Capitulum IX
Formam autem pi-aedicandi dupliciter explicat; primo sub divino praecepto; secundo vero, sub divino exemplo, ibi: Et reversi Apostoli nuntiaverunt.
Quantum autem ad informationan praedicatode rum ver divinum praeceptum tria introducuntur ab imuncta et utilitas adiuncta; ita quod priino praemittit auctoritatem tanquam praecedentem. Secundo adiungit honestatem quasi concomilantem, ibi: Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via. Tertio subiungit utilitatem consequentem, ibi: Egressi autem circuibant etc. — Sed quoniam verba, quantumcumque authentici praedicatoris fuerint sunt inefiicacia, nisi habeant divina testimonia; et talia sunt divina miracula: ideo in prima parte primo explicatur collatio potestatis ad miracula facienda, deinde commissio auctoritatis ad mysteria praedicaiida. Prima enim viam facit ad secundam.
(Vers. 1.). Quantum igitur ad collationem scipulos suos et ex his elegit duodeciin, quos et Apostolos nominavit ». Istis ergo convocatis, id est in unum vocatis ad unitatem coinmendandam, in qua datur Spiritus sanctus, secundum quod dicitur Actuum secundo: « Dum complerentur dies Pentecostes, erant omnes discipuli pariter in eodem loco » etc. Unde Numerorum undecimo: « Dominus dixit ad Moysen: Congrega mihi septuaginla viros ad ostium tabernaculi testimonii, et auferam de spirilu tuo et tradam eis ». — Sic nunc; unde et subditur: Dedit illis virtutem et potestatem, ita quod virtus sit respectu spiritualium, pofcto respectu corporahum. Propter quod ad explicationem huius adiungit: Super omnia daemonia, ut hoc referatur ad virtutem; et ut languores curarent, ut hoc referatur ad potestatem; et per hoc haberent duplex genus testimonii secunduin duplex creaturae genus, scihcet spiritualis et corporalis. Et hoc est quod expresse dicitur Marci tertio: « Dedit potestatem curandi infirmitates et eiiciendi daemo:iia »; ita iit vere impleatur illud Psalmi: « Dominus dabit verbum evangelizantibus virlute multa».
(Vers. 2.). Quantum autem ad commissionem auctoritutis ad mysteria praedicanda subdit: Et.,!, r> i misit illos praedicare regnum uei. In missione namque auctoritas designatur, sine qua nullus debet praedicare; unde ad Romanos decimo: « Quomodo praedicabunt, nisi mittantur »? Unde et Isaias non audebat praedicare, nisi mitteretur; Isaiae sexto: « Ecce ego, Domine, mitte me ». Econtra de pseudoprophetis leremiae vigesimo tertio: « Non mittebam eos, et ipsi currebanl ». At non tales erant Apostoli, qui ideo sic nominati sunt, ut eorum commendaretur auctoritas. Apostolus enim missus interpretatur; missi autem fuerunt ad praedicandum, secundum illud primae ad Corinthios primo: « Non misit me Dominus baptizare, sed evangelizare ». — Fuerunt ad praedicandum missi, non rem parvam, sed magnam, licet regnum Dei, per quod potest intelligi doclrina veritatis, iuxta illud Matthaei vigesimo primo: « Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus «ius ». Potest eliam dici gratiaSpiritus sancti, secundum illud ad Romanos decimo quarto: « Regnum Dei non est esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu sancto »; infra decimo septimo: « Regnum Dei inlra vos est». Potest etiam dici gloria aeterna, iuxta illud loannis tertio: « Nisi quis renatus fueril ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei ». Omnibus his modis Apostoli sunt missi praedicare regnum Dei, scilicet veram doclrinam, divinam gratiam et aeternam gloriam. — Et quia propter auctoritatem praedicationis concesserat polestatem curationis, ideo subdit: Et sanare infirmos, scilicet misit ad confirmationem veritatis praedicatae, secundum illud Marci ultimo: « Illi profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis ». Unde signum missionis spiritualis praedicationis ad praedicandum est sanatio audientium a morbis vitiorum.
Tria autem sunt evidentia signa, quod praedicator a Domino mittatur ad Evangelium praedicandum. Primum est auctoritas mittentis, cuiusmodi est pontificis, et maxime pontificis eius qui est loco Pelri, immo loco Iesu Christi; unde qui ab eo mittitur a Christo mittitur. Secundum est zelus animarum in persona, quae mittitur, quando scilicet principaliter quaerit Dei honorem et animarum salutem. Tertio, ciim %&(m.r fructificatio et conversio auditorum. — Per primum sunt nuntii Patris, Latine missi dicuntur. Cuius sacramentum nomine exponens evangelista Marcus [3, 14.] ait: Et fecit, ut essent duodecim cum illo, et ul mitteret eos praedicare Evangelium cic.
per secundum Filii, per tertium Spiritus sancti. De talibus dicitur: « Posui vos, ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat», loannis decimo quinto. Et qui sic mittitur potest dicere illud Isaiae sexagesimo primo: « Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me » etc.
- (Vers. 3.). Et ait ad illos: Nihil tuleritis in ma. Post expUcationem auctoritatis commissae subditur descriptio honestatis iniunclae. Haec -autem consistit in tribus, scilicet in paupertate victus, tenuilate vestitus et humilitate convictus.
Primo ergo quantum ad paupertatem in victu dicitur: Et ttit od illos: Nihil tuleritis in via, ocscilicet temporalis sustentationis, ut exemplo praedicetis illud primae ad Timotheum sexto: « Nihil intulimus in hunc mundum, nec dubium, quia nec auferre quid possumus ». Et ut magis innotescat, descendit ad speciale, cum subdit: Neque virgam, scilicet ad sustentandum, neque peram, ad reponendum, neque panem, ad manducandum, neque pecuniam, ad emendum. In quo est prohibitio omnis sustentamenti, ut ostendatur, quod praedicator ex magnitudine spei soli Deo debet inniti, secundum illud primae Petri quinto: « Omnem soUicitudinem vestram proiicientes i.n eum, quia ipsi cura est de vobis ». Unde etiam beatus Franciscus, quando mittebat fratres ad praedicandum, dicebat eis illud Psalmi: « lacta cogitatum tuum in Domino » etc. In hoc autem non prohibet, ut dicit Augustinus, studiosam providentiam, sed curiosam soUicitudinem, secundum iUud Matthaei sexto: «Nolite soUiciti esse in crastinum; sufficit enim diei malitia sua».
Et ideo ad huius praecepti rectam intelligentiam, quod unus EvangeUsta negat, scilicet Lucas, alius Evangelista affirmat, scilicet Marcus, sexto, ubi dicitur: « Et praecepit eis Lesus, ne quid toUerent in via nisi virgam tantum ». Super quo dicit Augustinus de Concordia Evangelistarum: « Utrumque praeceptum est a Domino, ut nihil nisi virgam ferrent, et ut nec virgam ferrent. Virgam non ferre est soUicitum non esse; nihil ferre nisi virgam est uti concessa praedicatoribus accipiendi potestale ». Unde Lucae decimo: « Manducantes et bibentes quae apud illos sunt ». — Litteralis autem vantia istius praecepti est perfectorum rum, perfecte Christum imitantium; in quorum persona Petrus Matthaei decimo nono: « Ecce, nos reliquimus omnia et secuti sumus te ». Sed spirilualis observantia ad omnes se extendit, ut praedicator veritatis sit conlemptor terreneitatis; aUoquin, si annuntiant verbum Dei cupiditate lucri, non sunt discipuli Christi, sed Balaam harioU, secundum illud secundae Petri secundo: « Cor exercitatum avaritia habentes, maledictionis filii, dereUnquentes viam reclam », id est paupertatis; de qua hi « erraverunt, seculi viam Balaam, qui mercedem iniquitatis amavit». — Unde praedicator veritatis super omnia vitare debet vitium cupiditatis; alioquin non erit praedicator, sed adulator. Propter quod primae ad Thessalonicenses secundo: « Neque aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis, neque in occasione avaritiae, Deus lesus est ». Sciebat enim, quod ex hoc iram Dei provocaret, sicut dicitur Michaeae tertio: « Principes eius in muneribus iudicabant, et sacerdotes eius in mercede docebant, et prophetae eius in pecunia divinabant » etc. « Ob hanc causam Sion qUasi ager arabitur » etc.
Secundo quantum ad tenuitatem in vestitu subditur: Neque duas tunicas habeatis, ut sic concordet doctrina Magistri doctrinae Praecursoris, secundum illud Lucae tertio: «Qui habet duas tunicas det unam non habenti »; et secundum illud Apostoli primae ad Timotheum sexto: « Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus ». In hoc autem, quod non prohibet simplex vestimentum, sed duplex, concedit necessitatem et vetat curiositatem in mutatione et superfluitatem in possessione. Unde Beda'-: a Simplex vestimentum est quidquid
necessarium est alicui secundum qualitatem loci vel temporis; duplex, quod est ultra necessitatem »; et hoc manifestum est in ipso Domino, qui praeter tunicam inconsuliiem habuit aha vestimenta, quae fuerunt divisa, ut dicitur loannis decimo nono. — Secundum spinfualem autem intelligentiam prohibetur duplicitas simulationis et hypocrisis, ne aliam vestem habeant in occulto et aliam in aperto, ne sint de illis, de quibus dicitur Matthaei septimo: « Veniunt ad vos in vestimentis ovium, inlrinsecus autem sunt rapaces». Hoc similiter declinans beatus Franciscus, cum infirmaretur, noluit frustum pellis ponere intrinsecus ante pectus, nisi etiam apponeret exterius.
(Vers. 4.). Tertio vero quantum ad humilitatem iu convictu subiungit: Et in quamcumque domum int7'averitis, ibi manere, contenti scilicet exislentes illo hospitio; et inde nc exeatis, propter melius requirendum, quia, sicut dicitur Ecclesiastici vigesimo nono, « vita nequam hospitandi de domo in domum ». Mutatio namque hospitii attestatur impatientiae, quae pro modica causa movetur et non potest quiescere, secundum illud leremiae decimo quarto: « Populus iste dilexit movere pedes et non quievit ct Domino non placuit». — Et hoc maxime vitandum est a praedicatore, quia, secundum illud Proverbiorum decimonono, « doctrina viri per patientiam cognoscitur ». Et ideo Ambrosius: « Alienum est a praedicatore cursitare per domos et immobi- '.is hospitii iura niutare ». Huius autem inconstantiae et impatientiae mater est superbia, quae cum nuUo potest in pace cohabitare, secundum illud Proverbiorum decimo tertio: « Inter superbos semper iurgia sunt ».
(Vers. 3.). Et quoniam verae humilitatis est.,, „.,..... j-. r<, 0- esse; ideo ad perfectionem humilitatis subditur: Et quicumque non recepennt vos, despiciendo scilicet rigeiUibiis una quis tunica debeat esse contentus, scd quod in tunica vestimentum intelligamus, ne alio vestiti, aliud nobis liiturorum limore servemus. — Subinde allegatur loan. 19, 23. — Superius pro vetat codd. vitat, et pro in mutatione Vat. cum paucis codd. in imitatione. vestram doctrinam, sicut illi qui etiam Dominum non receperunt; loannis primo: « In propria venit, et sui eum non receperunt ». — Et quia hoc est magnum deliclum, cui non esl communicandum; ideo subdit: Exeuntes de civitate illa, declinando scilicet eorum nequitiam, iuxta illud Numerorum decimo sexto: « Recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere quae eorum sunt, ne involvamini cum eis »; Isaiae quinquagesimo secundo: « Recedite de medioeorum, nolite pollutum tangere»; et leremiae quadragesimo octavo: « Relinquite civitates et habitare in petra ». — Et hoc, ne inquinentur sordibus alienis; propter quod addit: Et pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium super illos, ad ostendendum scilicet vestram innocentiam. Hoc fecerunt Barnabas et Paulus, de quibus Actuum decimo tertio dicitur, quod « excusso pulvere pedum suorum, venerunt Iconium ». Puloerem autem de pedibus excutere est nihil de vana hominum gloria permittere suis affectibus adhaerere. Vana enim gloria recte per pulverem designatur, quae elevatur per ventum, secundum illud Psalmi: « Erit tanquam pulvis, quem proiicit ventus a facie terrae ».
(Vers. 6.). Egressi autem circuihant etc. Post auctoritatem commissam et honestatem iniunctam subiungit hic tertio Evangelista utilitatem adiunctam. Quadruplex autem utilitas ostenditur ad praedicationem Apostolorum subsecuta, scilicet excitatio hominum ad audiendum, excitatio audientium ad conferendum, excitatio conferenlium ad admirandum, excitatio admirantium ad conspiciendum.
Primo ergo quantum ad excitationem hominum ad audiendum dicitur: Egressi autem circuibant per castella, evangelizantes et curantes ubique, ita ut iam inciperet impleri illud Psalmi: « In oranem terram exivit sonus eorum ». Licet enim non omnes doctrinam eorum caperent, tamen propter miracula
volebant doctrinam audire; unde Actuum octavo dicitur: « Intendebant turbae his quae a Philippo dicebantur, unanimiter audientes et videntes signa, quae faciebat ». Et ideo isti non solum praedicabant, sed etiam ubique curabant, ut omnes studio eorum et verbo et signo excitarentur ad audiendum; in quo non solum explicatur auditorum utilitas, sed etiam praedicatorum fidehtas. Quia enim circuibant, immunes erant ab otiositate; quia per castella, immunes ab elatione; quia evangelizantes, immunes a nugacitate; quia curantes ubique, a personarum acceptione. Et ideo fmem habebant in se, qui est sufficienter dicere ad persuasionem et auditores excitare Et hic est primus finis et generahs.
H. (Vers. 7.). Secundus finis sive utilitas specialis est excHatio audientium ad conferendum; quantum ad quam dicitur: Audivit autem Herodes tetrarcha omnia, quae flebant ab eo, ita quod fama nominis Christi non sohim per Apostolos deferebatur ad plebes, sed etiam ad reges, sicut de Paulo dicitur Actuum nono: « Vas electionis est mihi, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et flhis Israel ». Unde iam poterant auditores dicere illud quod dixerunt Gabaonitae losue nono: « udivimus famam polentiae Dei vestri, cuncta quae fecit ». Et ex hoc auditu excitatus est ad inquirenduiii et dubitandum propter varietatem opinantium.
(Vers. 7. 8.). Unde subditur: Et haesitabat, eo quod diceretur a quibusdam, quia Joannes surrexit a mortuis. VA huic opinioni magis adhaerebat Herodes; unde Matlhaei decimo quarto: « Audivit Ilerodes famam Iesu et ait pueris suis: Ilic est loannes Baptista; ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in illo». Hoc autem opinabatur propter eminehtiam sanctitatis vitae, quia, sicut dicitur Marci sexto, « Herodes metuebat loannem, sciens eum virum iustum et sanctum ». Huic tamen opinioni non firmiter adhaerebat; ideo dicitur, quod haesitabat, i(l esf, vacillabat, secundum illud lacobi primo: « Qui haesital similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur ». — Et hoc erat propter alias opiniones; unde subdit: A quibusdam vero, quia Elias apparuit, scilicet dicebatur. Et haec opinio videbalur probabilis propter eminentiam potestatis. Unde Ecclesiastici quadragesimo octavo: « Amplificatus est Elias in mirahilibus suis ». Et haec opinio credibilior videbatur, quia, sicut dicitur loannis decimo, « loannes quidem signum fecit nullum ». Unde Christus faciens miracula magis videbatur Elias. — Sed tamen huic non omnes assentiebant; propter quod addit: Ab aliis autem, quia Propheta unus de antiquis surrexit. Et hoc opinabantur propter notitiam veritatis; quia, secundum illud Amos tertio, « non faciet Dominus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas ». Et sic patet, quod triplex erat opinio propter triplicem excellentiam, quam audiebant de Christo, scilicet sanctitatis, potestatis et notitiae veritatis. Et ideo iiivicem conferebant, et quidam hoc, et quidam aliud credebant.
(Vers, 9.). Tertius autem finis fuit exc/totio conferenttum ad admirandum.; quantum ad quam subditur: Et ait Herodes: loannem ego decollavi, tanquam hominem mortalem et passibilem. Hunc decollaverat Herodes propter loannis veritatem et Herodis malignitatem, secundum quod dicitur Matthaei deciino quarto: « Dicebat loannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui »; et sequitur post, quod ex hac causa eum decoUavit. Et ita ex ipsa morte iudicat in loanne, quantumcumque magnus praedicaretur, infirmitatem. — Et propterea ex hac comparatione admirabatur Christi virtutem; unde subdit: Quis est autemhic, de quo audio taliaf id est tam magna mirabilia; unde dicere: « Quis Deus magnus sicut Deus noster? es Deus, qui facis mirabilia», qualia scilicet non erant ante audita, secundum illud loannis nono: «A saeculo non est auditum, quod quis aperuit oculos caeci nati » elc.
Quartus finis fuit excitatio admirantium ad conspiciendum; propter quod subditur: Et quaerebat videre eum. Libenler enim videmus quod admiramur. Hoc tamen non est tunc assecutus, secundum quod dicitur Lucae decimo: «Amendicovobis, quod multi reges et Prophetae voluerunt videre quae vos videtis et non viderunt ». Hoc autem non fuit assecutus, quia non studiose quaesivit; unde Proverbiorum decimo quarto: « Quaerit derisor sapientiam et non invenit». Unde valde solhcite considerandum, quahter debet Deus quaeri,ut possit a quaerentibus videri et inveniri.
Et reversi Apostoli nuntiaverunt. Post informationem Apostolorum factam per verbum sive Vers. 7. Pro faciet Vulgata facit (cfr. supra pag. 178, nola 7.), C D G faciat.
praeceptum sequitur hic informatio eorundem per factum sive exemplum. Habet autem haec pars duas. In prima enim informat per exemplum familiare; in secunda vero per figurale, ibi: Dies aulem coeperat declinare. Primum attenditur in turbarum eruditione spirituali; secundum, in eorum refectione corporali, quae formam et figuram gerit refectionis spiritualis.
Eruditio autem turbarum a Domino, in qua tribuitur forma praedicatoribus in docendo fidelium populo, explicatur quantum ad quatuor, quae requiruntur in praedicando. Primum est fidelitas consortii; secundum est opportunitas loci; tertium, docilitas populi; quartum autem, affabilitas Magistri; ut sic nihil desit verbo Dei, nec ex parte assistentium nec ex parte adversantium nec ex parte audientium nec ex parte docentium, quin verbum Domini habeat debitum effectum.
(Vers. 10.). Primo igitur quantum ad fidelitalem consortii dicitur: Et reversi Apostoli, nuntiaverunt illi quaecumque fecerunt; in quo apparet eorum fideiitas, quia ad divinum consortium celeriter redierunt. Unde fuerunt non sicut corvus, de quo Genesis octavo: « Qui egrediebatur et non revertebatur »; sed sicut columba, de qua dicitur, quod « cum non invenisset, ubi requiesceret pes eius, reversa est ad Noe in arcam », tanquam fidehs amica. Sic et ApostoH columbina simplicitate praediti, sunt ad Christum celeriter reversi tanquam fideles nuntii. — Apparet etiam eorum fideiitas, quia nihil Deo celaverunt, sed narraverunt ei quaecumque fecerunt; non ut Dominum erudirent, quem nihil lalet, sed ut ostenderent, se etiam noUe latere, si possent. Quocontra Isaiae vigesimo nono: « Vae! qui profundi eslis corde, ut a Domino abscondatis consilium » etc. Vel ideo narraverunt, ut de bonis factis non quaererent sibi gloriam, sed omnia referrent in Deum, secundum illud primae ad Corinthios decimo: « Omnia in gloriam Dei facite »; contra iiios qui dicunt illud Deuteronomii trigesimo secundo: « Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit liaec omnia ».
