Skip to the text

Capitulum VII

  1. Quantum ad verae oSedientiae fruclum subiungit: Inundatione autem facta etc. Observatio namque divinorum mandatorum firmat contra impulsum tentationum, quam designat per inundationem quantum ad tentationem exteriorem a daemonibus, secundum iUud Isaiae octavo: « Adducet Dominus aquas fluminis fortes et multas, regem Assyrjorum»; et infra: « Et ibit per ludam transiens et inundans usque ad collum »; hic aperte designat diabolum; et lob vigesimo primo: «Quoties lucerna impiorum exstinguetur, et superveniet eis inundatio »? — Designat etiam tentationem per illisionem fluminis, cura addit: Illisum est flumen domui illi, quantum scilicet ad tentationem interiorem, scilicet timoris, vel doloris, vel laetitiae, vei amoris; Nahum secundoi: « Portae fluviorum apertae sunt »; quod quidera flt, quando ingrediunlur tentationes interius, ut possit claraare illud Psalmi: « Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam ». — Sed hae tentationes non praevaient contra divinorura mandatorum observatores; propterea subditur: Et non potuit eam movere; Proverbiorum decimo: « Quasi tempestas transiens non erit impius.

iustus autem quasi fundamentum sempiternum »; in Psalmo: « Perflce gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea ». — Huius autem stabilitatis ratio redditur, cum adiungitur: Fundata emm erat supra firmam petram. Hinc dicitur de iusto Isaiae vigesimo secundo: « Figam illum paxillum in loco fideli ». Haec quidem fixio est per caritatem; ad Romanos octavo: « Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius »? — Verae igitur obedientiae fructus est victoria tentationis exterioris et interioris per virtutem stabilis fundamenti.

  1. (Vers. 49.). Qui autem audit et non facit. Hic post commendationem vere obedientis sub-..... iUDgit vitwperiuM negligentis, praemittens negligentis vitium, addens periculum et subiungens praecipitium.

Praemittit igitur negligentis vitium, cum dicit: Qui autem ttudit et non facit, sicut Balaam, Numerorum vigesimo quarto: « Dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi ». — Hic reprehensibilis est, quod ostendit per simile, cum subdit: Similis est- homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamenlo. Terram vocat locum inconstantem et facile mobilem, secundum illud Psalmi: « Non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis, quem proiicit ventus a facie terrae»; Isaiae vigesimo quarto: « Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, et auferetur sicut tabernaculum unius noctis »; lob quarto: « Quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum

Seoundo deolaiatai sablimitaB in Oootoie tiiplioitei.

  1. Cum autem implesset omnia verbd sua etc. Postquam prosecutus est Evangelista doctrinae Christi veritatem hic ad ipsius commendationem manifestat Doctoris sublimitatem, quam ostendit esse praecipuam propter tria, scilicet propter excellentiam potestatis; propter evidentiam veritatis, ibi: Et exiit hic sermo etc.; et propter affluentiam pietatis, ibi: Rogabat autem illum quidam de Pharisaeis. Excellentia potestatis ostenditur in operando magna miracula; evidentia veritatis, in approbando vera testimonia; affluentia pietatis, in condonando peccata.

' Ita etiam Card. Hugo; Vulgata superpeiram. — Subinde allegantur Isai. 22, 23. et Rom. 8, 35. habent fundamenlum, consumuntur velut a tinea »! Et hoc est, quia non sunt « in carilate radicati », sed in terrena cupiditate; Sapientiae quarto: «.dulterinae planlationes non dabunt radices ».

  1. Adiungit negligentis periculum in iilisione fluminum, cum adiungit: In quam rursus est fluvius, id est tentatio impellens, ex qua imminet periculum ruinae; Ezechielis decimo tertio: « Dic ad eos qui liniunt parietem absque temperamento, quod casurus sit partes. Erit enim imber inundans, et dabo lapides praegrandes desuper irruentes et ventum procellae dissipantem ». De talibus Isaiae vigesimo octavo: « Flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem; quandocumque pertransierit, tollet vos ». Hi enim sunt, de quibus dicilur infra octavo: « Ad tempus credunt et in tempore tentalionis recedunt»; et hi sunt « qui non habent radices ».

  2. Subiungit postremo negligentis praecipitium, cum ait: Et continuo cecidit, et facta est ruinadomus illius magna; Zachariae decimo quarto: « Erit ruina equi et muli, cameli et asini et omnium iumentorum », id est omnium horainum animalium et negligentium et impiorum; Sophoniae primo: « Haec dicit Dominus: Congregans hominem et pecus, congregans volatilia caeli et pisces maris; et erunt ruinae impiorum, et disperdam homines a facie terrae ». Nec mirum, quia, Proverbiorum quarto, « via impiorum tenebrosa; nesciunt, ubi corf uant ». — Ex periculo igitur et vituperatione negligentium et commendatione obedientium sufiicienter invitatur ad diligentiam agendorum, et in hoc documenta divina habent terminum.

Primo pioptei ezoellentiam potestatis piobatam

pei dno miiaonla.

Quantum ad primum intelligendum, quod prima pars habet duas secundum duo miracula, quorum primum est curatio pueri morituri; secundum est resuscitatio adolescentis iam mortui, quae ibi describitur: Et factum est deinceps etc. In sanatione namque morituri ostenditur dominus vilae, qui potest vitam pereuntem salvare; in suscitatione mo)'- tui, dominus mortis, qui potest mortem superare. Item, in sanatione corporis morituri ostenditur dominus corporum, qui potest corpus reparare; in

suscitatione mortui, dominus animarum, qui potest animas ad corpora revocare.

Quantum igitur ad curationem pueri aegrotantis mirabiliter consummatam tria introducit Evangelista ad explicationem miraculi facientia. Primum est opportunitas faciendi miraculum. Secundum est dignilas impetrandi remedium, ibi: Cum amlisset de Iesu, misil etc. Tertium est congruitas accelerandi bene/icium, ibi: Et cum iam non longe esset etc. — Opportunitas autem faciendi miraculum colligitur ex tribus, scilicet ex temporis commoditate, ex loci cong'nitate et ex morbi necessitate.

  1. (Vers. 1.). Primo igitur quantum ad commoditatem temporis dicitur: Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, id est post tempus praedicationis et eruditionis perfectae et completae, quae spectat ad illum Doctorem, secundum illud Ecclesiastici quadragesimo tertio: « Multa dicilus et deficimus in verbis, consummatio sermonum pse est »; ipse scilicet abbrevialus in carne, secundum illud Isaiae decimo: « Consummatio abbreviata inundabit iustitiam»; et vigesimo octavo: « Consummationem et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum »; hoc dicebat in persona populi audientis Christum ad quem supra quarto Christus dixit: « Hodie impleta est haec Scriptura in auribus vestris », scilicet ludaeorum.

Secundo quantum ad congruitatem loci subditur: [ntravit Capharnaum. Dicitur supra quarto: « Quanta audivimus a te facta in Capharnaum »; unde Malthaei undecimo dicitur: « Et tu, Capharnaum, nunquid usque in caelum exaltaberis »? Quod dicit propter multas virtutes, quas ibi fecit. — Ralio huius est, quia haec est civitas Galilaeae, quae erat in confinio gentium et ludaeorum, ut ostendatur Christus lapis angularis, secundum illud ad Ephesios secundo: « Ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem ». Et in hoc impleta est prophetia Isaiae nono: « Primo tempore alleviata est terra Zabuion et terra Nephthalim, et novissimo aggravala est via maris trans lordanem GaHlaeae gentium » etc.

  1. (Vers. 2.). Tertio quantum ad morbi necessilalem adiungitur: Centurionis autem cuiusdarri servus male habens erat moriturus; et ita gravem habebat morbum, secundum illud Matthaei octavo: « Puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur ». Centurionem autem vocat eum qui praeerat centum militibus; quod faciebant ex industria in proeliis, ut scirent de facili numerum bellatorum; unde erant ibi Iribuni, centuriones, quinquagenarii et decani, qui denominantur a numero eorum quibus praesunt; tribunus autem dicitur qui praeest mille. Et hos ad hortationem populi constituere consuiebatur Moysi; Exodi decimo octavo: « Conslitue ex eis tribunos, centuriones, quinquagenarios et decanos, qui iudicent populum». — Hic centurio, licet plures haberet servos, hunc carum habebat inter alios, et ideo subdit: Qui eral illi pretiosus, id est affectuose dilectus, secundum illud Ecclesiastici trigesimo tertio: « Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua»; quia, secundum illud Proverbiorum decimo septimo, « servus sensatus dominabitur stultis filiis ». Unde servus hic, licet esset infirmus, non tamen erat suo domino onerosus, sed carus propter domini sui pietatem; Proverbiorum duodecimo: « Novit iustus animas iumentorura suorum » etc.

  2. (Vers. 3.). Et cum audisset de Iesu etc. Post opportunitatem faciendi miraculum subdit Evangelista dignitatem impetrandi remedium, quam coiligit Evangelista ex tribus, scilicet ex centurionis reverentia in supplicando, ex seniorum confidentia in postulando, ex Salvatoris clementia in condescendendo. Quae tria in unum concurrentia dignum faciunt servum aegrotum ad inveniendum remedium sanitatis.

Quantum igitur ad centurionis reverentiam sup plicanlem praemittit: Et cum audisset de Iesu, non solum aure corporis, sed etiam aure cordis, secundum illud ad Romanos decimo: « Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi ». Et quia fides facit cum reverentia, accedere, dum admirabilem Dei praedicat maiestatem; ideo subdit: Misit ad eum seniores ludaeorum, quasi ipse non esset dignus accedere nec auderet; sicut filii Israel tempore dationis Legis, Exodi vigesimo, dixerunt ad Moysen: « Loquere tu nobis, non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur ». Et hanc causam ipse reddit infra eodem: « Propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus, ut ventrem ad te ». Et ideo illosmisit, non lanquam nunlios inferiores, sed tanquam digniores. Et ideo mittebat seniores, quia ipsi sunt pro aetate et sapientia reverendi et audiendi; lob duodecimo: « In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia ». — Unde per eos Dominum, interpellabat; quod notatur, cum addit: Roganseum, ul veniret et sanaret servum eius, secundum illud Ecclesiastici trigesimo octavo: « In tua infirmitate ne despicias te ipsum, sed ora Dominum, et curabit <e »; similiter et alium propter te, quia, lacobi ultimo, « oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit ipsum Dominus ».

  1. Sed videtur huic contrariari Matthaeus, qui dicit, quod « ccnturio ipse accessit ad Dominum ». — Sed uou est contrarietas, quia, sicut Beda ait,,,., y- i. Matthaeus loquitur de accessu per fidem, Lucas narrat ordinem rei gestae. Auguslinus etiam dicit, quod secundum communem modum dicitur accedere qui incipit ire; dicitur etiam rogare qui per alium facit. Unde nulla est contrarietas, sed tunc esset, si diceret Matthaeus, quod corporaliter ad eum pervenisset in propria persona, quod non dicit; sed aliquid dicit, quod stat cum dicto Lucae, et unus alterum explicat et confirmat.

  2. (Vers. 4.). Quantum autem ad seniorum confidenliam intercedentem subdit: At illi, cum venissent ad lesum, rogaverunt eum somcite, quia hoc laciebant ex amore et confidentia; ad Romanos duodecimo: « Sollicitudine non pigri, spiritu ferventes; Domino servientes, orationi instantes, necessitatibus Sanctorum communicantes ». — Et quia potissima ratio impetrandi est meritum eius, pro quo petitur; ideo addunt dicentes: Quia dignus est, ut hoc ei praestes, et sic iam invenisti quod quaeris, secundum illud Sapientiae sexto de Sapientia: « Quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis suis ostendit se iliis hilariter et in omni providentia occurrit iUis ».

  3. (Vers. 5.). Et ad huius dignitatis coniprobalionem adiungunt: Diligit enim gentem noslram, cum tamen sit ahenigena; et ideo tu, qui es de gente nostra, debes eum diligere, secundum quod dicis de te Proverbiorum octavo: « Ego diligentes me diligo ». — Nec tantum « diligit ore vel lingua, sed opere et veritate »; unde et addunt: Et synagogam ipse aedificavit nobis, quod quidem magnum beneficium fuit et signum magni amoris. Unde Gregorius de caritate dicit, quod « amor operatur magna, si est; si autem operari renuit, amor non est». Et quoniam magnam praestat eleemosynam, dignus est, ut magnam ei facias gratiam, ut cognoscat, illud Ecclesiastici duodecimo esse verum: « Benefac iusto et invenies retributionem magnam, et si non ab illo, certe a Domino »; quasi dicant: ostende te Dominum populi nostri, ut facias huic sicut obstelricibus, Exodi primo, quae fecerunt misericordiam cum Hebraeis, de quibus dicitur: « Quia timuerunt obstelrices Deum, aedificavit illis domos ».

  4. (Vers. 6.). Quanlum ad Salvatoris clementiam condescendentem subditur: Lesus autem ibat cum ilr lis, omnino satisfaciens pelitioni eorum. Maluit autem Dominus petitioni eorum satisfacere quam pelilioni reguli, loannis quarto dicenlis: « Domine, descende, priusquam moriatar filius meus», sive propter maiorem fidem et humilitatem centurionis, cui Dominus magis coridescendebat, secundum illud leremiae quinlo: « Domine, oculi tui respiciunt fidem». Sive ad commendandam humilitatem, secundum quod dicit Ambrosius: « Ad filium reguli ire noluit, ne divitias honorasse videretur; ad servum vero cenlurionis vadit, ne servilem conditionem sprevisse pularetur. Elucet fides in operibus, dum sanat; sed plus operatur humilitas in affectibus, dum vadit». Vel hoc fecit ad excludendam personarum acceptionem, secundum quod dicitur Sapientiae sexto: « Pusilium et magnum ipse fecit,,et aequaliter est illi cura de omnibus»; unde Actuum decimo: « In veritate comperi, quia non est personarum acceptor Deus »; et ideo lacobi secundo: « Nolite, fratres, in personarum acceptione habere iidem Domini nostri Iesu Christi gloriae »; quod fit, quando dives praefertur pauperi, sicut dicilur ibidem.

