Capitulum XXII
GO. (Vers. 38.). Et quia talis praelatus et doctor libenter auditur, ideo subdit: El omnis populus manicabat ad eum in templo, audire illum, ut vigilans ad disciplinam, secundum illud Proverbiorum octavo: « Qui mane vigilavcrint ad me tet igitur, Christianum non solum fugere aspera, sed el curare, ut gloriam accipiat. Angelica enim dignilas est stare coram Filio hominis et Deo noslro. Angeli eius, inquit [Matlli. 18, 1 0.], semper vident faciem Patris mei. — Duo seqq. loci sunt lob 23, 3. et Apoc. 7, 14. scq.
invenient me ». Manicare autem idem est, quod mane accelerareS quia mane surgere oportej; ad studium sapientiae; Isaiae quinquagesimo: « Erigit mihi mane aurem, ut audiam eum quasi magistrum»; et Pro-
Pars III. De passionis medicamento
- Appropinquabat autem dies feslus azymorum etc. Postquam terminata estparsilla, quae-est de incarnatione Verbi, et illa quae est de praedicatione eius el doctrina, hic agitur de passione, per quam Christus est hostia l Dividitur autem pars ista in duas. In quarum priraa agitur de passione quantum ad anlecedentia; in secunda, quantum ad concomitantia, ibi: Adhuc eo loquente, ecce turba, infra eodem capitulo.
Primo, de passione quoad quatuor
Anlecedentia autem ad passionem fuerunt quatuor, scilicet perversa macliinalio prodiloris, de qua primo. Secundum est dispensativa inslitutio Sacramenti altaris, de quo ibi: Venit autem dies azymorum. Tertium vero est provida erudilio discipulorum, ibi: Facta est autem et contentio inter eos. Quartum autem est devota supplicatio precis ad Deum, ibi: Et egressus, ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum.
Primo, de machinatione proditoris dicuntur
Describitur autem machinatio proditoris secundum quadruplicem comparationem, scihcet per comparationem ad temporis opportunitatem, ad ludaicae machinationis fraudem, ad diabolicae suggestionis improbilatem et ad ludae proditoris cupiditatem. Haec quatuor ad machinationem proditoris concurrebant; nam opportunitas temporis se offerebal, ludaica perversitas consentiebat, diabohca improbitas suggerebat et propria cupiditas attrahebat.
- (Vers. 1.). Primo igitur quantum ad tempo- »'«* opportunitatem dicit: Appropinquabal autem Sive ut Glossa interlinearis ait: Id est, mane ire aocclerabat. Cfr. August., Qq. in ludic. q. 46. — Subinde alleganlur Isai. oO, i. et Prov. 8, 34. seq. verbiorum octavo: « Beatus homo, qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie et observat ad postes ostii mei. Qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino». dies festus azymorum, qui dicitur pascha. pus enim paschale, in quo immolabatur agnus, erat opportunum ad occidendum Christum, cuius mors per illud pascha typicum designabatur. Pascha enim transitus est; et loannis decimo tertio dicitur: « Sciens Lesus, quia venit hora eius, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem ». Hac igitur die appropinquante, in qua debebat offerri agnus, facta est machinatio proditoris per biduum ante, secundum illud Matthaei vigesimo sexto: « Scitis, quia post biduum pascha fiet, et Filius hominis tradetur, ut crucifigatur ». Unde secundum historiam evangeUcam Christus in die Sabbati venit Bethaniam, ubi facta est ei coena, secundum illud loannis duodecimo: « Ante sex dies paschae venit Lesus Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus ». « Fecerunt autem ei coenam ibi » etc. In die autem sequenti venit lerusalem et exceptus est cum magno gaudio; unde loannis duodecimo: « In crastinum autem turba raulta, quae veneral ad diem festum, cum audissent, quia Lesus venit lerusalem, acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei ». Diebus duobus sequentibus in templo docuit; in die Mercurii tractatum est de proditione, et in sero diei lovis comprehensus, et in die solemni, scilicet die Veneris, crucifixus est. Et ita appropinquante festo azymoruih debuit tradi, in quo ipse disposuerat pati; nec enim ante ahquis potuit in mortem eius eflicaciter machinari, quia, quando disposuit, passus fuit, secundum iiiud loannis septimo: «Nemo misit in illum manum, quia nondum venerat hora eius »; et loannis decimo: « Potestatem habeo ponendi eam » etc. cipes sacerdotum et scribae, quomodo lesum interficerent. Principes sacerdotum quaerebant, in quibus debebat esse praerogativa sanctitatis; unde Exodi vigesimo octavo: « Consecrabis manus filiorum Aaron et sanctificabis eos, ut sacerdotio fungantur mihi ». Sed poterat dici eis illud Isaiae primo: quod Ilebraice dicitur pliase, non a passione, ut plerique arbitrantur, sed a transitu nominatur, eo quod exterminator, videns sanguinem in foribus Israelitaruni, perlransierit nec percussorit eos, vel ipse Dominus praebcns auxilium populo suo, desuper anibularit. - Sequitur loan. 13, 1.
<c Cuin multiplicaveritis orationem, non exaudiam ». Unde et hi cum adiulorio scribarum quaerebant interflcere doctorem veridicum, secundum illud loannis septimo: « Quid me quaeritis ioterficere, hominem, qui vera locutus sum vobis »? — Hi autem fraudulenter quaerebant; ideo addit: Timebant vero plebem; unde Hieronymus: « Non seditionem metuentes, sed ne auxilio populi de suis manibus tolleretur ». Et ideo dicitur Marci decimo quarto: «Dicebant autem: Non in die festo, ne forte lumultus fleret in populo»; et ideo hoc volebant facere quasi in occulto. Nam hic est mos perversorum, secundum illud Proverbiorum primo: « Pedes eorum ad malum currunt et festinant, ut efifundant sanguinem »; et post: « Ipsi contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas»; quia, dum quaerunt interflcere fontem vitae, inveniunt mortem, secundum illud Proverbiorum undecimo: « Bene consurgit diluculo qui quaerit bona;
autem investigator malorum est opprimetur ab eis ».
(Vers. 3.). Tertio quantum ad diabolicae sugunum de duodecim. Intrasse autem dicitur non per iilapsum essentiae, sed per suggestionem nequitiae, secundum ilhid loannis decimo tertio: « Cum diabolus misisset in cor, ut traderet eum ludas Simo- Sed loannes dicit, quod intraverat nig iscaHotis». fost buccellam a Domino datam; loannis decimo terlio: « Et post buccellam intravit in eum satanas ». Sed Glossa dissolvit dicens: «Ante buccellam invaserat eum satanas, et quem prius intraverat, ut deciperet, postmodum intravit, ut sibi traditum plenius possideret ». — Ideo autem cognominat eum, ut distinguat a luda, fratre lacobi; sive qmsi Iscariotes interpretatur memoria mortalitatis, et ideo hoc dicit, quia in hoc insinuatur, quod non repente persuasus, sed diu fuerat meditatus scelus. Exprimit etiam eius dignitatem, ut ostendat ipsius ingratitudinem; loannis decimo quinto: « Non vos me elegistis, sed ego elegi vos »; et speciaUter Apostolos elegit de numero discipulorum ahorum ad dignitatem pontificatus. Unde loannis sexto: « Nonne duodecim vos elegi? et ex vobis unus diabolus est. Dicebat autem de luda Siraonis Iscariotae; hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim ». Hoc autem Dominus dispensative fecit ad timorem inculiendum, secundum illud Matthaei vigesimo: « Multi sunt vocati, pauci vero electi »; et ad iustorum animum confortandum, ut non scandalizentur pro uno malo contra congregationem iustorum, quia primae loannis secundo: « Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis ».
(Vers. 4.). Quarto quantum ad ludae proditoris cupiditatem subiungitur: Et abiit et bcwtus est cum principibus sacerdotum et magislratibus. Cum illis locutus est, quia sciebat, quod sitiebant sanguinem Christi. — Locutus est autem verba proditionis, et ideo addit: Quemadmodum illum traderet eis; in qua quidem locutione pretium sanguinis petiit, secundum illud Matthaei vigesimo sexto: « Quid vultis mihi dare? et ego eum vobis tradam ». Unde sitis cupiditatis commovebat ludam, et sitis crudelitatis commovebat principes sacerdotum; et ideo simul in unum commercium perversum et impium consenserunt.
(Vers. S.). Propter quod adiungit: Et gavisi..,,.,.. sunt et pacti sunt pecumam illi dare. Gavisi sunt de malitia, secundum illud Proverbiorum secundo: «Laetantur, cum male fecerint » etc. Pacti sunt, quasi pactum fecerunt, et summa fuit de triginta argenteis; Matthaei vigesimo sexto: « At illi constituerunt ei triginta argenteos ». Valent autem argentei triginta trecentos denarios usuales. Et hoc fuit pretium unguenti, quod Magdalena super caput Christi efiudit, secundum illud loannis duodecimo: « Quare hoc unguentum non venditur trecentis denariis et datum est egenis? Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quae mittebantur, portabat ». Et ideo hoc pretium recompensabatur venditione Domini. Huius figura praecessit in venditione loseph, Genesis trigesimo septimo, ubi dicitur secundum htteram
b consuetam, quod venditus fuit triginla denariis; et de hoc Zachariae undecimo: « Appenderunt mercedem meam triginta argejiteos. Et dixit Dominus ad me: Proiice illud ad statuarium, decorum pretium, quo appretiatus sum ab eis ».
(Vers. 6.). Hoc ergo prelio hidas Christum vendidit, ct Jdco addit: Et spopomlU. Et quaerebat. 7 /i i nei opportumtatem, ut traderet illum sine turbis. Hi turbam fugiebant, quia ipsum sicut verum Prophetam habebant; unde loannis septimo: « Nunquid aliquis de principibus credidit in eum? Sed turba haec, quae ignorat Legem, maledicti sunt». Fugiebat ludas publicum et quaerebat secretum, quia, loannis tertio, « qui male agit odit lucem ». — Et attendendum est, quod Christus traditus fuit s. Patre per abundaniissimam pietatem; ad Romanos octavo: « Qui proprio FiUo suo non pepercit, sed pro nobis oranibus tradidit illum » etc; a se, per ardentissimam caritatem; ad Ephesios quinto: « Dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis »; a proditore, per sceleslissimam cupiditatem, infra eodem: «Ecce, manus tradentis me » etc; et Matthaei vigesimo sexto: « Quid vultis mihi dare » etc. Secundo, de dispensativa institutione Sacramenti altaris dicuntur duo.
Venit autem dies azymorum etc Postquam descripsit Evangehsta perversam machinationem ludae proditoris, hic secundo describit dispensativam instilutionem Sacramenti altaris. Et quoniam hoc Sacramentum succedere debebat agno paschali, ideo pars ista duas habet partes, in quarum prima agitur de praeparatione cibi paschalis; in secunda, de esu agni et consecratione Sacramenti altaris, ibi: Et cum facta esset hora, discubuit.
Circa praeparationem autem cibi paschalis describeudam qualuor introducuntur ad hoc concurrentia, scilicet opportunitas diei, iussio Magistri, congruitas loci et adimpletio praecepti.
(Vers. 7.). Primo quantum ad opportunitafem diei observamlam dicit: Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha. Haec autem dies erat quarta decima luna mensis, secundum losepl), quia non omnibus unius aestimalionc pretii valet Cliristus » etc. Idem insinuatur Serm. 13. in Append. August. (alias 81. dc Tempore) n. 2. Cfr. Hieron., IV. Comment. in Matth. 2G, 16, ubi impugnat lectioneni Sepluasinla viginti aureis (pro viginti argenleis): « Neque enim pretiosior erat servus [loseph] quam Dominusi. — Subinde allegatur Zach. II, 1 2. scq., ubi pro argenteos A C D H argenteis. illud Exodi duodecimo: « Servabitis agnum usque ad quartam decimam diem mensis huius; immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam »; et Levitici vigesimo tertio: «Menseprimo quarta decima die mensis ad vesperum phase Domini est; et quinta decima die mensis huius solemnitas est azymorum Domini. Septem diebus azyma comedelis». Ex quo apparet, quod Ci)ristus celebravit pascha eo die, quo consuetum erat secundum Legem, acper hoc celebi'avit in azymis; quia, Deuteronomii decimo sexto, « non apparebit fermentatum in omni- Ijus finibus tuis ».
Et ideo de azymo confecit, secundum quod conveniebat figurae; Exodi duodecimo: « Et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis agrestibus ». Competit etiam hoc huic Sacramento, secundum illud primae ad Corinthios quinto: « Epulemur, non in fermento veteri, sed in azymis sinceritatis » etc. Et hoc confirmatur per alios duos Evangehstas, Matthaeum scilicet et Marcum, quia utrique dicunt, Christum celebrasse phase primo die azymorum, Matthaei vigesimo sexto et Marci decimo quarto. — Sed huic obviare videtur loannes. loannis decimo tertio dicitur: « Ante diem festum pascliae » etc; et iterum decimo octavo: « ludaei non introierunt in praetorium, ut non taminarentur, sed manducarent pascha ». Et ideo Graeci dicunt, quod Christus celebravit phase ante quartam decimam lunam; nam in illa ipse immolatus est et cruciflxus; et ideo dicunt, quod confecit de fermentato. — Scd Graeci faliuntur, quia compelluntur dicere, quod alii Evangelistae a loanne dixerunt falsum. Falluntur autem, quia nomen phase aequivoce accipitur. Aliquando enim accipitur pro ipso agno occidendo, sicut accipitur hic: Venit dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha; aliquando pro cibo paschali, sicut loannis decimo octavo: « Ut manducarent pascha», id est azymos panes, qui erant cibus phaselis; aliquando pro quinta decima die mensis; Levitici vigesimo tertio; « Quinta decima die niensis huius solemnitas est azymorum Domini. Septem diebus azyma coraedetis. Dies primus erit.vobis celeberrimus » etc Et sic accipitur loannis decimo tertio. Respondet autem
veritas figurae, licet quinta decima die fuerit cruciflxus; unde Glossa: « Licet sequenti die, id est quinta decima luna, sit crucifixus, hac tamen nocte, qua agnus immolabatur, carnis et sanguinis Sacramenta tradidit, et a ludaeis tentus et ligatus, ipsius immolationis sacravit exordium ».
