Skip to the text

Capitulum XXIII

  1. (Vers. 70.). Tertio quantum ad maliqnita-,.,,..,%.. tem m replicando adiungitur: Dixerunt autem omnes: Tu es ergo Filius Dei? Hoc quasi concludunt et Scilicet ordinaria (ex Beda) in Luc. 22, 66. Post parant tcxtus originalis plura addit.

quaerunt causam, ut, si hoc asserat, reprobent eum tanquam blasphemum, secundum illud loannis quinto: Persequebantur ludaei lesum, « non solum, quia solvebat Sabbatum », sed etiam, quia « Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo ». Quoniam igitur hic verum concludebant, et lameD falsuffl evidens reputabant; ideo Christus nec omnino asserebat nec omnino negabat, sed medio modo respondebat. — Propter quod addit: Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum. Unde Glossa: « Ita responsionem suam temperat, ut dicat verum, et sermo eius calumniae non pateat». Unde loannis decimo ludaeis dicentibus: « De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis te ipsum Deum », Christus respondit per Scripturam: « Nonne in Lege vestra scriplum est: Ego dixi: Dii estis? Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est; vos dicitis, quia blasphemo, quia dixi: Filius Dei sum »? Unde sicut ibi eorum repressit insaniam responsione prudenti, ita et hic; in quo erudit nos Christus, iuxta illud Matthaei septimo: « Nolile sanctum dare canibus, neque proiicere raargaritas ante porcos ». Nam, Proverbiorum nono, « qui erudit derisorem, ipse sibi iniuriam facit»; et post: « Doce iustum, et festinabit accipere ». Unde caeco illuminato quaerenli: « Quis est Filius Dei, ut credam in eum»? respondit: « Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est »; et loannis quarto Samaritanae dicenti, quod Messias veniret, respondit: « Ego sum, qui loquor tecum ».

  1. (Vers. 71.). Quarto quantum ad maligniaudivimus de ore eius. Ex quo apparet eorum perversitas, quia mala intentione quaerebant, videlicet

De accusatione Christi dicuntur duo.

  1. Et surgens omnis multitudo eorum etc. Post descriptam comprehensionem et illusionem hic ter- «ut caperent eum in sermone». Apparet etiam, quod perversilas voluntatis pervertebat iudicium, quia quod Christus dixerat duhie arguebant ipsum asseruisse. Et sic verificatur illud Ecclesiastici undecimo- « Mullae sunt insidiae dolosi. Bona in mala convertens, insidiatur et in electis ponet maculam ». Hoc autem quod innuerat, se Filium Dei esse, reputabant blasphemiam, et ideo tanquam blasphemum reputabant etiam morte dignum; unde Marci decimo quarto: « Summus autera sacerdos, scindens vestimenta sua, ait: Quid adhuc desideramus testes? Audistis blasphemiam, quid vobis videtur »? Et lunc ibi subditur, quod « coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere». — Ex quo potest colligi, quod bis illusio isla facta est ei, scilicet et de nocte et de die. Unde loannis decimo octavo dicitur, quod minister dedit ei alapam in domo.nnae; et alii Evangelistae dicunt, quod illusus fuit in dorao Caiphae, ita ut verificetur illud leremiae vigesirao: « Factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me; quia iam ohm loquor, vociferans iniquitatera, el vastitatem claraito ». Et ideo nunc impletura est illud quod praedixit supra nono: « Oportet, Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis ». Unde et in persona eorum dicitur illud Isaiae quinquagesirao tertio: « Desideravimus despectum eum et novissimum virorum, virum dolorum et scienlem infirmitatem; et quasi absconditus vultus eius et despectus, unde nec reputavimus eura. Et nos putavimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum ». In cuius figura dicitur secundi Regum sexto, quod « Michol, filia Saul, sprevit David subsilientem»; sic et synagoga Chrislum patientem, et ideo perdidit prolem et hereditatem. tio describit accusationem. Et quoniam Christus erat in lerusalem et tunc venerat de finibus Galilaeae, ideo pars ista habet duas. In quarum prima agitur de accusatione Christi coram Pilato, praeside

ludaeae; in secunda vero, de accusatione eius coram Herode, principe Galilaeae, ibi: Pilatus autem audiens Galilaeam etc.

Circa descriptionem accusationis coram Pilato introducuntur quatuor, scilicet accusatio improba, inquisitio recta, excusatio iusta, accusationis aggravatio importuna.

  1. (Vers. 1.). Primo igitur quantum ad accusationem improbam dicit: Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum. Multitudo venit, ut quem ratione superare non poterant, saltem vincerent multitudine; Sapientiae quarto: « Multigena -irnpioram multitudo non erit utilis ». Et ideo periculosum est tali multitudini commisceri; propter quod Ecclesiastici septimo: « Noli peccare in multitudine civitatis nec te immittas in populum », quia, Ecclesiastici vigesimo primo, « stuppa collecta synagoga peccantium, et consummatio illorum flamma ignis ».