  5. Et cum iam non longe esset etc. Post opportunitatem faciendi miraculum et dignitatem irapetrandi remedium subditur hic tertio congruitas accelerandi beneficium; quae quidem consistit penes meritum fidei excelkntis, cuius excellentia tripliciter comprobatur, primo scilicet ex humilitate confessionis devotae; secundo, ex auctoritate teslificationis divinae, ibi: Quo audito elc; ei tertio, ex celeritate curationis optatae, ibi: El reversi qui missi fuerant.

Quantum ad humililatem devotae confessionis nota, quod cenlurio excellentiam divinae potestatis insinuat signo, explicat verbo et probat argumento. Indicat signo, cum non audet eum suscipere

explicat verbo, dum dicit, eum omnia posse; probat argumento, quia omnia debent ei obtemperare.

  1. Propter quod ait: Et cum iam non longe esset a (lomo; prope quidem erat domui corporali, sed propior domui mentali, quia, secundum illud -, pfope est Dominus omnibus invocantibus eum »; quocontra de malis leremiae duodecimo: « Prope es tu ori eorum et longe a renibus eorum ». Non talis erat iste; cuius signum erat praecipua humilitas, quam ostendit primo confitendo suam in- (lignitatem, cum dicit: Misit ad eum centurio amicos,dicens: Domine, nolivexari, quasidicat: non sum talis, quod propter me debeas laborare et corporaliter fatigari; quia laboriosum erat ei ire, secundum illud loannis quarto: « Lesus autem fatigatug ex itinere sedebat sic super fontem ». — Quod non dicebat, quia recusarel praesentiam Christi corporalem, sed propter suam indignitatem; unde et addit: Non enim sum dignus, ut suh tectum meum inties, quod dicit consideratione suae immunditiae et peccati, sicut et Petrus supra quinto: « Exi a me, Domine, quia homo peccator sum »; secundi Regum vigesimo quarto dixit Areuna regi: « Quid causae est, ut veniat dominus meus rex ad servum suum »? Et haec indignitas non latebat eum per superbiam, sed nota eral per humilitatem praecipuam.

  2. (Vers. 7.). Propter quod adiungit: Propter quod et mc ipsum uon sum dignum arbitratus, ut vcnirem ad te. Hoc arbitrium esl humilitatis, secundum illud ad Philippenses secundo: « In humilitate superiores sibi invicem arbitrantes ». Hoc arbitrium erat in Apostolo per veram humiUtatem, qui dicebat primae ad Corinthios decimo quinto: « Ego sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus ». Ambrosius: « Militari honore deposito, reverentiam sumit, ad fidem facilis, ad honorificentiam promptus ». Et hoc quidem facit vera humihtas, quia, secundum illud Ecclesiastici tertio, « magna potentia Dei solius, et a solis humilibus honoratur ».

  3. Unde iste non solum honoriflcabat Dominum confiteudo suam dignitatem, sed etiam profitendo divinae virlutis sublimitatem, cum addit: Sed die verbo, et sanabilur puer meus, quasi dicat: « non est apud te impossibile omne verbum « », tu es enim illud Verbum, per quod « omnia facta sunt », loannis primo. Tu es ille « sermo, qui sanas omnia», Sapientiae decimo sexto; qui « potestate plenus es », Ecclesiastae octavo; qui es « vivus et efficax » etc, ad Hebraeos quarto. Dic ergo verbo, et sanahiiur puer meus.

  4. (Vers. 8.). Et quod illud sufficiat, ostendit.,.,r 7 a minor-i, cum adiungit: Nam et ego nomo sum sub potestate constitutus, et ita aliis me recognosco subiectum, secundum illud ad Romanos decimo tertio: «Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit »; sic tamen subditus, quod et aliis praepositus. Propterea dicit: Habens sub me milites, qui scilicet verbo meo obediunt; unde addit: Et dico huic: Vade, et vadit; et alii: Veni, et venit, sine contradictione, secundum illud ad Hebraeos ultimo®: « Obedire praepositis vestris et subiacete eis ». Et hoc dicit quantum ad maiora ministeria; et quantum ad minora addit: Et servo meo, scilicet dico: Fac hoc, et facit; infra duodecimo; « Beatus ille servus, quem, cum venerit dominus eius, invenerit sic facientem », scilicet sicut praecepit. Ex quo arguit, cum ipse sub nulla sit potestate et innumerabiles habeat subditos, quod potest sanare solo verbo; in quo confitetur lesum Dominum, de quo Ecclesiastici quadragesimo secundo: « Omnia in omni necessitate obediunt ei ».

  5. (Vers. 9.). Quantum autem ad auctoritatem divinae testificationis subditur: Quo audito, Lesus miratus est, id est, ad piodum admirantis se habuit, non quia hoc esset sibi ante incognitum vel magnum, sed ut signo ostenderet, fidetn gentilis hominis esse magnam, sicut illius mulieris gentilis; Matthaei decimo quinto: « 0 mulier! magna est fides tua ». — Et hoc manifestat verbo, cum addit: Et conversus sequentibus 56 dixit, scilicet discipuhs, ad quos benignitate convertebatur, ut doceret, secundum illud Deuteronomii trigesimo tertio: « Qui appropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius »; Proverbiorum vigesimo primo: « Qui sectalur sapientem sumet sapientiam ». — Et sequitur, quod dixit: Amen dico vobis, nec in Israel tantam fidem inveni, ubi maior deberet inveniri, quia ipsi habent eam quasi per hereditatem ab Abraham, de quo dicitur Genesis decimo quinto: « Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam ». Ipsi etiam habent per Legem; loannis quinto: « Si Moysi crederetis, crederetis

et mrtii; de me ille scripsit; si autem illius litteris non creditis, mihi quomodo credetis »?

  1. Sed quomodo potest illud intelligi? cum beata Virgo de Israel fuerit, cui dicitur supra pri- mo: «Beata, quae credidisti»; et etiam Aposol]. — Sed hoc dicitur, non quia maior sit simpliciter, sed respectu habito ad personam. Unde Chrysostomus: « In modico sermone sapientiae plus laudatur rusticus quam in magno philosophus; et puer, si dicat aliquid sapienter, laudatur, ubi perfectior non auditur ». Sic et in proposito intelligendum est. — Vel potest dici, quod intelligit quantum ad reverentiam exterius exhibendam; vel quod in hoc intelligilur fides gentium.

  2. (Vers. 10.). Quantum ad celeritatem optatae curationis subiunsitur: Et reversi qui missi fue-,, L rant, quasi spe de salute impetrata per verbum -€hristi, quod dixit quod exprimit Matthaeus, licet Lucas taceat: « Sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer»; quod tacet Lucas, quia satis potest colligi ex praedictis, quia, ut dicit Beda, « mos est beati Lucae ab aliis plene exposita breviare, vel etiam de industria praeterire; quae autem brevius dicta ab aliis vel omissa sollicitius dilucidare ». Et ideo tacet verbum Domini, quod alii dicunt, et dicit nuntiorum rcversionem, ut exprimat rairaculi celeritatem, quam insinuat,cum a.dmi: /nveneruntservum, qui languerat, sanum. Ante ergo pervenit virtutis operatio quam nuntiorum reversio, ut sic verum esse comprobetur quod in Psalmo dicitur: « VelOciter currit sermo eius ». Nec mirum, quia non refert apud eum dicere et facere, sicut centurio fideliter credidit et ore confessus est; quia « corde creditur ad iustitiam, ore autem fit confessio ad salutem ». Et ideo credendo et confitendo, quod subito solo verbo posset facere, hoc merito fidei impetravit, ut sic impleta ostendatur dominica promissio, secundum illud Matthaei vigesimo primo: « Quidquid orantes petitis, credite, quia accipietis, et flet vobis ». — Et sic sufficienter expressit Evangelista mirabilem curationem servi.

  3. Spiritualiter hic secundum allegoriam intelligitur curatio populi gentilis, quod coUigitur ex persona aegrotante et ex persona interueniente et ex curationis ordine. — Persona namque aegrotans erat servifis conditionis; sic et populus gentilis ante adventum Christi, quia serviebat peccato — secundum illud loannis octavo: « Qui facit peccatum servus est peccati », et ratio huius dicitur secundae Petri secundo: « A quo quis superatus est, eius et servus est » — et propter peccatum specialiter idololatriae, propter quod erant servi infirmarum rerum; ad Galatas quarto: « Cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes »; et posl: « Quomodo revertimini ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis »? ad Galatas loquitur, qui fuerant gentiles. — Ex persona inlerveniente, qui fuerunt seniores ludaeorum, per quos intelliguntur Apostoli, secundum illud Isaiae tertio: «Dominus ad iudicium veniet cum senioribus terrae et prin-- cipibus populi ». Isti sunt Apostoli, quibus dicitur Matthaei decimo nono: « Sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel » etc. Horum interventione gentilis populus est curatus, secundum illud Matthaei ultimo: « Ite, docere omnes gentes »; et per hoc conversi sunt ad lumen Christi, per quod illuminati et salvari sunt, secundum illud Isaiae quadragesimo nono: « Parum est, ut sis mihi servus ad suscitandas tribus lacob et faeces Israel convertendas; dedi le in lucem gentium ». — Ex curationis ordine, quia per fidei magnitudinem, quae praefertur fidei Israeliticae; ad Romanos undecimo: « Ex parte caecitas contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret »; Actuum decimo quinto: « Elegit Deus per os meum, dicit Petrus, gentes audire verbum Evangelii et credere »; « et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum »; ad Romanos decimo: « Non est distinctio ludaei et Graeci »; « omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit ». tria concurrunt, sicut hic. Primum est 7-ecognilio infirmitatis propriae, quia primo requiritur, ut homo cognoscat delictum; ad quod hortatur leremiae Pro propositione non refert [i. e. non differt] apud eum dicere et facere S. Bonav., I. Sent. d. 27. p. II. q. 2. fimdam. I, allegat Ps. 32, 9: Dixit, et fttcUl sunt.

secundo: « Vide vias tuas in convalle, scito, quid feceris »; alioquin non poteris iustiOcari, sicut ibidem subditur: « Ecce, ego iudicio contendam tecum, eo quod dixeris: Non peccavi ». Hoc attendens, anima poenitens dicit leremiae trigesimo primo: «Converte rae, Domine, et convertar ». « Postquam enim convertisti me, egi poenitentiam; et postquam ostendisti 2. mihi, percussi femur meum » etc. — Secundum est inter-ventio auctoritatis apostolicae, quia dictum est Petro Matthaei decimo sexto: « Et tibi dabo claves regni caelorum, et quodcumque ligaveris super terram, erit iigatum et in caelis » etc. Et loannis vigesimo omnibus Apostolis dicitur: « Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis » etc. Ideo dicitur in Levitico: « Orabit pro eo sacerdos, et remittetur ei »; unde ad Hebraeos quinto: « Omnis pontifex ex hominibus assumtus, pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum, ut ofTerat dona et sacriflcia pro 3. peccatis ». — Tertium esl condescensio pietatis divinae, appropinquantis ad domum aegroti per gratiae infusionem, secundum illud cantici Zachariae, supra primo: « Ad dandam scientiam salutis» etc, « per viscera misericordiae Dei nostri ». Domini autem gratia magis appropinquat humihbus, quia, secundum illud lacobi quarto, « Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam ». « Excelsus enim Dominus et humilia respicit et alta a longe cognoscit*». Unde in Psalmo: « luxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit »; sicut dicitur infra decimo nono de Zachaeo pusillo: « Festinans (lescende, quia hodie in domo tua oportet me manere»; quia libenler humilibus condescendit. Augustinus: « Altus est Deus; humilias te, et venit ad te; exaltas te, et fugit a te ».

  1. Et nota, quod aliter humiliavit se Zachaeus, a- aUter centurio: Zachaeus suscipiendo, centurio non audendo suscipere; utroque enim modo fit Domino reverentia. Unde bene facit qui propter reverentiara corpus dominicum suscipit frequenter in Sacramento; et bene etiam, qui per reverentiam cessat; utrique enim salus datur, sicut centurionis servo et ipsi Zachaeo. Sic intelligendum est in proposito.

  2. Et factum est, deinceps etc. Post miraculum de curatione morituri, subditur hic miraculum (le suscitatione mortm; m quo expressms fit deraonstratio excellentiae Salvatoris. Ad huius autem rairaculi explicitam descriptionem tria introducuntur ab Evangelista. Primum est ratio movens respectu miraculi faciendi; secundum est causa efficiens respectu miraculi in fieri, et hoc notatur ibi: Quam cum vidisset Dominus etc. Tertium est efficacia sequens respectu miraculi iam perfecti, ibi: Et resedit qui erat morluus.

Ratio autem movens Dorainura ad mirabiliter resuscilandum mortuura dupiex ostenditur in littera, scilicet (Zocwmentom ignorantiumm intellectu et solatium moerentium in alTectu. Et secundum haec duo genera introducuntur in priraa parte, scilicet comitantium in via, ul dirigantur per eius doctrinara et occurrenlium in porta, ut consolentur per eius graliam.