- (Vers. 8.). Secundo quantum ad iussio- 7im Magislri perficiendam subdit
Euntes parare nobis pascha, ut manducemiis. Misit autem Petrum et loannem tanquara duos, qui eranl inter alios magis principales: unus tanquam magis diligens, alter tanquam magis dilectus; seu propler significationem. Nam Petrus agnoscens, et loannes, in quo est gratia, insinuant nol)is fidem cum caritate; et haec sunt, quae praeparant ad manducationem. Nam per fidem est mastieatio, per caritatem incorporatio; propler quod Foannis sexto: « Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet, et ego in iiloi). Item, per Petrum scienlia, per loannem virtus et gratia; et haec sunt quae praeparant hominem; Psalmus: « lustitia ct iudicium praeparatio sedis tuae »; quia quod scientia dictat virtus exsequitur. Insinuatur igitur ex hoc, quod nullus debel accedere ad cibum paschalem nisi praeparatus; propter quod primae ad Corinthios undecimo: « Probet autem se ipsum homo, ct sic de pane illo edat et de calice bibat. Nam qui manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat ct bibit ». Et ideo e contrario dicitur Apocalypsis decimo nono: « Venerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparavit se ». Nam qui vestem nuptialem non habet expellitur ab hoc convivio; Matthaei vigesimo secundo: « Intravit autem rex, ut videret discumbentcs; et invenit ibi hominem non vestitum veste nuptiah. Et ait iih: Amice, quomodo huc intrasti » ctc.
(Vers. 9. 10.). Tertio quantum ad congruidicitur Deuteronomii decimo sexto: « Immolabis phase in loco, quera elegcrit Dominus Deus tuus ». — Et dixit ad eos: Ecce, introeunlibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquae portans, pro signo direclivo. Marcus autem dicit decimo quarto: « Occurret vobis homo lagenam aquae baiulans ». Auguslinus etiam de Concordia Evangehstarum dicit, quod « Marcus lagenam, Lucas amphoram dicit, unus vasis genus, alter modum significavit».
(Vers. 10. 11.). Et quia hoc signum eral direclivura, ideo addit: Sequimini eum in domum, in quam intrat, et dicetis patrifamilias domus: Dicit tibi Magister: Ubi est diuersorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem? tanquam in loco secreto et quieto. Domum ab alio quaerit, quam non habebat, sicut dicit Malthaei octavo: « Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos; Filius.aulem hominis non habet, ubi caput suum reclinet». Requirit aulem secretum, quia « in pace faclus est locus eius ».
(Vers. 12.). Et quia sciebat eius affectum, ideo addit: Et ipse ostendet vobis coenaculum gnum stratum, et ibiparale, tanquam in loco honesto. Haec secundum litteram sunl plana.
Ib. Spiritualiter aulem per civitatem intelligitur Ecclesia, quae est civitas /Zz-nia; Psalmus: « Fundaraenta eius in montibus sanclis »; ct post « Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei »; et rursus: « Quis deducet rae in civitatera munitam »? Civitas pulcra; Apocalypsis vigesimo primo: « Vidi sanctam civitatera lerusalera novara, dcsccndentem de caelo a Dco, paratara sicut sponsam ornalara viro suo ». Civitas iucunda; Psalmus: « Fluminis impetus laetificat civitateni Dei ». — Per coenaculum autem intelligitur anima sancta, quae debet esse elevata per contemplationem; loh ingemm nono-: « Nunquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila» elc; grandis per caritatem; Baruch tertio: «0 Israel, quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis eius »! Et Psalmus: « Propter hoc dilatatura est cor meum » ctc.; strata virtulum varietate; Esther primo: « Pavimentum pario stralum lapide mira varietate pictura decorabat ». — Ad hoc coenaculum venit Dominus, requirendo domini do- mus assensum, quia Apocalypsis tertio: « Ego sto ad ostium et pulso » etc. — Venil etiara ad hominem non nominutum, quia, ut dicit Glossa, « oranibus volentibus Christum suae mentis hospitio suscipere facultas danda significatur ». Vcl, sicut dicit alia Glossa, « sine nomine designatur, ut pauper, Infcrius pro Beqm-it autem secretum Vat. Quaerilur aulcm locus.<iecretus atque quietus.
ignobilis aestimetur qui a Domino eligitur »; lacobi secundo: « Nonne pauperes elegit Deus in hoc mundo »? et primae ad Corinthios primo: « Ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ul ea quae sunt destrueret, ut non glorietur omnis caro in conspectu eius ».
Venit nihilominus per ducatum hominis ferentis aquam in amphora; quia nuUus fit Christi templum nisi per baptismum; loannis tertio: «Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum Dei ». Unde et Dominus discipulis coenantibus lavit pedes. Nullus recte vadit ad hoc Sacramentum, postquam baptismum inquinavit, nisi lacrymarum imbre perfusus. In cuius figuram Genesis decimo octavo dicitur: « Afferam pauxillum aquae, et laventur pedes vestri. Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum ». De hac aqua Ambrosius: «0 aqua, quae Sacramentum Christi esse meruisti, quae lavas omnia nec lavaris. Tu incipis primo, tu comples perfecta mysteria. A te principium, in te finis ». Designat igitur aqua in amphora undam regenerantem, secundum illud primae loannis quinto: « Tres sunt, qui testimonium dant in terra: Spiritus, aqua et sanguis »; et loannis decimo nono: « De latere eius exivit sanguis et aqua ». Designat etiam ipsaip sacram doctrinam, quia Ecclesiastici decimo quinto: « Aqua sapientiae salutaris potabit illum ». Et haec est in amphora, id est sub velamine; secundae ad Corinthios quarto: « Habemus thesaurum in vasis ». Designat etiam gratiam supernam; Genesis vigesimo quarto: « Da mihi aquam de hydria » etc; et loannis quarlo: «Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum ». — Vult igitur Dominus in his insinuare, quod qui vult se praeparare ad pascha, oportet, quod intret Ecclesiam et per baptismum et sacram doctrinam et gratiam divinam sternatur ut coenaculum grande et altum ad suscipiendum Christum.
(Vers. 13.). Quarto quantum ad exsecutionem mandati perfectam subiungitur: Euntes autem invenerunt, sicut dixit illis Lesus, et paraverunt pascha, in quo insinuatur discipulorum vigilantia. quia quaesierunt, donec invenerunt, sicut illa bona mulier, de qua Lucae decirao quinto: « Evertit domum et quaerit diligenter, donec inveniat ». Insinuatur igitur Christi sapientia, quia, sicut praedixit, ita eis evenit, quia dicitur Ecclesiastici vigesimo tertio: « Domino Deo, antequam crearentur, omnia sunt nota ». Insinuatur etiam discipulorum obedientia, quia praeparaverunt, secundura quod iniunctura fuerat, ne forte praeterirent voluntatem divinam, quia, supra duodecimo, « ille servus, qui cognovit voluntatem domini sui, et non se praeparavit et non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis ».
Spiritualiter autem parant discipuli pascha per documenta vei-itatis, secundura illud Isaiae quadragesimo - « Vox claraantis in deserto: Parate viam Domini ». Ipsi etiam parant, dum vocant ad medicamenta salutis; Matthaei vigesimo secundo: « Misit servos suos hora coenae dicere invitatis: Ecce, prandium meum paravi, tanti mei et altilia occisa sunt, et omnia parata; venite ad nuptias ». Unde omnes boni Christi discipuli clamant suadendo auditoribus suis: « Praeparare corda vestra Domino et servire iUi soli», primi Regum septimo. Omnes clamant, ut contemnatur mundus, et diligatur Deus. Et hoc est facere pascha, id est transitum ex visibilibus ad invisibilia, a temporalibus ad aelerna, de morte ad vitam, secundum illud loannis quinto: « In iudicium non veniet, sed transiet de morte ad vitam ».
Et cum facta essel hora etc. Post descriptam praeparationem cibi paschalis describit hic consecrationem Sacramenti altaris. Et quoniam hoc Sacramentura irapletivum est Legis et infructuosum est ingratis, ideo pars ista habet tres partes. In quarura prima agitur de observatione paschae; in secunda vero, de institutione eucharistiae, ibi: Et accepto pane, gratias egit; in tertia, de argutione ingratitudinis Judae, ibi: Verumtamen ecce, manus tradentis me.
Circa manducationem paschae introducuntur tria, scilicet discubitus discipulorum et Christi, transitus agni typiei et terminus potus /igurativi. S. Thom. (Cat. aurea in Luc. 22. n. 3.) et Gorranus; cfr. Card. Hugo et B. Albert. Vers. 8; vide supra pag. 388, notam 4.
(Vers. 14.). Primo igitur quantum ad discu- 6?<Mm caritativum discipulorum et Christi dicit: Et cum facta essel hora, discubuit et duodecim Apostoli cum eo, in quo ostenditur mira Cliristi familiaritas ad discipulos, quia simul cuni discipulis discumbebat, ut exemplo doceret illud Ecclesiastici trigesimo secundo: « Rectorem te posuerunt? Noli extoUi; esto in illis quasi unus ex ipsis». Apparet enim in hoc, quod Dominus miro modo mutuam caritatem acceptat, secundum illud loannis decimo tertio: » In hoc cognoscent omnes, quod discipuli mei estis, si dilectionem ad invicem habueritis». Et hoc est quod ipse praecipiebat loannis decimo tertio: « Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem »; et iterum decimo quinto: « Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem » etc. Et hoc potissime desiderabat el propter hoc Sacramenlum cemmunionis instituebat.
(Vers. lo.). Unde addit: Et ait illis: Desiderio desideravi, hoc pascha ma.nducare vobiscum,.,,. i antequam paliar. Manducatio ista designat incorporationem et unitatem membrorum in corporis unitatem; quod fit per amoris inflammationem, et hoc praecipue Christus desiderat, secundum illud supra duodecimo: « Ignem veni mittere in lerram, et quid volo, nisi ut accendatur? Baptismo autem ha- 'beo baptizari, et quomodo coarclor, usque dum perficiatur »! Hoc autem desiderabat Christus manducare propter exclusionem figurae et introduclionem veritalis. Unde Chrysostomus: « Desideravi Iradere vobis res novas et pascha dare secundum». In quo insinuat, quod ad cibum paschalem est cum maximo desiderio accedendum; propter quod Ecclesiastici vigesimo quarto: « Transite ad me, omnes, qui concupiscitis me » etc.; et Psalmus: « Dat escam esurientibus »; iterum: « Diiata os tuum, et implebo illud ».
(Vers. 16.). Secundo quantum ad transituM agni typici subdit: Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei; istud scilicet phase figurale; Glossa: « Non ultra Moysaicum pascha celebrabo, donec in Ecclesia, quae est regnum Dei, spirituahter intellectum complcatur ». Quod ergo dicitur Exodi duodecima: « Celebrabitis hanc diem in generationibus vestris cultu sempiterno », refertur potius ad signatum quam ad signum. Nam figura impletur, quando venit quod praefigurabat, et tunc, adveniente veritate, cessat, sicut per lucem cessat umbra; propter quod dicitur primae ad Corinthios decimo tertio: « Cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est »; et ideo ad Hebraeos decimo: « Umbram habens Lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum, nunquam potest accedentes perfectos facere »; et post: « Et omnis quidem sacerdos praesto est quotidie ministrans, et easdem saepe ofierens hostias, quae non possunt auferre peccata. Hic autem, unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei. Una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos ». Et iam implevit ipse una passione illius agni obiali praefigurationem, quia, sicut dicitur Mallhaei terlio, « sic decet nos implere omnem iuslitiam »; nam, Matthaei quinlo, « non veni solvere Legem, sed adimplere ». et dixit: Accipite et dividite inter vos. Hoc autem dicitur de potu spectante ad pascha vetus; unde Glossai: « Hic calix ad vetus pascha, cui finem imponebat, pertinet». Quo accepto, gratias agit, scihcet quia vetera transitura, et nova omnia erant ventura, secundum illud Levitici vigesimo sexto: « Novis supervenientibus, vetera proiicietis ». ius, donec veniat regnum Dei; quod quidem verum est, sive intelligatur regnum Dei esse iustitia, secundum illud ad Romanos decimo quarto: «Regnum Dei non est esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu sancto »; sive veritatis intelUgentia, secundum illud Matthaei decimo tertio: « Omnis scriba doctus in regno caelorum »; sive etiam vita aoterna, secundum illud infra vigesimo tertio: « Memento niei, Domine, cum veneris in regnum tuum »; sive etiam gratia, secundum illud supra decimo quitas deleta, secundum illud Danielis nono: « Ut consummetur pracvaricatio, et finem accipiat peccatum, et delealur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna». In as&ione aperta fuit inteUigentia; infra 12. et 14. (pro quotidie miiiistrans CD qHOlidie ministeriis). — Superius pro quando venil C D qundo cveiiit.