Secundo vero quantum ad opportunitatem loci suJDdit: Et assumtis illis, tanquam fidelibus, ad consortium, secessit seorsum inAocum desertum, qui est Bethsaidae, tanquam ad locum quietum et tranquillum; unde Marci sexto: « Venite seorsum in desertum locum et requiescite pusilium». Et hic locus est aptus eruditioni, secundum illud Osee secundo: « Adducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius ». Hic autem locus desertus erat iuxta stagnum Genesareth, quod apparet ex hoc quod dicil: Betlisaidae. Est autem Bethsaida « civitas Andreae et Petri », sicut dicitur loannis primo. Et nota, quod non dicit Bethsaida, quasi iuxla illam civitatem vel in civitate; sed Bethsaidae, quia remotus erat locus, in confinibus tamen civitatis Bethsaidae. Unde Marci sexto dicitur, quod post multiplicationem panum iussit, eos praecedere « trans fretum ad Bethsaidam ». Unde non est contrarietas, sed unus explanavit quod alter tacuit.
(Vers. H.). Tertio vero quanlum ad docilitatem populi adiungit: Quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum, ut scilicet doctrinam eius exciperent, quem desiderabant, secundum illud Osee sexto: « Sciemus sequemurque, ut cognoscamus Dominum ». Unde Beda in Glossa: « Secutae sunt non in iumentis, non in vehiculis, sed proprio labore pedum, ut ardorem mentis ostenderent ». Unde Marci sexto dicitur, quod multi « pedestres de civitatibus venerunt illuc». Batio autem huius redditur loannis sexto, ubi dicitur: « Post haec abiit Lesus trans mare Tiberiadis, et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quae faciebat » etc.
Quarto vero quantum ad affabilitatem Magistri subiungit: Et excepit illos; in quo tur benignitas Cliristi in signo, ad quam hortatur Apostolus ad Romanos decimo quinto: « Suscipite invicem, sicut et Chrislus suscepit vos in honorera Dei ». Nec tantum in signo, sed etiam in verbo; unde addit: Et loquebatur illis de regno Dei, quasi sermone afTabili et familiari, ut vere ostendatur impletum illud Psalmi: « Narrabo nomen tuum fratribus meis». Licet autem loqueretur alTabiliter, non tamen inutiliter, non carnaliter, quia de regno Dei, non de niundo; unde primae Petri quarto: « Si quis loquitur quasi sermones Dei »; et loannis Cfr. Glossa ordinarin (ex Beda) in Malth. 14, 22. (apud Lyranum), ubi dicitur: Unde Lucas non dicit: qui esl Bethsaida, sed: qui est Bethsaidae etc.
° Vers. 45. — Cfr. Glossa ordinaria (ex Beda) in liunc locuin, ex qua Glossa interlinearis in Luc. 9, 10. affert: Qui est Bethsaidae, pertinens et vicinus Bethsaidae, civitati Galilaeae.
tertio: « Qui de terra est de terra loquitur », sed Christus de caelo; et loannis sexto: « Verba vitae aeternae habes ». — Nec tantum exhibuit se affabiiD facio. lem verbo et signo, sed etiam facto. Unde et subdit: El eos qui cura indigebant, sanabat; in quo ostenditur perfectio dilectionis, de qua primae loannis tertio: « Diligamus non verbo neque lingua, sed opere et veritate »; quia « qui viderit, fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo»? Talem caritatem habuit Christus; unde Actuum decimo: « Pertransiit benefaciendo et sanando omnes oppressos a diabolo », non solum bene loquendo. — Unde in hoc erudilur praedicator seu praelatus, ut se benignum exhibeat ovibus, scilicet signo, verbo, facto. In cuius rei signum et dictum est ter Petro: Pasce, loannis ultimo.
- Dies aulem coeperat declinare etc. Post secundo, in- informationem discipulorum per exemplum familiare faJtamfiga- subditur informatio per factum figurale, et hoc in "ilfr qarad turbarum refectione. Circa cuius expressionem duo introducuntur ab Evangelista. Primum est opportunitas ex parte indigentiae multitudinis; secundum est liberalitas ex parte misericordiae Salvatoris, et hoc ibi: Ail autem ad discipulos suos: Facite illos diseumbere etc.
Opportunitas autem ex parte indigentiae mul- De primo di- titudinis exprimitur quantum ad quatuor, scilicet tMr. quantum ad tardilatem diei, quantum ad ariditatem loci, quantum ad paucitatem cibi et quantum ad numerositatem populi. Et sic conficitur ista opportunitas ex circumstantia temporis et loci, quantitatis cibi et personarum.
- (Vers. 12.). Primo ergo quantum ad diei Tardita» tarditatem dicitur: Dies autem coeperat declinare;
et ita tempus erat sumendi refectionem, sicut dicitur infra ultimo: « Quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies». In quo etiam apparet mira turbarum devotio, ut propter auditum divini verbi oblilae essent corporalis cibi. Simile legitur Actuum vigesimo, quod « Paulus protraxit sermonem usque ad mediam noctem ».
Secundo vero quantum ad loci aridilatem sub- Loci aridi- ditur: Et acccdentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas; et ad hoc persuadendum movebat loci ariditas.
— Unde et subdit: Ut euntes in castella villasque. quae circa sunt, diverlant et inveniant cscas, ne scilicet fame pereant. Et hoc est consilium sanum, quod fecerunt fuit Israel; Genesis quadragesimo secundo: « Descenderunt filii lacob in Aegyptum, ut emerent escas »; sicut et Apostoli, loannis quarto: « Discipuli autem abierant in civitatem, ut cibos emerent ». — Sic etiam isti consulebant nunc propter loci penuriam; unde et subdunt: Quia hic in loco deserto sumus, ubi est defectus cibi, secundum quod Exodi decimo sexto: « Cur induxisti nos in desertum, ut occideres omnem multitudinem hanc fame»? Et quia difficile est invenire refectionem in deserto, ideo dicebant illud Psalmi: « Nunquid poterit Deus parare mensam in deserto »? Hoc dicebant increduli, detrahentes divinae potentiae; sed Apostoli dicebant consulendo humanae indigentiae, quia nolebant Dominum tentare.
- (Vers. 13.). Tertio vero quantum ad aftj modicitatem subditur: Ait autem ad illos: Vos date illis manducare; vos, tanquam eorum praelati, secundum illud primae Petri quinto: « Seniores, pascite qui in vobis est gregem ». Hoc autem dicit, ut ex eorum responsione cognoscatur cibi modicitas. — Propter quod additur: At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces. Ex quo apparet Apostolorum inopia non solum ad reficiendam turbam, sed etiam ad propriam famem mitigandam; et ut magna ostendatur inopia, loannes exprimit genus panum. Dicitur enim loannis sexto: « Est hic puer unus, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haec quid sunt inter tantos »? Similes erant in hoc illi viduae, cuius farinam multiplicavit Elias; tertii Regum decimo septimo: « Vivit Dominus Deus, quia non habeo panem nisi quantum pugillus capere potest farinae »; et quarti Regum quarto dixit puer Eliseo: « Quantum est hoc, ut apponam centum viris»? Similiter responderunt hic Apostoli, vel Andreas in persona omnium, sicut dicitur loannis sexto; vel ipse prius et post alii; inde non est contrarietas. QuaUtercumque dicta sint haec verba, ostendunt impotentiam discipulorum ad reficiendam turbam. — Ne tamen crederentur hoc dicere non propter impotentiam, sed propter pigritiam; ideo offerunt obsequium ad emptionem ciborum, cum adiungunt: Nisi forte nos eamus et emamus in omnem turbam Ps. 77, 19. — Superius vocibus loci penuriam Vat. interserit sieriliiatem ei. Vers. 1. seq.
hanc escas. Et hoc quidem potest esse verbum offerenlium obsequmm, iuxla illud Marci sexlo: « Euntes.emamus ducentorum denariorum panes, et dabiinus illis manducare». Vel potest esse verbum ostendenlium impotentiam ad reficiendum, non solum quantum ad panes habitos, verum etiam quantum ad pretium. Unde dicitur loannis sexto - « Ducentorum denariorum panes non sufTiciunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat ». Et quidam de discipulis dixerunt uno modo, quidam alio; et loannes exprimit unum, Marcus alium, Lucas vero in praedicto sermone includit utrumque; quod patet ex ipsa sermonis varia prolalione.
(Vers. 14.). Quarto vero quantum ad popuH numerosilalem subditur: Erant autem viri fere. i. j i qumque milha, ac per hoc tanta multitudo, ut pro uno pane essent mille viri. Unde viros nominat et numerat; ex quo apparet, quanta erat reliquorum turba prae sui multitudine non numerata; unde Matthaei decimo quarlo dicitur, quod erant « quinque millia, exceptis parvulis et mulieribus ». Ideo autem numerum exprimit, quia propter quinque competebat Legi, quae homines carnales et sensibiles informabat; propter perfectionem millenarii competebat ad susceptionem doctrinae perfectionis evangelicae.
(Vers. 14. 15.). Ait autem ad discipulos etc. Post opportunitatem ex parte indigentiae multiludinis subdit hic hoeralitatem ex parte mumficentiae Salvatoris. Manifestatur autem Salvatoris liberalilas in quatuor: in convioantium ordinalione, victualium multitudine, minislrantium urbanilate, manducantium saturitate; ut sic ostendatur perfecta liberalilas per ordinem discumbentium, multitudinem victualium, promptitudinem ministrantium et plenitudinem manducantiura.
Primo quantum ad discumbentium ordinatione»? dicitur: Ait autem ad discipulos suos: Facite.„,.... _. tuos discutnbere per comnvia qutnquagems. Et ita fecerunt. Decet enim magnificum et liberalem dominum ordinem attendere in disponendo, iuxta quod dicitur tertii Regum decimo, quod « videns regina Saba sapientiam Salomonis el cibaria mensae eius et habitacula servorum et ordinem ministrarilium, non habebat ultra spiritum ». Haec aulem fuit (lis[)0- sitio ordinis cum determinalione numeri; unde in Marci sexto dicitur, quwl « discubuerunt in partes per centenos et quinquagonos ». Quinquagesies enim centum sunt quinque millia. Magis autem exprimitur numerus quinquagesimus, quia propter quiiiarium magis competebat Legi et etiam quinario panum refectionum. Ex hoc autem ostendit Christus suam miram sapientiam, qua numerum virorum praesciebat et discipulis ex sessione nolificabat. Nec mirum, quia ipse erat, de quo dicitur Sapientiae undecimo: « Omnia in mensura, numero et pondere disposuisti ».
(Vers. 16.). Secundo vero quantum ad victualium multitudinem dicitur: Acceptis auteni quinque panibus et duobus piscibus, respexit in caelum et benedixit illos, in qua benedictione fuit panum multiplicatio, iuxta illud Genesis primo: « Benedixit illis Deus et ait: Crescite et multiplicamini et replete terram »; et Genesis trigesimo dixit ad lacob Laban: «Scio, quod benedixit mihi Dominus propter te». Ideo autem benedicendo respexit in caelum, ul ostenderet, quoil talis multiplicatio non erat virtute terrena sive tradila elemenlis, sed virlute caelesti, reservata in prioribus causis, de qua in Psalmo dicitur: «Omnia, quaecumque voluit, fecit Dominus in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis». — Et nota, quod dicitur: /?e*joexiY et benedixit: i-espexit quidem ex humilitate huniana, et benedixit ex virtute divina; Psalmus: « Levavi oculos meos in montes ».
Tertio vero quantum ad ministranlium,.,,. /.. urbamtatem subditur: Et fregit et distribuit discipulis suis, ut apponerent ante turbas. Ipsi enim erant nobiles Chrisli ministri et dispensatores el prompti ad serviendum, secundum illud primae ad Corinthios quarto: « Sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei ». Decet enim nobilem dominum nobiles habere ministros, secundum illud Eslher primo: « Sic rex statuerat, tus) Quinqungenos enim sunl quinque viillid (?), D a secnnda manu Centum enini quinquageni simt quinque millia. Cft-. August., II. de ConsensH Evangelist. c. 46. n. 98.
praeponens singulis mensis singulos de principibus suis, ut sumeret unusquisque quod vellet ». In curia autem Iesu Christi nobiliores ministrant et serviunt, sicut dicitur Lucae vigesimo secundo: « Qui maior est in vobis fiat sicut minor; et qui praecessor est, sicut ministrator »; post: « Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat».
(Vers. 17.). Quarto vero quantum ad manducantium saturitalem subditur: Et manducaverunt omnes et saturali sunt, ita ut verificaretur illud Psalmii: « Edent pauperes el saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum »; et illud: « Manducaverunt et saturati sunt nimis»; saturati, inquam, saturitale iustiliae, de qua Proverbiorum decimo tertio: « lustus comedit et replet animam suam »; « beati enim, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur », Matthaei quinto;,jion saturitate awnme, de qua Ecclesiastae quinto: « Saturitas divitis non sinit eum dormire », quia sic saturatur, ut semper famescat. — Et quoniam divina abundantia excedit nostram indigentiam, ideo subditur: Et sublalum est quod superfuil illis, fraqmentorum cophini duodecim; in quo ostenditur., I magmtudo superabundantiae ex contmentia vasorum et numero, quia duodenarius est primus numerus abundans, secundun) quod tradit arithmetica. Et sic impletum est illud, cuius figura praecessit quarti Regum quarto. Dixit Eliseus de paucis panibus: « Haec dicit Dominus: Comedent, et supererit. Posuit itaque coram eis, qui comederunt, et superfuit iuxta verbum Domini ». Sed ibi non determinatur mensura tantae abundantiae, sicut hic; et hoc propter maiorem perfectionem in Evangelio et abundantiorem, secundum illud Matthaei quinto: « Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum». Vel propter mysterium. Isti enim duodecim cophini significant duodecim.postolos. Cophini sunt vasa humilia, et hi repleti sunt fragmentis quinque panum hordeaceorum, id est doctrina quirique librorum Moysi, de quibus primae ad Corinthios decimo quarlo: « Malo quinque verba in Ecclesia loqui sensu meo » etc.
Ex quo datur forma praedicantibus, ut non,.,..... _. nova de cordibus suis admveniant, quia Dominus non creavit novos panes ad reficiendam turbam; sed sicut Dominus multiplicavit divina benedictione quinque panes hordeaceos, sic omnis abundantia verae doctrinae sumi debet ex fundamento sacrae Scripturae, multiplicanda per orationem, qua in caelum respicitur, et devotione, qua benedicitur, meditafione, qua frangitur, et praeZcaeone, qua dislribuitur et explicatur. — Doctrina enim catholica primo sumenda est de sacra Scriptura per lectionem, cuius verba sunt panes; Matthaei quarto: « Scriptum est: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei ». — Sed lectioni debet adiungi oratio; Matthaei septimo: « Quaerite, et invenietis; petite et accipietis; pulsate, et aperietur vobis »: quaerimus legendo, petimus orando, pulsamus manu operando. — Orationi debet iungi devotio et gratiarum. actio; unde ad Colossenses quarto ®: « Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione ». Unde Matthaei vigesimo sexto: « Elevatis oculis in caelum, gratias agens benedixit». — Devotioni iungenda meditatio et veritatis explicatio, quae non est aliud quam fi-actio panis; Isaiae quinquagesimo octavo: « Frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam ». — Et tunc distribuilur, quando pro capacilate audientium ministratur; Psalmus: « Distribuite domos eius, ut enarrelis ». Et ex hoc audientes saturantur; Ecclesiastici decimo quinto: « Cibabit illum pane vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potabit illum ». — Et sic patet, quod Dominus praedicatores informavit non solum exemplo proprio et familiari, sed etiam mystico et figurali. PIus enim fecit Dominus hoc miraculum ad informationem mentium quara ad refectionem corporum, quoniam, sicut dicitur Sapientiae undecimo, ipse est amator praecipuus animarum. vcniatur, pascit et saliat. Cfr. supra pag. 22.3, nota.3. et Comment. in loan. c. 6. n. 18. et 19.
° Beda, III. in Luc. 9, 16: Turbis esiirientibus Salvator non nova creat cibaria, sed acceptis his quae habuerunt discipuli, bencdicit, quia veniens in carne non alia quam praedicta sunt praedicat, sed prgphetiae dicta mysteriis gratiae gravida demonstrat. Respicit in caelum etc. (cfr. supra pag. 223, nota 1 1.). — Codd. A C D II, pluribus omissis, legunt: sic omnis abundantia per orationem, qm in caelum respicitur.
Via profioiendi dnplioiter ezplioatnr.
- Et factum est, cum solus esset etc. Postquam Evangelista expressit formam praedicandi, in parte ista exprimit viam pyoficiendi. Ad profectum autem ista duo consideranda concurrunt, scilicet asperitas viae, in qua consistit merilum, et suavitas patriae, in qua consistit praemium. Ideo post expressionem asperitatis viae exprimit secundo Evangelista suavitatem gloriae, ibi: Factum est autem post haec verba etc.
Via autem ad patriam potissime in duobus consistit, scilicet in perfecta cognitione Christi per fidem di nualur nobis, qualiter Christus per fidem est cognoscendus; secundo vero, quahter per crucem est imitandus, ibi: Dicebat aulem ad omnes: Si quis etc.
Quantum ad primum notandum, quod perfecta notitia fidei in quatuor consistit, scilicet in approbatione divini honoris, reprobatione humani erroin ris, confessione Christi mediatoris, consideratione mysterii redemptionis. Ad perfectam enim fidem concurrit approbatio religionis, detestatio superstitionis, confessio patens et contemplatio latens.
(Vers. 18.). Primo igitur quantum ad approbationem divini honoris dicitur: Et factum est, cum solus esset orans, ut Deo Patri debitum cultum et reverentiam exhiberet et ostenderet exhibendam; quae potissime exhibetur in oratione, iuxta illud loannis quarto: «Venithora, in qua veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit »; unde in Psalmo: « Invoca me in die tribulationis, et eruam te, et honorificabis rae ». — Quoniam autem haec reverentia debet carere omni ostentatione, ideo dicitur, quod solus erat orans, secundum illud Matthaei sexto: « Tu autem, cum oraveris, intra in cubiculum tuum » etc. Carere etiam debet omni inquietatione; ideo etiam solus orabat, secundum illud Threnorum tertio: « Sedebit solitarius et tacebit, quia levavit se super se », ne scilicet aliquo strepitu retrahatur. Et ideo Matthaei decimo quarto dicitur, quod «dimissa turba, 22o ascendit in montem solus orare ». — Sed quoniam huius reverentiae non erant discipuli perlurbatores ex inquietatione, sed approbatores per veram fidem; ideo subditur: Erant cum illo et discipuli. Inde per hoc, quod dicitur solus, non excludit consortium discipulorum, sed tumuitum turbarum. Nam ducipulos tanquam filios admittebal; unde et dicebat de eis illud quod inducit Apostolus ad Hebraeos secundo: « Ecce, ego et pueri mei, quos dedit mihi Deus »; turbas autem tanquam servos excludebat; cuius figuram Abraham gessit, Genesis vigesimo secundo, quando « dixit ad pueros suos: Exspectare hic in valle cum asino; ego autem et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, reverlemur ad vos». — Vel hoc dicitur, quia non ratione eiusdem temporis sunt coniuncti, quia solus primo oravit, et postea immediate cum eo discipuli fuerunt. Tamen simul iunguntur, quia, etsi Apostoli erant absentes locali circumscriptione, tamen cum eo erant mentali aflectu et fidei approbatione, secundum illud Pauli ad Colossenses secundo: « Etsi corpore absens sum, in spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinem vestrum » 6tc.