  1. (Vers. 11.). Primo igitur quantum ad comitatum multitudinis erudiendae dicitur: Et factum est, deinceps ibat Lesus ® in civitatem, quae vocatur Naim; ibat, scilicet ad docendum, secundum illud Matthaei quarlo: « Circuibat Lesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum ». — Et quia volentes discere comitantur doctorera, ideo addit: Et ibant cum eo discipuli eius el turba copiosa. Sciebant, enira illud verum esse, quod Deuteronomii trigesirao tertio scribitur: « Qui appropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius »; et illud Proverbiorum decimo tertio: « Qui cum sapientibus graditur sapientior fiet ». Et ideo dicitur Ecclesiaslici octavo: « Ne despicias narrationera presbyterorum sapientinm, et in proverbiis eorum conversare; ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam ». Et ideo turbae comitantur Dominum et discipulos eius, secundura illud Psalmi: « Accedite ad eum, et illuminamini ».

  2. (Vers. 12.). Secundo quantum ad occursum multitudinis consolandae subditur: Cum autem appropinquaret portae civitatis, ecce, defunctus efferebalur, filius unicus matris suae;.de quo erat moeror et luctus, quia mortuus, secundum illud Ecclesiastici vigesimo secundo: « Super mortuum plora; defecit enim lux eius ». Maior etiam luctus, quia erat unigenitus, de quo fit planctus tanto araarior, quanto et carior; leremiae sexto: « Luctum unigeniti fac tibi, planctura amarum »; et secundi Regum primo David lugens lonathan raortuum: « Sicut mater unicum amat filium, ita te diligebam ». Maximus autem luctus, quia mater omnino erat desolata; propter quod dicit: Et haec vidua erat, et ita iam Vat. propter. — Cfr. Augusl., Sermo 229. in Append. (aljas 252. de Tempore) n. 2.

omnino desolata, carens tam solatio filii quam mariti. Quod allegat illa mulier Thecuitis ad misericordiam impetrandam, secundi Regum decimo quarto: « Heu! mulier vidua ego sum ». Et ideo plangebat leremias viduitatem lerusalem Threnorum primo: « Quomodo sedet sola civitas plena populo » etc. Et propterea multi ei compatiebantur; unde addit: Et turba civitatis multa cum illa, scilicet ad condolendum et consolrndum, quia hic erat mos ludaeorum, secundum illud loannis undecimo: « Multi ex ludaeis venerant ad Mariam et Marlham, ut consolarentur eas de fratre suo ». Ad quos autem omnes poterat haec vidua dicere: « 0 vos omnes, qui transitis per viam, atlendite et videte, si est dolor sicut dolor meus »! post parum: « Posuit me desolalam, tota die moerore confectam ». Et ideo egebat consolatione.

  1. (Vers. 13.). Quam cum vidisset Dominus etc. Hic tangitur causa efficiens respectu miraculi m fieri, quae quidem fuit duplex, scilicet affectus pielatis in corde inclinans ad miserandum; et virtus maiestatis in sermone imperans ad surgendum. Primum respicit naturam assumtam; secundum vero, aeternam.

Quantura ad affectum pielatis in corde dicitur: dicere illud lob trigesimo: « Flebam quondam super eo qui afDictus erat »; et trigesimo primo: « Ab inxit: Noli flere, benigno sermone eam consolando, secundum illud lob vigesimo nono: « Cor viduae consolatus sum »; et leremiae trigesimo primo: « Quiescat vox tua a ploratn, et oculi tui a lacrymis ».

  1. (Vers. 14.). Et quia affectum cordis et afin fatum oris comitari decens est effectum operis, ideo addit: Et accessit et tetigit loculum, ut omnibus ostenderet suam benignitatem, qua non despicit mortuos, cum secundum Legem tangens mortuum immundus esset, sicut dicitur Levitici vigesimo primo; et ut portantes humiliter faceret sistere tangendo, non imperando. — Unde subditur; Hi autem, qui portabant, steterunt, scilicet miraculum exspectantes, secundum quod ipsi lob, trigesimo septimo, dicitur: « Ausculta haec, lob, sta et considera mirabilia Dei ».

  2. Quantum autem ad imperium maieslatis in sermone. subditur: Et ait: Adolescens, tibi dico: Surge; ad Ephesios quinto: « Surge, qui dormis, et exsurge amortuis, et illuminabit te Christus»; ut sic verificetur illud loannis quinto: « Mortui audient vocem Filii Dei »; quae quidem est vox imperans et potens mortuos suscitare ratione suae virtutis, secundum illud Psalmi: « Dabit voci suae vocem virtutis ». Et recte, quia, sicut dicit Augustinus, « nemo tam facile dormientem excitat de somno, sicut Christus revocat a sepulcro». Dirigit autem hunc sermonem ad mortuum, non solum ut excitativum, sed ut auditus reparativum, ut ostendat, verum esse illud loannis oclavo: « Ego principium, qui et loquor vobis », principium scilicet interius operando, qui loquor exterius excitando. Unde in Christo, quia caro iuncta est Verbo aeterno, vox exterior iuncta est illi dicere interiori, quod est principium omnis conditionis, sicut patet in operibus sex dierum, Genesis primo; est etiam principium omnis reparationis; Sapientiae decimo sexto: « Sermo tuus, Domine, sanat omnia ».

  3. (Vers. IS.). Et resedit qui mortuus erat. Hic tertio notatur efjicacia subsequens respectu miraculi iam perfecti, quae quidem duplex est secundum duplicem finem, scilicet operis et intentionis. PrJma efficacia est suscitatio mortui; secaadai, promotio fidei.

Primo ergo designatur suscitatio mortui ut nota plebi assistenti, cum dicit: Et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui; in quo apparet manifeste, quod vivebat, quia dupliciter vita dignoscitur, scilicet per sensum et motum. Non est dubium, quin loqueretur verba divinae laudis, quod quidem non est mortuorum, sed viventium, secundum illud quod in Psalmo dicitur: « Non mortui laudabunt te, Domine, sed nos, qui vivimus, benedicimus Domino ».

  1. Et nota, quod suscitatio puellae probatur. manducatione, Marci quinto; suscitatio Lazari ambulatione, loannis undecimo; suscitatio adolescentis locutione, sicut hic. Et respicit manducatio actum vegetabilis, ambulatio actum sensibilis, locutio actum rationalis, ut hac tripUci probatione ostendatur dominus animae secundum omnem sni potentiam et virtutem.. 28. Nec tantuin erat nota plebi assistenti, sed grata mali'i desideranti; unde et subdit: El dedi

illum matri suae; in quo osleDdit, se ilium suscitasse ad matris consolationem. Unde ipsa poterat dicere illud Annae primi Regum primo: « Oravi Dominum pro puero isto, el dedit mihi petitionem meam ». Sic Elias tradidit puerum resuscitatum matri suae, dicens tertii Regum decimo septimo: « En, filius tuus vivit »;.sed ille tradidit, iste dedit, quia ille fuit minister suscitationis, iste vero dator vitae et salutis.

  1. (Vers. 16.). Secundo vero designatur profidicitur: Accepit autem omnes timor, et magnifieabant Deum; timor scilicet reverentiae magnificantis; lob trigesirao septimo: « Timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes, qui sibi videntur esse sapientes »; et Isaiae quinquagesimo nono: « Timebunt qui ab occidente nomen Domini, et qui ab ortu sofis, gloriam eius ». Et sic timentes corde glorificabant et magnificabanl ore; Ecclesiastici quadragesimo tertio: «Glorificanteseum, quantumcumque potestis, supervalebit adhuc». « Et quis magnificabit oum, sicut est a principio »?

  2. Sed non sufficienter promovetur fides ad reverentiam Creatoris sine intelligentia Mediatoris; et ideo quantum ad illam adiungitur: Dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis, id est Christus mediator, secundum illud Deuteronomii decimo octavo: « Prophetam suscitabit vobis Dominus de fratribus vestris tanquam me; ipsum audietis ». Et quia Deus visilavit plebem suam, scilicet per Christum redemptorem, secundum illud Zachariae supra primo: « Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae»; et hoc secundum illud Genesis ultimo: « Post mortem meam visitabit vos Dominus et educet vos de loco isto »; quod intelligit de visitatione per mediatorem Christum. — Et sic apparet ex praedictis, quomodo manifestatus est quantum ad excellentiam potestatis suae.

  3. Secundum spirilualem intelligenliam nota, quod triplex status in prosecutione huius miraculi designatur, scilicet status iustitiae in comitatu dominico; status iniustitiae in adolescente mortuo; et status poenitentiae in eodem resuscitato. — Status quidem iustitiae designatur in Christo et comitatu suo. Nam triplex est status iustorum, scilicet contemplalionis, praelationis et actionis. Status praelatorum designatur in Christo, de quo loannis decimo: « Ego sum pastor bonus; bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis »; ubi in se ostendit formam rectae praelationis.. — Status contemplalivorum in discipulis, qui admittuntur in montem in transfiguratione Domini, secundum illud Matthaei decimo septimo: « Assumsit Lesus Petrum et lacobum et loannem fratrem eius, et duxit illos in montem excelsum seorsum, et transfiguratus est ante eos »; et infra decimo: « Conversus ad discipulos suos, dixit: Beati oculi, qui vident quae vos videtis »i hoc dicitur contemplativis. — Status activorum designatur in turba, quae versatur in fluctibus mundi; infra decimo: « Martha, Martha, soUicita es et turbaris erga plurima »; quia, secundum quod dicitur loannis decimo sexto, « in mundo pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum ». — De hoc Iriplici statu iustitiae dicitur in figura Ezechiehs decimo quarto: « Si fuerit in medio eius Noe, Daniel et lob; ipsi quidem animas suas liberabunt » etc. Per Noe 'mlelliguntur praelati; per Danielem, cui data est intelligentia visionum, contemplativi; per lob, activi.

  4. Status vero culpae designatur in adolescente mortuo, cuius triplex est gradus: primus in interiori affectione; secundus, in exteriori operatione; tertius vero, in consueludine sive obstinatione. Hi tres status per tres mortuos a Domino suscitatos designantur tum ratione locorum, tum ratione aetatum. — Nam status peccantium in corde designatur per puellam mortuam in domo, de qua habetur Marci quinto ®. — Status peccantium in opere, per adolescentem, qui ad portam civitalis inventus est, quia iam processit peccatum et patuit, de quo hic. — Status peccantium per consuetudinem et obstinalionem, per Lazarum, iam in virili aetate iacentem, iam quatriduanum mortuum et foetidum in sepulcro, loannis undecimo. — His tribus respondent tres mortui suscitati in veteri testamento,?,cKe,i puerulus ab Eliseo, filius muheris Sunamilis, quarti Regum quarto; adolesceiis, filius mulieris Sareptanae, suscitatus ab Elia; tertii Regum decimo septimo; et vir, ab Eliseo mortuo, quarti Regum decimo tertio. In his tribus designantur Ires praedicti status. — Possunt etiam in his tribus tres radices peccatorum designari, quia unus mortuus ex languore aegriludinis, in quo concupiscentia carnis; aliusex fervore solis, in quo cupiditas mundi; tertius invisibililer, in quo superbia vitae.

Status autem poenitentiae designatur in adolescente resuscitato, de quo dicitur, quod resedit et coepit loqui el redditus est matri. Resedit quidem per contritionem, quae levat caput a terra; in Psalmo: « Surgite, postquam sederitis, qui manducatis panem doloris»; et.secundum illud loremiae decimo quinto: « Solus sedebam, quoniam amaritudine replesti me ». Coepit loqui, per confessionem; lob Vers. 35. seqq. — Inferius Val. omittit et patuit.

decimo: « Loquar in amaritudine animae meae, dicam Deo: Noli me condemnare »; et septimo: «Non parcam ori meo, loquar in tribulatione spiritus mei, confabulatwr cum amaritudine animae meae». Redditus est matri, Ecclesiae per satisfactionem, quia satisfacere est debitum reddere, non Deo Palri tantum, sed etiam matri Ecclesiae; in cuius figura dicitur quarti Regum quarlo: « Tolle puerum istura et duc eum ad matrem suam ». Et sicut mater libenter suscipit filium suscitatum, sic gaudenter Christus et Ecclesia peccatorem poenitentem; infra decimo quinto: « Epulari oportebat et gaudere, quia frater tuus hic mortuus erat et revixit». Seoando, deolaiatar sublimitas Dootoris pioptei eridentiam veritatis pei testimonium Piaeoaisoris.

  1. Et exiit hic sermo etc. Postquam ostensa est sufiicienter excellentia potestatis in Christo per magnitudinem duplicis miraculi, hic secundo ostenditur evidentia veritatis in eodem per certitudinem veracis testimonii, quod quidem fuit testimonium Praeeursoris. Ad huius autem testimonii certificationem dupliciter procedi potest et debet: autper probationem veritatis ipsius in se, aut per approbationem virtutis in testificante. Primum respicit Praecursoris doctrinam, secundum vero respicit Praecursoris vilam, quorum utrumque facit ad comprobationem testimonii. Primo ergo in hac parte ostenditur, Praecursoris testimonium esse verum; secundo vero, testificantis meritum esse magnum, ibi: Et cum discessissent nuntii Joannis etc.

Circa primum autem, scilicet veritatem testimonii comprobandam, duo introducuntur. Primum est quaestio Praecursoris; secundum est responsio Salvatoris, ibi: In ipsa autem hora curavit multos etc. Quaerit autem loannes ab eo cui perhibuerat testimonium, non propter dubium amovendum, sed propter testimonium approbandum per infallibiie argumentum. — Proponitur autem quaestio ipsius hoc ordine. Primo enim introducitur quaestionis occasio; secundo vero, quaestionis demandatio; tertio vero, demandatae quaestionis denuntiatio.