® Vcrs. 15. ct deinde 5, 17.
vigesimo quarlo; « Apeniit illis sensum, ut intelligerent Scripturam »; et hoc signat ipsa scissio veli, quod usque hodie est super mentes eorum qui non credunt. In passione data est gratia, secundum illud loannis primo: « Gratia et veritas per lesum Christum facta est ». Item, per passionem aperta est ianua et gloria acquisita; et ideo infra vigesimo tertio: « Hodie mecum eris in paradiso». Quoniam ergo regnum Dei secundum hunc quadruplicem modum statim ad huiusmodi cibum et potum successit, ideo recte dicit, quod « non biberet, donec veniret regnum Dei »; quod ideo dicit, ut ait Glossa, « ut horum mutatione sacramentorum cetera Legis sacramenta vel iussa ad spiritualem observantiam doceat transferenda ».
2o. (Vers. 19.). Et accepto pane etc. Postquaiu egit de manducalione phase, hic secundo agit de institutione eucharistiae; circa quam introducun-. scilicet cojwecmito (lominici corforis, collatio poteslalis et consecralio Christi sanguinis.
Primo igitur quantum ad consecrationem corporis dicit: Et accepto pane, gratias egit et fregit ct (lcdit cis, dicens: Hoc esl corpus meum, quod pro vobis datur; in quo Dominus consecravit et formam consecrandi instituit in his verbis: « Hoc est 4 corpus meum ». — Sed quomodo confecerit, quaj.ypgj. ggj opinio. Uua est, quod confecerit virtute Deitatis sine verbis et post verba dixit et virtutem verbis dedit. Secundaest, quod dixit prius verba in occulto et post in manifesto. Tertia, quod semel tantum verba dixit, sed prius fregit et post confecit. Quarta est opinio, quod semel verba dixit et dicendo confecit et conficiendo instituit, et prius dixit quam fregit; unde liltera praepostera est et debet construi sic: accepit panem et gratias egit dicens:
cst corpus meum, et fregit etdedit. — Com-,. tx. mutavit autem Dominus sacramentum agm in sacramentum panis, quia iste est cibus magis communis et naturalis, simul exprimens vim cibativam et connexivam in corpore Christi vero et mystico; unde in Psalmo: « Panis cor hominis confirmet », panis scilicet caelestis, de quo in Psalmo: « Panem Angelorum manducavit homo »; et loannis sexto: « Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi » etc. Huius panis suavitas praefigurata fuit in manna, de quo Sapientiae decimo sexto: « Et paratum panem de caelo praestitisti eis ». Praefigurata nihilominus Genesis quadragesimo nono: « Aser. pinguis panis eius, et praebebit dehcias regibus ». Praefigurata fuit etiam dignilas in sacrificio Melchisedech, Genesis decimo quarto: « At vero Melchisedech, proferens panem et vinum, benedixit ei » etc.; et ideo de Christo dicitur in Psalmo: « Tu es sacerdos in aelernum secundum ordinem Melchisedech ». Sicut enim Melchisedech benedixit, ita et iste et multo amplius, quia hic est sacerdos aeternus; unde verbo solo convertit panem in corpus suum.
- Est igitur sententia verbi isla: Hoc est corpus meum, id est, signatum per hoc convertendum in corpus meum est corpus meum; vel: hoc transit in corpus meum, quod est integrum et perfectum; efficacia autem verbi est, ut hoc dicto fiat. Unde Ambrosius: « Si tantum valuit sermo Eliae, ut ignem de caelo deponeret, non valebit tantum sermo Chrisli, ut substantias mutet »? Iterum idem: « Quid quaeris naturae ordinem in Chrisfi corpore, cum ipse praeter naluram sit partus ex Virgine »? — Licet autem solo verbo confecerit, dicitur tamen,. j..,,. quod panem accepit, gratias egit, fregit et deuit, propler mysterium significationis. In acceptione namque panis intelligitur assumtio carnis, quia loannis sexto 12: « Caro mea vere est cibus ». Accepit igitur panem ad designandum illud loannis primo: « Verbum caro factuin est ». In gratiarum actione intelligitur defluxus gratiarum a capite in totum corpus Ecclesiae; loannis primo: «De plenitudine eius nos omnes accepimus, gratiam pro gratia ». In fractione intelligitur affliclio passionis, qua fuit flageUis concisus, clavis perforatus et lancea transfixus, secundum illud Psalmi: « Foderunt manus meas ct pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea ». In datione intelligitur hberalilas communicationis; loannis
sexto: « Panis, quetn ego dabo, caro niea est »; quia Sacramentum hoc est summe gratuitum, secundum illud Matthaei decimo: « Gratis accepistis, gratis date ».
- Secundo quantum ad collationem potestatis Subdit
Hoc facite in meam commmorationem; in quo dat eis potestatem, ut faciant quod et ipse fecit; ac per hoc etiam sacerdolalenci ordinem eis tradidit, quasi dicat illud loannis decimo tertio: « Exemplum dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci, ita et vos facialis». Insinuat etiam, quar'e debent facere, scilicet in memoriale dominicae mortis; primae ad Corinthios undecimo: « Quotiescumque manducabitis panem hunc et cahcem bibetis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat»; et Ecclesiastici quadragesimo nono: « Memoria losiae in compositionem odoris facta, opus pigmentarii ». Et de hac memoria dicitur Threnorum tertio: « Recordare paupertatis et transgressionis meae, absinthii et fellis »; et post: « Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea ». — In memoriale dominicae virtutis; Psalmus: « Memoriam fecit mirabihum suorum misericors et miserator Dominus »; et iterum: « Doraine, nomen tuum in aeternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem »; et Exodi decimo terlio: « Erit quasi signum in manu tua et in recordationem appensum ante oculos tuos, eo quod in manu forti eduxit te Dominus de Aegypto ». — In memoriale etiam dominicae caritatis, secundum illud Isaiae vigesimo sexto: « Domine, nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae ». Ideo Canticorum octavo: « Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super bratuum » etc. — Hoc est memoriale vivum et verum, Quia nou tantum est signum rememoratwum, verum etiam et demonstrativum; et ideo dicitur: « Hoc est corpus meum»; quia ipsum est Sacramentum signativum et sanctilicalivum, de qpo primae ad Timotheum tertio: « Et manifeste magnum est pietatis Sacramentum, quod manifestatum cst in carne, iustificatum est in spiritu » etc. Ipsum etiam est viaticum conservativum et confortativum; loannis sexto: « Qui manducat me, et ipse vivet propter me. Hic est panis, qui de caelo descendit, non sicut patres vestri manducaverunt manna et mortui sunt. Qui manducat hunc panem vivet in aelernum ». Ipsum est sucrificium acceptum et placativum, secundum illud primae Petri secundo: « Sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per lesum Chrislum »; et hinc quidem necesse est, hic contineri verissimum corpus Christi.
(Vers. 20.). Terlio quantum ad consccrationem sanguinis subiungit: Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens: Hic est calix, novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur. Et attendendum, quod Evangelistae non eodem modo formam hanc exprimunt. Nam Matthaei vigesimo sexto et Marci decimo quarto dicitur: « Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur ». Apostolus autem dicit primae ad Corinthios undecimo: « Hic calix novum testamentum est in meo sanguine ». Ecclesia autem nuUa istarum formarum utitur; nam dicit: « Hic est calix sanguinis mei, novi et aeterni testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum ». — Nec est contrarietas, quia scribentes non intendurit formam verborum praecise describere, sed historiam texere; sed Ecclesia servat formam ab Apostolis traditam in conQciendo, quam et a Christo acceperant; et implicat in se forma Ecclesiae quidquid per omnes Evangelistas et per Apostolum dictum est. Nominatur autem hic calix potus contentus in calice, sicut ibi Matthaei vigesimo: « Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum »? — In calice autem vinum permixtum aqua, licet Evangelista non exprimat, quia hoc intelligitur, et quia mos erat, et quia vinum forte erat, et quia Christus maxime sobrius erat. Et hoc etiam a mysterio non vacat, quia, sicut aqua unitur vino, sic populus Christo; et ideo in huius designationem dicitur loannis decimo nono, quod de latere Christi « exivit sanguis et aqua »; et ideo Ecclesia offert utraque commixta. Transsubstantiabatur autem totum illud in sanguinem Christi verum; unde primae ad Corinthios decimo: «Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est »?
Per hunc autem sanguinem novum confirmatum est testamentum; unde ad Hebraeos nono:
° Vers. 8, post quem Cant. 8, 6.
« Nec primum testamentum sine sanguine dedicatum est »; unde Exodi vigesimo quarto: « Sumtum sanguinem respersit in populum, dicens: Hic est sanguis testamenti, quod niandavit ad vos Deus ». Sed ille fuil sanguis animalium, qui non potuit auferre peccata, secundum illud ad Hebraeos decimo: « Impossibile enim est, sanguine taurorum et hircorum auferri peccata »; et ideo testamentum illud fuit vetus et temporak. — Testamentum ergo novum dedicari non potuit nec debuit nisi in sanguine Christi; ideo ad Hebraeos nono: « Christus, assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum, neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta». « Et ideo novi testamenti mediator «st ». Et ratio huius est, quia sanguine Christi redemptum est genus humanum; ideo ad Hebraeos nono- « Sine sanguinis effusione non fit remissio » peccatorum, non cuiuscumque, sed Dei Agni et Sponsi Iesu Christi. Unde Apocalypsis quinto: « Redemisti nos Deo in sanguine tuo»; et Apocalypsis primo: « Dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo ». Et quia per sanguinem crucis suae pacificavit « quae in terris et quae in caelis sunt», sicut dicitur ad Colossenses primo; jdeo sanguinis sacrificium debet esse placativum et debet esse S/icramentum refectivum; quem etiam lambunt pulli aquilae, secundum illud lob trigesimo nono: « PulU aquilae lambunt sanguinem »; quo inebriantur amici sponsi, secundum illud Canticorum quinto: « Bibite et inebriamini, carissimi»; quo incilanlur ad proelium viri alhletae, secundum illud primi Machabaeorum sexto®: « Ostenderunt elephantis sanguinem uvae et mori ad acuendos eos in proelium »; et Apocalypsis duodecimo: « Ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni ». Et talibus dicitur ad Hebraeos duodecimo: « Nondum usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes ».
- (Vers. 21.). Verumtamen ecce, manus etii.
descriptam manducationem phase et consecrationcm eucharistiae hic tertio describit argutionem proditoris ludae; circa quam describendam introducuntur tria, scilicet perversitas ppditoris in- Vers, l. grati, profunditas iudiciorum Dei et puritas Aposlolorum Christi.
Primo igitur quantum ad perveisitatem proditorvi ingraii dicitur: Verumtamen ecce, manus tradentis me mecum est in mensa. Hoc quidem adve?-sative dicit, quia ingratitudo proditoris directe impugnat gratiam lam nobihs Sacramenti. In hoc autem apparet mira Chrisli benignitas, quia pessimum proditorem suum ad mensam secum suscipiebat; nec tantum ad mensam, immo quod plus est, ad eandem scutellam, secundum iUud Matthaei vigesimo sexto: « Qui intingit mecum raanum in paropside, hic me tradet». In quo dedit Dominus formam ad diligendum inimicos, secundum illud Matthaei quinto: « Diligite inimicos vestros»; formam dedit ad tokrandum malos, unde, sicut dicit AugusUnus, corpus et sanguinem suum ludae communicavit; nec eum aliis delexit; unde Glossa: « Non designat ex nomine, ne manifeste correplus impudentior fiat ». Ipsius etiam ludae pedes lavit sicut discipulorum aliorum, scilicet Apostolorum, secundum quod dicitur loannis decimo tertio: « Vos mundi estis, sed non omnes. Sciebat enim, quis traderet eum ». — Et econtra apparet ex hoc raira proditoris ingratitudo, qui nec lanta humilitate nec tanta caritate nec tanta familiaritate destitit a proditione. Ideo conqueritur Dominus in Psalmo: « Homo pacis meae, in quo speravi, qui edebat panes meos, raagnificavit super me supplantationem »; et iterum: « Si inimicus meus raaledixisset mihi, susUnuissem utique». « Tu vero, homo unanimis, dux raeus et notus meus, qui siraul raecum dulces capiebas cibos ». — Huic proditori similes sunt qui ad mensam Christi, scihcet altare, cum perverso corde accedunt. Unde Glossa: « Exemplo ludae Fihum hominis tradit qui istud inviolabile Sacramentum vioiare praesumit ». Huiusmodi sunt qui post acceptum Sacramentum redeunt ad peccatum, sicut « canis ad vomitum"'», de quibus ad Hebraeos decimo: «Voluntarie peccanUbus nobis post acceptam noUUam veritatis iam non rehnquitur hosUa pro peccato»; unde in Psalmo: « Et posuerunt adversum me mala pro bonis et odium pro dilecUone mea ». 162.) c. 8. n. 23: Tolcrat ipse Dominus ludam, (Jiabolum, fiirem ct venditorem suura; sinit accipere inter innocentes discipulos quod fideles noverunt pretium nostrum. Cfr. tom. IV. pag. 211, nota 9. et pag. 267, nota 2, ubi alios locos August. allegavimus.