  2. (Vers. 2.). Haec autem multitudo convenit ad multipliciter Ciiristum accusandum; unde subdit: Coeperunt autem illum accusare; accusabant eum tanquam eius adversarii; Threnorum tertio: «Audisti opprobria eorum, Domine, omnes cogitationes eorum adversum me. Labia insurgentium in me, Domine ». — Accusant autem eum tanquam peccantem in populum; propter quod subditur: Dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem noslram; subversorem populi vocant viri subversi et subversores, secundum illud Ezechielis secundo: « FiU hominis, increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas; verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est»; et ideo exasperans, quia suum conversorem vocat subversorem. Unde leremiae trigesimo primo: « Converte me, Domine, et convertar »; et Psalmus: « Converte, Domine, captivitatem » etc. — Accusant etiam eum sicut peccantem in principem; unde subditur: Et prohibentem, dari tributa Caesari; et hoc similiter erat falsum. Nam supra vigesimo dixit: « Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo ». — Accusant etiam eum sicut peccantem in Deum, cum additur: Et dicentem, se Christum regem esse. Sed de hoc non erat accusandus, quia erat verum, secundum illud Psal- Vers. 6. mi: « Ego autem conslitutus sum rex ab eo » etc. Sed nec ipsi de hoc ipsum poterant accusare, quia, licet se diceret esse Christum coram discipulis, secundum illud Matthaei decimo sexto: « Vos autem quem me esse dicitis»? tamen hoc tacebat coram ludaeis, ne daret eis occasionem malignandi; unde Matthaei decimo sexto « praecepit discipulis suis, ne cui dicerent, quod ipse esset Christus ». Et propterea ludaeis quaerentibus hoc ad insidiandum et accusandum non respondit simpliciter affirmando, sed medio modo, supra vigesimo secundo: « Vos dicitis, quia ego sum». Ex quo apparet, quod ludaei inique et improbe accusabant Christum.

  3. (Vers. 3.). Secundo quantum ad inquisitionem rectam subditur: Pilatus autem interrogavit eum dicens: Tu es rex ludaeorum? Attendendum, quod licet Christus de tribus accusaretur, Pilatus non quaesivit nisi de uno, quia sciebat, quod alia erant falsa. Nam cum sanctitas et bonitas Chrisli appareret per miracula et eius famam, cum per verba ipsius evidens esset, quod non prohibebat Caesari reddi tributa; solum de tertio dubitavit et de eo quaerit. Unde Glossa: « Pilatus potuit audire quod de tributis dixerat: Reddite quae sunt Caesaris Caesari; et ideo hoc quasi mendacium apertum vilipendens, solum hoc qudd nesciebat, quaesivit ». Et in hoc recte egit, secundum illud lob vigesimo nono: «Causam, quam nesciebam, diligenter investigabam ». — Sed quia nec ipse dignus erat veritatem audire tanquam incredulus, ideo subdit: At ille respondens ait: Tu dicis; unde loannis decimo octavo: « Dixit Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Lesus: Tu dicis, quia rex sum ego ». Sed ideo hoc non affirmabat, quia Pilatus non erat idoneus ad hanc veritatem suscipiendam. Propter quod loannis decimo octavo: « Ego in hoc natus sum, ut testimonium perhibeam veritati; omnis, qui est ex veritate, audit vocem meam. Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad ludaeos ». Ex quo apparet, quod veritatem non veraciter quaesivit, quia, cum quaesiisset, responsionem non exspectavit. Et ideo, nec quid esset veritas, nec ipsam veritatem audire promeruit.

  4. (Vers. 4.). Tertio quantum ad excusationem iustam addit: Ail autem Pilatus ad principes in Luc. 23. n. 1.), Gorranus et Lyranus; Vulgata dare. — Subinde allegatur Luc. 20, 25.

8 Psalm. 2, 6.

sacerdotum et turbas: Nihil invenio causae in hoc homine. Nani de duobus primis causam non inveniebat, quia non quaerebat nec quaerendum iudicaverat; de ultimo vero inveniebat quod Christus ei dixerat, sicut dicitur loannis decirao octavo: « Regnum meum non est de hoc mundo »; et ideo Pilatus nullam culpam inveniebat in eo dignam morte. Nec mirum, quia ipse de se dicit loannis decimo quarto: « Venit princeps mundi huius et in me non habet quidquam ». Unde poterat dicere illud lob decimo tertio: «Scio, si iudicatus fuero, quod iustus inveniat». Ex quo apparet, quod sicut boni iudicis est condemnare peccantes, sic est eius excusare et defendere innocentes, secundum illud Exodi vigesimo tertio: « Insontem et iuslum non interficies, quia adversor impium ».

  1. (Vers. S.). Quarto quantum ad accusationis aggravationem importunam subdit: At illiinvalesccbant dicentes: Commovet populum, docens per universam ludaeam, incipiens a Galilaea usque huc. In quo aggravant accusationem, dum volunt eum notare de seditione, quasi commotor sit totius terrae; sed iniusle eum accusant de commotione, quia non commovebat populum ad sedilionem, sicut Absalom, de quo dicitur secundi Regum decimo quinto: « Cum immolaret victimas, facta est coniuratio valida, populusque concurrens augebatur cum Absalom ». Non commovebat ad transgressionem, sicut faciet antichristus; Apocalypsis decimo tertio: « Admirata est universa terra post bestiam. Et adoraverunt draconem, qui dedit polestatem bestiae ». — Scd commovit ad compunctionem, secundum illud Psalmi: « Commovisti terram et conturbasti eam; sana contritiones eius » etc. Commovit ad exsultationem, sicut dicitur Matthaei vigesimo primo: <f Cum intrasset Lesus lerusalem, commota est universa civitas »; Aggaei secundo: «Modicum, et ego commovebo caelum et terram». Et ratio huius est, quia docebat non seductoria, sed salutaria; unde et Petrus dicebat loannis sexto: « Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes». Hac doctrina Christus docuerat, sicut dicebat loannis septimo: « Si quis volunlatem Dei voluerit facere, cognoscet de doctrina, utruni ex Deo sit ». Et ideo non erat accusandus, sed acceptandus, et maxime a principibus sacerdotum, secundum illud ad Titum primo: « Oportet, episcopum amplectentem esse eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana».