Secundo quantum ad reprobationem /n/.- mani erroris subditur: Et interrogavit illos dicens: Quem me esse dicunt turbae? Quod non ideo quaerebat, ut veritatem addisceret, quam sciebat, secundum illud loannis secundo: « Non erat opus, ut quis testimonium ei perhiberet de homine. Ipse enim sciebat, quid esset in homine»; sed ideo interrogat, ut erroneara mundanorum sententiara ostendat verae fidei inimicam. Ut plurimura eniin plures contradicunt sapientibus, et turba turbatura habet iudicium; propter quod Exodi vigesimo tertio: « Non sequeris turbam ad faciendum malum. Nec in iudicio plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies». Et ideo non est mirura, si animales horaines de Christo Deo non recte sentiebant; quia, priraae ad Corinthios secundo, « aniraalis homo non percipit ea quae Dei sunt».
(Vers. 19.). Propter quod subiungitur triplex opinio sumta a triplici excellentia. Quantum
ad primam dicit: At illi responderunt et dixerunt: loannem Baptistam; et hoc, quia videbant in eo spiritumsanctificationis, qui fuit in loanne, secundum illud supra primo: « Erit magnus coram Domino et Spiritu sancto replebitur » etc. — Sed nec in hoc omnes consentiebant, ideo addit: Alii autem: Eliam, scilicet propter zeluni aemulalionis, secundum illud Ecclesiastici quadragesimo octavo: « Surrexit Elias propheta quasi ignis, et verbum eius quasi facula ardebat ». Et illud videbatur probabile, quia Elias propheta excellens erat non solum in vita, sed etiam in polentia, et quia etiam adventus eius promjssus erat, secundum illud Malachiae ultimo: «Ecce, ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis». — Nec tamen in hoc omnes concordabant, et ideo adeo attendebant; supra septimo: « Propheta magnus surrexit in nobis »; et loannis sexto: « Hic est qui venturus est vere Propheta ». Sed quia purum hominem credebant, ideo MHttm deprioribus; propter quod errabant, quia non erat unus inter priores, sed unus, propter quem praecesserant omnes priores; de quo Deuteronomii decimo octavo: « Prophetam suscitabil Dominus de gente vestra; ipsum sicut me audietis ». — Ex tanta igitur varietate apparet, quod turbae alienae erant a veritate el fidei uniformitate; propter quod dicitur ad Ephesios quarlo: « Non simus sicut parvuli fluctuantes et circumferamur omni venlo doctrinae, ad circumventionem erroris ».
(Vers. 20.). Tertio vero quantum ad confessionem Christi mediatoris subditur: Dixit autem illis: Vos autem quem me esse dicitis? Vos, sci- Wcet ab aliis selecti, secundum illud loannis sexto®: « Ego duodecim vos elegi »; et decimo quinto: « Non vos me elegistis, sed ego elegi vos ». Vel vos amici. secundum illud loannis decimo quinto: « Vos autem dixi amicos». Vel vos speciales discipuli, secundum illud supra octavo: « Vobis datum est nosse mysterium regni Dei ». Vos autem, qui in me creditis, quem me esse dicitis? id est, confitemini, quia « corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem», ad Romanos decimo. — Ideo subditur: Respondens Simon Petrus dixit: Christum Dei; quod unus pro omnibus respondet, ut commendetur unitas Ecclesiae in fide, confessione et praelatione; unde Petrus tanquam unus praelatus universahs Ecclesiae unus pro omnibus respondet. Propter quod dicebat Paulus primae ad Corinthios primo: « Obsecro, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata ». — Unde merito istius confessionis unius pro omnibus nomen Petri est confirmatum, et universalis praelatio super Ecclesiam est concessa, secundum quod dicitur Matthaei decimo sexto: « Et ego dico tibi ». Unde apparet, quod non ex impetu, sed sancto Spiritu ihcitatus, prior respondit Petrus. Et hoc est quod dicitur in Glossa: « Unus pro omnibus et prae omnibus, quia senior et princeps Apostolorum ».
Confitendo autem ipsum Christum Dei, confitetur simul Deum verum et hommem. Unde Ambrosius in Glossa "i « Complexns est omnia qui et naturam et nomen expressit. In nomine enim Christi et Divinitatis et incarnationis est expressio el fides passionis». Christus emm exprimit personam unam in duabus naluris et dignilatem regiam et sacerdotalem et gratiae plenitudinem propter nnclionis praerogativam, de quo in Psalmo: « Unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae ». Unde in nomine CAmi hoc simul Pater, Verbum et Spiritus, secundum illud Isaiae sexagesimo primo: « Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me ». — Intelligitur etiam uncti nalura, gralia, qua ungitur, et dignitas, ad quam ungitur, Chrysost., Homil. 54. (alias 55.) in Matth. n. I: Quid igitur os Aposlolorum Petrus? Semper fervens, chori apostolici coryphaeus, omnibus interrogatis, ipse respondet.
sive oflQcium; Danielis nono: « Ungetur Sanclus Sanctorum, ut impleatur visio et prophetia ». — Intelligitur etiam dignitas regalis et prophetalis et sacerdotalis, secundum triplicera excellentiam suam, scilicet potestatis et veritatis et sanctitatis. In cuius rei flguram in Lege veteri hae Ires personae consueverunt iuungi. — Et in hoc apparet, quomodo tres opiniones falsae, sicut aliquid habebant rationis moventis, ita defectus obnubilantis. Unde in hoc apparel, quod Christus in hoc verbo confutavit errores et stravit totius fidei fundamentum, secundum illud primae ad Corinthios tertio: « Fundamentum aliud nemo potest ponere ». Hinc est, quod Petrus est vocatus, et ei concessum est, ut de Ecclesia eius nunquam deficiat vera fides; infra vigesimo secundo: « Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat » etc.
- (Vers. 21. 22.). Quarto vero quantum ad cognitionem mysterii redemptionis subditur: At ille increpans eos, praecepit, ne cui dicerent hoc; et hoc, quia non erat consummatum redemptionis mysterium, quod iusto Dei iudicio erat mundi principibus occultandum. Unde primae ad Corinthios secundo: « Loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam nemo principum huius saeculi cognovit; si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent ». — Licet autem non esset omnibus publicandum, erat tamen discipulis praedicendum; propter quod addit: Dicens, quia oportet, FiUum kominis multa pati. Ratio autem huius praedictionis assignatur loannis decimo quarto: « Nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis». Nam ipsi discipufi nondum hoc capiebant, secundum quod dicitur infra decimo octavo: « Assumsit autem Lesus duodecim et ait illis: Ecce, ascendimus »; et post: « Et ipsi nihil horum intellexerunt, sed hoc acceperunt post consummationem ». Unde dicitur Lucae ultimo: « Haec sunt verba, quae locutus sum vobis, cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia, quae scripta sunt de me »; et post subditur: « Aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas».
' Vers. 2i. — Superius pro Intelligitur etiam uncti natura [ita B], gratia A InlelligUur in natura uncli gratia. ila etiam primitus D, qui a secunria manu correctus legit Intelligitur gratia; Vat. Intelligilur eliam uncti, gratia, CH Inlelligitur [H addil etiam] gralia el natura uncti, g 'alia.
... j... est, non simpliciter, sed ex praesupposilione divinae dispositionis et promissionis, secundum illud Actuum tertio: « Deus autem quae praenuntiavit per os omnium Prophetarum, pati Christum suum, implevit sic ». Vel oportet, id est, opporlunum est et expediens, iuxta quod prophetavit Caiphas; loannis undecimo: « Expedit, ut unus homo moriatur pro populo, et non tota gens pereat ». Oportet, inquam, multa pati, quia pro muUis animabus redimendis, jnultis culpis remittendis, multis reatibus absolvendis; Isaiae quinquagesimo tertio: « Ipse vulneratus est propter iniquitates nostras, attrilus propter scelera nostra ». « Omnes nos quasi oves erravimus; unusquisque in viam suam deci.inavit, et Dominus posuit in eo iniquitates oinnium nostrum ». — Passus est etiam muUa et magna, passus est etiam a multis et magnisf propter quod addit: El reprobari a senioribus el principibus sacerdotum et scribis. Seniores praecellebant antiqnitate, principes auctoritate, sed scribae ratione doctrinae, ut sic impierelur illud Isaiae primo: « Filios enutrivi et exallavi, ipsi autem spreverunt me». — Et quia passio Christi terminanda in morte erat, ideo additur: Et occidi, scilicet oportet, secundum illud Danielis nono: « Occidetur Christus ». Sed ne credatur, quod invitus, ideo Isaiae quinquagesimo tertio: « Tradidit in mortem animam suam ». — Sed quia passio haec vivificativa erat mortuorum, ideo addit: Et tertia die resurgere, secundum illud Osee sexto: « Viviflcabit nos post duos dies et in die tertia suscitabit nos ». Huius flguram dicit Salvator praecessisse in lona Matthaei duodecimo: « Sicut fuit lonas » etc. — Ex his igitur apparet, quae est perfecta fidei notitia, in qua Christi fundatur Ecclesia, scihcet per quam approbatur divinus honor, reprobatur humanus error, asseritur mediator et agnoscitur reparator.
- (Vers. 23.). Dicebat autem ad omnes Ostenso, qualiter Christus secundum fidem est cognoscendus, hic secundo ostenditur, qualiter per crucem est imitandus, quia « fides mortua esl sine duodecim discipulos suos. — Subinde allegatur Luc. -li, li. et 45.
operibus ». Quoniam autem difDcile est ferre crucem, ideo ad hoc invitat quadruplici consideratione, scilicet ex consideratione sui exempli, proprii periculi, fuluri iudicii et regni divini; ut, si non movent raonila, moveant exempla, vel saltem pericula, vel futura iudicia, vel saltem promissa Primo igitur invitat consideratione sui exempli, cuffl dicit: Dicebat aulem ad omnes: Si quis vult post me venire, id est me imitari, ad quod non cogo, sed invito; ideo dicit: Si quis vult; Ecclesiastici decimo quinto: « Si volueris mandata servare, conservabunt te ». « Apposuit tibi aquam et ignem; ad quod volueris, porrige manum tuam ». Unde Chrysostomus: « Si quis aurum daret, aut thesaurum apponerel, non vocaret cum violentia, sed currerent homines; multo magis ad ea quae sunt in caelis. Si enim natura rerum persuadet currere; si non curris, non es dignus accipere ». Ideo dicit: Si ouis vult exemplum meum sequi. — Ab-.. >.f neget semetipsum, per ommmoaam liumihtatem, caplivando sensum, afTectum et «intellectum in Christi obsequium »; quod nolat in hoc quod dicit: Semetipsum. Et hoc est consilium Ecclesiastici, septimo: « Humilia valde spiritum tuum »; et hoc quidem necessarium est volenti sequi humilem Christum. Unde Gregorius in Glossa: « Nisi quis a se ipso deficiat, ad eum qui supra se est, non appropinquat ». — Sed hoc non sutficit; ideo addit: r?,. i;,,. Lt lollat crucem suam quotidie, per contmuam austeritatem, ut possit dicere iUud Paufi ad Galatas secundo: « Christo confixus sum cruci »; et secundae ad Corinthios quarto: « Semper morlificationem Iesu Christi in corpofe nostro circumferenles ». Et ideo dicitur ad Galatas quinto: « Qui autem sunt Christi carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscenliis ».
- Nota, quod dicit: Quotidie, quia quotidie poenitentia crucis debet esse nova et recens, ut dicat semper: « Dixi: Nunc coepi », sicut beatus Franciscus, qui in morte dicebat, quod tunc inci- -11 e r-.... piebat bene laeere: « Fratres, incipiamus et proficiamus, quia nunc usque parum profecimus ». Crux namque Christi renovativam habet naturam; unde secundae ad Corinlhios quarto: « Licet is qui foris cst Val. vcl certe fvturn indicin, vel tandem promissa.
2 Vcrs. 16. et 17.
° Ilomil.;jS. ("ijlias iie.) in Maltli. n. 1, iibi pro scd currernnt homines [11 addil cum benevolentia, Vai..substituit omnes tcxtiis originalis si vero nd haec sine violentia itur. noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est, renovatur de die in diem ». — Ad perfectam autem Christi imitationem non sufficit humifitas et tas, sed etiam necessaria est paupertas. Ideo addit: Et sequatur me, scilicet per altissimam paupertatem, qua nihil omnino volebat portare in via, ut recte et expedile perveniret ad patriam. Ideo dicebat Petrus Matthaei decimo nono: « Ecce, nos refiquimus omnia et secuti sumus te»; super quo Bernardus: « Bene, Petre, et non ad insipientiam tibi; quia currentem sequi non poteras oneratus ». Et hoc est valde honorabile, licet videatur vile, quia, Ecclesiastici vigesimo tertio, « magna gloria est sequi Dominum ».
Ex hoc autem verbo ehcitur triplex consilium et votum refigiosorum, scilicet obedientiae in abnegatione, castitatis in cruce et paupertatis in subsecutione; sed « non omnes capiunt verbum iUud, sed quibus datum est a Patre meo », sicut dicitur Matthaei decimo nono; ideo praemittit: Si quis vult etc. Ut nemo se excuset, quasi non habeat gratiam, dicit: Si quis vult etc, quasi dicat, quod gralia Dei nobis praesto est, si non desit voluntas; ad Hebraeos duodecimo: « Contemplantes, ne quis desit gratiae Dei ».
- (Vers. 24.). Secundo invitat consideratione proprii periculi, cum ait: Qui enim voluerit animam suam sulvam facere perdel eam, id est, qui voluerit salvare in praesenti vitam perdet vitam in futuro, scificet pro vita momentanea perdet aeternam; unde loannis duodecimo: « Qui amat animam suam perdet eam »: quia qui nimis amat inique amat, et « qui difigit iniquitatem odit animam suam », sicut dicilur in Psalmo. Qui enim difigit animam suam supra Deum perdit Deum, et perdendo Deum perdit per consequens se ipsum. Et ideo dicebat Paulus Actuum vigesimo: « Non facio animam meam pretiosiorem quam me ipsum ». — Et quia ista videtur esse dura sententia, ideo probat a contrario sensu: Nam qui perdiderit animam suampropter me, in hac scificet vita, salvam faciet illam,, scilicet in futura vita, secundum illud secundi Machabaeorum septimo: « Tu quidem in praesenti vita nos perdis, sed Rex mundi defunctos nos pro suis bus de colloqiiio Simonis cum Iesu cx S. Dernardi sermonibus, auctore Gaufrido abbate, II. n. 2. Texlus originalis post non ad insipientiam tibi [Ps. 21, 3.J plura addit.
legibus in aelernae vitae resurrectione suscitabit». Et ideo dicebat Paulus Actuum vigesimo priino: « Ego non solum alligari, sed et mori in lerusalem paratus sum propter nomen Doraini Iesu ». Sic ergo perdere animam pro Christo est saluare; velle animam salvare est eam perditioni exponere, iuxta illud ad Romanos octavo: « Si secundum carnem vixeritis, moriemini»; et hoc est maximum periculum.
(Vers. 25.). Et ideo in eius exaggeralione adiungit: Quid enim proficit homini, si lucretur universum mundum, et hoc temporaliter, se ipsum autem perdat et detrimentum sui faciat? et hoc sempiternaliter; quasi dicat: nihil, quia qui perdit se omnia perdit, ideo non prodest, sed obest. Ideo lacobi quinto: « Agite nunc, divites, piorate ululantes in miseriis vestris, quae advenient vobis ». Et ratio huius est, quia, sicut dicit Augustinus in sermone de Innocentibus, « nemo habet iniustum lucrum sine iusto damno, lucrum in arca, damnum in conscientia, tulit vestem et perdidit fidem, acquirit pecuniam et perdidit iustitiam », et sic per consequens animam suam. Unde Isidorus: « Si haberes sapientiam Salomonis, si pulcritudinem Absaionis, si fortitudinem Samsonis, si longaevitatem Henoch, si divitias et potestatem Octaviani; quid prodest tibi, si tandem caro datur vermibus, anima daemonibus cum divite crucianda sine fme»?
(Vers. 26.). Tertio invitat ad crucis portationem consideratione futuri iudicii, cum ait: Nam qui me erubuerii, scilicet imitari, et meos sermones, scilicet confiteri, conteranendo Christi crucem tanquam ignominiosam, et etiam doctrinam eius ex mala erubescentia, de qua dicitur Ecclesiastici quarto: « Pro anima tua non confundaris dicere verum; est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gratiam et gloriam ». In quo dat intelligere, quod non debemus erubescere veritatem Christi, exemplo Apostoli, qui dicebat ad Romanos primo: « Non erubesco Evangelium; virtus enim Dei est » elc. Sed erubescere debemus vilitatem peccati, iuxta illud ad Romanos sexto: « Quem fructum habuistis, in quibus nunc erubescitis »? Sed multi non orubescunt peccati deformitatem, de quibus leremiae octavo: « Confusi sunt, quia abominationera fecerunt, quiniramo confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt»; et iterum: « Frons mulieris meretricis facta est tibi» etc. Talis erubescit humilitatem Christi. — Et de hoc adiungit: Hunc Filius hominis erubescet, id est, erubescentem faciet, vel sicut erubescendum abiiciet iusto suo iudicio, quo dicitur primi Regum secundo: « Qui rae honorificaverit, honorificatK) eum; qui autem conteranunt rae erunt ignobiles», et hoc in die iudicii. — Et ideo subiungit: Cum venerit in maiesiate sua et Patris et sanctorum Angelorum; in quo tangit iudiciariam potestatem quantum ad principium causalitatis in Patre, quantum ad privilegium excelkntiae in se et quantum ad ministerium obedienliae in Angelorum multitudine. Unde Matthaei vigesimo quarto i: « Tunc apparebit signum Filii hominis in caelo, et tunc plangent oranes tribus terrae et videbunt Fihum horainis » etc.; et Isaiae tertio: « Dominus ad iudiciura veniet cura senioribus populi sui ». In hoc iudicio confundentur superbi, et exaltabuntur humiles, secundura illud Psalmi: « Omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua iusti ».
(Vers. 27.). Quarto invitat ad considerationem divini regni, quod suis imitatoribus ostendit, cum subdit: Dico autem vobis vere: Sunt aliqui hic siantes, per mentis electionem, secundum illud Psalmi '2: « Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, lerusalem ». — Talibus debet ostendi regnuni, ut eorum compleatur desideriura; ideo addit: Qui non gustabunt mo7-tem, ex aniraae et corporis separatione; donec videant regnum Dei, per revelationem, non per apertam visionem. Nam dictum est Moysi Exodi trigesimo tertio: « Non videbit me homo, et vivet». Sed hoc dictum est per aliquam specialem revelationem, qua dictura est Moysi: « Ego ostendam tibi omne bonura ». In quo datur intelligi, quod slantes in sermone Christi non gustabunt raortem, sed transibunt ad vitara, secundura illud loannis octavo: « Si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in aeternum ». — Ex quo ergo Christus se per crucem imitantibus promittit tantum praemium, comminatur tam severum iudicium, praetendit tantura periculum, ostendit tantum exemplum; valde
durus esl qui non movetur ad ipsum imitandum. Propter quod dicitur ad Hebraeos duodecimo: « Habentes tantam nubem testium impositam, curramus » etc; et ultimo: « Exeamus ad eum extra castra, improperium eius portanles; non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus ».