" Sfcilicet ordinaria (ex Beda, qui sequitur Hieron., IV. Comment. in Matth. 26, 21.) in Luc. 22, 21.
(Vers. 22.). Secando quantum ad profunclilatem ludiciorum Dei subditur: Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit; hoc est secundum divinum decretum et suum beneplacitum; Isaiae quinquagesimo tertio: « Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavil, et posuit Dominus in eo iniquitates omnium nostrum »; et iterum ibidem: « Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate »; et Actuum tertio: « Deus quae praenuntiavit per os omnium Prophetarum, pati Christum suum, implevit sic ». Nam Isaias dicit Isaiae quinquagesimo tertio: «Tanquam ovis ad occisionem ducetur »; et Threnorum ultimo: « Spiritus oris nostri, Chrislus Dominus caplus est in peccatis nostris»; et Daniehs nono: « Post hebdomadas sexaginta duas occidetur Christus »; et Zachariae decimo tertio: « Quid sunl plagae istae in medio manuum tuarum? Et dicet: His plagatns sum in domo eorum qui diligebant me».
Passio igitur Christi fuit definita a Deo, fujt etiam sibi placita et accepta, et tamen affectus proditoris fuit displicens et perversus; et ideo subditur: Vei-umtamen vae homini illi, per quem tradetur! quia, licet in. effectu sit concordia, in voluntate tamen est summa discrepantia, quia Deus hoc volebat ex carilate, secundum illud ad Ephesios secundo: « Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem » etc.; et ad Piomanos quinto: « Commendat autem Deus caritatem suam in nobis, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est». Christus volebat ex obedientia; ad Philippenses secundo: « Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad inortem » etc. Indaei volebant ex crudelitate; Sapientiae secundo: « Contumelia et tormento interrogemus eum ». « Morte turpissima condemnemus eum». ludas autem hoc volebat ex avaintia, et ideo potest sibi competere illud Actuum octavo: « Pecunia tua tecum sit in perditionem ». Unde apparet in luda illud quod dicitur primae ad Timotheum sexto: « Qui volunt divites fieri incidunt in tentationem et in laqueum diaboli » elc.; et verificatum est etiam illud Ecclesiastici decimo: « Nihil cst iniquius quam amare pecuniam. Hic enim et animam suam venalem habet, -quoniam in vita sua proiecit intima sua». Unde ludas perdidit vitam, perdidit animam, perdidit famam, perdidit omnia et incurrit calamitatem aeternam; unde in Psalmo: « Cum iudicatur, exeat condemnalus » etc.; Matthaei vigesimo sexto: « Bonum erat ei, si natus non fuisset » etc.
(Vers. 23.). Tertio quantum ad puritatem Apostolorum Christi subiungit: Et ipsi coeperunt quaerere inter se, quis esset ex eis, qui hoc facturus esset. Beda: « Noverunt undecim, quod nihil tale cogitaverunt, sed plus credunt Magislro quam sibi »; unde Matthaei vigesimo sexto dicitur: « Contristati valde, coeperunt singuli dicere: Nunquid ego sum, Domine »? Unde Apostoli erant innocentes, quia nec consentanei erant mahtiae nec etiam conscii. Turbatur autem quilibet in se et de se, ne ab aliis crederelur esse talis, et etiam propter haesitationem de aliis; unde loannis decimo tertio: « Aspiciebant discipuli ad invicem, haesilantes, de quo diceret ». Inter omnes tamen Simon Petrus, quia ferventior erat, diligentius requirebat; unde loannis decimo tertio: « Innuit Simon Petrus illi discipulo, quem dihgebat Lesus, et dixit ei: Quis est,dequo dicit»? Maluit autem Dominus, quod omnes turbarentur, quam quod ille omnibus delegeretur, ut formam daret, quod non est occultum vitium facihter publicandum; propter quod Ecclesiastici decimo nono: « Audisti verbum adversus proximum tuum? Commoriatur in te, fidens, quoniam non te dirumpet ». Tamen Simoni Petro per loannem indicavit, sicut dicilur loannis decimo tertio: « Ille est, cui ego intinctum panem porrexero »; quia non reputatur publicum, quod ex caritate ad cautelam praelato detegitur propter periculum vitandum.
dicuntur duo.
- Facta est auteni et contentio etc. Postquam descripsit machinationem proditionis et institutionem Sacramenti altaris, hic tertio describit providam eruditionem discipulorum. Et quoniam dupliciter paratur homo ad ruinam: vel per arrogantiam in prosperis, vel per inconstantiam in adversis; ideo pars ista habet duas. In quarum prima reprimit
SbO discipulorum arrogantiam; m secunda vero animal et roborat ad constanliam, ibi: Ait autem Dominus Simoni.
In reprimendo igitur discipulorum arrogantiam quatuor introducuntur ab Evangelista, scilicet litigium arrogantiam detegens, documentum arrogantiam reprimens, exemplum humilitatem suadens et praemium ad humilitatem alliciens.
(Vers. 24.). Primo igitur quantum ad litigium arrogantiam detegens dicit: Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior. Quae fuerit huius contentionis occasio, nescitur. Contentio taraen est signum araoris privati boni; unde lacobi quarto- «Unde bella et lites in vobis? Nonne ex concupiscentiis, quae railitant in membris vestris »? Contentio autem de primatu signum est amoris excellentiae et dominii; et hic amor nondum erat exstinctus in Apostolis ante adventum Spiritus sancti. Unde eis poterat dici illud primae ad Corinthios tertio: « Cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis »? Unde contentio ista non est trahenda in exemplura, quia repressa fuit per Christum et per Apostolura Paulura dissuadetur. Nam primae ad Corinthios undecirao: « Si quis videtur inter vos contentiosus esse, nos talera consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei »; quia, Proverbiorum vigesimo, « honor est horaini, qui separat se a contentionibus ». — Sed haec consuetudo recessit ab aula; imrao sicut, imminente passione Christi, contenderunt de primatu, sic, imminente morte episcopi, contentio fit inter canonicos, quis debeat praeponi. Unde talibus potest dici illud ApostoU primae ad Corinthios undecimo: « Non laudo vos, quod non in meUus, sed in deterius convenitis»; quia potius adhaerent contentioni carnalium quam paci et unitati spiritualium, quam eis reliquit Christus in morte, secundum illud loannis decimo quarto: « Pacem relinquo vobis, pacem meara do vobis ». Unde loseph dixit fratribus suis Genesis quadragesimo quinto: « Ne irascamini in eis: Reges gentium dominantur eorum, per culraen excellentiae, secundum illud ludith primo: « Arphaxad, rex Medorum subiugaverat multas gentes suo imperio ». « Et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui et in gloria quadrigarum suarum ». — Et qui potestatem habent super eos benefici vocantur, per nomen honorabile. Tales sunt, de quibus in Psalmo: « Vocaverunt nomina sua in terris suis»; et statim subditur: «Homo, cum in honore esset, non intellexit » etc.
(Vers. 26.). Vos autem non sic; sed qui maior est in vobis fiat sicut minor, per humilitatem in corde, secundum illud Ecclesiastici tertio: « Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam ». Nara Ecclesiastiiji decirao: « Magnus est iudex el potens in honore, sed non est raaior illo qui timet Deura ». — Et qui praecessor est, sicut ministrator, per humiliatiouem m exteriori conversatione; Matlhaei vigesimo: « Quicumque voluerit inter vos raaior fieri, sit vester minister; et quicuraque voluerit inter vos priraus esse, erit vester servus ». Et ideo in parabola supra decirao quarto dicit: « Cum vocatus fueris ad nuptias, recumbe in novissimo loco ». Et rationem ibidem reddit: « Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat exaltabituf ». Hoc autem dicitur, non ut gradus deseratur, nec ordo perturbetur, nec iustitia omittalur, sed ut privatus excellentiae amor suppeditetur; ideo Ecclesiastici trigesimo secundo: « Rectorem te posuerunt? Noli extolli; esto in iUis quasi unus ex eis. Curam illorum habe ». Et hoc maxime clericis competit, secundum illud primae Petri quinto: «Non ut dorainantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo». Unde Glossa: a Necesse est, ut rectorem subditis et matrera pietas
et patrem exhibeat disciplina, ne aut districtio rigida, aut pietas sit remissa ». Et de hoc est in Paulo exemplum, qui dicebat bonis primae ad Thessalonicenses secundo: « Facti sumus parvuli in medio vestri, tanquam si nutrix foveat » etc.; pater eliam severus fuit Corinthiis, secundae ad Corinthios ultimo: « Praedico vobis, sicut praedixi iis qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam, si venero, non parcam. An experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus »?
(Vers. 27.).Tertio quantum ad exemplmn humilitatem suadens adiungit: Nam quis maior.,., n n est, qui recumoit, an qui mimslrat? Hoc quaerit sicut per se notum, et ideo respondet: Nonne qui recumbit? Hoc est quidem verum secundum ordinem, qui attenditur secundum morem et usum mundanum; unde supra decimo septimo: « Quis autem vestrum, habens servum, qui reverso de agro dical: Transi et recumbe; et non magis: Veni et ministra mihi»? — Sed aliter est secundum ordinem divinum; unde subdit: Ego autem in medio vestrum sum, sicul qui ministrat, ad dandum humilitatis exemplum; quod potissime fecit in coena illa ultima, in qna lavit pedes discipulorum, sicut dicitur loannis decimo tertio, ubi subiungitur: « Vos vocatis me magister et domine, et bene dicitis. Sum etenim. Si ergo ego lavi pedes vestros » etc. Rationem autem ipse reddit consequenter: « Non est servus maior domino suo, neque apostolus maior est eo qui misit illum ». Si ergo Christus, cum esset superior, humiUime ministravit; multo fortius et omnes Christi discipuh. Chrysostomus: « Non est verus discipulus, qui non imitatur magistrum, nec vera imago, quae non est similis auctori ». Unde licet semper fuerit periculosum erigi in superbiam, nunc periculosissimum est post tantam humihtatera ostensam; et ideo ad Philippenses secundo: « Hoc sentire in vobis quod et in Christo Iesu, qui, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo » etc.
(Vers. 28.). Quarto quantum ad praemium ad humiiilatem alliciens adiungit: Vos autem qui permansislis mecum in tentationibus meis, per sustinentiam tribulationis. Tales sunt, de quibus dicitur Apocalypsis septimo: « Hi sunt, qui venerunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine Agni ». Et huiusmodi sunt veri amici, quia, Proverbiorum decimo septimo, « omni tempore diligit qui amicus est, et fraler in angustiis comprobatur »; et ideo Ecclesiastici sexlo: « Si possides amicum, in tentatione posside eum ».
(Vers. 29. 30.;. Et quoniam qui parliceps est in tribulatione debet esse particeps in honore, ideo addit: Et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibalis super mensam meam in regno rneo, per abundantiam satielatis, secundum illud secundae ad Timotheum secundo: « Fidelis sermo. Nam si commortui sumus, et convivemus; si suslinuerimus, et conregnabimus »; et ideo Apocalypsis primo: « Parliceps in tribulatione et regno». Pater disposuit Fiho, quod veniret ad exaltationem per humiliationem; nam infra vigesimo quarto: « Nonne oportuit, pali Christum et ita intrare in gloriam suam»? et ad Philippenses secundo: « Humiliavit semetipsum »; etpost: « Propter quod et Deus exaltavit illum et dedit illi nomen » etc. Sic et Filius disponit nobis sub eodem foro et quantum ad viam et quantum ad patriam; unde loannis duodecimo: « Si quis mihi ministrat, me sequatur; et ubi ego sum, illic et ministor meus erit ». — Quod.non solum dicit quoad convivium refectionis, verum etiam solium honoris, et ideo addit: Et sedeatis super ihronos, iudicantes duodecim tribus Israel, per excellentiam dignitatis. Et hoc dicitur perfectis, qui iudicabunt el non iudicabuntur; de quibus Matthaei decimo nono: « Vos, qui reUquistis omnia et secuti estis me » etc. Et in talium persona dicitur primae ad Corinlhios sexto: « An nescitis, quoniam Sancti de hoc mundo iudicabunt»? «Nescitis, quoniam Angelos iudicabimus, quanto stis. Sicut ergo milii pcrscveranti usque ad mortem dedil Pater nomeit, quod est super omne nomen [Pliil. 2, 9.], sic ct ego persecrantes vos mecum ducam ad aeternum regnum.
magis saecularia »? Hoc autem debetur perfectae humilitati, secundum illud lob trigesimo sexto: « Causa tua quasi impii iudicata est»; et iterum trigesimo sexto: « Non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit», illis scilicet, qui vincunt superbiae fastum. Propterea Apocalypsis tertio: « Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre in throno eius ». Et hoc est praemium humilium; loannis duodecimo: « Si quis mihi rainistraverit, honorificabil eum Pater meus, qui est in caelis ».
- Ait autem Dominus Simoni. Post represad sam discipulorum arrogantiam, hic dnimat eos ad niam m pericmis opus est constantia contra violentiam, opus est cautela contra fraudulentiam; nam diabolus tentat ut leo, tentat eliam ut draco; ideo pars ista habet duas. In quarum prima animal discipulos ad constantiam; in secunda vero sollicitat acl cautelam, ibi: Et dixit eis: Quando misivos etc.