  2. Spirilualiter in hoc, quod Christus incepit a Galilaea, quae interpretatur transmigralio, et pertransiit per ludaeam et venit usque in lerusalem, intelligilur, quod praedicator verus debet hoc ordine praedicare, ut praedicet transmigrationem a statu peccati, confessionem veritatis fidei et quietationem in visione aeternae pacis, ut sic deseratur malum, discernatur verum et diligatur bonum. Et in his clauditur triplex bonum, scilicet venia, gratia et gloria, bonitas, scientia et disciplina, quae petit Propheta in Psalmo: « Bonitatem et disciplinam et scienliara doce me ».

  3. (Vers. 6.). Pilatus autem audiens etc. Post descriptam accusationem coram praeside hic describit ordinem accusalionis coram Herode; ad cuius ordinatara descriptionera quatuor introducuntur, scilicet cautela Pilati subterfugientis, curiositas Herodis interrogantis, improbitas plebi-s accusanlis et stoliditas principis vilipendeniis.

Prirao ergo quantura ad cautelam Pilati subterfugientis dicit: Pilatus autem, audiens Galilaeam, interrogavit, si homo Galilaeus esset. Ideo hoc quaerit, ut subterfugiat iudicare eum, si iudicium eius spectat ad alium. Et ratio eius redditur Matthaei vigesimo septimo: « Sciebat enim Pilatus, quod per invidiam tradidissent eura ». Et ideo subterfugiebat, quia vel oportebat, quod provocaret contra se gentem illam, vel faceret contra iura; unde volebat super alium ponere iudicium.

  1. (Vers. 7.). Ideo subdit: Et ut cognovit, quod de Herodis potestate esset, remisit eumad Herodem, qui et ipse lerosolymis erat illis diebus. Beda: « Ne contra insontem, et quera traditura per invidiam noverat, sententiam dare cogeretur, Herodi audiendum mittit, ut a suo tetrarcha vel absolveretur, vel damnaretur». Unde apparet, quod Pilatus fecit caute, fecit etiam iuste, quia noluit sibi

usurpare quod alieni erat iuris, quia, ad Roraanos decimo tertio, « omnis potestas ordinata est ». Fecit etiam pie, quia credidit, quod Herodes hominem suum ab iniquis deberet accusatoribus liberare, secundum illud Ecclesiastici decinio octavo: « Miseratio hominis circa proximum suum ». Fecit etiam versute, quia voluit super suum adversarium periculosum iudicium devolvere, voluit etiam eius calumniam declinare, voluit etiam ei placere de eo quod nihil sibi constabat. Ex quo apparet illud quod supra decimo sexto dictum est: « FiUi huius saecuh prudeotiores finis lucis in generatione sua sunt ».

  1. (Vers. 8.). Secundo quantum ad curiositatem Herodis interroganlis subdit: Herodes autem, viso Iesu, gavisus est valde, non propter aspectum credulitatis, sicut Abraham, de quo loannis octavo: «Abraham exsultavit, ut videret diem meum; vidit et gavisus est ». — Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, non per affectum caritatis, sicut lob vigesimo tertio: « Quis mihi det, ut inveniam eum et veniam usque ad solium eius »? Talibus enim dicitur supra decimo: « Beati oculi, qui vident quae vos videtis. Amen dico vobis, quod multi reges » etc. Non sic Herodes, sed ex curiositate. — Unde addit: Eo quod audiret muUa de illo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri, per appetitum curiositatis; supra nono: « Audivit Herodes tetrarcha quae fiebant ab eo », « et ait: Quis est hic, de quo audio talia? Et quaerebat videre eum ».

H. (Vers. 9.). Et quia curiositas maxime viget circa visum etauditum, secundum illud Ecclesiastae primo: « Non saturatur oculus visu, neque auris auditu impletur »; ideo addit: Jnterrogabat autem illum multis sermonibus; interrogabat, inquam, non sicut studiosus, sed sicut curiosus; non sicut amator, sed sicut tentator, secundum illud Ecclesiastici decimo tertio: « Ex multa loquela tentabit te et subridens interrogabit le de absconditis tuis ». — Et quia talis non meretur veritatem audire, ideo additur: At ipse nihil illi respondebat. Tacebaf autem Christus in exemplum p7'udentiae; Proverbiorum vigesimo sexto: « Ne respondeas stulto iuxta stultitiam suam». iustum autem est, indignis divina celari; unde Glossa: « Tacuit, quia Herodis increduiitas non merebatur audire divina, et Dominus iactantiam declinabat »; Matthaei septimo: « Nohte sanctum dare canibus neque margaritas spargere ante porcos ». — Item, in exemplum patienliae; lob trigesimo primo: « Si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me, et non magis tacui »; super quo Gregorius: « Boni nec despecti sua aperiunt, cum aliis non prosunt; quod esset se ostendere, non prodesse, ut Lesus Herodi non quaerenti profectum tacuit, et inde passus est, se derideri ». — Item, innocentiae; unde Glossa: « Melior est causa, quae non defenditur et probatur. Susanna tacuit et vicit », sicut dicitur Daniehs decimo terlio. — Item, in exemplum confidentiae; Exodi decimo quarto: « Vos tacebitis, et Dominus pugnabit pro vobis ». — In exemplum obedientiae; Isaiae quinquagesimo tertio: « Sicut agnus coram tondente se obmutescet ». — In exemplum perseveranliae; unde Glossa: « Arabiunt defendi qui tiraent vinci; nec accusatorem tacendo confirmat, sed despicit non refellendo »; unde Threnorum tertio: « Ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona ».