  1. (Vers. 17.). Introducitur ergo primo quaerendi occasio ex nominis Christi praeconio; quantum ad quod dicitur: Et exiit hic sermo, scilicet de suscitatione mortui, in universam ludaeam de eo et in omnem circa regionem, ita ut possent omnes dicere illud lob vigesimo octavo: « Auribus nostris audivimus famam eius»; etlosuenono: « Audivimus famam potentiae eius», scilicet Dei tui; unde et Matthaei quarto dicitur, quod « abiit opinio eius m totam Syriam ». Cuius figura praecessit in Ozia rege; secundi Paralipomenon vigesimo sexto: « Egressum est nomen eius procul, eo quod auxiliaretur ei Dominus et corroborasset eum ».

  2. (Vers. 18.). Hoc autem faraae praeconium, licet esset multis causa credendi, erat tamen aliquibus occasio invidendi, sicut discipulis loarinis, quantum ad quos additur: Et nuntiaverunt loanni discipuli eius de omnibus his. Beda: « Non simplici corde, sed invidia stimulante, sicut alibi, scilicet loannis tertio, queruntur diceiites: Rabbi, qui erat tecum trans lordanem, cui testimonium perhibuisli, ecce, hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. De talibus ad Philippenses primo: « Quidam ex contentione, non sincere, Christum annuntiant». Ex hoc ergo sumta est occasio quaerendi, utrum ipse esset, quem loannes praenuntiaverat, tum propter discipulorum invidiam exstirpandam, tum propter contentionem consopiendam, tum propter ipsorum dubitationem amovendam, tum etiam propter ipsam veritatem iam clarius divulgandam.

  3. (Vers. 19.). Subditur ergo secundo quaestionis demandatio ex loannis officio, cum dicitur: Et vocavit duos ex discipulis suis loannes et misit ad lesum. Hoc enim spectat ad eius officium, missio discipulorum ad Christum. Praecursoris enim officiura est, ad Christura raittere verbo pariter et offlcio, tara scilicet praedicando quam baptizando, secundura quod dicitur Actuum decimo nono: « loannes baptizavit baptismo poenitentiae dicens, in eum qui venlurus erat ut crederent». Unde Glossa: «Misit eos ad lesum, ut hac occasione videant signa, et correpti credant in eum». Et Ambrosius: « Misit discipulos ad Christum, ut supplementum scientiae assequantur, quia plenitudo Legis est Christus, et quia pieruraque nutant dicta sine factis, eo fides plenior gestorura testificationibus quam verborum sponsionibus exhiberetur ». Unde mittebat eos ad Veritatem, ut ipsi certificarentur per veritatem, et duntur [S. Tliom., Catena aurea in Luc. 7. n. 3 et H: conqueruntur dicentes]: Rabbi, qui erat tecim elc. Cod. C queruntur dicentes; Glossa ordinaria apud Lyranum et A D G quae)'unt dicentes. Vers. 15.

Vulgata: Et convocavit duos de discipulis etc, plures codd. verbo misit addunt eos.

certificali redderent testimoniuin veritati; et ideo duos misit, quia, secundum illud loannis octavo, vos dicilis, quod « duorum hominum testimonium verum est ». — Quia tamen adhuc dubitabant, ideo formam quaerendi eis dat, cum additur: Dicens: Tu es qui vmturus es, id est, quem ego praedixi vetiturum; loannis primo: « Post me venturus est qui ante me factus est », et in ceteris aliis Evangelistis. An alium exspectamus? quasi dicat: si tu es ille, iam alius non est exspectandus, ne forte, si alium exspectamus, suscipiamus non Christum, sed antichristum; de quo loannis quinto dicit Dominus ad ludaeos incredulos: « Ego veni in nomine Patris mei, et non recepistis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis».

  1. (Vers. 20.). Subiungitur autem tertio demwndatae quaeslionis relatio discipulorum ministerio, cum subflitur: Cum. autem venissetit ad eum viri. Isti duo viri designati sunl per duos exploratores missos ultra lordanem, losue secundo. Isti dicuntur viri, quia viriliter et fideliter impleverunt quod eisfuerat imperatum. Unde subditur: Dixerunt: loannes Baptista misit nos ad te, ut scilicet nos in persona eius a te quaereremus. — Quod notat, cum subdit: Dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? Unde nota, quod quaestio ista proponitur a discipulis in persona loannis, ut ostendatur, quod discipuli intra se ferunt animum dubium, sed per loannem diriguntur ad Christum. — Unde loannes non per se quaestionem proposuit, quia non in se, sed in discipulis dubitavit. Et hoc est quod dicit Chrysostomus: « Qui a Spiritu didicerat, qui vocem Patris audierat, qui ceteris praedicaverat, qui testimonium perhibuerat, quomodo post multa miracula, per quae multis innotuerat, dubitabat? Nunquid timidior propter incarcerationem factus fuerat? Absit, cum de eo Dominus dicat, non esse arundinem vento agitatam». Unde non dubitavit, sed verba dubitantis proposuit ad certitudinem discipulorum, sicut dicitur loannis undecimo: « Ubi posuistis eum»? et loannis sexto: « Unde ememus panes »? — Gregorius tamen vult, quod dubitaverit et quaesient non de primo adventu, de quo certus erat, sed de descensu Vers. 17. — Siiperius pro Unde H Ideo autem, Vat. Ideo. ad inferos, quo Christum adhuc praecedere debebat. Ambrosius® vero vult, quod dubitaverit, non ex infidelitate, aut tarditate, ut discipuli, « sed quadam pietate », sicut dicitur in Glossa.

  2. (Vers. 21.). In ipsa autem hora etc. Post propositam quaestionem subdit quaestionis solutionem ad discipulorum dubium removendum et loannis testimonium confirmandum. In quo Dominus perfectissime respondet, scilicet quaestioni et quaerenti et omni contradicenti. — Primum quidem respondet quaestioni faciendo miracula, per quae probatur, ipsum esse Christum sive Messiam; et ob hoc dicitur: In ipsa autem hora, scilicet adventus discipulorum, quae quidem erat hora propalandae veritatis, secundum illud ad Romanos decimo lertio ®: « Hora est, iam nos de somno surgere » etc.; in hac ergo ad veritatem propalandam curavit multos. In huius figura dicitur de Simone, filio Oniae, Ecclesiastici quinquagesimo: « Curavit gentem suam et Hberavit eam a perditione ». Et quia virtus miraculorum non solum attenditur in multitudine curatorum et ex parte personarum, sed etiam ex parte morborum; ideo subditur, quod a multiphci aegritudine curavit, scilicet a languoribus, quoad morbi prolixitatem; Ecclesiastici decimo: « Languor prolixus gravat medicum. Brevem languorem praecidit medicus », ut sic impleretur illud Isaiae quinquagesimo tertio: « Vere languores nostros ipse tulit et infirmitates nostras ipse portavit ». — A plagis, quoad morbi acerbitatem, secundum illud leremiae trigesimo: « Plaga inimici percussi te, castigatione crudeli ». Ab his curavit Dominus, sicut in Psalmo petitur: « Amove a me plagas tuas » etc. — Et spiritibus malis, quantum ad impetum alienae violentiae, qui fit per spiritum malum; primi Regum decimo sexto: « Spiritus nequam a Domino exagitabat Saul. » — Et caecis multis donavit visum, in quo notatur defectus intrinsecae potentiae, ut sic impleatur illud Isaiae vigesimo nono: « De tenebris et caligine oculi caecorum videbunt ». Et per haec manifestat, se esse illum qui erat venturus; loannis quinto: « Vos misistis ad loannem, et testimonium perhibuit veritati ». dentes signa atque virlutes, crederent in eum, et magislro interrogante sibi discerent.

<f Sed ego testimonium maius habeo». « Et opera, quae ego facio, ipsa testimonium perhibent de me».

  1. (Vers. 22.). Secundo vero respondet quaerenti deuuntiando prodigia a discipuhs visa et audita; propter quod dicit: Et respondens dixil illis: Euntes renuntiate loanni quae atidistis et vidistis, quia, sicut dicitur Tobiae duodecimo S « opera Dei revelare et confiteri honoriflcum est ». Mandat eis denuntiare quae viderunt et audierunt, quia isti duo sensus plurimas nobis difierentias ostendunt, ut in hoc ostendatur perfectior fides loannis, qui credidit solum audiendo, quam istorum qui viderunt el crediderunt, secundum illud loannis vigesimo de Thoma, cui dicilur: « Quia vidisti me, Thoma, credidisti. Beati, qui non viderunt et crediderunt ».

  2. Praecipit autem eis narrare prodigia, quae quideni sunt praecipua miracula propter impossibiiitatem respectu virtutis creatae, sicut est restitutio visus, rectificatio gressus, mundatio corporis totius, reparatio auditus, reslitutio vitae et sublimatio inopiae. — Quantum ad restitutionem visus dicit: Caeci vident; Isaiae trigesimo quinto: « Tunc aperientur oculi caecorum », scilicet in adventu Christi; loannis nono: « A saeculo non est auditum, quod fjuis aperuit oculos caeci nati ». — Quantum ad rectificationem gressus dicitur: Claudi ambulant; Michaeae quarto: « In die illa congregabo claudicantem et eam quam eieceram, coUigam»; Isaiae trigesimo quinlo: «Tuncsaliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum ». — Quantum ad mundationem corporis totius dicitur: Leprosi mundantur, sicut infra decimo septimo leguntur decem leprosi esse mundati, et sicut dicitur lob decimo quarto: « Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu, qui solus es »? Tu ergo, qui hoc facis, es ille qui venturus es. — (juantum ad apcrtionem auditus subditur: Surdi audiunt; Isaiae trigesimo quinto: « Aures surdorum patebunt », scilicet in adventu Christi, secundum illud Marci septimo: « Bene omnia fecit: et cundum illud Ezechielis trigesimo septimo: « Sciatis, quia ego Dominus, cum aperuero sepulcra vestra et eduxero vos de tumulis vestris et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis »; et hoc est in adventu Christi; loannis quinlo: « Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Fihi Dei ». — Postremo quantum ad sublimationem inopiae subditur: Pauperes evangelizantur, id est, per Evangelium praedicantur et exaltantur; quod patet, quia sermo Domini incepit a commendatione pauperum; Malthaei quinto: « Beati pauperes», et supra sexto. Et hoc erat certum signum adventus Christi, secundum illud Isaiae vigesimo nono: « Pauperes homines in sancto Israel exsullabunt »; quia, sicut dicitur Isaiae ultimo, « ad quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu » etc. Et lacobi secundo: « Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo » etc.; quia de ipso Christo dictum est: « Parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet »; et post: « Et honorabile nomen eorum coram illo ». Et illud erat magnum prodigium, quod honorabile fieret et amabile et praedicabile nomen pauperum; quod non fuit nisi per lesum, qui se fecit pauperem ad nos pauperes ditandos et honorandos; secundae ad Corinlhios octavo: « Scitis gratiam Domini nostri lesuChristi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives ».

  3. Et nota, quod magis dicit: Pauperes evangelizantur, quam virgines vel obedienles, quia paupertas fundamentum est evangelicae perfectionis. Quia fundamentum civitatis Babylonis est avaritia, secundum illud primae ad Timotheum uitimoi: « Radix omnium maiorum cupiditas »; et « superbia omnis peccati initium», secundum quod dicitur Ecclesiastici decimo; sic paupertas spiritus, quae includit oppositum utriusque, scihcet paupertatem et humilitatem, est fumlamentum perfectionis evangelicae; est eliam consummatio eiusdem, secundum illud secundae ad Corinthios octavo: « Altissima paupertas eorum abundavit in divitias simphcitatis eorum».

  4. Et nota, quod paupertas esl evangelizabiUs et praedicabilis propter decem excellentissimas dignitates. — Primo, propter intelligentiam infirmitatis propriae; Threnorum tertio: « Ego vir videns paupertatem meam » etc.; quocontra de divite Apocalypsis tertio: « Dicis, quia dives sum et locupletatus et nullius egeo, et nescis, quia tu es miser » etc. — Secundo, propter excellentiam virtutis gratuita; secundae ad Corinthios octavo: « Altissima paupertas» etc; et Genesis quadragesimo primo: «Crescere

me fecil Doniinus in terra paupertatis meae ». — Tertio, propter affluentiam iucunditatis internae; Isaiae vigesimo nono: « Pauperes homines in sancto Israel exsultabunt »; et in Psalmo: « Videantpauperes et laetentur; quaerite Deum, et vivet anima vestra ». — Quarto, propter copiam abundantis sufficientiae; Tobiae quinto: « Sufficiebat nobis paupertas nostra » etc.; et iterum Proverbiorum duodecimo: « Melior est pauper et sufflciens sibi quam gloriosus et indigens pane »; quocontra Ecclesiastici decimo quarto: « Insatiabiiis oculus cupidi ». — Quinto, propter custodiam protectionis supernae; Proverbiorum vigesimo secundo: « Ne facias violentiam pauperi, quia pauper est, neque conteras egenum in porta, quia Dominus iudicabit causam eius et configet eos qui confixerunt eum »; lob quinto: « Salvum faciet egenum a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem »; el Psalmus: « Factus est Dominus refugium pauperi, adiutor in opportunitatibus, in tribulatione ».

  1. Sexto, propter complacentiam acceptationis divinae; Isaiae ultimo: « Ad quem respiciam nisi ad paupercuium » etc; et in Psalmo: « Oculi eius in pauperem respiciunt »; et Ecclesiastici undecimo: « Est homo marcidus »; « et abundans paupertate, et oculus Dei respexil ilium in bono eterexit eum ab humilitate ipsius ». — Septimo, propter condescendeniiam pietatis paternae; Psalmus: « Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum »; iterum: « Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam »; et rursus: « Parcet pauperi et inopi ». — Octavo, propter eminentiam auctoritatis iudiciariae; lob trigesimo sexto: « Non salvat impium et iudicium pauperibus tribuit »; Matthaei decimo nono: « Vos, qui reliquistis omnia, sedebitis super sedes » etc. — Nono, propter evidentiam perfectionis probatae; Isaiae quadragesimo octavo: « Elegi te in camino paupertatis »; et Apocalypsis secundo: « Scio tribulationem tuam et paupertatem tuam, sed blasphemaris ab his qui se dicunt ludaeos, et non sunt, sed sunt synagoga satanae » etc. — Decimo, propter excellentiam regalis praesidentiae; lacobi secundo: « Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo heredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se »? Matlhaei quinto: « Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum ». — Si igitur despectissimum est genus pauperum et excellentissimum genus divitum, excellentissimum miraculum est, quod pauperes ut reges evangelizantur.