Animans autem ad constantiam praemunit ad contra tentationem, ostendit defensionem et com- 'pescit praesumtionem.
(Vers. 31.). Primo igitur quantum ad praemunitionem tentationis dicit: Ait autem Dominus Simom: Smon, ecce, satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticum. Specialiter Simonem alloqnitur tanquam principalem inter omnes Apostolos. Nam ei dictum est Matthaei decimo sexto: « Beatus es, Simon Bar lona»; et post: « Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam ». Islum ergo tanquam principalem lapidem et fundamentalem praemunit, ostendendo periculum pugnae hostilis. Quia enim diabolus adversatur nobis, ideo dicitur satanas, secundum illud Zachariae tertio: « Satan stabat a dextris eius, ut advcrsarelur ei ». [ste autem semper desiderat persequi viros iustos, sed non potest, nisi quantum permittitur a Domino. Ideo dicitur expetere, sicut a Domino permissus est lob; lob primo: « Quadam die, cum assislcrent filii Dei coram Domino, adfuit inter eos etiam satan »; data est autem ei potestas. Concutit etiam viros perfectos, sicut concutitur triticum in cribro, quia, sicut triticum, dum cribratur, expurgatur, sic et viri sancti in tribulationibus. Unde Glossa: « Cum satanas expetit tentare et, velut qui triticum purgat ventilando, concutere, docemur, nullius fidem a diabolo, nisi permittente Deo, posse tentari». Sicut autem, cum cribratur triticum, nihil remanet in eo nisi pulvis; sic diabolus non capit nisi perversos; Ecclesiastici vigesimo septimo: « Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius». In hoc enim cribro mali non purgantur; Amos ultimo: « Concutiam domum Israel, sicut concutitur triticum in cribro, et non cadet ex eo lapillus super terram ».
(Vers. 32.). Secundo quantum ad ostensio-,«..,... nem defensionis adiungit: Ego autem rogavipro ie, ut non deficiat fides tua. Hic rogavit Dominus, non ut Petrus non caderet, sed ut non deficeret, quia, quamvis ceciderit, resurrexit, secundum illud infra eodem: « Conversus Dominus, cespexit Petrum » etc. Vel potest illud referri ad Ecclesiam Petri, pro cuius fide rogavit Dominus, secundum illud loannis decimo septimo: « Non pro eis rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me ». Et haec Ecclesia, quae designatur per Petri naviculam, licet concutiatur, tamen non naufragatur. Hoc enim posuit Deus in illa Ecclesia ad confirmacitur ad Bomanos decimo quinto, « debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere » etc.; el hoc est ordinatum, secundum illud Proverbiorum decimo octavo: « Frater, qui adiuvatur a fratre, quasi civitas firma». Ex quo apparet, quod Christus ipse orando et interpellando confirmat principalia Ecclesiae membra. Propter quod priraae ad Corinthios decimo quinto: « Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per lesum Christum Dominum nostrum»; et primae Petri ultimo: « Deus autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit sohdabitque ». Sed per principalia confirmat infirma, secundum illud ad Bomanos primo: « Desidero videre vos, ut aliquid impartiar mur, nullius fidem (ita etiam Bcda) Glossa ct H docetur, nullus [H addit p.deiis'].
vobis gratiae spiritualis ad confirmandos vos, id est, simul consolari in vobis » etc. Unde et sancto lob dicitur: « Vacillantes confirmaverunt sermones tui», lob quarto.
(Vers. 33.). Tertio quantum ad repressionem praesumtionis subiungit: Qui dixit ei: Do-.,.,. mme, tecum paratus sum et in carcerem et m mortem ire. Hoc verbum fuit amoris et fervoris, sed tamen hoc erat cuiusdam praesumtionis, quia illud promittit, ad quod non sufficit, scilicet quod paratus sit pro Christo et cum Christo mori, cum sit opus perfectissimae caritatis. Unde Hieronymus -: « Avis sine plumis volare nititur ». Unde Petrus dupliciter hic praesumsit: et quia supra vires de viribus propriis sensit; unde loannis decimo lertio: « Dixit Petro: Quo ego vado, non potes me sequi modo; dicit ei Simon Petrus: Quare non possum te sequi modo? Animam meam pro te ponam »; et iterum, quia se aliis praeposuit; unde Marci decimo quarto: « Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego ». Unde Chrysostomus: « Duae erant incusationes: et quia Christo contradixit et quia ahis se praeposuit».
(Vers. 34.). Et ideo haec praesumtio compescenda erat, et propterea subditur: El ille dixit: Dico tibi, Petrc, non cantabil hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Chrysostomus: « Permittit eum cadere, erudiens, in omnibus credendum Christo plus quam propriae conscientiae ». Et post: « Ex hoc apparet, quod non sufficit desiderium hominis, nisi nutu superioris potiatur ». Unde Augustinus de Verbis Domini dicit, quod Dominus locutus est ad Petrum, sicut medicus ad aegrotum, qui credit, se esse sanum. Dicit enim sic: « Medicus tangens venam cordis Petri dicebat, quod ter eum esset negaturus»; quod quidem dicebat non incitando ad negationem, sed compescendo praesumtionem. Unde Glossa: « ille qui novit, quid sit in homine, ne quis de statu suo incaute confidat, vel de casu incautius diffidat, sicut Deus modum, tempus et numerum negationis praedicit, et sicut misericors auxilium suae defensionis promittit ». Fpse igitur Dominus, « qui scit figmentum nostrum », qui scit, cogitationes hominum esse vanas, praedicit casum, ut ostendat, istud verum esse, quod dicitur Proverbiorum vigesimo octavo: « Qui confidit in corde suo stultus est; qui autem graditur sapienter, ipse laudabitur». — Si quis autem quaerat, utrum Petrus crediderit, Dominum dixisse verum, aut falsum; dico, quod credidit, quod verum, sed sub condilione, scilicet nisi dihgenter caveret sibi. Sciebat enim, quod praedictio Christi in nullo praeiudicabat, sed potius praenuntiabat arbitrii hbertatem *<.
Videtur autem hoc quod hic dicitur de negatione Petri, contrarium esse ei quod dicitur Marci decinoo quarto: « Priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus ». — Sed ad hoc respondetur, quod re vera ante primum cantum negavit Petrus semel, et ante secundum bis, et ante consummavit Petrus trinam negationem, quam gallus cantum suum. Est igitur sensus, quod gaWu non cantabit, id est, cantum non consummabit; vel antequam gallv cantet, te?' negabis, id est, trinam negationem inchoabis; vel negabis, id est, trinam negationem in proposito consummabis.
(Vers. 3o. 36.). Et dixit eis: Quando misi vos etc. Postquam animavit ad conslantiam, hic sollicitat ad cautelam. Quod quidem facit per rememorationem praeteritorum, per circumspectionem praesentium et per provisionem futurorum.
Primo igitur quantum ad rememorationem praeteritorum dicit: Et dixit eis: Quando misi vos sine saeculo et pera et calceamentis, nunquid aliquid defuit vobis? At illi dixerunt: Nihil. Hoc autem horam ventum est, falsum fuit quod promiserat homo, et verum apparuit quod praedixerat Deus etc. Vide etiam S. Bonav., Comment. in loan. c. 18. n. 46. — Chrysost., Homil. 82. (alias 83.) in Matth. n. 3: Idcirco Ulum cohibuit, non ad negationem impellens; absit, sed etc.
- Scilicet ordinaria (ex Beda), in cuius principio respicitur loan. 2, 2.5: Ipse enim sciebat, quid esset in homine. A C D G omittunt vel de casu incautius difjidal.
° Psalm. 102, 13, deinde 93, 11: Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. — Sequitur Prov. 28, 26.
Dominus requirit ab eis, ut in tempore tribulationis memores essent praeteritae quietis, secundum illud Ecclesiastici undecirao: « In die malorum ne immemor sis bonorum »; et lob secundo: « Si bona suscepimus de manu Dei, mala autem quare non sustineamus »? — Vel ideo reducit ad memoriam, ut ex praeterito det cautelam de futuro, quia, Ecclesiastae octavo, « qui ignorat praeterita et futura nullo scire potest nuntio ». — Vel ideo quaerit, ut ostendat, quod divinitus ortum est, el in primitiva Ecclesia est observatum, ut Evangelium nuntians de Evangelio vivat; unde Glossa: « Ne quid tollereiit in via, praecipit, ordinans scilicet, ut qui Evangelium nuntiat de Evangelio vivat ». — Vel ideo quaerit, ut ostendat ex responsione sua, quod sequenti divina consilia non deerunt necessaria. Propter quod Matthaei sexto: « Nolite solliciti esse animae vestrae, quid manducetis, et corpori vestro, quid induamini ». « Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis ». Hoc autem non dicit, quia Apostoli nullam sustinuerunt penuriam, sed quia Deus illam supplevit, quantum necesse erat. Unde secundae ad Corinthios quarto: « Aporiamur, sed non destituimur »; Glossa ibi: « Quasi pauperes sumus adeo, ut Dobis necessaria desint, sed non destiluimur, quia Deus pascit nos ». Et impletur illud Psalmi: « Timere Dorainum omnes Sancti eius, quoniam nihil deest timentibus eum »; quia exterior inopia cura interiori sufficientia non debet reputari inopia, sed opulentia; propter quod primae ad Corinthios primo: « In oranibus divites facti estis in illo »; « ut nijiil vobis desit in ulla gratia»; et secundae ad Corinthios sexto: « Tanquam nihil habentes et omnia possidentes ». Unde Chrysostomus: « Maximara habet defensionem inopia: inopera el nudum neque centum possunt exuere, philargyrum universa contristant, non solum homines, sed et vermes et lineae contra eum militant ».
Secundo quantura ad circumspectionem praescntium subdit: Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet socculum tollat simikler et peram, ad sustentationem; unde Glossa: « Instante mortis articulo, et tota illa gente pastorem siraul et gregera perse- Vers. 27, post quem lob 2, 10. — Glossa ordimria (ex Beda) in Luc. 22, 3S: Non eadem regula vivendi persecutionis tempore qua pacis discipulos informat. quente, congruam tempori regulam decrevit, permittens, ut tollant necessaria victui, donec, sopita persecutorum insania, tempus evangehzandi redeat». Datur autera hic forraa, ut inter infideles et extraneos et persequentes doctrinam verilatis non negligatur provisio sustentationis. Unde Glossa: « Si per inhospitales regiones pergimus, plura viatici causa licet ferri, quam domi habeamus». — Et quia in persecutione non instat solum periculum famis ab intra, verum etiam periculum oppressionis ab extra; ideo addit: Et qui non habet vendat tunieam suam et emat gladium, ad defensionem. Et debet suppleri affirraativa: et qui habet gladium tollat scilicet, et qui non habet eraat. — Sed cum Dominus nolit, vindictam fieri a spirituahbus viris, ut quid mandat, gladium erat? Unde Ambrosius: « Cur eraere iubes gladium, qui ferire prohibes? Cur habere praecipis quae vetas prorai? Nisi forte, ut sit parata defensio, non ultio necessaria, et videat potuisse vindicare, sed noluisse ». — Potest etiara dici, quod ad spiritualem intellectum refertur, ut per peram intelligatur affectus pietatis, secundum illud Ecclesiaslici decimo septimo: « Eleemosyna viri quasi sacculus cum eo». Et in hac pera reponuntur lapides de torrente passionis, secundum illud prirai Regum decimo septimo: « Tulit David lapides de torrente et posuit eos in peram pastoralem ». — Per gladium autem intelhgitur zelus verilatis, quem debet homo prirao sibi praecingere per mortificatioBem carnalitalis propriae, secundum illud Psalmi: « Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissirae »; et Canticorura tertio: « Uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos ». Et debet evaginaii ad redargulionera carnalitatis alienae, secundum illud leremiae quadragesimo octavo: « Maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine»; et ad Hebraeos quarto: « Vivus est sermo Dei et efficax » etc. Et hic debet assumi in tribulatione; ioelis terlio: « Concidite aratra vestra in gladios et ligones vestros in lanceas; infirmus dicat: Quia fortis ego sura ». Haec duo, scilicet pera et gladius, assuraenda sunt in tribulatione, ut pietaietn ad naturara, zelum vero contra vitia habeamus.
(Vers. 37.). Tertio quantum ad providentiam futurorum subiungit: Dico enim vobis, quo- niam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est; Isaiae quinquagesimo tertio: « Tradidit in mortem animam suara et cum sceleratis deputatus est ». Congrue autem hoc Dominus praedicit eis, ut ex considerata passione sua armentur et animentur, secundum illud primae Petri quarto: « Christo in carne passo, et vos eadem cogitalione armamini ». Haec est armatura accipienda, secundum illud ad Ephesios sexto: « Accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo ». — Et quoniam nihil magis animal hominem in tribulatione quam consideratio finis, ideo subdit: Etenim ea quae scripta sunt de me, finem habent, scilicet per passionem imminentem. Nam supra decimo octavo: « Consummabuntur omnia, quae scripta sunt de me, Filio hominis ». In hac quidem finali tribulatione non debet esse defectus spiritualis armaturae, quae nunquam deerit Ecclesiae.