  1. (Vers. 10.). Tertio quantum ad improbitatem plebis accusantis subditur: Stabant autem principes sacerdotum et scribae, comtanter accusantes eum. Haec autem constantia virtus non erat, sed pertinacia, quia non ex amore iuslitiae veniebat, sed ex hvore invidiae. Haec enim est, quae armat cor ad proximum impugnandum; unde Augustinus i: « Cum per omne vitium antiqui hostis virus

humano cordi infundatur, in zelo invidiae per tota viscera serpil. Haec est, qua Cain contra fralrem suum Abel armatur, et filii lacob contra loseph, Babylonii contra Danielem, ludaei contra Christum ». Erat autem in ludaeis invidia cum pertinacia, et ideo accusabant eum conskmter. Nam perseverantia in malo non est vera constantia, sed duritia et pertinacia, sicut magi Pharaonis contra Moysen; unde secundae ad Timotheum tertio: « Querajadmodum autem loannes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem». Unde illi erant imitatores illius draconis, de quo Apocalypsis duodeciino: « Proiectus est accusator fratrum, qui accusabat eos die ac nocte »; et hoc ex invidia. Nam, Sapientiae secundo, « invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum, imitantur autem illum qui sunt ex parte illius ».

  1. (Vers. H.). Quarto quantum ad stoliditadutum veste alba; sprevit, inquam, tanquam impotentem, quia signum non fecit; tanquam ignorantem, quia verbum non respondit; tanquam stolidxm, quia contra accusantes se non defensavit. Nec tantum sprevit, verum etiam et illusit. — Ex quo, ™..,, «..,...„. apparel, quod Christus illusus fuit triphci iliusione, scilicet a ludaeis ex malitia, supra vigesimo secundo; ab Herode ex arrogantia, sicut dicitur hic; a militibus ex ignorantia, sicut loannis decimo nono.

  2. Et attendendum, quod ludaei faciem ve- Herodes induit alba veste, milites cir- 7 t cumdederunt ei purpureum vestimentum. Ex quo apparet, quod Pontifex noster habuerit in sua passione vestimenta pontificalia: amictam scihcet, cura velatus est a ludaeis; albam, cum vestitus est alba veste ab Herode; casulam, cum habuit chlamydem coccineam; et ne quiddesit, habuit et manipulum et stolam et cingulum, dum ligatus est ad columnam; coronam spineam habuit pro ultra et arundinem in manu pro baculo pastorali et pro chirothecis et sandaliis habuit manus et pedes sanguine coopertos. Et haec habentur a praelatis consecrantibus in memoriam dominicae passionis, in cuius memoriale conflcitur Sacramentum altaris.

  3. (Vers. H. 12.). Quia vero Herodes Christum non inveniebat niorte dignum, ideo et ipse recusabat iudicium; ideo subditur: Et remisit ad Pilatum, tanquam ad amicum. Propter quod addit: Et facti sunt amici Herodes et Pilatus ex ipsa die; nam antea inimici erant ad invicem. Ex quo apparet, quod inimicitia respectu boni parit amicitiam inler malos; ideo mali designantur per vulpes Samsonis, quae habent caudas colligatas, quia omnes « conveniunt in unum adversus Dominura et adversus Christum eius ». Et ideo hi duo designant persecutionem duorum populorum contra Christum; unde Glossa: « Sicut Ilerodes et Pilatus, sic ludaei et gentiles, sicut genere et religione, ita mente quoque dissentientes, tamen in Christianis persequendis et fide Christi perimenda consentiunt ».

De Christi condemnatione dicuntur duo.

  1. Pilatus autem, convocatis elc. Postquam descripsit Christi comprehensionem, illusionem et accusationem, hic quarto describit ipsius condemnationem. Et quoniam Christus condemnatus est, ut deduceretur ad patibulum crucis; ideo pars ista habet duas. In quarum prima agitur de condemnatione ipsius ad crucis patibulum; in secunda vero, de deductione eius ad crucifigendum, ibi: Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem. Gondemnatio Cliristi ad oiQoem desoiibitai qnoad qnatnoi.

Describit igitur Evangehsta condemnationem Christi ut iniquam, ut impiam, ut extortam et ut distortam: ut iniquam, propter repugnantiam legis iustitiae; ut impiam, propter repugnantiam consuetudinis piae; ut extortam, propter repugnantiam voluntatis in iudice; ut distortam, propter repugnautiara rationis rectae.

  1. (Vers. 13.). Primo igitur quantum ad insinuandam repugnantiam condemnationis Christi et legis iustitiae dicit; Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum et magistratibus plebis, praemittendo citationem; citandi autera sunt actores ad audiendam senlentiam, qua reus debet absdvi, vel

condemnari, quia, ut dicitur Actuum vigesimo quinto, « non est consuetudo Romanis damnare aliquem hominem, priusquam is qui accnsatur, praesentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina ». Ideo secundum iuris ordinem ante lationem sententiae necesse est praecedere partium convocationem, quibus convocatis, procedendum est.

  1. (Vers. 14). Ideo subditur: Dixit ad illos: ObtuUsUs mihi hunc hominem quasi avertentem populum., recolendo accusationem; unde loannis decimo octavo: « Nisi esset hic malefactor, non tradidissemus eum tibi ».

  2. (Vers. 14. 15.). Et post accusationem sequitur inquisitio, ideo subdit: Et ecce, ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his, in quibus eum accusatis. Sed neque Herodes. Nam remisi vos ad illum, et ecce, nihil dignum morte actum est ei, ostendendo eius innocentiam, quam ostendit per examinationem propriam et alienam. Unde Glossa: « Pilatus fatetur, nec se nec Herodem ahquid in occidendo, vel iliudendo Christo invenisse ». Nam et recte illi competit illud Psalmi: « Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas».

  3. (Vers. 16.). Et quia talem iniquum est condcmnari, ideo subdit: Emendatum ergo illum dimittam, praedicendo aequam sententiam; haec enim sententia erat ferenda secundum iuslitiam, ex quo accusabatur innocens; sed Pilatus hoc non audebat facere, sed quaerebat assensum partis adversae, ostendens, quod non poterat daranari iuste; ne tamen possent conqueri de remissione iudicis, offert punitionem accusati in hoc quod dicit, se emendatum, id est flagellatum, dimittere velle. Unde Glossa: « Flagris et iudibriis, quantum iubetis, afliciam, dummodo ne sitiatis innoxium sanguinem »; ex quo apparet repugnanlia condemnationis et legis iustitiae.