  2. (Vers. 23.). Postremo autem respondet omni contradicenti, comprimendo iudicia temeraria, praecipitant homines in diversa scandala. Propter quod adiungit: El beatus, gui non fuerit scandalizatus in me, id est, qui non iudicaverit me hominem purum et non Deum, in consideratione infirmitatis assumtae; quod quidem erat valde difficile, immo impossibile non credenti; unde primae ad Corinthios primo: « Nos praedicamus Christum crucifixum, ludaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam». Sed quidam scandalizati sunt propter infirmitatem, sicut discipuli; Matthaei vigesimo sexto: «Omnes in me scandalum patiemini in nocte ista »; quidam autem ex malignitate, sicut scribae et Pharisaei, secundum illud Matthaei decimo quinto: «Scitis, quia Pharisaei, audito hoc verbo, scandalizati sunt »? Unde generale documentum est hoc omnibus volentibus nosse Christum, ut propter infirma, quae passus est, non incurrant scandalum, secundum illud Isaiae octavo: « Dominum exercituum ipsum sanctificate, et erit vobis in sanctificationem; in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israel et in ruinam habitantibus lerusalem ». Et ideo recte talem vocat beatum, quia vitat periculum erroris et pervenit ad lucem veritatis, sicut Petrus, cui dicitur Matthaei decimo sexto: « Beatus es, Simon Barioha, quia caro et sanguis non revelavit tibi » etc. fecta curatio ab originali; sed ex curatione morborum denuntiata loanni, perfecta curatio ab actuali.

Quantum ad curationem ab originali nota, ad hoc, quod perfecte curetur, oportet, quod fiat curatio et sanatio a quatuor, quae fuerunt propter originale peccatum inflicta, scilicet a concupiscentia, impotentia, malitiaet ignorantia. Et haec quatuor designantur per curationem quatuor generum aegritudinum. Nam concupiscentia intelligitur per languorem propter adhaerentiam universalem, secundum illud Isaiae primo: « Omne caput languidum, et omne cor moerens ». Impotentia, per plagam; leremiae decimo: « Vae mihi super contritione mea! pessima plaga mea ». Per spiritum malignum intelligitur nequitia; primi Regum decimo sexto: « Exagitabat Saul spiritus nequam ». Per caecitatem.

ignorantia; Isaiae quinquagesimo nono: « Palpavimus quasi caeci in meridie »; et quinquagesimo sexto: « Speculatores eius caeci omnes ». — In curatione ergo huius quadruplicis aegritudinis intelligitur perfecta curatio originalis.

  1. Quantum ad curationem perfectam ab actugendo, et haec per caecitatem designatur; Threnonorum quarto: « Erraverunt caeci in plateis »; quia « error et tenebrae peccatoribus concreala sunt », secundum illud Ecclesiastici undecimo. — Secundus est deordinatio in prosequendo, quae intelligitur per claudos; Psalmus: « Filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis »; unde tertii Regum decimo octavo: « Usquequo claudicatis in duas partes» etc. — Tertius, contagio in conversando, quae per lepram intelligitur; Deuteronomii vigesimo quarto: « Observa diligenter, ne incurras plagam leprae »; Ezechielis trigesimo sexto: « Mundamini ab omnibus inquinamentis vestris ». — Quartus est obduratio in perdurando, quae per surditatem intelligilur, secundum illud Psalrai: « Sicut aspidis surdae et obturantis aures suas ». — Quintus est desperatio in contemnendo, quia « impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit», Proverbiorum decimo octavo. El haec designatur per mortem; Isaiae vigesimo octavo: « Percussimus foedus cum morte »; et hoc « est peccatum ad mortem », de quo dicitur primae loannis quinto. — Ab omnibus curat virtus Christi per gratiam suam, quae designata fuit in piscina, de qua dicitur loannis quinto, quod «Angelus Domini descendebat, et movebatur aqua, et qui prior descendebat sanus fiebat, a quacumque detinebatur infirmitate ». Et haec est « virtus, quae de illo exibat et sanabat omnes », secundum quod dicitur supra sexto.

  2. Ei cum discessissent etc. Supra comprobavit testimonium loannis per evidentiam veritatis in se; hic secundo comprobat per evidentiam virtutis in testificante loanne. Et haec pars habet duas partes, in quarum prima multipliciter extollitur praerogativa virtutis in loanne; in secunda vero redarguitur perfidia incredulitatis in plebe, ibi: Cui ergo similes dicam homines?

Praerogativa autem virtutis ostenditur fuisse quadruphciter in loanne; primo scilicet quantura ad meritum vitae; secundo vero, quantum ad officium doctrinae, ibi: Sed quid existit videre? Prophetam etc.; tertio, quantum ad donum gratiae, ibi: Dico enim vobis: fnter natos mulierum etc.; quarto, quantum ad pruecojiium famae, ibi: El omnis populus audiens etc.

Quantum ad primum notandum, quod meritum vitae dupliciter commendalur in loanne: primo, quantum ad constantiam respectu difiicilium; secundo vero, quanlum ad abstinenliam respectu delectabilium. rum; propter quod dicit: Et cum discessissent nuntii loannis, solutione quaestionis obtenta, revertentes tanquam boni nuntii ad eum, a quo missi fuerant; de quibus lob trigesimo octavo: « Nunquid mittes fulgura, et ibunt et revertentia dicent tibi:.dsumus »? — In horum absentia laudari debebat loannes, ut ostendatur laus esse vera, non adulatoria; ideo dicitur: Coepit de loanne dicere ad turbas; coepit utique ipsum turbis laudare, ne videretur loaniies ex dubitatione discipulos ad Christum transmisisse. — Ideo incipit eum de constantia commendare: Quid existis in desertum videre? Arundinem venlo agitatam? quasi dicat: non est loannes similis arundini, ut quolibet impulsu trepidet et concutiatiir, sed fortis et fixus in fide et in omni bonitate; iuxta quod lacobi primo: « Postulet in fide nihil haesitans; qui enim haesitat similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circurafertur ». « Vir autem duplex animo inconstans est in omnibus viis suis ». Tahs vere est arundo, non talis erat loannes, cum esset sanctissimus, cum dicatur Ecclesiastici vigesimo septimo: « Homo sanctus in sapientia remanet sicut sol; nam stultus sicut luna mutatur ». Tales sunt oranes Sancti, secundum illud ad Ephesios quarto: «Non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum ». Ideo rogabat Paulus secundae ad Thessalonicenses secundo: « Rogamus vos, fratres, per adventum Domini nostri Iesu Christi, ut non cito moveamini a vestro sensu ». Hanc autera constantiara qui vult adipisci debet rehnquere mundum et exire ad loannem in desertum, secundura quod dicitur primi Machabaeorum secundo: « Exclamavit Mathathias voce raagna: Omnis, qui habet zelura Legis, exeat post rae »; et sequitur, quod «raulti exierunt in desertum ».

  1. (Vers. 23.). Secundo vero subditur commendatio abstinentiae loannis respectu delectabilium; propter quod dicit: Sed quid existis videre? id est considerare: Hominem mollibus vestimentis vestitum? quasi dicat: non; loannes enim sanctissimus ab omni mollitie carnalitatis erat alienus, sicut dicitur Matthaei tertio: « Habebat autem loannes vestimentum de pilis camelorum, esca autem eius erant locustae ». Hic vere erat de numero virorum evangelicorum, in quorum persona primae ad Timotheum sexto dicitur: « Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus »; quibus tegamur dicit, non: quibus ornenmr. Bernardus ad Eugenium: « Apostoli fortes fuerunt in bello, non molles in serico; quodsi fihus es Apostolorum et Prophetarum, et tu fac similiter ». Sed qui hoc vult facere, oportet quod deserat mundum et cum loanne exeat in desertum. — Propter quod adiungit: Ecce, qui in veste pretiosa sunt et in deliciis in domibus regum sunt; quasi dicat: vestis pretiosa et vita deliciosa sunt hominum mundanorum, non virorum spiritualium et christianorum. Unde primae Pelri tertio dicitur de mulieribus: « Quarum non sit extrinsecus capillatura aut circumdatio auri et argenti aut indnmenti vestimentorum cultus». Super quo Gregorius: « Nemo putet in cultu pretiosarum vestrum dees?e peccatum. Pensate, quae culpa sit hoc etiam viros appetere, a quo curavit pastor Ecclesiae etiain feminas prohibere». Huiusmodi namque vestimenta pretiosa sunt carnaha et deliciosa, in deliciis autem periclitatur spiritualis vita; unde primae ad Timotheum quinto: « Vidua, quae in deliciis est, vivens mortua est »; leremiae trigesimo primo: « Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga »? Huiusmodi autem vestes preliosae et deliciosae consueverunt esse vanae gloriae occasio; et ideo addit: In domibus regum sunt; de quo Ecclesiastici undecimo «: « In vestitu ne giorieris unquam, nec in die honoris tui extoUaris ».

  2. (Vers. 26.). Sed quid existis vjdere? Postquam commeudavit Salvator loannem quantum ad, /r> nieritum vitae, hic commendat quantuin ad ofjictum doctrinae, et recto ordine, quia prior debet esse vita bona quam doctrina authentica. Commendatur autem doctrinae ofjHcium in loanne dupliciter, scilicet quanlum ad limpiditatem in cognoscendo et quantum ad auctoritatem in docendo, quae duo perfectum reddunt doctoris officium.

Primo ergo quantum ad limpiditatem in cogno-.,... j-.,.... scendo divmum mystenum dicitur: Sed quid existis videre? Prophetam? cui scilicet Dominus revelet futura, secundum illud Amos tertio: « Neque enim facit Dominus Deus verbum, nisi prius reveiaverit secretum suum ad servos suos Prophetas ». Huic autem non solum futura praedixit, sed etiam se praesentialiter ostendit; et ideo addit: Utique, dico vobis, et plus quam Prophetam. De quo Ambrosius: « Quia multi cupierunt eura videre, quem iste prophetavit, quem iste conspexit, quem iste baptizavit »; ideo, ostendendo Christum digito et videndo oculo, aliis Prophetis fuit excellentior et beatior, secundum illud infra decimo: « Beati oculi; qui vident quae vos videtis. Dico enim vobis, quod multi Prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt». Et ideo, quia excellentius fuit eius officium quam Prophetarum, ideo Baptisla, loannis primo, Pharisaeis quaerentibus: « Propheta es tu? » respondet: « Non sum, sed vox clamantis in deserto ». Nec est aliqua contradictio, sed consonantia, quia propheta praedicit futura et absentia, sed vox patefacit praesentia.

  1. (Vers. 27.). Secundo vero quantum ad auctontatem m docendo per divmum mandatum dicitur: Hic est, de quo scriptum est, scilicet Malachiae terlio, ubi loquitur Pater ad FiHum: « Ecce, ego mitto angelum meum», id est nuntium authenticum, loannem, qui angelus dicitur non simplicitate naturae, sed auctoritate doctrinae, secundum illud Malachiae secundo: « Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent de ore eius, quia angelus Domini exercituum est». Ideo autem dicitur loannes nuntius ad modum Angeli, quia, sicul Angeli « vident faciem Patris » in Deitate, sic ipse vidit faciem Christi et monstravit in carne. — Propter quod addit: Ante faciem tuam, id est apparitionem in carne, de qua in Psalmo: « Ostende nobis faciem tuam, et salvi erimus ». Hanc faciem desiderabat Isaias in persona Patrum, sexagesimo quarlo: « Utinam dirumperes caelos et descenderes;

a facie tua montes defluerent ». — Et quia non erant parati ad istam faciem recipiendam, nisi praemunirentur; ideo dicitur: Qui praeparavit mam tuam ante te, scilicet nascendo, conversando, baptizando, praedicando. Omnibus enim his modis manuducebat ad Christum, sicut vox ad verbum. Ideo recte de ipso dictum est Isaiae quadragesimo, et resumtum est supra tertio et loannis primo: « Ego vox clamantis in deserto: Parate viam Domini »; ut impleatur illud Isaiae trigesimo quinto: « Erit vobis directa via, ut stulti non errent per eam ».

S2. (Vers. 28.). Dico enim vobis: Maior etc. Hic tertio commendat Christus snnm praecursorem quantum ad donum gratiae rfjymae, qua fuit «magnus coram Domino », secundum quod dicitur supra primo. Et quoniam donum gratiae in loanne praerogativam habuit in gradu et mensuram finitatis in statu; ideo haec duo insinuat, cum donum gratiae in loanne commendat.

Primo igitur commendat loannem quanlum ad praerogativam doni gratuiti respectu hominis puri, cum dicit: Dico enim vobis: Maior inter natos mulierum propheta loanne Baptista nemo est. Non est ergo inter homines in gradu gratiae infimo vel medio, necesse est igitur, quod sit in supremo. Unde non solum ex hoc dicitur, quod sit magnus, sed quod sit maxiraus, ut possit de eo dici illud Ec(;lesiastici quadragesimo sexto, quod dicitur de losue: « Qui fuit magnus secundum nomen suum, maximus in salutem electorum Dei ». Quia. enim magnam habuit gratiam, ideo loannes vocatus est. Magnus etiam fuit per vitae meritum, maior per doctrinae magisterium, maximus per gratiae privilegium. Non autem dicitur maior omnibus, ut omnibus praeferalvr, sed quod alius non fuerit maior eo; nec dicitur de omnibus universaliter praeteritis et futuris, sed tunc praeteritis. Non dicitur etiam respectu utriusque sexus, sed tantum virilis; unde non includitur virgo Maria, quae « exaltata est super choros Angelorum*», nullam purara crealuram habens superiorem nec etiam aequalem, secundum illud Canticorum sexto: « Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suae, electa genetrici suae ».