- Factum esl autem post haec verba. Post exhortationem ad asperitatem viae subiungit Evangelista ostensionem suavitatis gloriae. Procedit autem hoc ordine. Primo enim describit revelationem gloriae promissae; secundo vero, considerationem gloriae revelatae, ibi: Petrus autem,etqui cum ipso eranf; tertio vero, confirmationem revelationis ostensae, ibi: Factum esL autem in sequenti die, et hoc quidem facit per admirabiiem curationem daemoniaci.
Revelationem autem futurae gloriae dupliciter describit Evangelista: primo, quoad antecedentia; secundo, quoad concomitantia, ibi: Et facta est, dum oraret etc. — Sciendum autem, quod quantum ad transfigurationem Christi fuerunt antecedentia sive disponentia tria, scilicet exigentia termini, eligentia consortii et eminentia loci. Haec autem tria sunt, quae Deus observat in communicando revelationes divinas.
(Vers. 28.). Primo igitur quantum ad exigenliam termini dicit: Factvm est autem post haec verba fere dies octo. Quoniam enim Dominus promiserat.se gloriam discipuHs ostensurum, et «Dominus non tardat promissionem suam », sicut dicitur secundae Petri tertio; ideo inter promissionem et impletionem non debuit nisi modicum spatium temporis intervenire, scilicet unius septimanae. Cuius figura praecessit in desponsatione Rachel, de qua dixit Laban ad lacob: « Imple hebdomadam dierum huius copulae, et hanc quoque tibi dabo ». — Et hoc notat, cum dicit, factum fere dies oclo, quia octavo die hoc fecit, revoluto ordine seplimanae, qui non sunt octo dies completi propter defectum partis primae et ultimae diei; et Matthaei decimo septimo et Marci nono non computantur primus et ultimus dies, sed intermedii inlegri. Nam ibi dicitur: « Factum est post dies sex», in quo non est aliqua contrarietas, sed una sententia aliam explanat. Voluit autem Spiritus sanctus utroque modo exprimere propter insinuationem mysterii. Quia autem sex diebus mundum Deus fabricavit et post diem sextum requievit, idso sex diebus erat laborandum et post contemplationi vacandum. Ideo ad hoc insinuandum dicit Matthaeus: « Post dies sex ». Sed quoniam perfecta et summa quies et contemplatio non est ante octavam, scilicet resurrectionem; ideo hic dicit: dies octo. Et hoc est quod dicitur in Glossa a Beda et Ambrosio: Post haec verba etc.
Secundo quantum ad eliqentiam consortii dicitur: Et assumsit Petrum, loarmem el lacobum. Hos tres assumsit tanquam magis intimos et familiares, sicut assumsit, supra octavo, in suscitatione puellae. Ideo ires assumit propter commendandum mysterium Trinitatis et propter firmitatem testimonii; unde in Glossa dicitur: « Ut tribus idoneis testibus totus niundus crederet». Ideo autem hos tres specialiter eligit propter eminentiam, quam considerabat in eis: quia Petrus futurus erat primus in Ecclesia gubernanda, sicut dicit Matthaeus decimo sexto i: « Tu es Petrus » etc. « Tibi dabo claves regni caelorum ». Et lacobus primus interficiendus erat inter Apostolos pro Ecclesia mulliplicanda; Actuum duodecimo dicitur de Herode, quod « occidit lacobum, fratrem loannis, gladio ». /oanne, praecipuus in Matre custodienda; loannis decimo nono: « Videns Lesus Matrem et discipulum stantem » etc. — Vel ideo hos tres assumit propter instructionem figurae. Per hos triplex status in Ecclesia salvandorum designatur, scilicet praelati in Petro, activi in lacobo, contemplativi in loanne, sicut in Noe, Daniele et lob; vel in Petro coniugati, in lacobo continentes, in loanne virgines, secundum triplicem continentiam, cui debetur fructus Irigesimus, saxagesimus et ceiitesimus. Nam de uxore Petri legimus, de virginitate loannis, de lacobo neutrum dicitur expresse. Deut. 19, 15: « In ore duorum aut trium lestium stabit omne verbum j>. Ambros., VII. in Luc. n. 9: Tres igitur eligunlur... quia nemo potest resurrectionis gloriam videre, nisi qui integrum mysterium Trinitatis incorrupta fidei sinceritate servaverit. — Superius Vat. ad electionem pro ad etigentiam; cfr. n. 43.
Tertio vero quantum ad eminenliam loci subiungit: Et ascendit in montem, ut orarel. Mons enim est locus eminens et a terrenis ad caelestia porrectus, et ideo contemplationi et orationi idoneus. Talis erat hic mons; unde dicitur Matthaei decimo septimo, quod « duxit eos in montem excelsum seorsum B, ut scilicet sequestrati essent a turba et a terrenis. Et tales sunt divinis revelationibus apti; unde Exodi tertio dicitur de Moyse, quod « cum minasset gregem ad interiora deserti, venit usque ad montem Dei Horeb», ubi scilicet apparuit Dominus in igne rubi. Simihter in Legis susceptione; Exodi vigesimo quarto: « Dixit Dominus ad Moysen: Ascende ad me in montem et esto ibi, daboque tibi duas tabulas iapideas». Similiter in terrae promissae circumscriptione, secundum illud Deuteronomii ultimo: « Ascendit Moyses de campestribus Moab in montem Nebo, in verticem Phasga, contra lericho, ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan». — Ex his igitur colligitur, quod mons est idoneus ad divinas apparitiones, instructiones et contemplationes. Unde Beda in Glossa: « In monte oraturus ascendit, ut innuat, quia qui resurrectionem exspeclant mentem in excelsis elevare et continuis precibus debent insistere », et hoc in monte propter sui eminentiam, secundum illud Deuteronomii trigesimo tertio: « Dominus de Sinai venit et de Seir ortus est nobis, apparuit de monte Pharan et cum eo Sanctorum millia. In dextera eius ignea lex ». « Et qui appropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius »; sicque apparent tria disponenlia ad divinam transflgurationem etiam secundum intelligentiam lilteralem.
Spiritualiter autem in his tribus magna est sum. In numero enim dierum intelligi dantur gradus contemplationum succedentium sibi, sicut dies succedit diei. Et secundum Matthaeum numerantur capitulo: « Sex sunt contemplationis genera a se et inter se omnino divisa. Primum est in imaginaiione et secundum solam imaginationem; secundum est in imaginatione secundum rationem; tertium est in ralione secundum imaginationem; quartum est in ratione secundum rationem; quintura est supra rationem, sed non praeter rationem; sextum est supra rationem et videtur esse praeter rationem. Duo itaque sunt in imaginatione, duo in ratione, duo in intelligentia ». — Prima duo sunt circa corporcUia, secunda duo circa spiritualia, tertia duo circa sempiternalia et incomprehensibilia. — Haec autem sex genera per sex aies mtelliguntur et per sex quibus ascendebalur ad Salomonis thronum, secundum illud tertii Regum decimo, quod « Salomon fecit sibi thronum de ebore grandem et vestivit eum auro fulvo nimis, qui habebat sex gradus». Et huic numerus perfectionis congruit; est enim senarius primus numerus perfectorum.
Secundum autem Lucam computantur octo.... -11 dies. Lucas enim agit de hac apparitione, secundum quod exprimit gloriam post resurrectionem; quod patet, quia ibi tangit somnum et euigilationem; ideo insinuat octo gradus, quorum septem sunt in via, octavus reservatur in patria. De his septem dicit Augustinus in libro de Quantitate aniniae in fine: « Ascendentibus, inquit, sursumversus primus gradus docendi causa dicatur animatio; secundus, sensus; tertius, ars; quartus, virtus; quintus, tranquillitas; sextus, ingressio; septimus, contemplatio »; post non restat nisi beata visio; et sic sunt fere octo dies. Et ut dicit, « primus est de corpore, secundus per corpus, tertius circa corpus, quartus ad se ipsam, quintus in se ipsa, sextus ad Deum, septimus apud Deum ». Et hi gradus non tantum dicunt gradus contemplationis, sed quibus venitur ad contemplationem.
Quidam autem, hcet simphci sermone, sed non scientia, frater.Aegidius, quem frequentissime rapi probatum est, sic distinguit gradus dicens: Septem sunt gradus contemplationis: primus est ignu; secundus est unctio; tertius est ecstasis; quartus, conlemplatio; qunlus, gustus; sextus, requies; septimus, gloria; post quos non restat nisi felicitas sempiterna. — His igitur septem diebus pervenitur Itiner. menlis in Deum, c. 1. n. 5. et c. 7. n. I. — De numero senario cSr. supra c. i. n. 41. et tom. V. pag. 351, nola 7.
usque ad dieni octavum gloriae; quos voluit in assignatione temporis Spirilus sanctus designare.
Per tres autem personas assumtas dantur intelligi tres virtutes ad contemplandum necessariae, scilicet fides, spes, caritas; fides, per Petrum, qui interpretatur agnoscens; spes, per lacobum luctatorem; per loannem, in quo gratia, caritas. Sine his autem pennis nullus potest conscendere ad montaua. — Vel per tres personas intelligimus tres dispositiones necessarias animae contemplali- 3, scilicet industriam, disciplinam et gratiam: prima in Petro, secunda in lacobo, tertia in loanne. Oportet enim, intelligentiam illuminari, concupiscentiam domari et affectvm inflammari, ut possimus sursum cum Domino ferri. Aliquo horum deficiente, contemplationis negotium perit. — Vel per has tres personas intelliguntur tres modi ascendendi in apicem contemplationis. Uno enim modo ascenditur per viara splendoris, et hunc modum ascendendi docet beatus Augustinus et hic designatur per Petrum. Alio modo ascenditur per viam doloris et gemitus, et hic in lacobo, et iste modus est communis orantibus. Tertio modo per viam amoris, et hunc docet Dionysius, et hic designatur per loannem; et hic est praecipuus inter omnes, in qno maxime gratia movet; in primo autem multum valet industria vel scientia; secundus autem modus quasi permixtus est inter gratiam et naturalem industriam et acquisitam.
Per locum autem, in quem ascendit, recte intelligi potest eminentia vitae contemplativae. Est enim mons locus magisterii; unde dicitur Matthaei quinto, quod « ascendit Lesus in montem, et cum sedisset » etc. Et ex hoc datur nobis intelligi, quod vita contemplativa abundat cognitione, et ideo in persona contemplativorum dicit Isaias, secundo: « Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei lacob, et docebit nos » etc.; unde et de Moyse dicitur Exodi vigesimo quarto, quod « ascendit in montem et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus », et tunc accepit Legem. — Est etiam mons locus sacrificii, secundum illud Genesis vigesimo secundo: « Tolle unigenitum filium tuum, quem diligis Isaac, et offer illum mihi super unum montium, quem monstravero tibi »; et Exodi tertio: « Cum eduxeris populum de Aegypto, immolabis Deo super montem istum ». Ex quo colligitur. quod vita contemplativa abundat devotione; unde anima contemplativa Canticorum quarto: « Vadam ad montem myrrhae et ad «ollem thuris » etc. — Est etiam mons locus incendii propter radios solis; unde Ecclesiastici quadragesimo tertio: « Tripliciter sol exurens montes et radios igneos exsufflans »; et hoc propter multam refulgentiam, iuxta illud primi Machabaeorum sexto: « Refulsit sol in clypeos aureos et aereos, et resplenduerunt montes ab eis sicut lampades ignis ». Ex quo datur intelligi, quod contemplativa abundt caritate; in cuius rei signum Exodi decimo nono dicitur: « Totus mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus Deus super eum in igne ». — Est etiam mons locus refugii; unde Genesis decimo nono: « In monte salvum te fac»; et Matthaei vigesimo quarto dicitur, imminente persecutione: « Tunc qui in ludaea sunt fugiant ad montes ». Ex quo intelligitur, quod contemplativa abundat defensione; unde in persona viri contemplativi dicitur in Psalmo: «Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi ». — Est etiam mons locus silentii; unde dicitur tertii Regum decimo nono, quod « Elias pervenit usque ad montem Dei Horeb » et « mansit in spelunca »; et de Christo, Matthaei decimo quarto, quod « ascendit in montem solus orare ». Ex quo intelligitur, quod contemplativa abundat tranquillitate; unde de contemplativis dicitur in Psalmo: « Suscipiant montes pacem populo et colles iustitiam ». — Est etiam mons om?>pascuae, iuxta illud lob trigesimo nono: « Circumspicit montes pascuae suae et virentia »; Ezechielis trigesimo quarto: « In pascuis uberrimis pascam eos, in montibus excelsis Israel erunt pascua eorum ». Ex quo intelligitur, quod contemplativa abundat suavitate; unde loelis ultimo de contemplatione: « In die illa stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lac et mel ». — Est postremo mons locus eminentiae, secundum illud Isaiae secundo: « Erit praeparatus raons doraus Domini in vertice montium »; et de Elia dicitur tertii Regum decimo octavo, quod « ascendit Elias in verticem raontis »; et sequitur post, quod vidit nubeculara ascendentera de mari. Ex quo inteUigimus, quod vita contemplativa superabundat sursum-agilitate; in cuius rei signura Dorainus de monte Oliveti ascendit in caelum; et de anima sancta dicitur in flgura Annae Tobiae undecimo, quod « sedebat in superciho montis».
quia in persona talium dicitur: « Nostra conversatio in caelis est », ad Philippenses tertio. — Ex his colligi potest excellentia vitae contemplativae, et quantum sit desideranda. Est enim plena discretione, plena devotione, plena caritale, plena securitate, plena tranquillitate, "pXend., suavitate, plena agilitate.
Sl. (Vers. 29.). Et fiteta est, dum orarel etc. Post antecedentia ad Iransfigurationem subiungit hic Evangelista concomitantia. Haec autem fuerunt tria, scilicet fulgor aspectus, candor vestitus, honor concomitdtus; ut sic appareat Christus gloriosus et intra se et circa se et iuxta se, ne quid desit gloriae suae.
Primo igitur quantum ad fulgorem aspectus dicitur: Et facta est, dum oraret, species vultus eius altera; allerata quidem est per supereminentem claritatis refulgentiam; unde Matthaei decimo septimo dicitur, quod « transfiguratus est ante eos, et resplenduit facies eius sicut sol ». Nec mirum, quia in hoc ostendit gloriam resurrectionis, de qua Matthaei decimo tertio: « Tunc fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris eorum ». Et ideo in claritatis huius ostensione ostendit discipulis regnum Dei, quia claritas est praecipua dos resurgentium, secundum illud primae ad Corinthios decimo quinto: « Alia gloria terrestrium, alia caeleslium, alia claritas solis, aUa claritas lunae, alia stellarum; stella enim diifert a. stella in claritate, sic et resurrectio mortuorum ». — Hanc autem claritatis dotem ad tempus Christus assumsit, sicut dicitur de subtilitate, quam assumsit in nativitate, cum clauso utero matris exivit; agilitatem, cum super aquas ambulavit; impassibilitatem, cum corpus in Sacramento discipulis tradidit. Sic et claritatem hic ad tempus assumsit, propriam tamen efiQgiem non amisit, sed fuit in eo propria effigies et qualitas consummata sicut qualitas passibilis, claritas aulem sicut passio. Quemadmodum enim pallidus rubescit ad tempus prae verecundia, et fit in eo alteratio ad tempus; sic superna et mira potentia corpus terrestre eCfectum est ad tempus fulgidum et caeleste. Sive auteni fuerit in eo alia dos claritatis, sive non; alia tamen fuit claritas et illi claritati supernae conformis, quae discipulorum oculos divina virtute non corrupit, sed potius confortavit, ita ut possent dicere illud Ecclesiastae undecimo: « Dulce lumen et delectabile ocuUs videre solem ».
Secundo vero quantum ad candorem vestitus subditur: Et vestitus eiu albus et refulgens, scilicet factus est. Tanta enim erat albedo, ut prae candore nimio refulgeret, secunduiri quod dicitur Marci nono: « Vestiraenta eius facta sunt splendida nimis et candida velut nix, et qualia fuUo super terram non polest candida facere ». Nec mirum; hoc enim designavit candorem, qui apparebit in Sanctis, secundum illud Apocalypsis tertio: « Qui vicerit sic vestietur vestimentis albis »; et septimo: « Hi qui amicti sunt stolis albis, qui sunt? et unde venerunt » etc.
(Vers. 30. 31.). Terlio quantum ad /lono- > 1 ri.... ran comilatus subiungit: Et ecce, duo viri loquebantur cum eo. Quia non decebat, Dominum gloriae videri solum, sed habere honorabilem comilatum; ideo quantum ad illum subiungit: Erant autem Moyses et Elias, visi in maiestate. Hi aulem duo erant personae honorandae: Moyses, inquam, propler legislationem, secundum illud Numerorum duodecimo: « At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est; ore enim ad os loquor ei, et palam et non per aenigmata et figuras Dominum videt »; Elias vero propter excellentiam prophetiae cum miraculorum operatione. Unde Ecclesiasticus quadragesimo octavo loquens ad Eliam: « Quis potest tibi similiter gloriari? Qui sustulisti mortuum ab inferis de forte mortis in verlx) Domini Dei ». Unde et propter hanc excellentiam ostendendam Dominus speciali modo apparuit utrisque in figura in monte Horeb: Moysi quidem primo, sicut dicitur Exodi tertio Eliae autem postea, sicut dicitur tertii Regum decimo nono, in eodem sciUcet monte Horeb. — Propter igitur eorum honestatem et praecipuam dignitatem apparuit in comitatu eorum; aut certe, quia unus eorum erat mortuus, alter vivus, unus de caelo, aUer de inferno, ut habeat
testimonium ex omni genere, et ostendatur, quod ipse est qui vivos et mortuos faciet gloriosos. Unde in Glossa 1 dicitur: « Ideo vivus et mortuus apparent, ut significent Christum moriturum et iterum victurum, et ut nos vivi simus Deo, mortui mimdo ». — Vel ideo isti duo apparent, ut ostendatur, quod Lex et Prophetae concordabant Domino Iesu Christo; unde in Glossa Bedae- « Moyses legislalor et Elias Prophetarum eximius apparent cum Verbo, ut ostendant, ipsum esse qui locutus est in Lege et Prophetis, et quem Lex et Prophetae promiserunt», ut sic verificetur illud Matlhaei vigesimo primo: « Qui praeibant et qui sequebantur clamabant: Hosanna filio David ».