(Vers. 38.). In cuius designationem subdit: At HU dixerunt: Domine, ecce, gladii duo hic. At ille dixit eis: Satis est. Ex quo apparet, quod verbum Christi plus refertur ad intelkctum spiritualem quam ad carnalem. Nam duo gladii nunquam satis essent ad defensionem contra illam innumerabilem multitudinem, qui cum gladiis et fustibus venerunt. Quod ergo dicit: Satis est, intelligitur de siguato. Nam per duos hos gladios intelliguntur duo testamenta, in quibus sufflciens continetur doctrina ad defendendam universalem. Ecclesiam, secundum illud Canticorum quarto: « Sicut turris David » — designatur tamen per gladium geminatum. Et in designationem huius Seraphim tulit cum forcipe de altari calculum, qui in duobus brachiolis duplicem habet cultellum, Isaiae sexto. In huius etiam designationem Apocalypsis decimo nono dicitur, quod « de ore eius exibat gladius ex utraque parte acutus»; et de his Isaiae secundo: « Conflabunt gladios suos penelralia vesthintuF. Est etiam gladius passionis, ut exuas corpus, et itnmolatae carnis exuviis ematur tibi sacri corona martyrii... Denique, ut scias, quia de passione locutus est, ne turbaret discipulorum animos, de se exemplum protulit, dicens: Quoniam hoc quod sa-iptum est etc. in vomeres », quia veteris testamenti verba utilia sunt ad praedicationem. — Per duos gladios intelligitur duplex armatura, scilicet spiritualis et materialis. Unde Bernardus ad Eugenium: « Si nullo modo ad te pertineret gladius materiahs, dicentibus Apostolis: Ecce, gladii duo hic; non respondisset Dominus: Satis est, sed «jmw est. Uterque ergo est Ecclesiae, et spiritualis scilicet et materialis; sed is quidem pro Ecclesia, ille vero ab Ecclesia exserendus est; ille sacerdotis, is mililis manu, sed sane ad nutum sacerdotis et iussum imperatoris ». Quarto, de devota supplicatione Christi ad Deum.
bl. (Vers. 39.). Et egressus ibat secundum consuetudinem etc. Post descriptam machinationem proditoris et institutionem Sacramenti altaris et informationem discipulorura describit hic Evangelista orationem hominis Christi ad Deum; et hoc quantum ad septiformem conditionera, quae debet esse rv 1 I.. > m oratione. Debet enim esse secreta, solhcita, devota, discreta, vigorosa, anxia et circumspecta.
Primo igitur quanlum ad orationis secretum,.,...,, ex parte loci dicit: Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum. Consuetudo enim sua erat orare in monte illo, quia locus ille erat secretus, ut insinuet, quod devota oratio debet fugere publicum; propter quod Matthaei sexto: « Tu autem, cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum » etc.; et Osee secundo: « Ducam eum in solitudinem et loquar ad cor eius»; sive quia locus erat eminens, ad quem debet orans ascendere, ratione cuius Matthaei decimo quarto: « Relicta turba, ascendit in montem »; sive etiam, quia mons erat Olivarum et unctionis et pietatis, ex qua debet Deus orari, secundum illud Psalmi: « Impinguasti in oleo caput meum » etc.; sive etiam, quia de iUo loco ascensurus erat in caelum; unde Hieronymus: « In monte Oliveti est caritas, quem forcipe, id est doctrina duorum testamentorum, de altari tulerat et Isaiae in exemplura posuerat. — Superius pro gladivm geminatum (ita B D G) A C (D primitus) gradum geminatum, E Seraphim geminatum, Vat. gratiarum geminatum. Videtur ibi esse quaedam omissio, vel corruptio.
tenetur Lesus et inde ascendit in caelum, ut sciremus, quia inde ascendemus ad caelos, unde vigilamus et oramus et ligamur et noa recalcitramus ». — Principalis tamen ratio erat secretum, unde et solos permisit ire discipulos; propter quod addit: Secuti sunt autem illum et discipuli, tanquam familiares et privati, inter quos etiam familiariores elegit, coram quibus in monte transfiguratus fuit; unde Matthaei vigesimo sexto: « Assumto Petro et duobus flliis Zebedaei, coepit contristari et moestus esse ».
(Vers. 40.). Secundo quantum ad orationis sollicitudinem ex parte animi subdit: Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: Orate, ne intretis in tentationem. Ex quo apparet, quod Dominus sollicite orabat et ad orationem discipulos sollicitabat, ut doceret, sollicite orandum propter imminentia pericula. Tunc enim potissime orationi insistendum est, secundum illud Psalmi: « In die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis » etc. Quando enim tentatio imminet, oportet tunc implorare auxilium de excelsis, secundum illud secundi Paralipomenon vigesimo: « Cum ignoramus, quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros ad te dirigamus». Cum autem homo tentatur, oportet ipsum petere auxilium, ne vincatur; et hoc petitur in oratione dominica, Matthaei sexto: « Et ne nos inducas in tentationem ». Unde qui in tentatione non vigilat et orat socius est furis, quia, cum sentiat hostes, non clamat ad Dominum castri et eius milites, ut succurrant. Unde supra vigesimo prirao: « Vigilate omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia, quae ventura sunt».
(Vers. 41.). Tertio quantum ad orationis ex parte modi orandi subdit: FA ipse avulsus est ab eis, quantum tactus est lapidis, et positis genibus orabat; in quo ostendit devotionem et humilitatem et reverentiam cordis. Unde Beda: a Orabat positis genibus, ut humilitatem mentis habitu corporis ostenderet». Et hoc quidem conveniens erat; nam tahs oratio maxime placet, secundura illud Ecclesiastici trigesimo quinto: « Oratio humiliantis se nubes penetrabit, et donec propinquet, non consolabitur »; unde et in Psalmo: « Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum »; et ideo ludith nono: « Humihum et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio ». Hoc modo orabat Paulus, ad Ephesios tertio: « Peto, ut non deflciatis in tribulalionibus meis pro vobis. Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominalur ». — Et nota, quod dicit, quod avulsus est a discipulis ad tactum lapidis, non solum propter secretum, verum etiam propter mysterium; quia per hoc significabatur, quod lapis ille angularis erat a discipulis ad modicum separandus et cito reversurus, quod significat absconsio patenae in Missa. — Vel certe significat, quod ad hoc, quod quis devote oret, oportet, quod a carnaUbus affectibus avellatur; unde Isaiae vigesimo octavo: « Quem docebit scientiam? Et quera intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus ». Et haec avulsio non potest esse nisi per quendam impetum et motum violentum; et propter istunl impetum spiritus postulantis dicitur ad Romanos octavo: « Spiritus est, qui postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus ».
(Vers. 42.). Quarto quantum ad orationis discretionem addit: Dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me. Per calicem istum intelligitur passio, pro eo quod in calice potus bibitur in mensura, secundum illud Psalmi: « Cibabis nos pane lacrymarum et potum dabis nobis in lacrymis in mensura ». Hunc cahcem Christus bibit, cum passionem voluntarie gustavit-; Psalmus: « De torrente in via bibit » etc.; et Matthaei vigesimo: « Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum »? Hunc calicem Christus bibere volebat voluntate rationis, sed abhorrebat vohmtate sensualitatis. — Unde quia ratio dominabatur sensuahtati, ideo addit: Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat; in quo apparet, quod discrete petebat, quia voluntatem carnis voluntati rationis et voluntati Divinitatis,subiiciebat, secundum illud loannis sexto:
« NoD veni facere Toluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me». Apparet igitur, quod oralionem ratio tanquam discrelus et peritus advocatus proposuit pro sensualitate, servata tamen forma divini iuris. Hoc autem Dominus oravit, ut ostenderet in se veritatem humanitatis, ut condescenderet et formam daret membris inflrmis. Unde Bernardus: « Agnosco vocem aegrotorum in medico, considero caritatem, stupeo miserationem, expavesco dignationem ». Hoc enim mirabile, quomodo sic dignaretur nostras in se suscipere infirmitates. — Potest etiam exponi, quod Christus oraverit pro membris, ut petat, quod calix transferatur, id est scandalum passionis, vel timor mortis. — Alio modo, sicut Beda exponit, pro ludaeis, vel ut per ludaeos Christo haec mors non infligatur, ne ita excaecentur, vel ut excaecati revocentur; et hoc est ab eis calicem transferri. Tunc est sensus: a me, id est meis.
(Vers. 43.). Quinlo quantum ad orationis vigorem subdit: Apparuit autem illi Angelus de caelo confortans eum. Angelus apparuit ad confortandum, non propter suam indigentiam, sed propter confortationem nostram. Unde Glossa: « Si nobis tristis est, id est, propter nos tristis est; necesse est, ut etiam propter nos confortetur et nobis », ut ex hoc appareat, quod Angeli confortant orantes, sicut dicitur DanieUs decimo: « Tetigit me quasi visio hominis et confortavit et dixit: Noli timere, vir desideriorum; confortare et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui et dixi: Loquere, Domine mi, quia confortasti me ». Haec igitur Angelorum confortatio nobis impetrat vigorem. — Propter quod in huius designationem addit: Et factus in agonia, prolixius orabat; Gregorius: « Fasualitalis proponit, servata tamen forma iuris. Dictat enim ixis divinum, quod omnis appetitus debet esse Deo subiectus ». liis verbis lectio codd. inferius posita confirmatur, lectio autem Vat. reprobatur: Apparel ergo, quod rationem tanquam discretus etperitus advocatus praeposuit sensvalitati, servata etc. ctus est in agonia, significans, quod tunc aDJma merito terretur, quando in proximo invenit quod in aeternum mutare non possit». In hoc enim mira est pugna inter naturam et gratiam, inter rationem et sensaahtatem; quam quidem agoniam habuerunt sancti Martyres, et habent viri iusti, secundum illud primae ad Corinthios nono: «Omnis, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet». « Ego igitur sic curro, non quasi in incertum; sic pugno, non quasi aerem verberans ». Quanlo autem haec agonia fortior est, tanto fortius orationi insistendum est. Unde supra decimo octavo: « Dicebat illis, quoniam oportet orare semper et non deficere »; et supra sexto dicitur, quod « erat pernoctans in oratione Dei ».
(Vers. 44.). Sexto quantum ad orationis anxietatem, subditur: Et factus est sudor eius sicut gutlae sanguinis decurrentis in terram. Ex quo apparet, quod mirabilibus suspiriis et clamoribus cordis et anxiis desideriis clamabat ad Deum, secundum illud Psalmi: « Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te ». Ideo autem sanguis decurrebat in terram, ad ostendendum, quod pro Ecclesia orabat et pro illa eflundere sanguinem suum cupiebat; lob decimo sexto: « Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus ». — Attendendum est autem, quod Dominus fudit sanguinem suum pro nobis in circumcisione, oratione, flagellatione, coronatione, manuura et pedum crucifixione et lateris apertione, ut sic appareret verum illud Psalmi i: e Apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio ». Unde verificatum est illud Isaiae sexagesimo tertio: « Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari »? Vere rubrum sationem ignorantiae in meam mortem, quia quotidie annuntior illis in Lege ct Prophetis. Si ergo fleri potesl, ut sine interitu ludaeorum credat multitudo gentium, recuso passionem; si vero illi excaecandi sunt, ut alii videant, non mea, sed tua fiat voluntas. — Inferius post infligatur Vat. legit: nec ita excaecenlvr, vel ut ex caecitate revocentur; et hoc est ab eis calicem transferre etc.
Sb sacrosanctum istud corpus, quod toties fuit pro nobis sacro sanguine rubricatum. Hic sanguis inlerpellat pro nobis, secundum illud ad Hebraeos duo- decimo: « Accessistis ad testamenti novi mediatorem lesum et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel »; quia sanguis Abel clamabat vindictam, secundum illud Genesis quarto: « Vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra »; hic autem clamabat remissionem; Matthaei vigesimo sexto: « Hic sanguis raeus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum ».
(Vers. 4S.). Septimo quantum ad orationis circumspectionmi subiungit: Et cum surrexisset. oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos do?-tnientes prae tristitia. Sic enim orabat ad Deum, ut tamen non obHvisceretur ovium suarum; quin immo ter interrupit orationem, ut rediret ad discipulos excitandos; unde dicitur Marci decimo quarto, quod « venit tertio et invenit eos dormientes». In quo mira apparet soUicitudo Christi ad discipulos, sicut gallina sollicitafur ad pullos; Deuteronomii trigesimo secundo: « Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans ».