  1. Secundo vero insinuat doni illius mensuram respectu hominis Christi, quantum ad quem dicit: Qui autem minor est in regno caelorum maior est eo. Regnum caelorum hic vocat Ecclesiara, secundura quod exponit Gregorius illud Matthaei decimo tertio: « Mittet.ngelos suos, et colligent de regno eius orania scandala ». Minor in hoc regno dicitur humilior; hic autem est Christus, de quo in Psalmo: « Minuisti eum paulo ab Angelis, gloria et honore coronasti eura ». Quia enim, sicut dicitur ad Philippenses secundo, « humiliavit semetipsum, factus est obediens usque ad morlem »; « dedit illi Dominus noraen, quod est super omne nomen ». Et sic verificatum est illud Isaiae sexagesimo: « Minimus erit in mille et parvulus in gentem fortissimam». Et haec est lex divina, quam ipse dedit Matthaei decimo octavo: « Quicumque humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est luaior in regno caelorum ». Sic utique, imrao plus per omnera modum humiliavit se Christus; infra vigesimo secundo: «Quis raaior est, qui recumbit, an qui ministrat? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat ». Unde Gregorius: « Humilia te, quantumcumque potes, adhuc Chrislus eril humilior ». — Possel tamen exponi de Beatis, quod minor bonorum Angelorum maior esset loanne pro statu illo; est enim « ignis caritatis in Sion, sed caminus in lerusaleni », Isaiae trigesimo primo. commendatur a Domino quantum;id praeconium famae. Et quoniam fama bonorum salutifera est electis et perniciosa reprobis, secundum illud secundae ad Corinthios secundo: « Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt;

11, H: Qul autem minor est iu regno caelorum elc. — Sententia Gregorii super Matth. 13, 41. habetur I. Homil. in Evang. homil. 12. n. 1. — Superius pro ad quem A ad quod.

aliis quidem odor mortis in mortem, aliis odor vitae in vitam »; ideo commendat dupliciter praeconium famae in loanne: primo ostendendo ipsam salutiferam credentibus, secundo mortiferam despicientibus. Primis enim videbatur loannes laudabilis, secundis vero contemptibilis; primi erant humiles et secundi superbi.

Primo ergo introducit commendationem loannis dc humilibus assentientibus, cum dicit: Et omnis populus audiens, loannem scilicet praedicantem,..„,rx lustificaverunt Deum, id est, iustum esse dixerunt, se ipsos ostendendo iniustos, peccata confitendo, secundum illud Psalmi: « lustiflceris in sermonibus tuis et vincas, cum iudicaris». Peccator enim, dum confitetur peccatum, Deum dicit iustum et iustificat se ipsum, secundum illud Isaiae quadragesimo tertio: « Narra, si quid habes, ut iustificeris»; alia translatio: « Dic tu prior iniquitates tuas, ut iustificeris ». Et hoc modo publicani et peccatores fecerunt, audientes loannem, secundum illud Matthaei tertia: « Exibat ad eum omnis lerosolyma et omnis ludaea et omnis regio circa lordanem, ut baptizarentur ab eo, confitentes peccata sua». Haec enim duo requiruntur ad iustificationem peccatorum, scilicet poenitentia et baptismus. — Et ideo subdit: Baptizali baptismo loannis; supra tertio: ttVenerunt autem et publicani, ut baptizarentur », ab eo quaerentes, quid agerent; unde signo et verbo approbabant loannem lanquam Dei angelum et gloriosum habebant nomen eius. Unde cum Dominus quaereret a Pharisaeis Matthaei vigesimo primo: « Baptismus loannis unde erat, e caelo, an ex hominibus »? dixerunt inter se: « Si dixerimus: E caelo, dicet nobis: Quare non credidistis ilh? Si autem dixerimus: ex hominibus, timemus turbam; omnes enim loannem sicut Prophetam habebant ». Et ideo subditur: « Publicani et meretrices praecedent vos in regnum caelorum ».

So. (Vers. 30.). Secundo vero adiungit contemlegis perili, in quibus arrogantia notitiae veritatis, consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo, quia, secundum illud infra decimo®, « qui vos spernit me spernit ». Unde qui spreverunt loannem, qui erat Dei nuntius, spreverunt divinum consilium. Tales fuerunt Pharisaei, ita ut posset eis Sapientia Dei impro[)erare: « Despexistis omne consihum nostrum »; et verificatum sit in eis illud Isaiae primo: « Filios enutrivi et exaltavi; ipsi Vulgata et Vai. et publicani iustificaverunt. — Sequitur Ps 50, 6. autem spreverunt me». Et ideo consuluit Apostolus primae ad Thessalonicenses ultimo: « Spiritum nolite exstinguere, prophetias nolite spernere ». — In hoc autem divinum consilium spreverunt, quia baptismum recusaverunt, per quod divina sapientia consuluit humanae saluti. Cuius figura praecessit in arca Noe in diluvio fabricata, Genesis sexto. Propter quod dicitur primae Petri tertio: « Quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma».

  1. Et nota, quod Pharisaei spreverunt consilium Dei in semetipsos, propter sex rationes. Primo, quia praetulerunt statuta humana divinis; Matthaei decimo quinto: « Quare vos transgredimini Legem Dei propter traditionem vestram»? — Secundo, quia praetulerunt iustitiam Legis iustiliae fidei; ad Romanos decimo: « Ignorantes Dei iustitiam et suam quaerentes statuere » etc. — Tertio, quia praetulerunt apparentiam veritati; Matthaei vigesimo tertio: « Vae vobis! qui mundatis quod deforis est ». — Quarto, quia praeferebant affluentiam paupertati; infra decimo sexto: « Audiebant omnia haec Pharisaei, qui erant avari, et deridebant illum » etc. — Quinto, quia vanam gloriam humihtati; loannis duodecimo i: « Dilexerunt magis gloriam hominum quam gloriam Dei». — Sexto, quia commodum honestati; Matlhaei vigesimo tertio: « Vae vobis! qui dicitis: Qui iuraverit per templum, nihilest; qui autem iuraverit in auro templi, debet. Stulti et caeci » etc.

b. (Vers. 31.). Ait autem Dominus: Cui e9'go similes dicam etc. Postquam Salvator noster extulit praerogativam virtutis in loanne, hic redarguit perfidiam incredulitatis inpkbe, cuius incredulitatem redarguit quadrupliciter. Notat enim eos de infidelitate, de duritia, de detractione et de blasphemia.

Primo igitur quantum ad notam infidelitatis in cogitatione dicitur: Cui ergo similes dicam homines generationis huius, et cui similes sunl? qui scilicet noluerunt credere loanni propter mentis caecitatem; huius, inquam, generationis incredulae, secundum illud Deuteronomii trigesimo secundo: « Generatio enim perversa est et infideles fihi »; et Marci nono: « 0 generatio incredula! quamdiu ero apud vos? quamdiu vos patiar»? Psalmus: «Ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans, generatio, quae non direxit cor suum, et non est cum Deo spiritus eius». Et ideo leremiae secundo: « Considerare vehementer, si mutavit gens deos suos; populus vero meus nmtavit gloriam suam in idolum »

  1. (Vers. 32.). Secundo, quantuni ad notam dunWae in alfectione srxhiit: Similes sunt pueris, ubi adiungit similitudinem, per quam ostenditur duritia eorum, quia nec moti sunt ad cantum promissionum nec ad lamentum comminationum, sicut pueri stulti in foro non respondent aliis, nec cantantibus nec lamentantibus; quos introducit per modum similitudinis. Propter quod dicit: Similes sunt pueris sedentibus in foro. Similiter competit eis dici et improperari quod improperant pueri sedentes in foro suis coaetaneis. Propter quod addit: Loquentibus ad invicem et dieentibus: Cantavimus vobis tibus, et non saltastis; quia sic possunt eis praedicatores dicere: Cantavimus vobis tibus, scilicet promissa Dei concrepando; et non saltaslis, proficiendo. Et recla est comparatio, quia praedicator tibicini comparatur, secundum illud Isaiae quinquagesimo octavo: « Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam »; et leremiae quarto: « Canite tuba in Sion ». Nec immerito, quia, Ecclesiastici quadragesimo, « tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam, et super utraque lingua suavis ». Ad haec duri corde non moventur nec saltant per profectum bonorum operum; de quo saltu Malachiae quarto: « Egrediemini, et sanctis sicut vitulus de armento et calcabitis impios». Et de hac Ambrosius: « Honesta saltatio, quia tripudiat animus bonis operibus elevatus»; unde qui ad cantum promissionum moti non fuerunt duri sunt corde, sed opere duriores, quia nec ad comminationes supphciorum. — Propler quod addit: Lamentavimus vobis, scilicet per comminationem poenae; Ezechielis secundo: «Scriptae erant in libro lamentationes et carmen et vae »; et leremiae nono: « Contemplamini et vocate lamentatrices, et assumant super nos lamentum »; loelis secundo: « Convertimini ad me in ieiunio et fletu et planctu, et scindite corda vestra et non vestimenta vestra ». Et tamen ad hoc moti iion sunt; unde addit: Et non plorastis, per compunctionem poenitentiae; Isaiae vigesimo secundo: « Vocabit Dominus ad fletum et planctum »; et post: « Et ecce, gaudium et laetitia, iugulare arietes» etc; cum tamen dicat Apostolus ad Romanos duodecimo: « Gaudere cum gaudentibus, et flere cum flentibus ».

  2. (Vers. 33.). Tertio, quantum ad notam decans panem neque bibens vinum, et ita in via severitatis et iustitiae, sicut dicitur Matthaei vigesimo primo: « Venit ad vos loannes in via iastitiae ». Unde quia venit cum austeritate poenitentiae, ideo venit sicut lamentans et gemens propter salutem populi, secundum iiiud Danielis decimo: « Ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus, panem desiderabilem non comedi, et caro et virium non introierunt in os ineum ». Sed tamen per eum non est emoiiita eorum duritia ad plorandum, sed aucta malitia ad detrahendum. — Unde subditur: Et dicitis: Daemonium habet, quia dissimilis est vitae alienae. Sic dicebant Salvatori loannis decimo: « Daemonium habet; quid eum auditis »? Unde opera virtutum, quae sunt a Spiritu sancto, ipsi ex nequitia cordis attribuebant daemonio, sicut Matthaei nono dicebant: « In principe daemoniorum eiicit daemonia ». Et sic verificatum est in eis illud Ecclesiastici undecimo: « Bona in raala convertens insidiatur, et in electis imponet maculam ». Et propterea vae eis, secundum illud Isaiae quinto: « Vae! qui dicitis bonum malum et malum bonum ».

  3. (Vers. 34.). Quarto, quantum ad notam blasphemiae in obduralione contra ipsum Christum subditur: Venit Filius hominis manducans et bibens, et ita in via clementiae quasi medicus et tanquain sponsus, sicut supra quinto: « Non poteritis filios sponsi facere ieiunare, quamdiu cum illis est sponsus ». — Et tamen non sunt moti ad exsultandum, sed depravati ad blasphemandum; et ideo subditur: Et dicitis: Ecce, homo vorator et bibens vinum; hoc dicunt quantum ad superfluitatem victus, quasi dicant: non potest esse sapiens, secundum illud Proverbiorum vigesimo: « Luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas». Amicus publicanorum et peccatorum, quantum ad inhoneslatein convictus, quasi dicant: non potest esse bonus, quia, sicut dicitur Ecclesiastici decimo tertio, « qui tetigerit picem inquinabitur ab ea, et qui communicaverit superbo induet superbiam ». Sed male, quia leremiae decimo quinto: «Ipsi convertentur ad te, et non converteris ad eos »; et Matthaei nono: « Euntes discite, quid est: Misericordiam volo et non sacrificium. Non enim veni vocare iustos, sed peccatores », ad poenitentiam.

  4. (Vers. 35.). Et quia blasphemia ludaeorum aggravatiir ex vera praedicatione Apostolorum, iSeo legunt: secundum illud Danielis 10: Propter salutem populi ego Daniel etc). — Superius pro qua bonum pomint in malum, quod habent CH, D qua bonum dicitur malum, Vat. quia bonum pervertitur in malum, quae etiam subinde pro et ita in via severitatis substiluit vita in via securitatis.

subditur: Et iustificata est Sapientia ab omnibus filiis suis. Sapientiam namque Evangelista vocat Christum, secundum illud primae ad Corinthios primo: « Qui factus est nobis a Deo sapientia et iu- Filii istius Sapientiae sunt Apostoli per ver-........ bum istms Sapientiae geniti et per Spintum sanctum vivificati, secundum illud Ecclesiastici quarto: « Sapientia filiis suis vitam inspirat », id est Christus Apostolis, Unde et Petrus dicebat loannis sexto: « Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes ». Isti iustificaverunt, id est, Christum iustum reputaverunt, dum eius verba per iustitiam et obedientiam impleverunt, secundum illud Ecclesiastici tertio: « Filii sapientiae, ecclesia iustorum, et natio illorum, obedientia et dilectio ». Ad istorum exemplam Pharisaei debuerunt moveri, sed propter pertinaciam suam remanserunt in faecibus suis. Unde ipsis dicebat Matthaei duodecimo: « Si ego in Beelzebub eiicio daemones, filii vestri in quo eiiciunt? Ideoque ipsi iudices vestri erunt », quia ipsi iusti reputantur a Sapientia, quam iustificant, et Pharisaei iniusti et reprobi ab eadem Sapientia, quam condemnant propter pertinaciam et blasphemiam. Tertio decluatar sablimitas Dootoris propter afflaentiam pietatis tripliciter.