- (Vers. 31.). Et quoniam Lex et Prophetae non tantum attestantur gloriae Christi, sed etiam passioni, quae est via in gloriam; ideo subditur: Et dicebant excessum eius, quem completurus erat in lerusalem. Excessus recte nominat passionem, quia in ea fuit excessus humilitatis, secundum illud ad Philippenses secundo: « Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens »; et post: « Humihavit semetipsum » etc. Fuit etiam excessus paupertatis. secundum illud Threnorum tertio: « Recordare paupertatis et transgressionis meae, absinthii et felhs». Fuit excessus doloris, secundum illud Threnorum primo: «0 vos omnes! qui transitis per viam » etc. Fuit etiam excessus amoris, secundum illud ad Ephesios secundo: «Deus, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, cum essemus mortui peccatis » etc.; et ad Romanos octavo: « Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non omnia nobis cum illo donavit»? — Istum excessum complevit in lerusalem, ubi crucifixus est, in quo fuit consummatio nostrae redemptionis, secundum illud ad Hebraeos secundo: « Decebat eum, propter quem omnia et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat-, auctorem salutis eorum per passionem consummare ». Unde et ipse praedixit discipulis suis Lucae decimo octavo: «Ecce, ascendimus lerosoiymam, et consummabuntur omnia » etc. habere ai caelestibus pariter atque terrenis imperare; quapropter et eum qui mortuus erat, et eum qui nondum obierat, in mediuin adducit n (ibid. tres aliae rationes proferuntur). Glossa ordimria (secundum Bedam) in Luc. 9, 30: Per Moysen infernales, per Eliam caelesles, per Apostolos tsrrestres ad iudicium venturi signiflcantur. — Superius Vat. honorem pro konestatem, quod habent C D (i H. m oratione et contemplahone facies hominis illustratur, quia, dum facies mentis nostrae ad Deum convertitur, illuminatur, melioratur et perficitur. Quod figuratum fuit in Exodi trigesimo quarto, ubi dicitur, quod « cum descendisset Moyses de monte, apparuit facies eius cornuta ex consortio sermonis Domini »; unde et secundae ad Corinthios tertio: « Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, transformamur in eandem imaginem a claritate in claritatem tanquam a Domini spiritu ». — Non solum hoc, sed et vestitus candescit, quia conversatio eflicitur irreprehensibilis, secundum illud ad Phihppenses secundo:- « Sitis sinceres, sine querela in medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo ». Nec mirum, quia tales conformantur Domino Iesu Christo, secundum illud ad Romanos decimo terlio: « Induamur arma lucis, sicut in die honeste ambulemus»; et paulo post: « Non in commessationibus et ebrietatibus, sed induimini Dominum lesum Christum ». — Non solum hoc, sed etiam Moyses et Elias colloquuntur, quia in oratione datur homini intelligentia Scripturarum et mysteriorum propositorum, secundum illud Danielis secundo i: « Ingressus est Daniel domum suam sociisque suis indicavit, ut peterent misericordiam a Deo caeli super sacramento isto. Tunc Danieli nocte mysterium revelatum est »; et Sapientiae septimo: «Optavi, et datus est mihi sensus; invocavi, et venit in me spiritus sapientiae ». Ideo autem Moyses et Elias loquuntur cum Doraino transfigurato ad certitudinem visionis, quia, ut dicit Richardus, « nulli revelationi omnino adhaerendum est, nisi per novum vel vetus valeat confirmari testamentum ». Evangehsta contemplationem demonstrata. Hanc autem narrat satis sufficienter, quia secundum statum quadrupUcem: primo, quantum ad initium; secundo, quantum ad progressum, ibi: Factum esl, cuni discederent ab illo; tertio, quoad consummationem,
ibi: Haec autem illo loquente; quarto, quoad subtractionem, ibi: Et dum fieret vox.
Sciendum autem, quod ad contemplationem divinarum revelationum occurrunt duo quasi m principio, scilicet grava,men ex parte naturae et iuvamen cx parte gratiae; primum soporat, et secundum excitat.
(Vers. 32.). Primo igitur quantum ad gravamen ex Darte naturae obdormientis dicitur: Petrus vero, et qui cum illo erant gravati erant somno; et ita omnes deficiebant. Nec mirum, quia infirmitate circumdati erant; unde Sapientiae nono: «Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem ». — Cum enim natura sensuum exteriorum impediat, ne intellectus nosler figat oculum. in lumen aeternum, oportet in contemplationis principio, ut homo quasi consopitus a sensibus alienetur, quasi per somnum, qui non fit sine gravamine sensuum. Unde anima contemplativa ait Canticorum quinto: « Ego dormio, et cor meum vigiiat »; et lob trigesimo tertio: « Quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo; tunc aperit aures eorum et erudiens instruit eos disciplina »; et de hoc Genesis secundo dicitur: « Immisit Dominus soporem in Adam ».
Secundo vero quantum ad iuvamen ex parte excitautis subditur: Et evigilantes viderunt maiestatem eius et duos viros, qui stabant cum illo. Haec vigilia est per desiderium et amorem Spiritus sancti, secundum illud Isaiae vigesimo sexto: « Domine, anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad simo sexto: « Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem; spiritus quidem promptus est » etc.; Marci decimo tertio: «Videte, vigilate et orare ». « Quod uni dico, omnibus dico: Vigilate ». — Ad hanc autem vigiliam praecipue nos invitat promissum praemium, secundum illud infra duodecimo: « Beati servi illi, quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes; amen dico vobis » etc. Invitat etiam praevisum periculum, secundum illud primae Petri ultimo: « Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus » etc.; et Matthaei vigesimo quarto;
- Vers
— Cfr. I. Scnt. d. 2. dub. I. et 2; d..3. p. I.
— Duo seqq. lod simt lob 33, 15. seq. et Gen. 2, 21 « Amen dico vobis: Si sciret paterfamilias, qua hora fur venturus esset, vigilaret utique » etc.
Maxime autem contemplationi necessaria est vigilia, quia cilissime subtrahitur oblata gratia; unde Canticorum quinto: « Pessulum aperui dilecto meo; at ille dechnaverat ac transierat ». — In hac autem evigilatione videtur divina maiestas in creatum, secundum illud Sapientiae decimo tertio: « A magnitudine speciei et creaturae » etc.; unde Isaiae sexto: « Vidi Dominum sedentem super solium excelsum, el plena » etc. — Videtur divina humilitas in Scripturis; propter quod dicit: Et duos viros, id est Legem et Prophetas, de qua visione infra ultimo: « Aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas»; et iterum: « Incipiens a Moyse et omnibus Prophetis, interpretabatur illis inomnibus» etc. — Propter -istos duos modos contemplandi factus est duplex liber: Scripturae et creaturae, qui designantur in ascensu et descensu per scalam lacob, Genesis vigesimo octavo; per egressum et ingressum per ostium, loannis decimo; per aquilam et eius pullos; lob trigesimo nono: « Nunquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila »? et post: « Pulli eius lambent sanguinem ».
(Vers. 33.). Et factum est, cum discedetemplationis progressum; m quo duo potissime quiruntur, scihcet excedens awdmm de dono concesso et excedens desiderium de continuando, secundum illud Ecclesiastici vigesimo quartoi: « Spiritus meus super mel dulcis». «Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient». Per haec enim duo anima in actu contemplationis figitur, sicut comedens in cibo per solatium simul et desiderium.
Primo ergo quantum ad gaudium de dono concesso dicit: Et factum est, cum discederent ah id est, discedere vellent; ait Petrus ad lesum: Praeceptor, bonum est nos hic esse; in quo ostendit Petrus, miro modo sibi contemplationis gloriam esse acceptam, quasi dicat illud Prophetae in Psalmo: « Mihi autem adhaerere Deo bonum est »; quia, sicut dicitur Threnorum tertio, « bonus Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum». Et propterea dicebit Petrus: Bonum est nos hic esse;
., „, quia bonum est Cnnstum exspectare, secundum
illud Threnorum tertio: « Bonum est praestolari cum silentio salutare Dei ». — Ma:gis bonum est Christum degustare; primae Petri secundo: «t Si tamen gustastis, quoniam suavis est Dominus »; unde et Sapientiae duodecimo: « 0 quam bonus et quam suavis est Spiritus tuus, Domine, in omnibus »t scilicet rectis corde, secundum illud Psalmi: « Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde »! Unde in persona Christi et animae contemplativae dicit Eicana Annae, uxori suae, primi Regum primo: « Anna, cur fles? Et quamobrem affligitur cor tuum? Nonne ego melior sum tibi quam decem filii »? — Sed maxime bonum cum Christo gaudere, secundum illud ad Philippenses primo: « Dissolvi et esse cum Christo multo melius est »; et Matthaei vigesimo quinlo: « Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium Domini tui ». — Primum ergo bonura, quia meritum, secundum magis bonum, quia viaticum, sed tertium maxime bonum, quia praemium. Omnibus his modis volebat dicere Petrus, maxime ratione gaudii: Bonum est nos Jiic esse.
Secundo vero quantum ad desiderium de filii Israel fecerunt in figura, secundum illud Levitici vigesimo tertio: « Omnis, qui de genere Israel est, manebit in tabernacuns, ut discaht posteri vestri, quod in tabernaculis habitare fecerim filios israel ». — Quia tamen non uniformiter desiderabat consortium illorum trium, ideo non uniformiter omnibus, sed cuilibet optat fieri propriuii tabernaculum. Unde addit: Unum tibi, lanquam principali; et unum Moysi, tanquam legislatori; et unum Eliae, tanquam excellenti praedicatori, ut sic secundum diversitates dignitatum distinguantur habitacula mansionum. Sic enim erit in regno caelorum, secundum illud loannis decimo quarto: « In domo Patris mei mansibncs multae sunt ». — Hoc autem dicebat Petrus per excessivum desiderium, quod consuevit esse in contemplantibus; et propter hoc additur: Nesciens, quid diceret, scilicet prae nimietate desiderii. secundum illud Psalmi: « Quia inflammalum est cor meum, et renes mei commulati sunt, et ego ad nihilum redactus sum et nescivi »; et propter profunditatem mysterii, secundum illud Canticorum sexto: « Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convaliium et inspicerem » etc.; et paulo post: «Nescivi, anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab ». Et ex hac duplici causa nesciebat Petrus, quid dicebat; unde in Glossa: « Etsi Petrus ex sua infirmitate nescit, quid dicat; insiti tamen sibi dat ardoris indicium, dum eos quos vjdere delectabat, eliam ofiicio sistere quaerit. Errabat, quia in terra et in hac mortah carne sibi et coapostolis suis dari cupiebat regnum, quod in caelis et carne mortali exspoliatis est promissum ».
Notandum autem, quod Petrus decipiebatur cundum. Dicitur enim ad Hebraeos ultimo i: « Non habemus hic manentem civitatem »; Petrus autem volebat manere hic. In quo etiam reprehensibiles sunt quidam, qui, dum volunt arcem contemplationisascendere, volunt quiescere et ad laborem actionis recusant descendere. Et hi designantur per filios Ruben, de quibus Numerorum trigesimo secundo dicitur, quod voluerunt ultra lordanem remanere. « Quibus ait Moyses: Nunquid fratres vestri ibunt ad et vos hic sedebilis »? quasi dicat: non. Unde « cob vidit scalam in somnis », Genesis vigesimo octavo, et « Angelos », non quiescentes, sed « ascendentes et descendentes per caro». — Secundo decipiebatur in, hoc, quod umbram credebat in hoc verificatam; cum tamen dicat Aposlolus primae ad Corinthios decimo tertio: « Videmus nunc per speculum in aenigmate»; et tabernaculum gloriae credebat materiale, cum lamen sit spirituale, secundum illud Psalmi: « Ingrediar in locum tabernaculi admirabihs»; hoc est « tabernaculum, quod fixit Dominus, et non homo », sicut dicitur ad Hebraeos octavo. Et hoc potissime cavendum est contemplativis, ne decipiantur in figuris ostensis. — Tertio vero, quia dividere volebat unita, et quod erat unum triplicare volebat. Unum est enim in gloria Sanctorum tabernaculum, secundum illud loannis decimo seplimo: « Volo, Pater, ut, ubi ego sum, et illi sint pro oflicio [Vat. obsequio] sistere A C D G officio insistere; Becla obsequio 1'etrus sistere.
mecum »; et Apocalypsis vigesimo primo: « Ecce, tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis »; et loannis decimo: « Fiet unum ovile et unus pastor ». Haec autem deceptionon erat per iudicium et assensum, sed magis propter mentis excessum, de quo secundae ad Corinthios quinto: « Sive mente excedimus, Deo » etc.; et Psalmus: « Ibi Beniamin adolescentulus in mentis excessu ».
- (Vers. 34.). Haec autem illo loqvente elc. Post ingressum et progressum determinat hic Evangelista contemplatmiis slatum sive consummationem. Consummatur autem contemplatio in duobus: quorum primum est ostensio maiestatis terribilis, secundum vero, revelalio veritatis credibilis.
Primo ergo quantum ad maiestatis terribilis ostensionem dicitur: Haec autem illo loquenle, facta cst nubes. Haec erat divioac maiestatis ostensiva; unde filiis Israel terribilis in nube apparebat; unde dicitur Exodi ultimo: « Postquam perfecta sunt omnia, operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud; nec poterat Moyses ingredi tectum foederis, nube cooperiente omnia, et maiestate Domini coruscante ». Similiter tertii Regum octavo dicilur: « Factum est, cum exissent sacerdotes, nebula implevit domum Domini; et uon poterant sacerdotes ministrare propter nebulam; impleverat enim gloria Domini domum Domini ». Unde nubes indicium erat supernae gloriae et maiestatis. — Et propterea subditur: Et obumbravit eos, et timuerunt. Sentiebant enim divinam virtutem in nube, de qua supra primo: « Virtus Altissimi obumbrabit tibi »; et ideo timuerunt propter praesentiam summae virtutis, sicut lob, qui dicebat trigesimo primo: « Semper quasi tumentes fluctus super me timui Dominum »; et leremiae decimo: « Quis non timebit te, o Rex gentium » etc. bem intelligi potest caro Christi, primo, quia contemperat lumen Divinitatis oculis nostris, ut possimus intueri; Exodi decimo nono: « Nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te ». — Secundo vero, quia esl divinae lucis vehiculum super terram tenebrosam, secundum illud Isaiae decimo nono: « Ascendet Dominus super nubem levem et ingredietur Aegyptum ». — Tertio, quia ortum traxit de amaritudine et poenalitate naturae humanae, mediante Maria Virgine; quod figuratum est tertii Regum decimo octavo: « Ecce, nubecula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari ». — Quarto, quia aquam gratiae salutaris, quam hausit in sui origine, effundit, cum agilatur vento orationis; unde Ecclesiastici quadragesimo tertio: « Medicina omnium in festinatione nebulae ». — Ex hoc erudiuntur contemplativi, ut non tanlum erigant oculos ad lucem Deitatis radiantem, sed etiam ad nubem humanitatis obumbrantem. Quod figuratum est loannis primo, ubi dixit Dominus Nathanaeh: « Videbitis Angelos », id est contemplativos, « ascendentes et descendentes super Filium hominis », quia in humanitate latet divina maiestas.
- (Vers. 33.). Secundo vero quantum ad tatis credibilis revelationem adiungitur: Intrantibus autem illis in nubem, sciUcet excitantem ad reverentiam, iuxta quod dicitur Exodi vigesimo quarto: « Ingressus Moyses medium nebulae, ascendit in montem », ubi audivit divinas revelationes. — Unde et nunc subditur: Vox facta est de nube dicens: Hic esl Filius meus dilectus; discretive ipsum demonstrat, ut ostendat, quod ipse solus est filius per naturam; unde in Psalmo: « Ex ulero ante luciferum genui te ». Et ponuntur ibi discretiones tum in hoc, quod dicit hic, tum in hoc, quod dicit meus, tum in corpus suum, quod de Spiritu sancto conceptura est. Et ingressus est in Aegyptum huius mundi etc.
hoc, quod dicit dilectus; in quo declarat, proprietatem filiationis in Christo esse personalem et connaturalem et eoaequalem. Ostenditur personalis per pronomen, quod certam demonstrat personam; unde ipse dicebat loannis octavoS ad demonstrationem personae suae: « Ego principium, qui et loquor vobis ». — Oslenditur eonnaluralis per hoc, quod dicit meus, secundum illud Psalmi: « Dixit Dominus ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te »; quia alium non habet patrem nisi Deum, ad cuius distinctionem loannis vigesimo dicitur: «Ascendo ad Patrem raeum et Patrem vestrum ». — Ostenditur etiam coaequalis in hoc, quod addit dileclus, id est praecipue et summe; unde Canticorum quinto: « Dilectus meus electus ex millibus»; et loannis quinto: « Pater diligit Filium et omnia ostendit ei j>.
Et quia ista veritas adeo erat credibiiis, ut omnia dicta Christi ostenderet esse credenda; ideo adiungit: Ipsum audite, non aure.solum corporis, sed etiam cordis, sicut Propheta in Psalmo; « Audiam, quid loquatur in me Dominus». Audite, inquam, cum omni reverentia, secundum consilium Ecclesiastici trigesimo secundo: « Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia ». Ipsum audite, cum omni obedientia, secundum illud Ecclesiastici vigesimo quarto: « Qui audiunt me non confundentur, et qui operantur in me non peccabunt ». Ipsum audHc, cum omni diligentia; unde infra decimo nono: « Omnis populus suspensus erat, audiens eum » etc. — Haec autem vox firmavit corda discipulorum, ut etiam ipsa eorum doctrina ex hoc fieret authentica, secundum illud secundae Petri primo: « Non enim indoctas fabulas secuti, notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam, sed speculatores facli illius magnitudinis. Accipiens enim a Deo Patre » etc. usque ibi: « Cum essemus cum ipso in monte sancto-».
(Vers. 36.). Et dum fieret vox etc. Hic ultimo post coDtempiationis consummationem subiun- nlroducit Evangelista: primum est reditus visionis solilae, secundum est occultatio visionis ostensae.
Primo igitur quantum ad reditum visionis solitae dicitur: Et dum fieret vox, inventus est Lesus solus, scilicet absque Moyse et Elia, sicut et ante cum eis erat. Et hoc est quod in Canticorum octavo desiderabat sponsa: « Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae, ut inveniam te solum foris et deosculer te, et iam me nemo despiciat »? Et hic ideo solus cum eis inventus est, ut intelligant transitum Legis et prophetiae et permanentiam veritatis evangehcae, iuxta quod dicitur Matthaei vigesimo quarto: « Caelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt ». Unde in Glossa Bedae: « Solus cernitur, quia, Legis et Prophetarum umbra discedente, verum lumen, coruscante EvangeUi gratia, reperitur ». — Vel, ut ostendat, quod ipse est solus, qui adorandus est, et ei tabernaculum aedificandum, iuxta illud Deuteronomii sexto: « Dominum Deum tuum timebis et illi soli servies ». — Vel, ut ostendat, quod ipse solus est, qui potest salvare; unde Actuum quarto: « Non est aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quooporteat non salvos fieri »; et ad Hebraeos septimo: « Lesus autem, eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium; unde et salvare in perpetuum potest, semper vivens ad interpellandum pro nobis ».
- Secundo vero quantum ad occullationem visionis ostensae subditur: Et ipsi tacuerunt. Sciebant enim, scriptum esse Tobiae duodecimo: « Sacramentum regis abscondere bonum est ». Nondum enim erat tempus loquendi, sed magis occultandi, secundum illud Ecclesiastae tertio: « Tempus tacendi et tempus loquendi »; et Ecclesiastici vigesimo: « Est tacens, sciens tempus apti temporis. Homo sapiens tacebit usque ad tempus, lascivus aulem et imprudens non servabit tempus ». — Et tales fuerunt Apostoli; propter quod additur: Et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quae viderant; non quia vellent ex avaritia occultare, sed quia ex divina obedientia reticere. Praeceperat enim hoc eis Dominus, secundum illud Matthaei decimo septimo: « Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis resurgat a mortuis ». sent cum Domino, Patris vox videretur incerla, cui potissimum daret lestimonium.
quorum est celare divinum secretum, secundum illud Isaiae vigesimo quarto: « Secretum meum milii, secretum meum raihi ». Unde Maria celavit partum virginalem annis triginta, Eiisabeth conceptum mensibus quinque, sicut dicitur supra primo: « Occultabat se mensibus quinque »; Paulus raptum quatuordecim annis, secundae ad Corinthios duodecimo: « Scio hominem ante quatuordecim annos » etc. — Secunda ratio fuit informalio praedicatorum, ut verbum veritatis non proponant, nisi videant capacitatem auditorum ad credendum et suscipiendum verbum, secundum illud Ecclesiastici Irigesimo secundo: « Ubi non est auditus, non effundas serraonem ». Unde in Glossa: « Domino iubente, tacent, donec Filius hominis a mortuis resurgat, ne incredibile sit pro rei magnitudine, et post tantam gloriam sequens crux scandalum faciat »; et Hieronymus: « Utique doctoris est audientium considerare personas, ne irrideant, antequam audiant ». — Tertia ratio fuit instructio universorum, ut nemo velit laudari, nec quis audeat laudare in hac vita, secundum illud Ecclesiastici undecimo: « Ante raortem ne laudes hominem quemquara, quoniam in filiis suis agnoscitur vir »; unde Ambrosius: « Lauda post mortem, praedica post consummationem ».
