; benedictus qui venit in nomine Domini »1 Matthaei vigesimo primo. Et hoc Apostolus praedicabat secundum illud secundae ad Timotheum secundo: « Memor esto, Dominum lesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum »; et Actuum secundo dixit Petrus: « Propheta ergo cum esset David, et sciret, quod iureiurando iurasset illi Deus, de fructu lumbi eius sedere super sedem eius, providens locutus est de resurrectione ».
- (Vers. 42.). Secundo quantum ad generationem aeternalem a Propheta praedieatam subdit: Et ipse David dicit in libro Psalmorum: Dixit Dominus domino meo: Sede a dextris meis. Hoc
absque dubio David de verbo ad verbum dicit in Psalmo S qui est de duabus naluris Christi excellentissime et profundissime tractans. Constat enim, quod illud intelligitur de Christo. Nam nulli dedit Deus regnum supremum, sacerdotium aeternum et iudicium universorum nisi Christo; et hoc totum in illo Psalmo describitur. Oportet igitur, quod versus iste de Christo intelligatur; in quo exprimit ipse David, Spiritu sancto afllatus, Filii aeternam generationem in hoc quod dicit: « Dixit Dominus Domino meo »; dicere enim nihil aliud est quam verbum mente concipere; quod quidem dicere non potuit esse in Deo nisi ab aeterno, quia, sicut dicitur lob trigesimo tertio, « semel loquitur Deus et secundo idipsum non repetit». Et ideo loannis primo: « In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deura, et Deus erat Verbum ». Dixit ergo aeternaliter, cum Filium genuit; Psalmus: « Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te». — Expriad Hebraeos primo: «Qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram Maieslatis in excelsis» etc. usque ibi: « Ego hodie genui te ». Ideo ad Philippenses secundo: « Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo». Sessio ergo ilia non dicit positionem localem, sed potius summam quietem, dignitatem et auctoritatem, ac per hoc et aequalitatem, quae soli Filio competit. Ideo corruit lucifer, qui eam appetiit; Isaiae decimo quarto: « Quomodo cecidisti, lucifer! qui mane oriebaris, qui dicebas in corde tuo: Super astra Dei exaltabo solium meum et sedebo in monte testamenti et similis ero Altissimo ».
- (Vers. 43.). Exprimit nihilominus ipsius Filii injper/wm universale, cum addit: Donec ponam inimicos tuos scabeUuin pedum tuorum; Psa.- mus: « Omnia subiecisti sub pedibus eius » etc, quia per virtulem omnipotenlem et regit bonos et conculcat perversos. Unde primae ad Corinthios decimo quinto: « Oportet, illum regnare, donec ponat inimicos suos sub pedibus suis »; «omnia enim subiecit sub pedibus eius »; Isaiae quadragesimo quinto: « Haec dicit Dominus Christo meo Cyro, cuius apprehendi dexteram, ut subiiciam omnes gentes et dorsa regum vertam » etc. Nam de Christo dicilur Apocalypsis decimo nono: « Habebat in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum » etc.
50.'(Vers. 44.). Tertio quantum ad utriusque ccadoMar apparentem controversiam subdit: David ergo do- otriqTipminum illum vocat, et quomodo filiu eius est? "otSH Impossibile enim est dicere, quod secundum naturam humanam Christus esset dominus David, quia Christus nondum erat natus nec rx)nceptus; et praeterea, nunquam Dlius dicitur dominus patris sui; et iterum, David, cum esset rex excelsus, non videlur, quod aliquem purum hominem dominum habuerit. Restat igitur, quod cum Christus secundam eandera naturam David regis non possit dici simul esse verus fdius et dominus, necesse est, simul ipsum esse Deum et hominem. Et hoc quidem est verum, quod nullus potest inficiari, nisi totaliter infringat Scripturam et fidem a patribus acceptam.
- Sunt autem de hac duplici natura Chrisli Quare hoc it-! -,... -.. teatimoDioni multiplicja teslimonia in Scnptura, sed magis hoc eiectum sit. testimonium accepit, tum quia David inter Prophetas de Christo excellentissime prophetavit, tum etiam, quia Psalmus ille, ex quo versus iste accipitur, excellentissime exprirait tolius veritatis fidei sacramentum. Unde et Cassiodorus de illo Psalmo dicit, quod « est speculum caelestis arcani, armarium sanctarum Scripturarum, ubi totura summatim dicitur, quidquid utriusque testamenti narratione decantatur ». — Nara totius utriusque testamenti intentio principa-Lociscriptarae Dotaaiii. liter versatur circa Christi utramque naturara, de qua ipse David: « Descendet sicut pluvia in vellus »; et post: « Sit nomen eius benedictum in saecula»; et iterum: «Speciosus forma prae filiis horainum »; et post: « Sedes tua, Deus, in saeculura saeculi »; et Baruch tertio: « Hic est Deus noster, et non aeslimabitur ahus adversus eura ». «Post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est »; et Isaiae septimo: « Ecce, virgo concipiet et pariet flliura, et vocabitur nomen eius Emmanuel»; et Isaiae nono: «Parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis, et vocabitur nomen eius admirabilis, consiliarius, Deus, fortis » etc. Item, Isaiae quinquagesimo tertio: « Ascendet sicut virgultum »; et post: « Generationem eius quis enarrabit »? Et Michaeae quinto: « Et tu Bethlehem Ephratha, parvulus es in millibus
' Glossa interlinearis: Quomodo repugnantia sunt haec secundum noslrum intellectum, si purus homo est! Cfr..Vnibros., X. in Luc. c. 20. n. I. seqq.