  4. (Vers. 17.). Secundo quantum ad repugnantiam condemnationis et consuetudinis piae subiungit: Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. Haec autem necessitas non manabat ex imperiali iure, sed ex consuetudine; unde Rabanus: « Non imperialis legis sanctione, sed annua gentis, cui per talia placere gaudebat, devictus consuetudine ». Haec autem consueludo erat in die festo paschae in memoriam liberationis populi de Aegyptiaca servitute; unde loannis decimo octavo dicitur, quod « dixit Pilatus: Est autem consuetudo vobis, ut unum dimiltam vobis in pascha; vultis ergo, ut diraittam vobis regem ludaeorura »? daeorum in Christo; et ideo addit: Exclamavit autem simul universa turba, dicens: Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam. Hoc autem petiit turba ad suggestionem principum et scribarum; unde Marci decimo quinto: « Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis ». Et in hoc apparet eorum crudelilas, quia piissimo Domino praetulerunt irapiissimum homicidam.

  5. (Vers. 19.). Ideo subdit: Qui era p/-ojote?- seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem, et ita erat seditiosus et homicida, insuper et latro, sicut dicitur loannis decimo octavo: « Erat autem Barabbas latro ». Ex quo apparet ludaeorum perversitas, quia Salvatori praetulerunt seditiosura, benefactori furem et auctori vitae praetulerunt vitara homicidae; unde Actuum tertio: « Vos sanctura et iustura negastis et petistis, virum homicidam donari vobis; auctorem vero vitae interfecistis ». Et haec fuit summa impietas, vitam reddere destructori et auferre vitara fonti totius vitae; unde Glossa: « Qui pro Iesu latronera, pro Salvatore interfectorem, pro dalore vitae ademptorem elegerunt merito salutera perdiderunt et vitam ». tur Scripturae, absolvit quidem iudicio, quem tanien crucifigit mysterio.

  6. (Vers. 20.). Tertio quantum ad repugnantiam condemnationis et voluntatis in iudice subdit: Iterum autem Pilatus locutus est ad illos, volens dimittere lesum; ex quo non valebat pietas, non valebat aequitas, tandem veniebat auctoritas et voluntas. Hoc autem volebat Pilatus, tum quia durum erat sibi, tantum virum morti tradere sine causa; tum etiam, quia dissuadebat uxor sua; unde Matthaei vigesimo septimo: « Sedente Pilato pro tribunali, misit ad eum uxor eius, dicens: Nihil tibi et iusto illi ». Haec aulem voluntas Pilali non erat plena, sed pigra, secundum illud Proverbiorum decimo ter-: « Vult et non vult piger »; quia non volebat facere contra turbam, cuius voluntas erat contraria.

  7. (Vers. 21.). Ideo subditur: At illi succlam,abant dicentes: Crucifige, crucifige eum; ubi ostenditur perversa ludaeorum voluntas in hoc, quod clamose quaerunt; unde sibi competit illud Isaiae quinto: « Exspectavi, ut faceret iudicium, et ecce, iniquitas; et iustitiam, et ecce, clamor ». Pro istius multitudinis clamore dicitur Isaiae decimo septimo: « Multitudo populorum multorum ut multitudo maris sonantis, et tumultus turbarum sicut sonitus aqua- « Magna crudelitas non solum occidere, sed etiam cruciflgere quaerunt, tit, pedibus et manibus ad lignum confixis, morte vexaretur producta », nec tantum producta, verum etiam acerba, secundum illud Psalmi: « Foderunt manus meas et pedes meos »; nec tantum acerba, verum etiam ignominiosa; Sapientiae secundo: « Morte turpissima condemnemus eum »; unde illum tanquam maledictum poenae maledictionis volebant subiicere, quia, Deuteronomii vigesimo primo, « maledictus a Deo qui pendet iu ligno ». Sed hoc non fuit sine divina dispositione, secundum illud ad Galatas tertio: « Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum »; sed impii hoc ex crudelitate et iracundia postulabant. Pro his duobus, scilicet clamore et crudelitate, dicitur leremiae duodecimo: « Facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva; dedit contra me vocem »; et iterum in Psalmo: « Quoniam circumdederunt me canes multi, consilium malignantium obsedit me ».

  8. (Vers. 22.). Quarto quantum ad tiam condemnationis el rationis rectae subiungitur: ille aulem tertio dixit ad ilbs: Quid enim maii fecit iste? Nullam causam mortis invmio in eo. Ex quo enim nuUa erat in eo causa mortis, interficere eum erat contra dictamen rationis rectae. — Et quia menti invidae non sufficit ratio sine punitione, ideo addit: Corripiam ergo illum et dimittam. Nec tantum hoc dixit verbo, verum etiam fecit facto, secundum illud loannis decimo nono 'o: « Tunc apprehendit Pilatus lesum et nageilavit». Unde Glossa: « Hanc correptionem deridendo et flagellando nefandorum desideriis exhibuit, ne usque ad cruciflgendum saevirent ».