  1. Rogabat autem illum quiclam Pharisaeus. Supra ostendit Evangelista sublimitatem Domini Salvatoris quantum ad excellentiam potestatis et quantum ad evidentiam veritatis; hic tertio ostendit quantum ad affluentiam pietatis. Ostenditur autem haec pietatis affluentia in Domino Iesu magna in peccatricis susceptione, maior in approbalione, sed maxima in absolutione. Suscepit enim accedentem, commendavit diligentem et absolvit poenitentem.

Introducitur ergo primo in hac parte benigna susceptio pcccatricis accedentis; secundo vero, benignior approbatio diligentis, ibi: Et respondens Iesu dixit ad illum etc.; tertio vero, benignissima absolutio poenitentis eonfitentis, ibi: Dixit autem ad illam: Remitluntur tihi peccata.

Quantum ad primum nolandum, quod susceptio lemnitatem convivii, in quo eam suscepit; tum propter familiaritatem obsequii, ad quod admisit; tum propler temeritatem alieni iudicii, ob quod eam non dimisit.

  1. (Vers. 36.). Primo ergo quantum ad solemnitatem convivii, in quo peccatrix fuit pie a Domino suscepta, dicitur: Rogabat autem illum quidam Pharisaeus, ut manduaret cum illo; non est dubium, quin Dominum lesum; et recte, secundum consilium et propositum Sapientis; Sapientiae octavo: «Proposui hanc»,idest sapientiam, Christum, «adducere ad convivendum, sciens, quoniam mecum communicabit de bonis suis». Hic autem Pharisaeus iam non erat a Domino divisus, sed magis unitus, et ideo secure Dominum rogabat et ad convivium invitabat, secundum illud lob vigesimo secundo: « Si reversus fueris ad Omnipotenlem, aedificaberis »; et sequitur: « Rogabis eum, et exaudiel te ». — Quod et iste consecutus est; unde et subditur: Et ingressus domum Pharisaei discubuit. Resedit ad manducandum et sic implevit illud visibihter, quod spiritualiter promittit in Apocalypsis tertio: « Si quis aperuerit mihi, intrabo ad illum et coenabo cum illo, et ipse mecum ». Nec mirum, quia, sicut ipse dicit Proverbiorum octavo, « deliciae meae esse cum filiis hominum ». Hoc dicit quantum ad nimietatem caritatis, propter quam homo factus est et humanas indigentias libenter suscepit et pertulit inter homines, secundum illud Baruch terlio i: « Post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est». Haec ergo introducta suiit propter solemnitatem convivii.

  2. (Vers. 37.). Quantum ad familiaritatem obsequii, ad quod fuit admissa, subditur: Et ecce, mulier, quae erat in civitate peccatrix, cuius infamia innotuerat toti civitati, ita ut posset ei dici illud leremiae tertio: « Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere ». Haec est illa mulier, de qua dicitur Ecclesiastae septimo: « Inveni amariorem morte mulierem, quae laqueus est venatorum, et sagena cor eius »; et iioc, quia fornica- Tia manifesta, sicut dicit Ravennas quod « infamia eius totam laeserat civitatem », ita ut impletum esset in ea quod comminatur Dominus per Amos ad Amasiam sacerdotem, Amos septimo: « Uxor tua in civitate fornicabitur ». Et ideo merito minv peccatrix et ratione infamiae et ratione frequentiae, secundum

illud Ecclesiastici tertio: « Cor nequani gravabitur in doloribus, et peccator adiecit ad peccandum»; et Apocalypsis ultimo: « Qui in sordibus esl sordescat adhuc ». Non solum autem culpam iteraverat, sed et diversis modis peccaverat; unde super hoc quod dicitur Marci ultimo, quod « eiecerat Christus de Maria septem daemonia », Gregorius: « Per septenarium recte universitas designatur. Septem ergo daemonia Maria habuit, quae universis vitiis plena fuit ».

  1. Quoniam ergo sic erat peccatrix et immunda, merito deberet repelli, maxime de loco convivii; et tamen propter pietatem Domini, quam cognovit, attracta fuit; unde et subditur: Ut cognovit, quod Lesus aceubuisset in domo Pharisaei, attulit alabastrum unguenti, id est pyxidem seu vas alabastri, quod « est de quodam genere marmoris, in quo incorrupta servantur unguenta». Hoc attulit peccatrix ad domum Pharisaei, in qua Christum cognovit esse et a quo suscepta fuit,. secundum illud Psalmi: « Deus in domibus eius cognoscetur, cum suscipiet eam ». Attulit, inquam, unguentum humilitatis, ubi Christus accubuit, ut impleretur illud Canticorum primo: « Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum ». Haec autem aromata sive unguenta, quae attulit Magdalena Christo, designata sunt secundi Paralipomenon nono: « Non fuerunt aromata talia, qualia haec, quae dedit regina Saba Salomoni ». — Vel Magdalena Salvatori unguenta attulit propter impendendum famihare obsequium, ad quod admissa fuit, scilicet ad exhibendum Christo ex devotione quod sibi exhibuerat ex libidine, hoc est ad abluendum, detergendum, deosculandum et ungendum sacratissimam et mundissimam carnem 66. (Vers. 38.). Quantum ad affectum poenitentiue Aclnr: Et slans retro secus pedes eius, lacry-?wis coepit rigarc pedes eius, per dolorem. In poenitente enim anima debet esse pudor, timor et dobr. Pudor erat, quia stabat retro; timor, quia secus pedes; dolor, quia lacrymis rigabat, sicut in illo publicano infra decimo octavo: « Publicanus autem a longe stans, nolebat nec oculos ad caelum levare, sed percutiebat pectus suum dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori »; leremiae trigesimo primo: « Converte me, Domine, et convertar, quia tu Deus meus. Postquam convertisti me, egi poenitentiam, et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Confusus sum et erubui » etc.; ubi tanguntur tria praemissa. — Quantum autem ad affectum benevolentiae A(]iiiv: Et capiUis capitis sui lergebat, et osculabatur pedes eius, et ungebal unguento, ubi ostenditur dilectio benevolentiae pura, affectuosa et devota. Debet enim caritas procedere « de corde puro ». Magis autem curabat de infima parte corporis sui quam de suprema. lam enim non quaerebat placere mundo, sed soli Christo, ut posset dicere illud Canticorum octavo: « Quis det te mihi fratrem meum, ut inveniam te solum foris et deosculer te, et iam me nemo despiciat »?

  2. Et in his duobus consistit perfecta conversio ad Christum. Sicut enim in peccalo est conversio per concupiscentiam et aversio per superbiam; sic in remedio est aversio a peccato per poenitentiam et conversio ad Deum per benevolentiam. Et vere haec mulier fuit perfecte conversa et reversa, quia, ut dicit Gregorius, «quot in se habuit oblectamenta, tot de se invenit holocausta ». — Solent enim peccatrices mulieres in his quatuor maxime delinquere, sci- Hcet in nutibus oculorum; Isaiae tertio: « Nutibus oculorum ibant »; superfluitatibus capillorum; primae Petri tertio: « Non sit exterius capillatura »; in voluptatibus osculorum; Proverbiorum septimo: « Apprehensumque deosculatur iuvenem »; suaviiatibus unguentorum, sicut dicitur Esther secundo, quod puellae regis « ungebantur oleo myrrhino » etc. — Et ideo perfecta poenilens oculis serviebat ad lacrymandum, ita ut posset ei Christus dicere illud quarti Regum vigesimo: « Audivi orationem tuam: vidi lacrymam tuam »; capillis ad abstergendum, ut sic posset ei dici illud Canticorum quarto: « Vulnerasti Serm. 3. in Cant. n. 2. (vide lom. VI. pag. 412, notam 4.); ibid. Serm. 16. n. 4. seqq. agit de necessariis ad poenitentiam (pudore etc); cfr. tom. IV. pag. 383, nota 4; cfr. etiam Incendium amoris, c. 2.

cor meum in uno crine colli tui »; ore ad osculandum, ita ut posset ei dici a Christo illud Canticorum quarto: « Favus distillans labia tua »; unguentis serviebat ad ungendum, ut posset sibi dici: « In odorem unguentorum tuorum curremus ».

68, (Vers. 39.). Tertio quantura ad temeritatem alieni iudicH, propter quod non fuit repulsa, dicit: Videns autem Pharisaeus, qui mcaoerat eum, scilicet ad convivium; videns, inquam, oculo non simplici, sed nequam, secundum illud Ecclesiastici trigesimo primo: « Memento, quoniam malus est oculus nequam. Nequius oculo quid creatum est »? Et vere nequam, quia, secundum illud Ecclesiastici undecimo, « bona in mala convertens insidiatur et in electis imponet maculam ». Et ideo talium convivium non est multum acceplum, secundum illud Proverbiorum vigesimo tertio: « Ne comedas cum homine invido neque desideres cibos eius, quoniam in similitudinem harioli et coniectoris aestimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi, et mens eius non est tecum». Et talis erat iste Pharisaeus; quod patet per illud quod subditur: Ait intra se, scilicet cogitando sicul hypocrita, de quo lob decimo quinto: « Venter eius praeparat dolos ». — Unde sequitur iudicium: Hic si esset Propheta, sciret utique, quae el qualis est mulier, quae tangit eum. Et ita iudicabat, eum non esse Prophetam, sed hominem ignorantem, dicens in corde suo: « Signa nostra non vidimus, iam non est Propheta, et non cognoscet amplius ». Sed huic potest dici illud lob vigesimo secundo: « An non cogitas, quod Deus excelsior caelo sit et super stellarum verticem sublimetur? Et dicis: Quid enim novit Deus? Et quasi per caliginem iudicat». Sed certe ipse « novit in tenebris constituta, et lux cum eo est », sicut dicitur Danielis secundo.

  1. Et nota, quod hoc modo ex vero cadebat in falsum. Manifestum est enim, quod Deus et homo divinus novit occulta non solum bonorum, sed etiam malorum; Proverbiorum decimo quinto: « Oculi Domini in orani loco contemplantur bonos et malos ». Sed in hoc errabat, quia hoc credebat ignorare Christum, dum se permittebat a muliere peccatrice contingi. Unde etiam de ipsa male iudicabat; propter quod addit: Quia peccatrix est, quasi dicat: non admitti, sed repeUi deberet. Hic erat de illis, de quibus Isaiae sexagesimo quinto: « Qui dicunt: Recede a nobis et ne appropinques, quia immundus es ». Sic etiam alter Pharisaeus dicebat de publicano infra decimo octavo: « Deus, gratias tibi ago, quia non sum sicut ceteri hominum, velut etiam hic pubhcanus». Et male iudicabat, et tamen Christus eius raalum iudicium non dimisit facere misericordiam; de quo supra quinto dixit Pharisaeis: « Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent. Non enim veni vocare iustos, sed peccatores ad poenidicantium. In quo simul commendatur Christi clemenlia et peccatricis poenitentia. Unde Gregorius: « Cogitanti mihi de Mariae poenilentia flere magis libet, quam aliquid dicere. Cuius enim vel saxeum pectus istae huius peccatricis lacrymae ad exemplum poenitendi non emolhant? Super convivantes ingressa est, inter epulas lacrymas fudit; quid ergo miramur? Mariam venientem, vel Dominum suscipientem? Suscipientem dicam, an trahentem? Sed raelius sucipientem et trahentem, quia nimirum ille per misericordiam traxit intus, qui per mansuetudinem suscepit foris ». lacrymis rigabat, capillis tergebat et osculabatur et ungebat; ista intelliguntur, quae debent esse in vero poenitente,?,Gc&i pudor erubescentiae, quod notat, cum dicit stans retro; infra deciino oclavo: « Publicanus a longe stans ». — Timor reverentiae, quod notatur ibi: Secus pedes eius; Psalmus: « Adorate scabellum pedum eius, quoniam sanctum est ». — Dolor poenitentiae: Lacrymis coepit rigare pedes eius; Threnorum secundo: « Deduc quasi torrentem lacrymas ». — Nitor pudicitiae: Capillis suis tergebat; Isaiae pfimo: « Lavamini, mundi estote, auferte malum ». — Ardor benevolentiae: Osculabatur pedes eius; et hic: « Osculum mihi non dedisti » etc, usque ibi: « Quoniam dilexit multum ». — Dulcor devotionis internae: Et unguenlo ungebat; Canticorum primo: « MeHora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis ». Bonum unguentum compunclionis, melius compasionis, sed optimum devotionis; primo pedes, secundo corpus, sed tertio ungitur caput. Et ideo Magdalena ter legitur

venisse ad Dominum ungendum, hic et loannis duodecimo et Matthaei vigesimo sexto et Marci decimo sexto.

  1. (Vers. 40.). Et respondens Lesus dixit etc. Post benignam susceptionem accedentis subditur hic benignior approbatio diligentis. Approbat Dominus hanc peccatricem diiigentem et eius dilectionem, primo perquirens generale iudicium; secundo assumens speciale propositum, ibi: Et conversus ad mulierem etc.; tertio vero conciudens principale intentum, ibi: Propter quod dico tibi: Remittuntur ei etc. — In perquirendo autem generale iudici.um procedit hoc ordine. Excitat enim Pharisaei attenlionem, insinuat quaeslionem et approbat responsionem.