- Factum est autem in sequenti die etc. Post deraonstrationem gloriae promissae et contemplationera gloriae deraonstratae subditur hic confirmatio gloriae consideratae in mirabili curatione daeraoniaci, muti et lunatici. Circa huius curationem tria introducuntur ab Evangelista ad ipsius explicationera perfectara. Primum est opportunitas disponens; secundum est potestas efficiens, ibi: Respondens autem Lesus, ait illis etc.; tertium est utililas consequens, et hoc ibi: Stupebant autem omnes etc.
Opportunitas aulem disponens colligitur ex tribus, scilicet ex praesentia multitudinis occurrentis, ex instantia hominis ohsecrantis, ex violentia daemonis obsidentvi.
(Vers. 37.). Introducit igitur primo multitudinis occurrentis praesentiam, cum ait: Factum est autem in sequenti die, descendenlibus ilUs de monte, revertendo scilicet ad plana; occurrit illis turba multa, quia credebant et sperabant videre signa, secundum illud loannis se.vto: « Sequebatur lesum multitudo magna, videntes signa, quae faciebat super his qui infirmabantur ». — Et nota, quod non comitatur turba ascendentem, quia non capit sublimia; unde Exodi decimo nono: « Non [joterit vulgus ascendere in montem »; occurrit autem descendenti, quia libenter amplectilur Christi humilia; unde Matthaei octavo: « Cmn desceridisset Lesus de monte, secutae sunt eum turbae raultae».
Ex hoc etiam potest spiritualiter intelligi, quod paucorum est otiura contemplationis, quod designatur per ascemum in montem; sed multorum est exercitium actionis, quod designatur per eius descensum et turbam occurrentem. Quod designatum fuit in arca Noe, quae, cum esset trecentorum cubitorum in imo, consummata est in summo in cubito uno, sicut patet Genesis sexto Et ideo apex raontis competit contemplantibus, et campestria plana laborantibiis, iuxta illud Psalmi: « Ascendunl montes, et descendunt campi ». Et hoc est quod dixit Beda in Glossa: « In monte orat, docet, maiestatem suam demonstrat, Patris vocem Apostolis pandit; descendens autem a turba excipitur, miserorum fletu pulsatur, infidelitatis peccata exprobrat, malos spiritus expellit ». Ubi tangit quatuor actus contem-,. j... plativae, quos designavit in raontis ascensu, qui sunt oratio, lectio, contuitio divinorum et revelatio sec7'ctorum; ei qaimv activae, qui ostenduntur in descensu. Quadrupliciter enira debel praelatus in exercitio actionis condescendere subditis suis, scilicet visitando, compatiendo, vitia increpando et?iecessitates relevando. — Secundum litteram vero descendenti turba occurrit, quia cupiebant videre expulsionem daemonis, quae non potuit fieri a discipulis, sicut paulo post subditur: « Rogavi discipulos tuos, ut eiicerent illum, et non potuerunt ». Ex liae, dicitur: An veteres operum mferosH editores eidem iure, an iniuria hanc homiliam tribuerint, quisque per se iudicabiu Cfr. de Institut. Virginis, c. 3. n. 21.
tanta igitur praesentia et desiderio populi colligitur opportunitas miraculi faciendi.
(Vers. 38.). Secundo vero introducit hominis ohsecrantis instantiam, cum ait: El ecce, vir de turba exclamavit. In hoc ostendit aflfectum in supplicando, secundum illud Psalmii; «Dumclamarem ad Dominum, exaudivit vocem meam »; unde primi Machabaeorum quinto: « Exclamaverunt tubis in caelum et exclamaverunt in oratione »; et de Samuele dicitur primi Regum decimo quinto, quod « contristatus clamavit ad Dominum tota nocte ». — Et quod hic esset clamor orationis, patet per hoc quod sequitur: Dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum, quia unicus est mihi. In qua ora- tione fatetur Christi excellentiam, offert reverentiam, petit clementiam et allegat indigentiam; et sic est oratio salis perfecta. Cum dicit: Magister, excellentiam confitetur, iuxta quod dicitur discipulis: '« Vocatis me magister et domine, et bene dicitis», loannis decimo tertio. Ideo autem magis vocat eum magistrum, quia existimabat, eum plura posse et scire quam discipulos, qui non potuerant nec sciverant curare filium suum; et propterea dicebat Dominus discipulis Matthaei vigesimo tertio: « Ne vocemini magistri, quia unus est magister vester, Christus». — In hoc autem, quod addit: Obsecro, exhibet reverentiam. Obsecrantis enim est se humiiiare et revereri, iuxta quod dicitur primae ad Timotheum quinto: «Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem ». Et hoc potissime debet homo facere in oralione. Nam Ecclesiastici trigesimo quinto dicitur: « Oratio humiliantis se nubes penetrabit ». — In hoc vero, quod addit: Respice in filium meum, petit misericordiam, secundum illud Ecclesiastici trigesimo sexto: « Miserere nostri, Deus omnium, et respice in nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum »; de quo respectu dicitur in Psalmo: « Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum ». — In hoc, quod addit: Quia unicus est mihi, allegat indigentiam, quasi dicat illud Psahni: « Respice in me et miserere mei, quia unicus et pauper sura ego». Unicus enim filius tenere diligitur, iuxta illud secundi Regum primo: « Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam »; et eum dolore perditur; unde Genesis quadragesimo secundo dixit lacob de Beniamin: « Ipse solus remansit, si quid ei adversitatis acciderit in terra, deducetis canos meos cum dolore ad inferos ».
(Vers. 39.). Tertio vero adiungit daemonis obsidenlis violentiam, cum addit: Et ecce, spiritus apprehendil illum et subito clamat; ex quo apparet, quod daemon affligebat afflictione repentina; unde Matthaei decimo septimo dicitur de isto eodem: « Miserere filio meo, quia lunaticus est et male patitur et saepe cadit in aquam et crebro in ignem »; unde talis infirmitas erat repentina, sicut est infirmitas arreptitiorum. Talis autem erat Saul, de quo primi Regum decimo sexto dicitur, quod «quando spiritus Domini malus arripiebat Saul, quod David citharam percutiebat »; in quo designatur, quod verus David, Christus, daemoniacam violentiam domaturus erat. — Nec tantum erat repentina, sed etiam afflicliva; unde addit: Et elidit et dissipat eum cum spuma; quod est signum magni doloris et afflictionis; unde poterat iara dicere: « Dissipata sunt essa mea secus infernum », quia a spiritu infernah ille dissipabatur. — Nec tantum erat afflictiva, sed etiam diuturna; propter quod addit: Et vix discedit dilanians eum; unde poterat dicere illud lob decimo nono 1": « Simul venerunt latrones et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum ».
7d. (Vers. 40.). Et quod passio ista magnae esset durationis, apparet propter difficultatera curationis; unde adiungit: Et rogavi discipulos tuos, ut eiicerent illum, et non potuerunt. Ratio autem huius fuit, quod non poterant per potestatem terrenam, secundum illud lob quadragesimo primo: «Non est potestas super terram » etc; et tunc aberat potestas divinae efficaciae propter incredulitatem humanam. Unde Matthaei decimo septimo: « Dixerunt discipuh Domino: Quare nos non potuimus eum eiicere? At ille respondens dixit: Propter incredulitatem vestrara». Sed econtra Marci nono: «Si potes credere, orania possibilia sunt credenti ».
Secundum spiritualem autem intelligentiara in hoc daemoniaco sic vexato inteUigitur homo, qui possidetur a peccato spirituali; qui apprehendiiur per superbiam, quae prima facit, quod diabolus manum extendat in hominem, secunduna illud lob firmitas arreptitiorum (ita CDGH) Vat. infirmitas arreptivorum (E rcpentinorum). Du Cange, Glossarium etc: Arreptus, Arrepticius, Daemoniacus... Ugutio: An-eptitius: qui arripit, vel arripitur, sicut daemoniacus, et atreptitia dicitur daequadragesimo primo: « Ipse est rex super omnes filios superbiae ». — Secundo vero clamat per iactantiam; Isaiae quinto: « Exspectavi, ut faceret iustitiam, et ecce, clamor ». Tales erant Pharisaei, secundum illud Matthaei vigesimo tertio: « Dilatant phylacteria sua, magnificant fimbrias, amant primos accubitus in coenis » etc. — Tertio vero elidit per invidiam, secundum illud lob trigesimo: « Elevasti me, et quasi super ventum ponens », per arrogantiam, « elisisti valide», per invidiam, quia, lob quinto, « parvulum occidit invidia ». — Quarto vero dissipaiur per iracundiam, quae omnes cogitationes coiiturbat, secundum illud lob decimo seplimo: « Cogitationes meae dissipatae sunt, torquentes cor meum »; et in Psalmo: « Dissipati nec compuncti, frenduerunt super me dentibus suis ». — Quinto dilanial per cordis moestitiam, qua praecipitat in impatientiam, per quam dilaniatur et conscientia; unde Ecclesiastici trigesimo octavo: « Tristitia cordis flecljt cervicem » etc. — Et hinc est, quod vix discedit propter perfidiam; Sapientiae duodecirao: « Nequam est natio illorum, et naturalis malitia eorura, et quoniam non poterat mutari cogitatio cordis eorura in perpetuum ».
(Vers. 41.). Respondens aulem Lesus ait «Y/«5 etc. Post opportuuitatem disponentem explicat,,-., « j secundo Evangelista poteslatem e/iicientem, quae describitur hic ut aequa, ut pia et ut magna.
Primo describitur ut aequa in argutione cordis incpeduli, Ciim dicit: 0 generatio infidelis et perversa! ul infidelitas sit in Q,o%mlox& Qi perversitas in affectione, secundum illud Deuteronomii trigesimo secundo - « Generatio enim perversa est, et infideles filii ». Infidelitas reddebat eos stullos et perversitas duros, secundum illud Ecclesiastae primo: « Perversi difiicile corriguntar, et stultorum infinitus est numerus »; ideo non solum sunt admonendi, sed etiam fortiter increpandi. — Propterea addit: Usquequo ero apud vos, vobis scilicet faciens bona, et patiar vos? sustinens scilicet vestra niala; quod non dicit propter impatientiam, cum ipse sit, de quo dicitur Matthaei quinto: « Qui solem suum facit oriri super bonos et malos »; et supra sexto: « Ipse benignus est super ingratos et malos ». Sed hoc di- Vers. 2S. — Supcriiis pro prima facit (ilQ G) A C [D primitus] H prima fait, Vat. primo facil, D secunda manu ipsa fuit, qua... exlcnderal. cit, ut per increpationem duram expellat cordis duritiara, secundum illud ad Titura primo: « Increpa eos dure, ut sani sint in fide ».
Secundo describitur ut pia in advocatione infantis obsessi, cum dicit: Adduc huc filium tuum, scilicet ad praesentiam Salvatoris, ut iam videatur impletuni illud Isaiae quadragesimo nono: « Afferent filios suos in ulnis et filias suas super humeros portabunt ». Adduc, inquara, per fidera tuam eum qui non potest venire per fidera suain, sicut illi viri apportaverunt paralyticura, de quibus Matthaei nono dicitur: « Quorum fidem ut vidit Lesus, dixit: Diraittuntur tibi peccata tua». Unde Marci nono Dominus dixit illi viro: « Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti». Fides enim illa est, qua mediante quis ducitur ad Christum, quia ipsa est via deveniendi ad lucem; unde Apostolus ad braeos undecimo: « Accedentem oportet credere, quia sine fide impossibile est placere Deo ».
(Vers. 42.). Et quia « non est conventio Christi ad Behal nec lucis ad tenebras », ideo addit: Et cum accederet, elisit illum daemonium et dissipavit; in quo ostenditur, quod ipse invitus veniebat ad lucera tanquam raale agens, secundura illud loannis tertio: « Qui male agit odit lucem ». Simul etiam cum hoc ostenditur, quod diabolus maxime adversatur, ne quis ab eo obsessus convertatur ad Christum, secundum quod dicit Beda in Glossa: « Unde puer ad Dominum accedens elidilur, quia conversi ad Dominum plerumque a daemone gravius pulsantur, ut ad vitia revertantur ». Cuius exemplum habemus Exodi decimo quarto de Pharaone, qui persequebatur populura recedentem.
(Vers. 43.). Tertio describitur ut magna in expulsione spiritus immundi, cum additur: Et increpavit Lesus spiritum immundum, quasi solo verbo compescens eum, secundum illud supra quarto: « Increpans non sinebat ea loqui »; unde Angelus Domini Zachariae tertio dicebat: « Increpet Domimls in te, satan ». — Et quia illa increpatione eiectum est daemonium, subditur: Et sanavit puerum. Unde illa increpatio erat salutaris; propler quod lob quinto: « Increpationem Domini ne reprobes, quia ipse vulnerat et medetur, percutit, et manus eius Vers. iS, post quem Liic. 6, 35. et Tit. 1,13.
® Vers. 2-2, ubi pro svos et suas Vulgala et Vat. tuos el tuas; vide supra c. 5. n. 14. in (Ine.
sanabunt». — Et quia hoc meruerat fides patris, ideo additur: El reddidit illum patri suo, ad leniendum dolorem suum, ut posset dicere unico suo illud lacob, Genesis quadragesimo sexto: « lam laetus moriar, quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo ».
Hoc autem facto spiritualiter eruditur praepando et sanando: increpando per iustitiam et sanando per clementiam. Debet autem esse rigor iustitiae respectu culpae, sed dulcor clementiae respectu naturae. Uride Augustinus: « Fiat correctio cum dileclione hominum in odio vitiorum»; et Gregorius: « Districtionem debemus vitiis et compassionem naturae». « Vera namque iustitia compassionem habet, falsa iustitia indignationem ». Unde etiam infra decimo dicitur de Samaritano curante vulneratum, quod plagis eius infudit vinum et oleum, vinum mordicativum et oleum lenitivum, secundum duo, quae dicta sunt.
(Vers. 44.). Slupebanl autem omnes etc. Post opportunitatem disponentem et potestatem efficientem subdit hic Eyangelista utilitatem consequentem. Et haec fuit duplex: prima universalis, secViX([.particularis. Prima fuit excitalio universorum ad reverentiam maiestatis, secunda fuit soUicitatio discipulorum ad inlelligenliam veritatis.
Primo igitur quantum ad excitationem universorum ud maiestatis reverentiam dicitur: Stupebant autem omnes in magnitudine Dei, quia magna erat potentia, quae tam magnum morbum in tam parvo tempore, tam parvo verbo perfecte curavit. Unde decantabant illud Psalmi: «Magnus Dominus noster et magna virtus eius »; et illud leremiae decimo: « Magnus es tu, Domine, et magnum nomen tuum, et in universis rogiiis terrarum nullus est similis»; et Exodi decimo quinto: « Quis similis tui in fortibus, DomineV Terribilis atque laudabilis et faciens mirabilia».
Secundo vero quantum ad sollicitationem discipulorum ad veritatis intelligentiam additur Omnibus mirantibus in omnibu.?, quae faciebat, et etiam dicebat et loquebatur; dixit ad discipubs suos: Ponite vos in cordibus vestris sermones istos; quasi dicat eis: aliis recognoscentibus et admjrantibus magnitudinem miraculorum, vos cogitare humililatem futurorum opprobriorum et « pretiosi sanguinis, quo mundus redimendus est, eventum mente recondite, dum ceteri mirantur tantum facta divinae altitudinis S). Unde ponite, id est, in memoria habere, secundum illud Canticorum ultimo: « Pone me ut signaculum supra cor tuum ». Ideo autem post ostensionem miraculi adiungit praedictionem futuri supplicii, ne subito veniens passio discipulos omnino concutiat; unde Ecclesiastici undecimo: « In die bonorum ne immemoc sis malorum»; et ne aliquis prosperilatis tempore extollatur, secundum illud Proverbiorum vigesimo septimo: « Ne glorieris in crastinum, ignorans, quid superventura pariat dies»; el ideo Ecclesiastici undecimo: « In die honoris tui ne extollaris». — Ili sermones, quos vult ad memoriam reduci, sunt de passione; unde addit: Filius hominis futurum est ut tradatur in manus hominum. Tradatur, inquam, ex clementia a Deo Patre; ad Romanos octavo: « Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum » etc. Tradetur ex obedientia a se ipso; Isaiae quinquagesimo tertio: « Pro eo, quod tradidit in mortem animam suam ». Tradetur ex malitia a luda proditore; Matthaei vigesimo sexlo: « Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet ». Et in hoc implicat totam passionem.
(Vers. 45.). Et quoniam hoc erat occultum mysterium, ideo additur: At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos, ut non sentirent illud; quia adhuc rudes erant et animales nec intelligebant praeterita, ideo nec futura; unde Ecclesiastae octavo: « Qui ignorat praeterita nec futura ullo scire potest nuntio ». — Immo et quia Ex II addidiniiis Omnibm [Vulgata Omnibusque'] mirantibus... loquebabir. Subinde post dixit codd. (H excepto) addunt autem, quod Vulgata omittit, et infcrius pro recognoscenadhuc non erant perfecte erudili, ideo additur: Et timebant eum interrogare de hoc verbo. Nondum enim audierant ab eo illud loannis decimo quinlo: « lam non dicam vos servos, quia servus nescit, quid faciat dominus eius » etc. — Huius autem ignoran-. rx, tiae triplex erat ratio. Partiin enim veniebat ex amore caritatis, partim ex fide Divinitatis, partim ex consueto modo loquendi in parabolis. Et hoc tangit Glossa Bedae: « Haec ignorantia » etc. Licet autem sciret Dominus, eos ignorare, praedixit tamen eis, ut postmodum narravit post resurrectionem, quando eos increpavit, infra ullimo: «0 stulti et tardi corde ad credendum»! et quando « aperuit illis sensum». Unde huius rationem reddit loannis decimo quarto: « Hoc dixi vobis priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis ». Tunc autem dicebat, ut, sicut dictum est, in omni nostra exaltatione doceat mortis et humilitatis nostrae habere memoriam; unde Ecclesiastici septimo: « Memorare novissima tua et in aeternum non peccabis ».
Noima piaesidendi tiiplicitei explicatai.
- Intravit autem cogitatio elc. Haec est tertia pars huius partis, in qua agitur de missione Apostolorum, ubi post explicationeni formae praedicandi et viae proficiendi explicatur norma praesidendi. Apostoli enim gerebant personam praedicatorum, virorum perfectorum et praelatorum. Quoniam autem praelatis ad plebem regendam sunt necessaria tria, scilicet humilitas animi, aequanimitas zeli et perspicacitas iudicii; ideo pars ista tres habet; in quarum prima informat ad animi humilitatem;,m secunda, ad zeli aequanimitatem, ibi: Factum est autem, dum complerentur etc.; in tertia, ad iudicii perspicacitatem., ibi: Factum est autem, ambulantibus illis etc.