  9. (Vers. 23.). Et quia perversum cor nec ratione inducitur nec flectitur pietate, ideo At illi instabant vocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et invalescebant voces eorum. Ex quo apparet, quod victi vivacitate rationis rectae, convertunt se ad preces; unde Glossa: «Ad preces se convertunt, ut quod criminando vel etiam ratiocinando nequiverant iam postulando et vociferando perflciant ». Unde et loannis decimo nono: « Exiit ergo iterum Pilatus foras et dixit: Ecce, adduco vobis eum foras, ut cognoscatis, quia in eo nullam invenio causam; et dixit eis: Ecce homo. Cum ergo vidissent eum pontiflces et ministri, clamabant dicentes: Crucifige, crucifige eum ». — Ex praedictis igitur colligitur, quod mors Christi principalius imputatur ludaeis quam Pilato; unde loannis decimo nono Dominus dicit: « Qui me tradidit tibi maius peccatum habet». Nam ludaei semper institerunt ad eius mortem, sed Pilatus visus est subterfugere septem modis, scilicet mutatione fori, allegatione innocentiae, oblatione misericordiae, ostensione voluntatis suae, declaratione, quod hoc esset contra rationem, inflictione poenae, et tandem refusione culpae in ludaicam plebem; unde Matlhaei vigesimo septimo: « Pilatus accepta aqua lavit manus coram populo, dicens:

° Vers. 8, post quem Ps. 21, 17.

° Codd. CDH eos, qui eliam subinde omittunt isle.

Innocens ego sum a sanguine iusti huius; vos videritis. Et respondens universus populus dixit: Sanguis eius super nos et super filios nostros ».

  1. (Vers. 24.). Sed licet tot modis vellet eum liberare, tamen prae limore defecit in fine et decli-.,......,., navit contra dictamen iustitiae, misencordiae, voluntatis suae et rationis rectae ad perversam populi voluntatem; ideo addit: Et Pilatus adiudicavit, fieri petitionem eorum; et hoc contra illud Exodi vigesimo tertio: « Non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies ».

  2. (Vers. 25.). Deviavit autem Pilatus distortam senlentiam dando in absolvendo malum.; ideo dicit: Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant; et quantum ad condemnationem viri iusti; et ideo addit: lesum vero tradidit voluntati eorum. — Ratio aulem, quare Pilatus fuit inflexus ad hanc sententiam iniquissimam, fuit inordinatus amor complacentiae populi, quae retrahit a veritate; ideo ad Galatas primo: « Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem »; fuit etiam timor, ne incurreret offensam Caesaris; unde loannis decimo nono: « Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris »; et subditur ibi, quod « Pilatus, cura audisset hunc sermonem, magis timuit », et tunc «sedit pro tribunali » et malam sententiam tulit; propter quod Proverbiorum vigesimo nono dicitur: « Qui tiraet hominem cito corruet ». Dednotio Christi ad craciflgendam describitai qaoad qaataor.

  3. (Vers. 26.). Et cum ducerent eum etc. Post descriptam condemnationera Christi hic describit deductionem condemnati; circa quam describendam quatuor introducuntur, scilicet deductio Christi ad patibulum, lamentatio mulierum, reprehensio lamentantium et praenuntiatio imminentium calamitatum.

Primo igitur quantum ad deductionem Christi ad patibulum dicit: Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem, venientem de villa, et imposuerunt ei crucem portare post lesum. — Sed contrarium huius videtur dici loannis decimo nono, ubi dicitur: « Susceperunt lesum et eduxerunt eum. Et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum ». — Verumtamen non est contrarietas, quia utrumque fuit, sed quod tacet Lucas exprimit loannes. Unde Glossa: « Primo Dorainus portavit crucem, sed postea Simoni imposita est, quem exeuntes obviam habuerunt». — Hoc autem diligenter exprimit Lucas propter my-....„....... slerium significationis. Simon iste ratione et gentis, quia erat de Cyrene, designat obedientiam populi gentilis ad ferendam crucem post Christum. Unde Glossa: « Quia Simon non Israelita, sed Cyrenaeus erat, per eum gentiles designantur », qui portant crucem, cum popuU gentium, paganis ritibus relictis, obedienter amplectuntur vestigia dominicae passionis. Et talibus loquitur Petrus primae Petri secundo: « Christus passus est pro nobis, vobis rehnquens exemplum» etc; et talibus Paulus ad'Hebraeos ultimo: « Christus extra portam passus est. Exeamus ergo ad eum extra castra, iraproperium eius portantes ». — Quia vero Simon iste angariatus fuit crucem portare, sicut dicitur Marci decimo quinto: « Angariaverunt praetereuntem Simonem Cyrenaeum»; ideo ratione angariae designat hypocritas, qui crucem portant pro laude humana; unde Gregorius: « Simon, qui portat crucem in angaria, ipse est, qui laborat pro laude humana; subdunt enira homines huic labori quem non cogit timor vel dilectio Dei ». Vel designat accidiosos, qui crucem portant cum murmure, poena et violentia. Contra huiusmodi Bernardus: « Vae, portantibus crucem, non sicut Salvator, suam, sed sicut ille Cyrenaeus, alienam»! Quocontra supra nono: « Si quis vult post me venire, abneget semetipsum

  1. Cfr. S. Boiiav., Comment. in loan. c. 19. n. 40, ubi etiani senlentia Augustini hac de re anerlur.

et tollat crucem suam quotidie » etc.; quia omni die debet in nobis amor faciendae poenitentiae innovari.