Primo igitur Pharisaei excitat altentionem, ut a falsitate revocetur, cum dicit: Respondms Lesus dixit ad illum: Simon, habeo libi aliquid dicere; in quo excitat eum, ut attendat. Et nota, quod dicitur respondere Pharisaeo, cum tamen non dicatur aliquid quaesivisse a Christo, nt ostendatur, quod ipse audiebat eius cogilationem, ut eius iudicium refellatur, quo credebat Christum ignarum, iuxta quod in Psalmo dicitur: « Intelhgite insipientes in populo, et stulti ahquando sapite. Qui plantavit aurem, non audiet? Aut qui finxit oculum, non considerat »? In hoc, quod quasi respondendo alloquitur, excitat ad cogitandam Christi sapientiam; in hoc vero, quod spondet, se ahquid dicturum, excitat ad percipiendam doctrinam; sicut et discipuhs dixit loannis decirao sexto: « Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo». — Et quojiiam efficaciter eum excitavit, ideo subditur eius attentio, cum dicitur: Atilleait: Magister, dic. In qua responsione profitetur scientiam et petit doctrinam, iuxta consihum sapientis, Ecclesiastici sexto: «Fih, si attenderis mihi, disces sapientiam, et si accommodaveris animum tuum, sapiens eris; si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam; et si dilexeris audire, sapiens eris». Et sequitur post: «Etsi videris sensatum, evigila ad illum ». Hic est Christus Dominus, quem recte vocat magistrum, secundum illud Matthaei vigesimo tertio: « Unus est magister vester, Christus»; et loannis decimo tertio: « Vocatis me magister et domine, et bene dicitis; sum etenim ».

  1. (Vers. 41.). Secundo autem Pharisaeo insinuat quaestionem, ul ad veritatem dirigatur, cum subditur: Duo debitores erant uni foeneratori etc.

Vers. 3; Matth. 26, 7. el Marc. 16, 1; codd. allegant Marc. 44, 38. (ubi de unctione capitis), pro quo vel substituendum (sicut nos fecimus, et cui concordat Commenl. in loan. c. 12. n. 10.), vel cui adiungendum est Marc. 16, 1, cui lectioni favet H: hic et loan. 12, pedes; Matth. 26. et Matth. 24. [? Marc. 14.] caput; sed Malth. 28. [melius Marc. 16.] corpus ad monumentum. — Locos, in quibus Bernard. de hoc Iriplici unguenlo agil, allegavimus lom. VI. pag. i, nota i. Casum proponit in generali, intelligens per istos debitores et intelligi dans peccatores, qui magnis debitis sunt astricti, secundum illud Matthaei sexto: « Dimitte nobis debita », id est peccata, « sicut et nos dimittimus debitoribus nostris » etc. Per foeneratorem intelligimus Christum, secundum illud Matthaei vigesimo quinto: « Serve male et piger, nonne oportuit pecuniam meam mittere nummulariis, et ego veniens exegissem quod meum est cum usuris »? — Et quia non omnes aequaliter peccant nec aequaliter obhgantur, ideo additur: Unus debebat denarios quingentos; in quo ostenditur plena obligatio propter quinqueformem transgressionem perfectionis evangelicae; completio enim intelligitur per centenarium. Et alius quinquaginta,; hoc dicitur quantum ad semiplenam. obligationem, quae est in transgressione quinqueformi ipsius decalogi.

  1. (Vers. 42.). Sed quia Deus miseretur omni subditur: Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque, scihcet ex misericordia condonante, sicut dicitur Matthaei decimo octavo: « Misertus dominus servi ilhus, dimisit eum et debitum dimisit ei », et hoc compassione miseriae, qua impotentes sumus solvere. Omnia enim, quae habemus, sine obligatione peccati Deo debemus; primae ad Corinthios quarto: « Quid habes, quod non accepisti »? et primi Parahpomenon vigesimo nono: «Tuasunt, Domine, omnia, et quae de manu tua accepimus dedimus tibi ». Si ergo remittuntur peccata, oportet, quod hberaliter et misericorditer remittantur, quia nullum possumus rependere beneficium. Obligamur tamen ad dilectionis affectum, de quo requirit propter collatum beneficium. — Unde subdit: Quis ergo eum plus diligit? cum uterque diligere teneatur. Unde sic quaerebat Dominus a Petro post condonationem sui peccati, loannis vigesimo primo: « Simon loannis, dihgis me plus his »? Et rationabiUter quaerit, quia inaequalitatem beneficiorum sequi debet inaequalitas affectionum, secundum quod dicit Gregorius: «Cum augentur dona, rationes etiam crescunt donorum. Tanto ergo humilior atque ad serviendum Deo promptior quisque esse debet ex munere, quanto se obUgatiorem esse conspicit in reddenda ratione ».

  2. (Vers. 43.). Tertio vero Pharisaei approbat responsionem, ut in veritate confirmetur; propter Vers. 8, post quem loan. 13, 13.

quod additur: Respondit Simon et dixit: Aestimo, quia is cui plus donavit, quod scilicet amplius diligat, ut verificetur illud ad Romanos quinto: « Ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia ». — Et quoniam, sicut dicitur Ecclesiastici vigesimo primo, « verbum sapiens, quodcumque audierit, scius laudabit et ad se adiiciet »; ideo subditur: At ille dixit ei: Recte iiidicasti. Hoc enim solum iudicium approbat Veritas Christus, secundum illud loannis septimo: « Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicare ». Unde qui falsum iudicium fecerat ex propria aestimatione rectum profert divina manuductione, et qui male prius iudicaverat intra se nunc recte iudicat contra se. Unde Gregorius: « Sua sententia Pharisaeus convincitur, quia sicut phreneticus funem portat, ex quo ligatur ». — Et pora, quod commendatur hic Pharisaei iudicium; nec tamen ille qui amplius peccaverat, amplius approbatur, sed ostenditur, quod quantum est ratione obligationis, quae venit ex dimisso, amplius obligatur. Unde intelligenda est haec sententia cum reduplicalione et quantum ad obligationem, et supposita gratia et rectitudine in voluntate; quia multi ad magnas gratias tenentur, qui paucas aut nullas reddunt. Unde Beda: « Secundum omnes plus offendit qui plus debuit; sed per misericordiam omnis causa mutatur, ut amplius diligat qui amplius debuit, si lamen gratiam consequatur ».

  1. (Vers. 44.). Et conuersus ad mulierem etc. Hic post generale iudicium assumit speciale p?-opositum, in quo ostendit, peccatricem raaiorem affectum « habuisse ad Christum quam Pharisaeum, proponendo triplex dilectionis indicium, scilicet flelum, osculum et ablutionem pedum, in quibus mulier praecellit Pharisaeum.

Primo igitur praeponit peccatricem Simoni propter flelum qui erat expressum indicium contritionis; et hoc notat, cum dicitur: Et conversus ad mulierem, propter eius contritionem et poenitentiam, secundum illud Zachariae primo: « Convertimini ad me, et ego convertar ad vos ». Hoc autem fit, cum diligimus et rediligimur, secundum illud Canticorum secundo: « Dilectus meus mihi, et ego ilU »; et Canticorum septimo: « Ego dilecto meo, et ad me conversio eius». — Ideo autem se corporaUter convertit ad mulierem, ut in ipsa erudiret Simonem, ad quem loquebatur; et ideo subditur: Dixit Simoni: Vides hanc mulierem? Ideo quaerit, utrum videret, quia, licet videret corporaliter, eius facta non approbabat, sed reprobabat eius merita; et licet videret peccatricis fletum, non tamen attendebat affectum. — Et ideo a Domino commonetur et ex comparatione ilhus arguitur m hoc quod sequitur: Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti; ex quo reprehensibilis es, quia non fuisti imitator Abrahae; Geiiesis decimo octavo: « Loquebatur viris transeuntibus: Laventur pedes vestri, et requiescite sub arbore ». — Sed econtra haec est commendabilis, unde additur: Haec autem lacrymis rigavit pedes meos et capillis suis tersit, id est, lacrymas in tanta copia fudit ad modum fontis et rivuh, iuxta quod dicitur leremiae nono: « Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrymarum »? Et in hoc significatur mirabilis affectus mulieris et gratia interior, quae ita in lacrymas profluebat exterius, ut impleretur illud Psalmi: « Posuit desertum in stagna aquarum »; et Isaiae trigesimo quinto: « Et quae erat arida facta est in stagnum, et sitiens in fontes aquarum ». Et in hoc praeponitur Pharisaeo quantum ad luctum S in quo est expressum signum compunctionis.

  1. (Vers. 45.). Secundo vero praeponit eam quantum ad osculum, quod erat signum dilectionis, cum additur: Osculum mihi non dedisti, in signum amoris, iuxta Apostolum ad Romanos ultimo: « Salutare invicem in osculo sancto»; et discipuli osculati sunt Paulum, Actuum vigesimo. — Sed econtra de hac; unde addilur: Haec autem, ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos; in quo signatur fervens dilectio et permanens. Ideo non cessabat ab osculo, quia non cessabat ab interiori desiderio. Nam de ipsa dicit Gregorius, quod « amoris eius, id est Christi, igne succensa ardebat desiderio ». Sicut enim dicitur Canticorum ultimo: « Fortis est ut mors dilectio »; et post: « Lampades eius lampades ignis atque flammarum ». Unde sicut ignis semper urit, sic caritas incessanter accendit; ut enim dicit Gregorius: « Nunquam est amor Dei otiosus ».

  2. (Vefs. 46.). Tertio praeponit eam quantum ad unctionem pedum, quod erat signum devotionis.

cum subiungit: Oleo caput meum non unxisli; quod erat moris tunc temporis in signum laetitiae et exsultationis, secundum illud Matthaei sexto: « Tu autem, cum ieiunas, unge caput tuum et faciem tuam lava ». — Haec autem unguento unxit pedes meos, quod est pretiosius oleo. Unde pretiosiora offerebat haec mulier Christo, secundum illud loannis duodecimo: « Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Iesu ». In his ergo iribus dilectionis indiciis probat Dominus.quod peccatrix verius et fervenlius dilexit.

  1. (Vers. 47.). Propter quod dico libi etc. Hic post generale iudicium et speciale propositum datio mulieris consequens ex praemissis. Commendatur autem haec mulier ]peccatrix a Domino commendatione plena, quia ut purgata a peccato propter dilectionis affectum, ut perfecta in merito propter dilectionis effectum, ut praeposita Pharisaeo propter dilectionis excessum.

Unde approbat hic Dominus dilectionem eius primo, quia dilectio eam a peccato purqavit;qmd,,. -i -j notat, cum dicit: Propter quod dico tibi, id est, propter nunc praemissa dilectionis indicia assero tibi: Remittuntur ei peccata multa etc.; et ita iam non debet a te condemnari, sed magis beatificari, quia in Psalmo scriptum est: « Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum recta sunt peccata »; et ad Romanos quarto: « Ei qui non operatur, credenti in eum qui iustificat impium, reputatur fides eius ad iustitiam secundum propositum gratiae Dei. Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus » Legis. Unde in ista impletum est illud Psalmi: « Dixi, confitebor adversum me iniustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei ».

  1. Secundo, quia dilectio m merito perfecit; pellit peccatum; primae Petri quarto: « Caritas operit multitudinem peccatorum »; et Proverbiorum decimo: « Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas». Unde et in Glossa dicitur: « Ardor caritatis in ea rubiginem peccatorum consumsit ». Nec solum purgat a peccato, sed etiam conservat in merito, secundum illud ad Colossenses tertio: «Super omnia haec caritatein habere, quod est vinculum perfectionis ».

  2. Tertio vero approbat, quia dilectio eam Pharisaeo praeposuit; propter quod addit: Cui autem minus dimitlitur, scilicet Pliarisaeo, minus diligit, quam i.sta cui dimissa sunt mulla. Et ita ex hoc concluditur, quod longe plus quam Pharisaeus Dominum amavit, et ideo amplius Deo accepta fuil; et propterea « eam laudavit vir eius », quasi dicens sibi illud Proverbiorum ullimo: « Mullae filiae congregaverunl divitias, tu supergressa es universas »; quia « fallax gratia, et vana est pulcritudo; mulier timens Dominum, ipsa laudabitur ». — Patet igitur, quomodo in hac conclusione clauditur perfecla commendatio et approbatio diligentis conlra iudicium Pharisaei ipsam conteiiinentis, quia reputabateam plenam peccatis et vacuam meritis, et sic viluisse iii conspectu superni iudicis. Quod tolum exsufflatum est in hac conclusione, cum ipsa ostenditur iustificataa peccato et multiplicata in iiierito et anteposila Pharisaeo.

  3. El nota, quod in hac conclusione infertur cominendatio dilectionis Christi respectu remissionis peccati per inodum causae et per niodum effeclus. Unde remissio peccati praemittitur, et remissio peccati postponitur, et dilectio interponitur. Est eniin remissio quoad poenam, et haec causatur a dilectione; et quoad culpam, et haec inducit dilectionem. Et rursus est dileclio ajfeclus, et lianc inducit peccati remissio, secundum quod supra ostensum fuit in Pharisaei iudicio. Et est dilectio effectus, et haec inducit peccati remissionem quoad poenam, secundum quod colligitur extriplici dilectionis iudicio. Unde ista conclusio quantum ad primam partem respondet inductioni factae in bonis operibus; quantum ad secundam respondet quaestioni de duobus debitoribus et respondet simul omnibus praemissis. — Super hoc etiam advertenda est Christi sapientia in approbando peccatricem, quam Pharisaeus condemnaverat. Approbat eam ex datis a Pliarisaeo et ex concessis, deinde ex manifestis indiciis; primo quasi syllogizando, secundo quasi inducendo; primo in generali, secundo in speciah; primo parabolice, secundo expresse. Ad haec omnia respondet illatio conclusionis praemissae.

Chapter 8 of 25