(Vers. 46.). Unde et subditur: Etaitillis: Quid dormitis? Surglte et orate, ne intretis in tentationem. Arguit eorum somnolentiam, quae similis erat somnolentiae ipsius lonae; lonae primo: « lonas descendit ad interiora navis et dormiebat sopore gravi. Et accessit ad eum gubernator, dicens: Quid tu sopcfre deprimeris »? Sic et Dominus dixit Pelro Marci decimo quarto: « Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare mecum »? Dormiebant autem non ex crapula, sicut ille, de quo Proverbiorum vigesimo tertio: « Eris sicut dormiens in medio mari et sicut sopitus gubernator, amisso clavo », sed ex moestitia tantum; unde Matthaei vigesimo sexto: « Erant oculi eorum gravati prae tristitia ». — In hoc igitur apparet mira circumspectio Christi orantis, quia ter rediit ad discipulos ad excitandum et iterum ter rediit ad Deum orandum; ut sic manifeste ostenderet, quod piissimus et vigilantissimus erat et ad subditos et ad Deum, tanquam praelatus. — Insinuatur etiam in hoc, quod Christus ter oravit eundem sermonem, quod oratio nostra debet esse ad Deum trinum; debet esse contra triplex genus tentationum; debet esse secundum triplicem actum potentiarum imaginis mentis nostrae, et secundum triplicem theologicam virtutem, fidem scilicet, spem et caritatem; debet esse propter triplex bonum assequendum, scilicet veniam, gratiam et gloriam, seu bbnilatem, scientiam et disciphnam, secundum illud Psalmi: « Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me ». — In hoc autem, quod fer visitavit eos, significatur, quod Dominus ter visitat animas, scilicet confortando irascibile, zelum immittendo, rawwafe, lumen infundendo et concupiscibile, desiderium inflammando. Propter quod lob trigesimo tertio: « Haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos, ut revocet animas eorum a corruptione et iliuminet luce viventium ». — Et sic completur pars haec, quae est de praeanibulis ad passionem. Secundo, de passione quoad sex concomitantia.
Adhuc eo loquente, ecce, turba etc. Postquam descripsit praeambula ad passionem, hic secundo describit concomitantia. Haec autem fuerunt sex, sciUcet Christi comprehensio, comprehensi illusio, iUusi accusatio, accusati condemnatio, condemnati crucifixio, cruciflxi et mors et tumulatio. Secundum hoc ergo pars ista habet sex; in quarum prima agitur de Christi comprehensione. In secunda, de eius illusione, ibi: Et viri, qui tenebant eum etc. In tertia, de accusatione, ibi: Et surgens omnis multitudo, capitulo vigesimo tertio. In quarta vero, de condemnatione, ibi: Pilatus autem, convocatis etc. In quinta, de crucifixione, ibi: Ducebantur autem et alii etc. In sexta vero, de morte et tumulatione, ibi: Erat autem fere hord sexta. mebantur Apostolorum oculi negatione vicina. In Comment. in Marc. 14, 37. (inter opera Hieron.): Sicut dormiunt mente, sic et corpore.
De comprehensione Ghristi dicuntur duo.
Quoniam autem Christus in sua comprehensione fuit a discipulo proditus, a Petro negatus; ideo pars ista habet duas, in quarum prima agitur de modo comprehendendi; in secunda, de negatione Petri, ibi: Comprehendentes autem eum, duxerunt etc.
De modo oompieheiiBionia qaataor.
In exprimendo igitur comprehendendi modum quatuor introducuntur, scilicet fraus proditoris, zelus discipulorum, virtus Salvatoris et dolus ludaeorum.
(Vers. 47.). Primo igitur quantum ad fraudem proditoris dicit: Adhuc eo loquente, ad commonitionem discipulorum; unde Matthaei vigesimo sexto: « Ecce, appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. Surgite, eamus; ecce, appropinquavit qui me tradet ». — In his verbis ludas supervenit; unde etsubdit: Ecce, turba,etqui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, tanquam dux perversorum; Actuum primo: « Oportet, impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus sanctus per os David de luda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt lesum ». Ipse ergo duxit eos ad locum, secundum illud loannis decimo octavo: « Sciebat autem et ludas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Lesus convenerat illuc cum discipulis suis ». — Ipse etiam dux fuit ad capiendum Christum; unde subdit: Et appropinquavit Iesu, ut oscularetur eum, ad dandum proditionis signum; unde Matthaei vigesimo sexto: « Qui tradidit eum dedit eis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenere eum».
(Vers. 48.). Hoc signum vere erat proditonwm, quia signum esl amoris, et tamen procedebat ex pervcrsitate cordis; et ideo subdit: Lesus autem dixit illi: luda, osculo Filium hominis tradis? detegendo scilicet proditoris affectum. Suscepit autem Dominus osculum a luda, licet sciret proditorium, ut semper maximam in se ostenderet benignitatem. Unde Glossa: « Suscepit Dominus osculum, ut plus afDciat proditorem, cui amoris officia non negaret ». Unde dicitur in Psalmo: «Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus » elc.; et Malthaei vigesimo sexto: « Qui dixit ei: Amice, ad quid venisti »? Ex hoc autem apparet mira perversilas in proditore; unde -Hieronymus: « ludas de aposlolatus fastigio in proditionis tartarum labitur et nec familiaritate convivii nec intinctione buccellae nec osculi gratia frangitur, ne quasi hominem tradat quem Filium Dei noverat». Osculi ergo susceptio ex parte Christi fuit benignitatis, sed ex parte ludae fuit mirae dolositatis. In huius figuram secundi Regum vigesimo dixit loab adAmasam: « Salve, mi frater. Et tenuit mentum eius, quasi osculans eum, et percussit eum in latere, et mortuus est ». Et istud est osculum impii proditoris; propterea Proverbiorum vigesimo septimo: « Meliora sunt vulnera diligenlis quam fraudulenta odientis oscula».
(Vers. 49.). Secundo quantum ad zelum discipulorum subdit: Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum eral, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio? DiscipuH enim, zelo amoris Christi accensi, inflammabantur ad defensionem, sed dubitabant propter id quod ab ipso edocli erant, exhibere omnem patientiam, secundum illud Matthaei quinto: « Qui te percusserit in unam maxiUam, praebe ei et alteram »; sed Petrus adeo fervebat, quod nec quaesivit nec responsionem exspectavit.
(Vers. 50.). Unde subdit: Et percussit unus.......,. ex lUts servum pnncipis sacerdotum et auriculam eius dexteram; hic autem fuit Petrus. Unde tres Evangelistae ipsum non exprimunt ex nomine propter reverentiam, sed loannes exprimit ad insinuandum zelum eius fervidum; unde loannis decimo octavo: « Simon Pelrus, habens gladium, eduxit eum et percussit servum pontificis ». In hoc autem faclo laudatur Petri zelus; unde Glossa: « Petrus eodem ardore mentis zelatus est sicut Phinees », de quo dicitur Numerorum vigesimo quinto, quod propter zelum, quo transfodit fornicantes, adeptus est sacerdotium sempiternum. Hic autem laudatur zelus, non laudatur opus, unde Matthaei vigesimo sexto: « Converte gladium tuum in vaginam; omnes enim, qui gladium acceperint, gladio peribunt ». n. 64; ibid. n. 63. insinuatur etiam Glossa interlinearis: luda, osculo etc., instrumento pacis mortem irrogas? Servus dominum, discipulus magistrum prodisT
Verumtamen, licet non laudelur factum, commendatur mysterium. In hoc enim signiflcatur, quod potestas sacerdotii Pelri sustulit observantiam ritus sacerdotii legalis, quae servitus erat — Vel certe per amputationem islius auricula intelligitur, quod populus ille, qui nomine dicitur rex, sed veritate servus, spiritualem intelligentiam perdidit; unde Glossa loannis decimo octavo: « Servus principis sacerdotum, qui Malchus, id est rex, appellatur, populus ludaeorum est, qui per incredulitatem servus factus est impietatis, qui perdidit auriculam dexteram, ut tantum litterae utilitatem audiat ». Unde Petrus hanc aurem non abstulit, sed ablatam ostendit; unde Glossa: « Ablata est auris, non Petro tollente, sed divino iudicio ablatam pandente ».
- (Vers. 51.). Tertio quantum ad virtutem Salvatoris adiungit: Respondens autem Lesus ait: Sinite usque huc, quasi dicat: non amplius procedatis, pro eo quod exhibenda est patientia, non iracundia; beneficentia, non vindicta. — Ideo addit: Et cum tetigisset auriculameius, sanavit eum. In quo niiro modo ostenditur Christi benignitas, quod servum comprehendentem, in actu persecutionis vulneratum sanavit. Tunc potissime implevit illud quod iussit Malthaei quinto: « Benefacite his qui oderunt vos ». — lu quo mira apparuit ems potentia, quia solo tacta univit dissoluta, quod nec ars poterat nec natura. Et per hoc ostendit se possibilem ad resistendum, ad vivificandum et ad occidendum, secundum illud Deuteronomii trigesimo secundo ®: « Ego occidam, et ego vivere faciam; percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere ». — in hoc etiam mira apparuit virtus Christi, quia simul cum omnipotentia erat tanta patientia; unde loannis decimo octavo dicitur, quod « processit Lesus obviam eis et dixit eis: Quem quaeritis? Ut ergo dixit eis: Ego sum, abierunt retrorsum et ceciderunt in terram ». Ostendit igitur Christus in hoc etiara virtulem polentiae et patientiae et beneficentiae; unde Glossa: « Nunquam pietatis obliviscitur qui nec hostes suos patitur vulnerari ». — Indicavit etiam cum hoc mysterium sapientiae. Per sanationem enira auriculae amputatae intelligitur, quod Dominus aliquando restituet auditum et intellectum veritatis populo ludaeorum, secundum illud Isaiae decimo: « Reliquiae convertentur, reliquiae, inquara, lacob ad Deum fortem. Si enim fuerit populus tuus Israel quasi arena maris, reliquiae convertentur ex eo ». Unde Glossa: « Auris amputata et sanata significat auditum, ablata vetustate, innovatum, ut sit in novitate spiritus et non in vetustate litterae ».
6b. (Vers. b.). Quarto quantum ad dolum ludaeorum subiungit: Dixit autem Lesus ad eos qui venerant ad se, principes sacerdotum et magistratus templi el seniores, quos specialiter nominat, quia omnia haec auctoritate maiorum fiebant; et impletum est illud primi Esdrae nono: « Manus principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima»; et Danielis decimo tertio: « Egressa est iniquitas a senioribus iudicibus populi, qui videbantur regere populum ». Nam principes videbantur regere per auctoritatem, magistratus per doctrinam, seniores per utrumque et tamen hi cogitaverunt nequitiam.
- (Vers. 52. 53.). Et ideo eos alloquitur, dicens: Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus; cum quolidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis inanus in me; ex quo arguitur eorum stultitia; unde Ambrosius: « Stultum est gladiis que manifestum miraculum facit, et auriculam sanans, miraculo patientiam suam ostendens et per miraculum inducens eos, ut ab insania absistant.
8 Vers. 39.
quaerere illum qui ultro se tradit, et in nocte per proditorem investigare latentem, quem quotidie videbant in templo docentem ». Arguitur etiam nequitia, quia virum iustum quaerebant sicut latronem, inermem cum armis, lumen veruin quaerebant in tenebris; quod quidem faciebat eorum tenebra peccatorum. — Unde subdit: Sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum; quia, loannis tertio, «qui male agit odit lucem »; et lob vigesimo quarto: « Oculus adulteri observat caliginem ». Propter quod et daeraones, quia male suadent, potestates tenebrarum dicuntur, secundum illud ad Ephesios sexto: « Adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum ». Has tenebras fugere debemus, secundum illud aa Ephesios quinto: « Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum ». In his tenebris est qui odit Christum, lucem et humani generis fratrem, primae loannis secundo: « Qui odit fratrem suura in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit, quo vadat, quia tenebrae obcaecaverunt oculos eius ».
Seonndo, de negatione Petri tangantur qnataor.
- (Vers. 54.). Comprehendentes autem eum etc. Post descriptam comprehensionera Christi describitur hic negatio Petri; ad cuius descriptionem plenariam introducuntur quatuor, scilicet ipsius Petri lepiditas in formidando, fragilitas in negando, pielas Domini in recipiendo et fidelitas Petri in redeundo.
Primo igitur quantum ad Petri tepiditatem in formidando post comprehensionem Magistri dicit: Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum. Petrus vero sequebatur eum a longe. A longe Petrus sequebatur, quia timebat accedere propius; iam enim reUctus erat solus; unde Marci decimo quarto: « Tunc discipuli, relinquentes eum, omnes fugerunt», secundum illud Proverbiorum decimo nono: « Fratres hominis pauperis oderunt eum, insuper et amici eius procul recesserunt ab eo »; Psalmus: « Longe fecisti notos meos » etc. Amor namque unit et facit appropinquare, et econtra tepor amoris facit procul abscedere; et hic tepor iam incipiebat esse in Pelro.
(Vers. 5b.). Et ideo addit: Accenso autem igne in medio atni et cxrcumsedentibus illis, ei'at Petrus in mdio eorum; in quo ostenditur tepiditas amoris et ignis interioris. Unde Glossa: « Quod in- tus in domo principis sacerdotum raaligna synodus gerebat, hoc ignis inter frigora noctis foris accensus typice deraonstrabat. Hoc frigore ad horam torpens, Petrus quasi prunis ministrorum calefieri cupiebat, quia temporalis commodi solatium perfidorum societate quaerebat »; el de hoc igne Michaeae sexto: « Adhuc ignis in domo impii et thesauri iniquitatis ». Et hic insinuatur, quod abundante igne iniquitatis et cupiditatis, de quo lob decimo quinto: « Ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt », refrigescet ignis caritatis, de quo supra duodecimo: « Ignem veni raittere in terrara » etc. Unde et Matthaei igesimo quarlo: « Quia abundavit iniquitas, refrigescet caritas muUorum ». Et hoc igne tepefacto, efficitur homo pronus ad Christum negandum et etiam ad omne malum.