  1. (Vers. 27.). Secundo quantum ad lamentationem muUerum concomitantium subditur: Sequebatur autem illum mulla turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabantur eum. Turba quidem sequebatur ex admiratione, sed mulieres ex miseratione; unde Glossa: « Mali sequuntur, ut morientem iaeti aspiciant, mulieres, ut quem vivere desiderabant moriturum, morientem et mortuum plorarent ». Unde et post mortem dicitur de Magdalena loannis vigesimo: « Maria stabat ad monumentum foris plorans ». Haec autem lamentatio fiebat de Chrislo a mulieribus, non a viris, non quia mulieres essent in amore Christi ferventiores seu stabihores, sed quia magis sunt naturaliter ad lacrymas pronae et magis compassivae naturae, sicut de Anna dicitur Tobiae decimo: « Flebat igitur mater eius irremediabilibus lacrymis »; et de Anna, matre Samuelis, primi Regum primo: « Cum esset amara animo, oravit Dominum, flens largiter» etc; et quia poterant hoc facere magis secure. Unde Glossa: « Non ideo inducitur solus mulierum ploratus, quin et viri*dolerent, sed quia femineus sexus quasi contemptibilior iiberius poterat, praesentibus principibus sacerdotum, quid contra eos sentiret, ostentare ». Unde potest dici illud Isaiae trigesimo secundo 5: « Accingite lumbos vestros, super ubera vestra plangite, super regione desiderabili »; vere desiderabilis erat iste super omnes reges universae terrae. Et ideo hic planctus et haec lamentatio designari potuit per lamentationem factam super losiam, secundum illud secundi Paralipomenon trigesimo quinto: « Universus luda et lerusalem luxerunt losiam. leremias autem maxime, cuius omnes cantores atque cantatrices lamentationes super losiam replicant». Huiusmodi autem lamentationes magnae factae et praedictae fuerunt pro Salvatore, et ideo leguntur in eius passione. Simul deplangitur mors Christi et ruina lerusalem; unde in oratione leremiae: « Defecit gaudium cordis nostri, versus est in luctum chorus noster. Cecidit corona capitis nostri; vae nobisl quia peccavimus. Propterea factum est moestum cor nostrum, ideo obcaecati sunt oculi nostri ».

  2. (Vers. 28.). Tertio quantum ad reprehensionem lamentantium adiungit: Conversus Lesus ad illas dixit: Filiae lerusakm, nolite flere super me. Prohibet autem huiusmodi mulieres a fletu, non quia male facerent Christo compatiendo, cum dicat vir pius et sanctus lob trigesimo: «Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi »; unde et sanctus David in figura dicebat secundi Regum primo: « Doleo super te, frater mi lonatha, decore nimis et amabilis super amorem muherum ». Unde et Chrislo pauperi, afflicto et amabili et pulcherrimo compatiendum est affectu piissimo, secundum illud Zachariae duodecimo: « Aspicient ad me, quem confixerunt, et plangent eum planctu quasi super unigenitum et dolebunt super eum, sicut doleri solet in morte priniogeniti ». Non ergo hoc arguitur a Christo, sed quia contristabantur ex mnlis deiectione; contra quod primae ad Thessalonicenses quarto: « Non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent; si enim credimus » etc; unde Glossa: « Ne lameotemini me moriturum, cuius cito resurrectio mortem solvere polest, cuius mors mortem et ipsum mortis auctorem destruet »; quia etiam contristabantur carnali quadam affectione, scilicet de subtractione faciei desideratae, sicut dixit discipulis loannis decimo sexto: « Plorabitis et flebitis vos » etc; quia etiam sic flebant de Christo, quasi moreretur pro se, non pro humana transgressione. Unde Glossa: « Tristabantur de vita mortali, quae morte finienda erat, non de caecis, qui medicura occidebant ».

  3. Quandocumque autem passionem Christi recolimus, debemus flere non pro ipso, qui iam glorificatus est, sed habito respectu ad peccatum nostrum; ideo subdit: Sed super vos ipsas flere et super filios vestros. Non negat igitur, quin flendum sit, sed quod consideratio flentis debet redire super scelus generis humani, pro cuius transgressione Christus mortuus fuit. Quoniam igitur Christus mortuus est pro peccatis nostris, ideo dies passionis suae debet cum multis lacrymis celebrari; unde dicitur Threnorum primo: « Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquam, quia longe factus est a me consolator convertens animam meam; facti sunt filii

mei perditi, quoniam invaluit inimicus». Secus auteni est de aliis Sanctis, ut de Petro et Paulo, qui raortui sunt ad profectum virtutis et palmara martyrii obtineudam. Flere ergo omnis Christianus debet super se et humano genere, quia causa fmt mterfectionis Domini sui. Ideo leremiae nono: « Quis dabit capiti meo aquam et oculis raeis fontem lacrymarum? Et plorabo interfectos filiae populi mei». Ex huius mortis spiritualis memoratione flendum est, quamdiu sumus in Babylone tanquam in valle lacrymarum et fletuura; unde Psalmus- « Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, dum recordaremur tui, Sion ». Flere etiam debet omnis, quia tantam et tam nobilera pietatem non recognoscat multitudo hominum; Threnorum secundo: « Deduc quasi torrentem lacrymas per diem et noctem, non des requiem tibi ». Flere etiam debet, quia ex hoc praeparatur ad aeternam calamilatem; propter quod super eos flevit Lesus; supra decimo nono; « Videns civitatem, flevit super illam, dicens: Quia si cognovisses et tu »; et Threnorum secundo: « Defecerunt prae lacryrais oculi mei, conturbata sunt viscera mea; eflusura est in terra iecur meura super contritione filiae populi mei ».

  1. (Vers. 29.). Quarto quantura ad praedictioimminentium calamitatum subiungit: Quo-...? k ri niam ecce, vement dies, m quibus aicent: Beatae steriles et ventres, qui non genuerunt, et ubera, quae non lactaverunt. Et hoc potest referri ad destructionem lerusalem, ratione cuius praeraittitur supra vigesimo primo®: « Vae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus»! et iterum eodem infra: « Erit pressura et ira magna populo huic, et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes». — Vel melius referlur ad iudicium finale, ex cuius consideratione debet homo flere super se et super aUos peccatores, ne oporteat plangere in adventu ipsius, secundum illud Matthaei vigesirao quarto: « Apparebit signum Filii horainis in caelo, et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium horainis sedentem » etc.