Prima pars habet duas. Primo enim informat 1 Vers. 15.
" Scilicet ordinaria: At illi ignornbant. Haec ignoi'anlia non lam de tarditate quam de amore nascitur, quia adliuc carnales et mysterii crucis ignari, quem Deum cognoverunt moriturum credere nequeunt, sed sicut per figuras loquenlem audire solebant, sic etiam quod de sua traditione loquebatur figuraliter aliud signiflcare putabant.
In persuasione autem humilitatis ad domesticos habendae tria introducuntur ab Evangelista. Primum est laudandae humilitatis occasio propter suum contrarium; secundum est laudativa manuductio per sensibile exemplum; tertium est prfectae laudis conchisio per definitivum iudiciuin.
8G. (Vers. 46.). Primo ergo introducitur laudandae humilitatis occasio, et hoc propter suum contrarium repellendum, cum dicit: Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum maior esset. — Et nota, quod Lucas dicit, in eos cogitationem intrasse; Marci nono dicuntur disputasse; Matlhaei decimo octavo dicuntur Dominum interrogasse. Nec est contradictio, quia hoc totum potuit esse, ut primo cogitatio intraret, deinde sequeretur disputatio, et postremo ad Magistrum deferretur quaenio. Et quod unus Evangelistarum reticel, ahus dicit. — Haec autem cogitatio via erat ad superbiam et intraverat in eos ex corruptione antiqua, de qua Genesis oclavo i: « Sensus et cogitatio humani cordis prona sunt in malum ab adolescentia sua», et maxime ad superbiam; quia, sicut dicitur Tobiae quarto, «superbiam in tuo sensu, aut in verbo nunquam dominari permittas; in ipsa enim initium sumsit omnis perditio ». Ideo viro superbe cogitanti dicitur lob decimo quinto: « Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos »? Tales erant tunc Apostoli contra consilium Ecclesiastici sexto: « Non te extollas in cogitatione tua velut taurus, ne eiidatur virtus tua ». Ista autem superba cogitatio habuit ingressum ex hoc, quod tres discipulos in niontem duxerat secum; et tamen soli Petro dixerat: « Tibi dabo claves regni caelorum », ut dicitur Malthaei decimo sexto; ideo quidam volebant loannem Petro parificare, alii volebant Petrum praeferre; et hoc est quod dicitur in Glossa: « Quia viderant Petrum» etc.
- (Vers. 47.). Secundo vero adiungitur laudativa manuductio per sensibile exempluin, cum additur: A t Lesus videns cogitationes cordis eorum, tanquam verus Deus, secundum illud primi Regum decimo sextp: « Homo videt ea quae patent, Deus quidem alin tempore semel et bis sic cogitasse; tunc vero et dixisse et secum cogitasse. Vide Eutliym. in Luc. 9, 46. seq.
autem intuetur cor »; et Ecclesiastici vigesimo tertio: « Oculi Domini multo plus lucidiores super solem, circumspicientes omnes vias hominum et profundum abvssi et hominum corda intuentes». — Et quoniam cogitationem videbat esse viam ad morbum, ideo tanquam sapiens medicus apponit remedium, cum ait: Apprehendens puerum staluit eum secus se tanquam sibi conformem et propinquum; unde Matthaei decimo nono dicebat: « Sinite parvulos venire ad me, et noUte prohibere ad me venire, tahum enim est regnum caelorum »; et Osee undecimo: « Quia puer Israel, et dilexi eum ». Et propter hoc dicebat Sapiens Sapientiae nono: « Noli me reprobare a pueris tuis, quia servus tuus sum ego et fdius ancillae tuae ». Secus se igitur parvulum statuit, ut ostendat, parvulum oportere fieri qui vult esse araicus Dei.
(.Vers. 48.). Et hoc notat, cum subdit: Et 1 nns; Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit; in quo ostendit, tantum affectum se habere ad parvulos et humiles, ut quod fit eis reputet sibi fieri; unde, Matthaei vigesimo quinlo dicet in iudicio: « Quod uni ex minimis raeis fecistis mihi fecistis ». Tales enim potissime acceptat, secundum illud Psalrai: « Excelsus Dominus et humiha respicit»;et secundum illud Isaiae sexagesimo sexto: « Ad quem respiciam nisi ad pauperculuni ct coiitritum spiritu » etc. — Ex hoc autem. i i colligitur magna excellentia esse in parvulo, dura m eo recipitur Christus non solum secundum humilitaleni huraanam, verum etiara secundum auctoritatem divinam; ad quam insinuandam addit: Et quicumque me recipit, recipit eum qui me misit. Ex hoc colligitur, quod qui honorat et recipit parvulum Christi recipit et honorat Deum; magnus igitur est honor et gloria parvulorum. — Ex quo persuadet eis, ne ambiant esse magni, sed studeant esse parvuli. Et ad hoc invitat Apostolus ad Philippenses secundo: « In humilitate superiores sibi invicem ar- Ita eliam Beda, Card. Hugo, B. Albert. et Lyranus; Vulgata et Val.: Apprehendit puerum el statuit illum secus se. — Tfcs seqq. loci sunt Mallh. 19, 14; Osee II, 1. et Sap. 9, 4. seq. Glossa interlinearis (ex Beda) in Luc. 9, 47: Al Lesus videns, intelligens causas errorum, vult desiderium gloriae humilitatis conteiUione sanare. bitrantes ». « Hoc enim sentire in vobis, quod et in Christo Iesu, qui, cum in forma Dei esset, semetipsum exinanivit, formata servi accipiens». Sic etiam faciebat Apostolus, secundum illud primae ad Corinthios nono: «Cum essem liber ex omnibus, omnium me servum feci »; et primae ad Thessalonicenses secundo: « Facti sumus parvuli in medio vestri, tanquam si nutrix foveat filios suos ».
Tertio vero subiungitur perfeclae laudis conclusio per definitivum iudicium, cum ait: Nam qui minor est inter vos omnes, per reputationem et hurailitatem, hic maior est, secundum divinam acceptionem et veritatem. Minimus ergo est maximus, et hoc, quia ad raagna praeraia ordinatus, iuxta illud infra decirao octavo: « Qui se humihat exaltabitur ». Si haec est per se vera tanquam Dei sententia, qui magis se humiliat, ille maior est, et qui maxirae, ille est raaxiraus. — Et ratio huius est, quia quanto sumus humiiiores, tanto sumus a tumore superbiae inaniores; et quanlo inaniores a tumore superbiae, tanto pleniores dilectione; et quanto hac pleniores, tanto maiores. De ipsa enim scribitur primae ad Corinthios decirao tertio: « Maior autem horum est caritas »; et ideo Ecclesiastici tertio: « Quanlo magnus es, hurailia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam »; et rursus decimo: « Magnus est iudex et potens in honore, sed non est maior eo qui timet Deum ». — Vel ideo minor est maior, quia, quanto quis huniilior, tanto Christo sirailior, et per hoc lanto ei proximior; Christus autem est maximus; sed quanto aliquis maximo propinquior, tanto raaior: quanto ergo quis rainor, tanto maior; et hoc est quod ipse innuit infra vigesimo secundo: « Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat ». Et ideo dicebat: « Qui maior est in vobis fiat sicut minor, et qui praecessor est, sicut rainistrator »; et Marci nono: « Si quis vult primus esse, erit oranium novissiraus et omnium minister », quia dicitur Matthaei vigesimo: « Sic in Mattli. 18, 2. Simeon Motaphrastes, Vitae Sanctor., in vita S. Ignatii (1. Februar.) insinuat, puerulum istum fuisse S. Ignatium, episc. Antioch. Cfr. Migne, Patrol. Graeca, tom. 5. col. 623. et P. Halloix, Vita S. Ignatii.
° Vers. 40. — Duo seqq. loci sunl Ps. 137, 6. et Isai. 66, 2.
erunt primi novissimi, et novissimi primi ». Et Paulus hoc attendens primae ad Corinthios decimo quinlo dicebat: « Ego sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Aposlolus »; et ad Ephesios tertio: « Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec ». — Ergo inter viros spirituales non debet esse contentio de primo loco, sed de postremo, quia ille honorabilior est, sicut dicitur infra decimo quarto: « Cum vocatus fueris ad nuptias, recumbe in novissimo loco » etc.
- (Vers. 49.). Respondens autem loannes etc. Post doctHnam humilitatis ad domesticos docet humilitatem habendam ad exlraneos; circa cuius in-...... sinuationem tria introducuntur. Primo emm mtroducitur ex parte.viVj extranei operatio virtulis; secundo vero, ex parte discipuli prohihitio temeritatis; tertio vero, ex parte Magislri persuasio humilitatis.
Primo ergo introducit operationem virtalis ex parte viri extranei, cum dicit: Respondens autem Joannes dixit: Praeeeptor, vidimus quendam in nomine tuo eiicientem daemonia. Quia enim Dominus persuaserat humililatem, volens scire loannes, utrum documentum ad extraneos se exteiidat; ideo respondet et hunc extraneum facientem mirabilia introducit. Extrauei autem a Christo possunt miracula facere, secundum illud Matthaei seplimo: « Multi dicent mihi: Domine, in nomine tuo daemonia eiecimus et in nomine tuo virtutes multas fecimus ». Tunc dicet iUis: « Discedite a me, qui operamini iniquitatem ». Hoc autem fit, quando quis habet fidem nominis Christi sine caritatis amore, secundum illud primae ad Corinthios decimo tertio: « Si habuero fidem, ita ut montes transferam, carilatem aulem non habuero; nihil sum ». Et hoc est, quia caritas est illa quae facit amicum Christi. In hoc autem apparet virlus nominis Chrisli, ut magnae sit efDcaciae jnvocatum ab extraneis, ut, secundum illud ad Philippenses secundo, « in nomine Iesu omne genuflectatur caelestium, terrestrium et infernorum ». Unde infra decimo: «Domine, in nomine tuo etiam daemonia subiiciuntur noMs».
Secundo vero introducit proAt6i<ionem temerilatis ex parte discipuli, cum ait: Et prohibuimus eum, scilicet ego cum aliis; quod non fuil absque nota praesumtionis, quoniam Proverbiorum terlio «: « Noli prohibere, benefacere eum qui potest; si potes, et ipse benefac ». — Quia tamen frequenter quod fit typho superbiae palliatur zelo iustitiae, ideo adiungit: Quia non sequitur te nobiscum; et ideo non est dignus, ut sit nobis similis in opere miraculorum, qui non est similis in impletione consiliorum. In hoc autem latebat elatio, quasi diceret illud Isaiae sexagesimo quinto: «Qui dicunt: Recede a me, ne appropinques mihi, quia immundus es ». Et apparebat aemulatio illa, de qua Numerorum undecimo dicitur de viris, qui prophetaverunt in castris sine Moyse, quod «dixit losue, filius Nun: Domine mi Moyses, prohibe eos. At ille: QUid, inquit, aemularis pro me »? Unde loannes, qui erat praecipuus amator Domini et honoris eius aemulator, omnem, qui Dominum non amabat, a praedicatione nominis Christi excludere volebat. Unde Beda in Glossa «: «loannes, dihgens Dorainum et a Domino dilectus, excludendum putat a beneficio qui non utatur obsequio ». Verumtamen fallebatur, quia, ad Philippenses primo, « sive per occasionem, sive per veritatem annuntietur Christus, sed in hoc gaudeo et gaudebo ».
(Vers. 50.). Tertio quantum ad persuasionem humilitatis ex parte Magislri adiungit: Et ait ad illum Lesus: Nolite prohibere, sed potius humihter sustinere licet imperfectum, quia, ad Romanos decimo quinto, « debemus nos firmiores imbecilhtates infirmorum sustinere et non nobis placere »; et maxime, quando infirmus non est veritatis adversarius. — Propter quod addit: Qui non esc adversum vos pro vobis est. Et ideo isle utilis est nobis et tolerabihs, cum nos non impugnet, sed adiuvet; unde Ecclesiastici undecimo: « De ea re, quae te non molestat, ne certaveris ».
Sed huic videtur conlrarium illud Matthaei duodecimo: « Qui non est mecum contra me est, et qui non congregat mecum dispergit »; sed iste — Inferiiis posl non est similis C (D a secunda manu) addunt etiam.
° Vers. 5. — Subinde allegantur Num. 1 1, 27-29.
° Scilicet ordinaria, in cuius fine Val. et nonnulli codd. non utitur, sed textus originalis et CDG mn utatur. — Sequitur Phil. 1, 18. Cfr. supra c. 8. n. 68. in fine.
non erat cum Domino neque sequebatur eum: ergo erat ei contrarius et discipulis eius. Quomodo ergo erat pro eis? — Ex quo datur intelligi, quod tria sunt genera praedicatorum. Quidam sunt pastores veri, et hi quaerunt solum Dei honorem et subditorum salutem, secundum illud loannis decimo: « Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis »; et isti sunt excipiendi et honorandi. Et hi sunt imitatores Christi, sicut Timotheus Apostoli, ad Philippenses secundo: « Omnes quae sua sunt quaerunt, non quae sunt Iesu Christi. Experimentum autem eius accipite, quoniam sicut patri filius mecum servivit in Evangelio ». — Quidam vero sunt mercenarii, qui pro commodo praedicant, lamen vera et bona, de quibus loannis decimo dicitur: « Mercenarius aulem fugit, quia mercenarius est »; et isti tokrandi. — Quidam sunt lupi, sicut haeretici, qui in doctrina veritatis a Christo discordant; de quibus dicitur loannis decimo: «Lupus rapit et dispergit oves»; et Actuum vigesimo: « Intrabunt in vos lupi rapaces, non parcentes gregi »; et isti sunt arcendi. Et de talibus intelligitur illud Matthaei duodecimo; de secundis tantum loquitur in proposito. Unde Marci nono dicitur: « Nemo est, qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me »; unde Actuum decimo nono habetur de illis flliis Scevae, quod « tentaverunt invocare nomen Domini Iesu »; et subditur, quod « spiritus nequam dixit eis: lesum novi et Paulum scio; vos autem unde estis? Et praevaluit contra ambos, ita ut nudi et vulnerati exirent domum ».
- Factum est autem, dum, complerentur etc. Postquam informavit Apostolos, Ecclesiae praelatos, ad humilitatem animi, informat hic secundo ad aquanimitatem zeli. Et habet haec pars duas, in quarum prima introducitur occasio zeli deordinandi; in secunda vero adiungitur correptio zeli inordinati, per quam informentur ad zeli aequanimitatem; et incipit secunda pars ibi: Cum vidissent autem discipuli eius.
Occasio autem zeli deordinandi ex tribus ortum habuit, scilicet ex Domini necessitate, qua hospitio indigebat; ex discipulorum auctoritale, qua hospitium requirebant; ex Samaritanorum inhumanitate, qua hospitium denegabant.
(Vers. 51.). Primo igitur introducitur necessitas Domini, qua hospitio indigebat, quia tempus peregrinationis eius advenerat; quod notat, cum dicit: Factum est autem-, dum complerentur dies assumtionis eius, id est, dum appropinquaret tempus passionis, per quam debebat assumi in caelum post resurrectionem; unde Psalmus de resurrectione inscribitur « de assumtione matutina»; loannis decimo tertio: « Sciens Lesus, quia venit hora » etc. — Dum adveniret passionis tempus, conveniens erat accedere ad patiendi locum; et ideo adiungit: Et ipse faciem, suam firmauit, ul iret in lerusalem, ad patiendum; quia dicitur infra decimo tertio: « Non capit, Prophetam perire extra lerusalem »; ideo illuc tanquam ad locum confusionis et improperii volebat accedere. Propter quod signanter praemittit, quod faciem firmavit, scilicet per constanliam et divinam patientiam, secundum illud Ezechielis tertio: « Ecce, dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum et frontem tuam duriorem frontibus eorum, et ut adamantem et ut silicem dedi faciem luam ». Vere firma erat facies, quae non solum non fugit, sed etiam ad mortis opprobrium non concussa accessit, ita quod oportebat, eum per terram ahenigenarum transire, iuxta illud quod dicitur infra decimo septimo: « Dum iret Lesus in lerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilaeam». Et ita oportebat, eum mendicar« aliena hospitia, iuxta illud leremiae decimo quarto: « Quare quasi colonus futurus es in terra et sicut viator declinans ad manendum »?
(Vers. 52.). Secundo adiungitur auctorita discipulorum, qua hospitium requirebant, cum ait: Et misit nuntios ante conspeclum suum. Decet enim magnum Dominum habere nuntios praecursores, iuxta quod dicitur Malachiae tertio: « Ecce, ego milto Angelum meum », id est nuntium, « qui praeparabit viam ante faciem tuam ». Sic etiam legimus de lacob Genesis trigesimo secundo, quod « misit nuntios ante se ». — Et quia boni nuntii Psalmus attribuitur David, non historiali,.sed Daoid in finem, id est Cliristo, in finem velut in finem, id est perfertionem, omnia tendnnt. Psalmus, dico, dictus vel cantatus ab ipso pco susceptione matutina: Uabent enim [! etiam, autem? ] quidam libri pro assumtione 'nmtutina, quod ad idem redit. Susceptio autem vel assumtio matutina dicitur resurrectio ipsa; quando enim Dominus assuinius est in aeternam vitam suscipiens carnem quam deposuerat mortalem... Matutina Vero vocatur haec susceptio, vel quia historialiler mane prima Sabbnlorum [Marc. 16. 2.] facta est etc. — Subinde allegatur loan. 13, 1.
° Vers. 33. — Glossa interlinearis (ex Boda): El ipse faciem suam firmacit, ut iretin lerusalem, obstinata et imperterrita meiHe locum, qiio pali deereverat, petit.
fideliter et velociter exsequuntur imperium domini, ideo additur: El eunles inlraverunt in civilalem Samdrilano7'um, ul praepararenl iUiK Samaritani isti fuerunt coloni positi in civitatibus Samariae pro filiis Israel in Assyrios translatis, sicut dicitur quarti Regum decinio septimo, quod « rex Assyriorum adduxit de civibus Assyriorum viros et coUocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israel; qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus eius »; et de istis subditur postmodum ibidem, quod « fuerunt timentes Dominum, nihilominus idoiis suis servientes M. In horum civitatem intraverunt, non sua voluntate, cum dicatur loannis quarto, quod « ludaei non coutuntur Samaritanis », sed vel necessitate compulsi, quae legem non habet, sive de mandato Domini speciali. Nam in missione Apostolorum dicilur Matlhaei decimo: « In viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis »; sed illud dicitur ad praedicandum, non autem ad hospitium requirendum. Nam loannis quarto de hac civitate dicitur, quod « discipuli abierant in civitatem, ut cibos emerent »; et hoc mandato Domini faciebant, qui ostendebat, nullum hominem contemnendum, sed quemlibet amandum ut proximum, sicut infra decimo dicitur de Samaritano in parabola, quod « proximus fuit iUi qui incidit in latrones».