ol luda; ex te enim egredielur qui sit dominator in Israel; et egressus eius ab initio, a diebus aeternitatis ». Ideo ad Romanos primo: « Qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute, secundum spiritum sanctificationis » etc; et ad Romanos nono: « Quorum est adoptio flliorum et gloria et testamentum et legislatio et obsequium et promissa, quorum patres, ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia benedictus Deus». Et hoc expresse dicitur loannis primo: « In principio erat Verbum »; et post: « Verbum caro factum est et habitavit in nobis, et vidimus gloriam eius » etc. Postremo ipse Christus, loannis octavo: « Principium, qui et loquor vobis »; et Apocalypsis ultimo: « Ego sum alpha et omega, primus et novissimus, principium et finis ». « Ego sum radix et genus David, stella spleudida et matutina ». — In hoc igitur « finem constituit suae doctrinae », sicut dicit Ambrosius; quia in hoc est fundamentum christianae religionis, in quo radicatur et clauditur omne credendum, scilicet quod credatur Christus homo et Deus. Nam omnes articuli vel ad Divinitatem vel ad humanitatem reducuntur; et ideo dicebat Apostolus primae ad Corinlhios tertio: « Ut sapiens archilectus fundamentum posui; fundamentum autem ahud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Lesus». Et ipse etiam est complementum, secundum illud Ecclesiastici quadragesimo tertio: « Multa dicimus et deflcimus in verbis, consummatio autem sermonum ipse est ».
Infomatio discipnloiam ad piadentiam, de qua tria,
- Audiente autem omni populo etc. Postquam confutavit Pharisaeos errantes ex malitia et Sadducaeos errantes ex ignorantia, hic tertio informat discipulos ad prudenliam. Et quoniam prudentia in tribus consistit, scilicet jn cautela mali, eligentia boni et providentia futuri; ideo pars ista habet tres parles. In quarum prima informat discipulos ad cautelam malorum; in secunda invitat ad eligenliam meliorum, ibi: Respiciens autem vidit etc.; in tertia vero, ad providentiam futurorum, ibi: Et quibusdam dieentibus de templo etc.
Infonnatio ad oaatelam guataoi malorum.
Informat ergo discipulos ad cautelam malorum, quae erant in scribis et Pharisaeis, ne eorum exemplo diverterent a tramite veritatis; et hoc quidem facit revocando discipulos a quadruplici vitio scribarum, scilicet a cultu vestrum, ambitione honorum, appetitu divitiarum et simulatione virtutum. Primum spectat ad lasciviam, secundum ad vanam gloriam, tertium ad avaritiam, quartum ad fraudulentiam; ad quae quatuor tanquam ad quatuor rotas currus Pharaonis reduci habent omnia mala.
- (Vers. 45. 46.). Primo ergo quantum ad cultum vestrum, qui erat scribarum vitium manifestum, dicit: Audiente autem omnipopulo, dixit discipulis suis: A ttendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis. Ideo autem dixit: omni populo audiente, quia hoc erat vitium manifestum, et ideo in manifesto redarguendum, secundum illud primae ad Timotheum quinto: « Peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant »; et hoc ipsis praesentibus dixit, ne faceret contra illud Levitici decimo nono: « Non maledicas surdo » etc. Ideo autem magis de scribis loquitur, quia efficaciores ad nocendum erant, quia videbantur viri fide digni in verbo et imitandi exemplo. Unde Glossa: « Duplici ratione iubemur attendere a vanae gloriae cupidis, ne vel eorum simulatione decipiamur, vel eorum exemplo ad amorem temporalium inflammemur ». Attendendum est-ergo, ne quis eos imitetur in cultu vestrum, qui intelligitur in nomine stolarum. Dicuntur enim stolae camisiae albae et longae, quibus utebantur scribae; unde Glossa super hoc: « Volunt ambulare in stolis, id est cultioribus vestimentis induti in publicum procedere; quod reprehenditur in divite, qui induebatur purpura et bysso ». Et ideo Augustinus dicit in ReguJa i: « Non affectetis vestibus placere, sed moribus»; et-Ecclesiastici undecimo: « In vestitu ne glorieris unquam »;
et primae ad Timotheumultimo: « Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus ».
S4. Secundo quantum ad ambitionem honorum, quae erat scribarum vilium detestandum, subdit: Et amant salutationes in foro, quantum ad gloriam m verbo, quasi dicat, quod volunt salutari in In loco publico prius tempore, alliori voce et inclinato capite; quocontra supra decimo: « Neminem per viam salutaveritis » etc. — Et primas cathedras in synagogis, quantum ad gloriam in ofpcio; quocontra Ecclesiastici septimo: « Noli quaerere ab homine ducatum neque a rege cathedram honoris ». — Et primos discubitus in conviviis, quantum ad gloriam m signo; quocontra supra decimo quarto: « Cum invitatus fueris ad nuptias, recumbe in novissimo loco». Reprehendit autem scribas, non quia saluta,ri sit naalum, vel super cathedram poni, yQ primo loco in convivio colhcari, sed quia talis appetitus et gloriatio talis merito debet reprehendi. Unde Beda: « Non salutari in foro, non primas sedes vetat eis quibus debetur ex ordine ofEcii, sed eis qui indebile amant. Animum enim, non gradum redarguit». Arguitur ergo in scribis non excellentia dignitatis, sed ambitio honoris. Nam in his veritas locum non habet, secundum illud loannis quinto: « Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem. accipitis et gloriam, quae a solo Deo est, non quaeritis »? Et de hac gloria Osee quarto: « Gloriam eorum in ignominiam commutabo ». Et talis debet contemni; Isaiae vigesimo tertio: « Dominus exercituum cogitavit hoc, detrahere superbiam omnis gloriae et ad ignominiam universos inclytos terrae»; et primi Machabaeorum secundo: « Gloria viri peccatoris stercus et vermis est; hodie extoUitur et cras non invenietur ».
Chapter 21 of 25