(Vers. 56. 57.). Secundo quantum ad fragilitatem Petri in negando subdit: Quem cum disset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita, dixit: Et hic cum illo erat. At ille negavit eum dicens: Mulier, non novi illum; quo apparet Petri fragilitas, quia,'sicut dicit Gregorius, « una mulieris voce percussus, dura mori timuit, vitara negavit ». Prius autem aggreditur diabolus Petrum per mulierem in memoriara prioris facti, secundum illud Ecclesiastici vigesimo quintoi: « A muliere initium omnis peccati »; et iterura quadragesirao secundo: « Nonne de vestimentis procedit tinea? Sic a rauliere iniquitas viri ».
(Vers. 58.). Et ne Petrus posset se excusare per surreplionem, ideo iteratur inquisitio, cum subdit: Et post pusiUum alius videns eum dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: 0 homo! non sum. Iterat Petrus negationem, quia malorum non deseruit c. 22. n. 72.): Petrus vero, divisus ab aliis, sequebatur eum, hoc est devotionis, a longe, hoc est timoris naturae.
societatem; unde Augustinus: « Quam noxia sunt pravorum eloquia, quae cogunt Petrum negare Dominum vel iiominem se nosse, quem inter condiscipulos confessus fuerat esse Filium Dei ». Unde verificatur illud priraae ad Corinthios decimo quinto: « Corrumpunt bonos mores eloquia mala ».
- (Vers. 59. 60.). Et quia Petrus minime sibi adhuc cavit, ideo tertio negationem replicavit; unde additur: Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam ufftrmabat dicens: Vere et hic cum illo erat, nam et Galilaeus est. El ait Petrus: Homo, nescio, quid dicis. Et impletum est verbum Domini supra eodem: « Antequam gallus cantet, ter me negabis ». — Haec autem trina negatio secundum Bedam et Hieronymum facta fuit in atrio Caiphae; secundum Augustinum autem, in Libro de Concordia Evangelistarum, inchoata fuit in domo Annae et consummata in atrio Caiphae; cui concordat loannes. — Permisit autem Dominus, Petrum negare se, ut dicit Chrysostomus ®, ut confundatur Marcion, ut nemo de se praesumat, ut Christo in omnibus credat, ut alii sibi caveant, et « ut praelatus Ecclesiae discat ex casu suo, qualiter aliis misereri debuisset», ut etiam fortior resurgens ostendat, illud esse verum, quod dicitur ad Romanos octavo: « Scimus, quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum ». Ideo autem er permissus est negare, ut ostendatur, quod tripliciter offendimus Deum, scilicet corde, ore et opere. Et a tribus personis impulsus est in mysterium triplicis tentationis et triplici intervallo in designationem triplicis admonitionis. Et super haec tria ter quaesitum est ab eo: amas? ter dictum est ei: pasce; et trina Petri solemnitas celebratur.
' Hanc sententiam, quam etiam Card. Hugo attribuit Auguslino, invenimus apud Bedam, IV. in Marc. 14, 72: Quam nociva pravorum colloquia! Petrus ipse inter infldeles vel hominem etc. In flne respicitur Matth. 16, 16: Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi.
- (Vers. 60. 61.) Tertio quantum ad pietaten Domini in succurrendo subiungitur: Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus. Et conversus Dominus respexit Petrum. Praeraisit cantum galli, quo Petrus commoveretur exterius, et respectu Domini commoveretur interius, quia hoc duplici modo pietas Christi relevat peccatores, exterius commovendo per cantum galli, hoc est per commonitionem praedicantium; lob trigesimo octavo: « Quis dedit gallo inteUigentiam »? Unde et Ecclesia cantat:
Gallus iacentes arguit,
Et somnolentos increpat; quia dicitur praedicatori secundae ad Timotheum quarto: « Argue, obsecra, increpa » etc. Et ad huius cantum supervenit divinae misericordiae respectus, de quo in Psalmo: « Quoniam prospexit de excelso sancto suo; Dominus de caelo in terram aspexit». Augustinus de Concordia Evangelistarum: « Respexit Dominus Petrum non humanis oculis, sed divinis »; Sapientiae quarto: « Respectus Dei in electos iUius »; et Psalmus: « Respicit terram » etc.
(Vers. 61.). Quarto quantum ad fidelitatem Petri in redeundo subiungitur: Et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis; et in hoc recognovit culpam, ad cuius recognitionem sequitur poenitentia.
(Vers. 62.). Et ideo addit: Et egressus foras, Petrus flevit amare, id est, ex magna compunctionis amaritudine lacrymatus est; unde Ambrosius 1*: « Flevit amarissime, ut lacrymae lavarent delictum; et tu sirailiter lacrymis culpara dilue ». Haec ostendit, credibilius esse, <i ter eum [Petrum] expressisse praesumtionem suam diversis locis sermonis Christi, et ter illi a Domino responsum, quod eum esset ante galli cantum ier negaturus D.
° loan. 21, 15-17. Cfr. S. Bonav., Comment. in loan. c. 21. n. 38, ubi allegatur August., in loan. Evang. tr. 123. n. 5: Redditur Irinae negationi trina confessio etc. — Trina Petri soleninitas celebratur, scil. diebus 18. lanuar. (Cathedra S. Petri Romae), 22. Febr. (Catli. S. Petri Antiochiae) et 29. lunii (Festum S. Petri). — Inferius post celebralur B addit in Ecclesia.
autem amaritudo maxima pars poenitentiae est; unde Ambrosius: « Lacrymas lego, satisfactionem non lego ». Huiusmodi lacrymae, quando ex amaritudine procedunt, inclinant Dominum ad remissionem. In cuius flguram dicitur quarti Regum vigesimo: « Flevit Ezechias fletu magno »; et subditur ibi, quod Dorajnus eum liberavit de periculo niortis. Et ideo sanctus propheta David in persona viri poenitentis in Psalmo dicit: « Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo». Ex quo apparet, quis fructus fuerit permissae negationis, exemplar scilicet poenitentiae et compunctionis; propter quod et Dominus principes Apostolorum, Petrum et Paulum, de sordibus extraxit vitiorum. Propter quod primae ad Timotheum primo.: « Blasphemus fui et persecutor et contumehosus, sed ideo misericordiam consecutus sum », « ut in me primo ostenderet Christus Lesus omnem patientiam ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam ».
De illusione Christi dicuntur duo.
- (Vers. 63. 64.). Et viri, qui tenebant eum etc. Post descriptam comprehensionem Christi etnegationem Petri hic secundo descnhii ilbisionem Domini comprehensi. Et quoniam haec illusio fiebat a ludaeis impudentibus et insidiantibus, ideo primo agit de procacitate illudentium; secundo, de malignitate insidiantium, ibi: Et ut factus est dies.
Et quoniam Christus est « Dei virtus et Dei sa- », et secundum hoc dupliciter honorandus; ideo per oppositum duplex describitur hic dehonoratio Christi, scilicet per illusionem ipsius quoad defectum potentiae et quoad defectum sapientiae.
Primo igitur quantum ad illusionem Christi ut impotentis dicitur: Et viri, qui tenebant eum, illudebant ei caedentes. Et velaverunt eum et percutiebant faciem eius. In huius figuram dicitur lob decimo sexto: « Exprobrantes percusserunt maxillam meam, satiali sunt poenis meis »; et Michaeae quinto: « In virga percutient maxillam iudicis Israel ». Hoc autem ipsi non potuissent, nisi quia ipse voluit misericorditer sustinere, iuxta illud Isaiae quinquagesimo ">: « Corpus meum dedi percutientibus et genas meas veiientibus »; et Threnorum tertio: « Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis». Hanc maxillam, immo faciem speciosam, in quam « desiderant Angeli prospicere », quae « plena est gratiarum » et « desiderata cunctis gentibus», quae salus est aspicientium, impii ludaei velabant, conspuebant et percutiebant; sed Dominus propter nos hoc sustinuit. Unde Hieronymus: « Voluit Dominus conspui, ut nos lavaret; voluit velari, ut velamen culpae et ignorantiae a cordibus nostris auferret; voluit in capite percuti, ut caput nostrum restitueret sanitati; alapis voluit caedi et verbis derideri, ut nos labiis et manibus, id est verbis et operibus, applaudamus ».
(Vers. 64.). Secundo quoad illusioneni Christi ut ignorantis subdit: Et interrogaoerunt eum, dicentes: Prophetiza: Quis est, qui te percussit? Hoc autem irrisorie faciebant, illudentes ei qui se dixerat esse verum Prophetam; de quo Deuteronomii decimo octavo: « Prophetam suscitabit Dominus de gente vestra, ipsum tanquam me audietis ». Hunc Prophetam non audierunt, sed contumeliose interrogaverunt, secundum illud Sapientiae secundo: «Contumelia et tormento interrogemus eum », quia simul percutiebant.
(Vers. 6o.). Et quia non est possibile narrare omnia convicia Christo illata,. ideo, ut concludat omnia in summa quadam, subdit: El alia multa blasphemantes dicebant in eum; et sic impletur in eis illud Isaiae primo: « Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate! Derehquerunt Dominum, blasphemaverunt Sanctum Israel, abalienati sunt retror-. sum ». Haec autem sustinuit Christus voluntarie, secundum illud Psalmi: « Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me »; et hoc, ut daret nobis exemplum ad opprobria contemnenda. Unde ad Hebraeos duodecimo: « Recogitate eum qui talem adversus semetipsum sustinuit contradictionem »; et Chrysostomus: « Divinum illud caput percusserunt a S. Bonav. exhibetur sententia, non ipsa verba afleruntur; pro caput nostrum textus originalis caput humani generis, qucd est Adam. Voci labiis Vat. cum H praeflgit eL Ctr. Glossa mterlinearis in Marc. 14, 65.
" Ita eUam Beda, Card. Hugo, B. Alberl., S. Thom. et Lyranus; Vat. cum Vulgata: Et interrogabant. Subinde post Prophetiza CDH addunt nobis; cft-. S. Thom., Cat. aurea in Luc. 22. n. 15.
viri inquinati et abominabiles. Quae ergo erit nobis cura de reliquo in contumeliis, postquam Christus haec passus est »? Sed multi magis sunt imitatores ludaeorum; unde Beda: a Qui tunc caesus est colaphis ludaeorum nunc caeditur blasphemiis falsorum Christianorum, et qui consputus est salivis infidelium nunc vesanis opprobriis fidelium exhonoratur ». Unde de talibus potest intelligi illud lob trigesimo: « Abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur»; et de talibus Augustinus: « Non minus peccant qui blasphemant Christum regnantem in caelis quam ludaei, qui crucifixerunt ambulantem in terris ».
- (Vers. 66.). Et ut factus est dies etc. Postquam descripsit illudentium procacitatem, hic descri-,...,.. i. o i « ibit insidtantium malignitatem, et hoc quadrupliciter: in conveniendo, interrogando, replicando et sententiando.
Primo ergo quantum ad malignitatem in conveia nicndo dicit: Et ut factus est dies, convenerunt seniomalitiam consummandam, secundum illud Psalmi: « Principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius ». Nam de Behemoth dicitur lob quadragesimo primo: « Corpus eius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus ». — Et quia unus malus pertrahit alterum ad malitiam, ideo subdit: Et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum; duxerunt, inquam, non ad iudicandum, sed ad observandum, secundum illud Psalmi ®: « Quoniam circumdederunt me canes multi, concilium malignantium obsedit me ». Et in consilio denudata est malitia eorum occulta, quam contra Christum conceperant, secundum illud Proverbiorum vigesimo sexto: « Qui operit odium fraudulenter, denudabitur malitia eius in consilio». Et ideo leremiae decimo octavo: «Tu, Domine, scis omne consilium eorum adversum me in mortem; ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur ». Et hoc est quod dicitur Marci decimo quarto: « Summi sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus lesum testimonium, ut eum morti traderent ».
Secundo quantum ad malignitalem in perquirendo subditur: Dicentes: Si tu es Christus, dic nobis. Hoc non quaerunt, ut instruantur, sed ut insidientur; unde Glossa: « Non veritatem desiderant, sed calumniam parant, ut, si diceret: Ego sum Christus, calumniarentur, quod sibi regiam potestatem arrogaret ». Hoc quaerebant loannis decimo: « Circumdederunt eum ludaei et dicebant ei: Si tu es Christus, dic nobis palam ».
(Vers. 67.). Haec autem malignitas Christum non latebat, et ideo additur: Et ait illis: Si vobis dixero, non credolis mihi; ex quo apparet, quod quaeritis ut increduh. Unde loannis decimo: « Loquor vobis, et non creditis; opera, quae ego facio, haec testimonium perhibent de me. Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis ».
(Vers. 68.). Si autem interrogavero, non respondebitis mihi neque dimitletis; quare liquet, quod quaeritis ut discoli. Unde Glossa: « Saepe dixerat, se esse Christum, interrogaverat etiam eos, quomodo dicerent Christum filium David; sed illi nec dicenti credere nec interroganti respondere, nec eum qui innoxius erat, dimittere volebant »; supra vigesimo,: « Quomodo dicunt, Christum filium esse David »?
(Vers. 69.). Ne tamen videretur quaerere,, ».,. 7, T subteriugium, respondet veritatem, cum subdit: Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei; ex hoc, id est post hanc passionem, secundum illud ad Philippenses secundoi: « Humiliavit semetipsum; propter quod et Deus exaltavit ilhim » etc. A dextris, id est aequalis; Psalmus: « Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis»; et ad Hebraeos primo: « Qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae, sedet ad dexteram Maiestatis in excelsis ».
Chapter 23 of 25