- (Vers. 53.). Tertio adiungitur inhumanitas Samaritanorum, qua hospitium denegabant, cum dicitur: Et non receperunt eum, cum tamen ipse esset Dominus eorum; ut impleretur illud loannis primo: « In propria venit, et sui eum non receperunt ». Similis fuit inhuraanitas istorum inhumanitati illorum de Gabaa ad levitam; dicitur ludicum decimo nono, quod « sedebant in platea civitatis, nullusque voluit eos recipere hospitio». Isti Samaritani non admittebantur a ludaeis ad cultum Dei, et ideo euntibus in lerusalem erant contrarii. — Et propterea subditur: Quia facies eius erat euntis in lerusalem, id est, quia manifeste hoc cognoscebant, quod iret in lerusalem ad colendum Deum iuxta ritum ludaicum. Unde mulier Samaritana dixit ei loannis quarto: « Domine, patres nostri in monte hoc adoraverunt, vos autem dicitis, quod lerosolymis est locus, ubi adorare oportel ». Et inter ludaeos et Samaritanos de loco orationis erat contrarielas; sicut lla etiam translat. ex Syriac., B. Albert. et Gorranus; Vulgata et ai. pararent illi, H addit hospitium, ilicU inlerlinearis [Glossa]. — Subinde alleganlur IV. Keg. 17, 24. et 41.
" Vers. % Pro coutuntur A C D commmicanlur. — De propositione: a necessitas non habet legem », quae adhibciur a Felicc Popa iV. (Gratian., C. Sicut non alii [c. II.] de Consecrat. d. I.), cfr. Bcda, 1. in Marc. 2, 27. etiam spi?itualiter nunc contingit, quod viri spirituales et colentes Deum derident.ir et despiciuntur et abiiciuntur ab his qui amant mundum. Unde Proverbiorum decimo quarto: « Ambulans recto ilinere et timens Dominum despicitur ab eo qui infami graditur via »; et Ecclesiastici decimo lertio: « Sicut communicabit lupus cum agno, sic peccator iusto». Unde Sapientiae secundo; « Dixerunt impii: Circumveniamus iustum, quoniam contrarius est operibus nostris »; et paulo post: « Gravis est nobis etiani ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immulatae sunt viae eius ». Qui enim habent dissimiiitudinefn vitae non de facili habent societatem viae. Et propterea Samaritani, odientes lerusalem, euDti in lerusalem nolebant praestare humanitatem.
- (Vers. 54.). Cum vidissent autem disci- T r 1-11 corrcptionem zeli deoratnati. Circa quam tria introducuntur ab Evangelista, scilicet indignatio reprehensibilis, increpatio rationabilis, informatio rememorabilis. Primum fuit in discipulorum animo, secundum fuit in Domini verbo, tertium fuit in dominico facto.
Primo igitur quantum ad indignationem reprehensibilem in discipuloruin animo dicilur: Cum vidissent autem discipuli eius, lacobus et loannes; vidissent, inquam, istius civitatis crudelilatem, ita ut possent dicere illud Psalmi: « Vidi iniquitatem et contradictionem in civitate »; et iterum: « Zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns». Unde indignatione commoti sunt, quia Dominum, cuius maiestatem in monte viderant cum Moyse et Elia, sic videbant despici in terra. — Propter quod additur: Dixerunt: Domim, vis dicimus, ut ignis descendat de caelo et consumat eos? In quo ostenditur indignationis furor, quo in illos commoti erant, ut vellent perdere de terra. Ideo autem isti duo praecipue hoc dixerunt, quia magni erant honoris Domini zelatores; unde poterat de eis dici illud ad Romanos decimo: « Testimonium illis perhibeo, quia aemulationem quidem Dei habent, sed non secundum scientiam»; sicut duo filii lacob, zelo iniuriae sibi faclae commoli, destruxerunt urbem Sichimorum, sicut dicitur Genesis trigesimo quarto. — Vel ideo hoc dicebant, quia ipsi fuerant cum Domino in
monte, ubi cognoveranl eius maiestatem el viderant Eliae societatem; et ideo similem illi iiltionem volebant facere, iuxta quod dicitur quarti Regum primo S quod « dixit Elias: Si homo Dei sum, descendat ignis de caelo et devoret te et quinquaginta tuos». Et factum est sic.
(Vers. 35.). Secundo vero quantum ad reprehensionem ralionabilem in Domini verbo subditur: El conversus increpavit illos dicens: Nescilis, cuius spiritus estis. Hoc dicit, quia ipsi credebant, se moveri a spiritu rectitudinis; et ipsi movebantur zelo amaritudinis, quod non debebant, sicut dicit lacobus tertio: « Quodsi zelum amarum habetis, et contentiones sunt in cordibus vestris; nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem ». El propterea dicitur primae loannis quarto: « Nohte omni spiritui credere, sed probare spiritus, si ex Deo sint». Spiritus enim Chrisli est spiritus mansueludinis, secundum illud Isaiae sexagesimo primo: « Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me, ad annuntiandum mansuetis misit me »; et quadragesimo secundo: « Ecce, servus meus, suscipiam eum. Dedi spiritum meum super eum. Calamum quassatum non confringet et linum fumigans non exstinguet ». Et hunc spiritum debebant isti habere tanquam boni discipuli et imitatores Magistri.
(Vers. S6.). Et propterea addit: Filius enim hominis non venit animas hominum perdere, sed salvare; quoniam hic adventus non erat iustitiae, sed misericordiae, secundum illud loannis tertio: « Non misit Deus Fihum suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum »; unde ab isto fine nomen accepit, ut diceretur Lesus, secundum illud Matthaei primo: « Vocabis nomen eius lesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum »; et Matthaei vigesimo: « Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis». Et ideo qui spiritum Christi habet non debet expetere vindiclam, sed exhibere patientiam, secundum illud Ambrosii in Glossa ®: « Perfecta, inquit, virtus non habet studium unionis; nec ulla est iracundia, ubi caritatis est plenitudo». Ideo dicitur ad Romanos duodecimo: « Non vosmetipsos defendentes, carissimi, sed date locum irae »..
Terlio quantum ad informationem rememorabilem in Domini facto subditur: Et abierunt in aliud castellum; in quo dedit formam discipulis, ut ante fugiant homines, quam cum eis contendant; iuxta quod dedit forraam discipulis suis Matthaei decimo: « Cum autem persequentur vos in una civitate, fugite in aham». Exemplum aulem huius habemus de Abraham et Lot, Genesis decimo tertio, ubi « dixit Abraham: Ne, quaeso, sit iurgium inter me et te; fratres enim sumus. Si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo ». In quo docuit perfectam mansuetudinem, quae decet Christi servos, secundum illud secundae ad Timotheum secundo: « Servum autem Domini.non oportet litigare, sed mansuetum esse »; unde secundum illud lacobi primo: « Sit omnis. homo tardus ad iram. Ira enim viri iustitiam Dei non operatur». Si enim noluit Dominus maiestatis irasci tantae inhumanitati, quanto minus nos debemus alicti indignari? Et haec potissime mansuetudo reperiri debet in praepositis Ecclesiae; unde Apostolus secundae ad Timotheum quarto: « Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina »; quoniam in Psalmo dicitur: « Supervenit mansuetudo, et corripiemur ». Et Seneca: « Generosus est animus hominis, et facilius ducitur, quam trahatur »; unde ipse dicit, quod rex apum non habet aculeum.
Factum est autem, ambulantibus etc. Post informationem Apostolorum ad normam praesidendi quantum ad humilitatem animi et aequanimitatem zeli hic tertio loco informat eos quantum ad perspicacilalem iudicii; et hoc perexemplum Iesu Christi. Perspicacitas autein iudicii manifestatur in parte ista tripliciter: primo in repulsione duplicium; secundo, advocatione simplicium, ibi: Ait autem ad alterum etc.; tertio vero, redargutione mobilium, ibi: Et alter ait: Sequar te, Domine etc. ACDH etiam hin Gloriosu). Idem I. de Clementia, c. 19:
Crc3i. repulsionem dwplicium introducuntur diio: primum est simulatio simplicitatis, secundum est detCCtlO dupllCltatlS.
(Vers. S7.). Primo igitur quanlum ad simplicitatis simulalionem dicit: Factum estautem, ambulanlibus illis in via, scilicet discipulis ambulantibus cum Domino in via perfeclionis, sicut dicitur de Noe Genesis sexto: « Noe vir iustus atque perfectus cum Deo ambulavit »; et similiter Dominus ad Abraham, Genesis decimrt septimo: « Ambula coram me, et esto perfectus ». De qua via Isaiae trigesimo: « Audies verbum praeceptoris tui. Haec est via bona; ambulate in ea ». — Et quia in hac via frequenter mali simulatione iungi volunt bonis, ideo additur: Dixit quidam ad fesum: Sequar te, quocumque ieris. In quo ostendebat, se habere voluntatem sequendi perfecte, cum tamen aliud in corde haberet, sicut Simon magus, de quo dicitur Actuum octavo, quod « cnm baptizabantur viri et mulieres, tunc Simon et ipse credidit et baptizatus est », malo tamen corde et duplici, sicut ex sequentibus patet. Unde Hieronymus: « Iste hac intentjone volebat sequi lesum, qua Simon magus desiderabat habere potestatem miracula faciendi, ut de miraculis divitias lucraretur». Sed contra Ecclesiastici primo: « Ne accesseris ad illum duplici corde et ne fueris hypocrita in conspectu hominum ». Tales sunt qui magna promittunt et parva faciunt, contra quos Ecclesiastici quarto: « Ne fueris citalus in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis ».
(Vers. 58.). Secundo vero quantum ad dupUcitatis deteclionem adiungitur: Et ait illi Lesus: Vulpes foveas habent, in quibus scilicet latent, et volucres caeli nidos, in quibus pernoctant; Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet; in quo miram ostendit inopiam, quasi dicat, se nolle habere comitem, qui diligat terrena; unde infra decimo quarto: « Qui non renuntiaverit omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus », hoc est imitator perfectus. Unde Chrysostomus: « Respondet Dominus ad mentem eius, quasi dicat: Quid me sequeris propter pecunias, qui vides, non tantum mihi diversorium esse, quantum avibus »? — Simul etiam cum hoc notat eum de ratione exteriori, quae mtelligitur m vulpe, secundum quod infra decimo tertio dicitur de Herode: «Ite, dicite vulpi illi ». Et propterea per vulpes intelliguntur haeretici, quoniam lortuosi et subdoli sunt et ignem habent in caudis, sicut dicitur de vulpibus Samsonis ludicum decimo quinto.
Notat etiam eum de simulatione interiori in volucre, quae alta petit; talis est superbus, dicitur Abdiae primo: « Si exaltatus fueris ut aquila et inter sidera posueris nidum tuum; inde detraham te, dicit Dominus ». — Et propter haec duo ostendit Dominus eius consortium repudiandum, quia, primae ad Corinthios primo, « ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt, destrueret, ut non glorietur omnis caro in conspectu eius». — Et propterea in exemplum imita-,..,, tionis factus est mendicus, luxta illud secundae ad Corinthios octavo: « Factus est pro nobis egenus, ut eius inopia divites essemus »; unde imitatores Christi inopia Christi divites facti sunt. Valde enim dives est qui tantum habet, quantum Rex caeli et terrae. Huiusmodi autem est, qui nihil habet proprietate et totum possidet caritate, sicut illi, secundae ad Corinthios sexto 'S « tanquam nihil habentes et omnia possidentes ». Beatus, qui terrenam foveam commutat in aeternam aulam; « beati autem paupedolositatem vulpis, et humilis contra elationem volucris. Unde Isaiae sexagesimo sexto: « Ad quem autem Vespiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu et trementem sermones meos »? ubi iungit paupertatem simplicitati et humilitati. Unde Auguslinus: « Quid prodest divitias reliquisse, cum miser homo superbior efficitur divitias contemnendo, quam fuerat possidendo »? Nam pauper superbus odiosus 28.) in Matth. n. 2. circa finem. — Inferius pro hoc est C D hic cst, H et talis cst.
2b est Deo et hominibus, secuadum illud Ecclesiastici vigesimo quinto: « Tres species odivit aniraa mea »: « Pauperem superbum » etc.
- (Vers. b.). Ait aulem ad alterum. Post repuisionem duplicium subditur hic advocatio simplicium, circa quam duo introducuntur: primum est vocatio innocenlis; secundum est eruditio ignoranUs.
Primum igitur quantum ad innocentis vocationsm djcitur: Ait autem ad alterum: Sequere me, sicut filius patrem; leremiae tertio: « Patrem vocabis me et post me ingredi non cessabis ». Vel sicut discipulus magistrum, sicut dixit Dominus adolescenti consilium quaerenti Matthaei decimo nono: « Si vis perfectus esse, vade, vende omnia, quae habes, et da pauperibus; et veni et sequere me ». Et hunc discretive vocabat, sicut Petrum, loannis ultimo: « Tu me sequere». — Et signanter alterum dicit, quia alterius erat dispositionis; erat autem simplex et humilis; ad quod designandum adiungit: Jlle autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire et sepelirc patrem meum; in quo apparet puritas, quia non celabat cordis affectum, non refutabat consihura. Unde Isidorus: « Non respuit esse discipulus, sed expleta pietate paterni funeris, vult hberior sequi ». Apparet humilitas, quia mortuo patri impendere volebat obsequium, iuxta illud Ecclesiastici tertio: « Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui se genuerunt, in opere sermone et omni patientia». Ad hoc autem movebat eum obedientia divini praecepti; Exodi vigesimo: « Honora palrem tuum »; movebat etiam clementia animi; sepelire enim mortuum opus est misericordiae, de qua commendatur Tobias, primo: « Cum occideret rex mullos de filiis Israel, Tobias sepeliebat corpora eorum »; movebat etiam consuetudo laudabilis, secundum illud Ecclesiastici trigesimo octavo: « In mortuum produc lacrymas, et quasi dira passus, incipe plorare, et secundum iudicium contege corpus illius et non despicias sepulturam ilhus». Unde apparet, quod non dixit hoc ex carnaUtate, sed ex quadam pietate et humilitate, sicut Eliseus dixit Ehae tertii Regum decimo nono: « Oscuier, oro, patrem meum et matrem meam, et sic sequar te ».
(Vers. 60.). Secundo vero quantum ad ignoranlis eruditionem subditur: Dixitque illi Lesus: Sine, ut morlui sepeliant mortuos suos. In quo prirao erudit eura peccatorum consortium declinare; nam mortui vocantur hic peccatores et infldeles; unde ad Ephesios secundo: « Vos cum essetis mortui in deliciis et peccatis vestris, in quibus ahquando ambulastis ». Talium consortium deserendum est viro sancto, secundum illud Ecclesiastici decimo tertio: « Quae communicatio homini sancto ad canem »? id est ad peccatorera et infideiem. Unde quantumcumque sit coniunctus, tamen deserendus, maxime cum irapedit bonum. Unde Deuteronomii trigesimo tertio: « Qui dixerit patri suo et raatri suae: Nescio vos; et fratribus: Ignoro illos; hi sunt qui custodierunt iudicia tua, o lacob, et legera tuara, o Israel ».
Erudit etiara eum, minora bona pro maioribus postponenda esse; unde Ambrosius docet, « rainora bona pro utilitate raaiorum esse praetermittenda. Maius est enim animas mortuorum praedicando suscitare, quam corpus mortui in terra abscondere ». — Et propterea subdit: Tu autem vade el annuntia regnum Dei; quasi dicat: minus bonura pro raaiori intermitte, iuxta quod dicitur primae ad Timotheum quarto: « Exerce temetipsum ad pietatera. Nam corporalis exercitatio ad modicura utilis est » etc. Ex quo apparet, quod opera pietatis spiritualis omnino secundura sententiam ApostoH et Domini sunt corporahbus operibus anteponenda. Quaravis enim pietatis magnum sit opus sepelire mortuum, et hoc patrem proprium; tamen Christus vult, pro praedicationis officio esse dimittendum. Propter quod dicebant Apostoli Actuum sexto: « Non est aequum, nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis». Quantura enim anima melior est corpore, tantum melius est animam pascere praedicando quam corpus alimenta ministrando; vel maxime, quia plures sunt idonei ad sepulturam praebendam quam ad dandam doctrinam. Unde Apostoli Sine, mortui sepeliant etc. — Superius pro humilitate B ftumanitate.
° Vulgala, quam II et Vat. sequuntur, ei. — Subinde al- Icgatw Eph. 2,1. scq. Vulgata et Vat. po.st mortui omittunl in; cfr. Col. 2, 13.
dicebant Actuum sexto: « Considerare viros. boni testimonii, quos constituamus super hoc opus. Nos autem orationi et ministerio verbi instantes erimus»; quia dicitur infra decimo: « Maria optimam partem elegit »; et ideo Danielis duodecimo: « Qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stellae» etc. — Et nota, quod dicit: Annuniia regnum Dei, volentibus scilicet poenitere; iuxta quod dicebat Christus Malthaei quarto: « Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum caelorum ». Sicut ergo est magnum peccatum, cum indigenli dives non dat eleemosynam; sic maius est, cum sciens non communicat doctrinam; unde Proverbiorum undecimo: « Qui abscondit fi'umenta maledicetur in populis ». Ideo dicit: Nunlia, Don abscondas.
- (Vers. 6i.). Et alter ait: Sequar te etc. Post repulsioncm duplicium et advocationem simpliquam duo mtroducuntur: pnmum est vacillatio voluntatis, secundum est redargutio mobilitatis.
Primo igitur quantum ad voluntatis vaciUationem praemittit: Et alter ait: Sequar te; ecce, voluntas adhaerendi Deo tanquam magistro. Altendebat enim illud dominicum loannis octavo: « Qui sequitur me non ambulat in tenebris »; et Ecclesiastici vigesimo tertio: « Magna gloria est sequi Dominum ». — Sed in hac voluntate fortis non erat; propter quod addit: Sed primum permitte, me ire et nuntiare his qui domi sunt Ex quo apparet, quod adhuc afflciebatur erga suos, contra id quod in Psalmo dicitur: « Obliviscere populum tuum et domum patris tui ». Non erat hic similis Paulo, qui dicebat ad Galatas primo: « Cum placuit ei qui me vocavit per gratiam suam, continuo non acquievi carni et sanguini». Carnales amici spiritualibus consiliis adversantur, et ideo tanquam adversarii sunt dimittendi.
m Ideo Matthaei decimo dicitur: « Non veni pacem mittere, sed gladium. Veni separare hominem adversus patrem »; « et inimici hominis domeslici eius ». Et ideo dicitur in persona boni religiosi leremiae duodecimo: « Reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam». Non talis iste, quia oculum habebat ad domesticos. Huic similes sunt religiosi curiosi de factis consanguineorum; contra quod Beda in Glossa: « Si discipulus Dominum secuturus arguitur, quod domui renuntiare velit; quid fiet illis qui nulla utilitate saepe visitant domos, quas reliquerant »? Tales non atlendunt quod dictum est Abrahae Genesis duodecimo: « Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui et veni in terram, quam monstravero tibi ».
- (Vers. 62.). Secundo vero quantum ad redai-gutionem mobilitatis adiungit: Ail ad illum Lesus: Nemo mitteivs manum suam ad aralrum elc., id est ad divinae perfectionis et praedicationis exercitium, quod recte per aratrum designatur propter culturam et fructum, iuxta illud Osee decimo: « Arabit ludas, et confringet sibi sulcos lacob». — Nemo, inquam, talis existens, ei aspiciens retro, id est ad mundum, aptus est regno Dei, id est ad regnum Dei possidendum; quia, secundum illud secundae ad Timotheum secundo, « nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat, cui se probavit ». — Cuius rei figura praecessit in uxore Lot, quae i, « respiciens post se, versa est in statuam salis »; quia talis homo efficitur inutilis et sterilis. Et ideo dicitur infra decimo septimo: « Qui fuerit in agro non redeat retro. Memores estote uxoris Lot ».
Chapter 10 of 25