  2. (Vers. 30.). Et huic intellectui magis consonat quod sequitur: Tunc incipient dicere mon-, tibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos. Hoc erit in apparitione iudicis, secundum illud Apo- Vers. I. — Superiiis pro Flere ergo A C D Flere similiter igilur. calypsis sexto: « Absconderunt se in spelimcis et in petris montium et dicunt raontibus etpetris:Cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira Agni, quoniam venit dies magnus irae ipsorura ». Et simihter Isaiae secundo: « Ingredientur scissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram » etc. suae passionis, cum subdit: Quia, si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? quasi dicat: si succiditur arbor viva et fructuosa et speciosa, quid ergo fiet de arida et infructuosa? Est autem Christus lignum viride, quia vivum; unde Proverbiorum tertio: « Lignum vitae est his qui apprehenderunt eam », dicitur de Sapientia; et ideo designatur per lignum vitae, de quo Genesis secundo: « Produxit Deus de humo orane lignura pulcrura visu et ad vescendum suave et lignum vitae in medio paradisi ». Quia etiara fructuosum; Apocalypsis vigesimo secundo: « Ex utraque parte fluminis lignum vitae afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum ». Quia virtuosum; Apocalypsis vigesimo secundo: « Folia hgni ad sanitatem gentium » etc. — Econtra homo peccator est lignum aridum, quia caret vita gratiae, /rMCiw iustitiae et virlute constantiae; propter quod Ecclesiastici sexto dicitur peccatori: « Non te extoiias in cogitatione animae tuae, ne forte elidatur tua per stultitiam, et folia tua comedat et tuos perdat, et relinquaris velut lignum aridum in eremo ». Si ergo summus plantator lignorum paradisi propter peccatum sic crudeiem raortem permisit pati lignum vitae et voluptatis, quid ergo faciet de lignis aridis et spinosis? Unde Glossa: « Si ego, qui peccatura non feci, qui lignum vitae appellor raerito, duodenos fructus gratiae per singulos menses affero, sine igne passionis de mundo non exeo, quae tormenta manent illos qui fructibus sunt vacui, insuper et lignum vitae flammis dare non tiraent »? Et ideo Proverbiorura undecimo ®: « Si iustus in terra recipit, quanto raagis impius et peccator »! et primae Petri quarto: « Tempus est, ut incipiat

iudicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum qui non credituri sunt Evangelio»?

De crucifixione Christi dicuntur duo.

  1. Ducehantur autem et alii duo etc. Post descriptam Christi comprehensionem, illusionem, accusationem et condemnationem hic quinto loco describit eius crucifixionem; quam describit dupliciter, scilicet ex parte conditionum aggravantium et ex parte circumadiacentium, ibi: Eral aulem et superscriptio scripta etc.

Circa descriptionem conditionum aggravantium sex introducuntur, scihcet inhonestas consortii, atrocitas supplicii, benignitas crucifixi, rapacitas militum crucifigentium, malignitas principum insultantium et crudelitas irridentium crucifixorum.

  1. (Vers. 32.). Primo igitur quantum ad inkonsstatem consortH dicit: Ducebantur autem et,..,. „ <,- alii duo nequam cum eo, ut mterficerentur; alu duo scihcet, qui erant nequam, ut ex iniquitate illorum cum Christo interfectorum praetenderent, quod Christus ut reprobus patiebatur; sed hoc Dominus praeordinavit fieri, secundum illud Isaiae quinquagesimo tertio: « Cum sceleratis reputatus est »; tum propter exemplum humilitatis, ratione cuius dicitur in Psalmo: « Ego autem sum vermis et non homo, opprobrium hominum et abiectio plebis»; et Isaiae quinquagesimo tertio: « Desideraviruus euffl novissimum virorum »; tum propter mysterium significationis. Nam per duos latrones secundum allegoriam intelliguntur populi, inter quos et pro quibus et a quibus passus est, unus ludaeo- Cfr. supra c. 22. n. 59. rum et alter gentium, qui recte latrones dicuntur, quia utrique Deo per superbiam in Adam voluerunt praeripere dignitatem propriam; unde super istud ad Phihppenses secundo: « Non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo », dicit Glossa: « Adam et Eva voluerunt rapere Divinitatem et amiserunt felicitatem ». Et propter hoc datum fuit signum circumcisionis in remedium quod esset quasi cauterium latronum; ut per illam a poena latrocinii iiberemur. Sed populus ludaicus tanquam lalro sinisler adhuc blasphemat, gentilis autem confitetur et orat. — Secundum Augustinum autem per duos latrones signatur totum genus humanum in cruce tribulationis et miseriae praesentis affixum; sed altera pars a dextris, ut illi qui pro caelesti gloria, altera a sinistris, ut iUi qui pro temporali gloria patiuntur. Et de hoc Ambrosius: « Exsecrabilis in facto impietas ludaeorum, quae quasi latronem affigit cruci omnium Redemptorem; bonus tamen in mysterio latro, qui insidiatus est diabolo, ut vasa eius auferret». Ideo lob quadragesimo: « In oculis eius quasi hamo capiet eum »; propter quod Dominus comparat se furi supra duodecimo: « Si sciret paterfamilias, qua hora fur venturus esset » etc.

  2. (Vers. 33.). Secundo quantum ad alrocilatem supplicii subditur: Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum. Locus iste vocatur Calvariae, ut dicunt quidam, quia ibi iacebat Adam, et ibi erat caivaria capitis eius; et hoc videtur dicere Ambrosius super Epistolam ad Romanos. Sed hoc non dicit Ambrosius doctor, sed Ambrosius,dopertus. Nam, sicut Serm. 218. (alias 76. de Diversis) e. 4. n. 4: Quod duo cum illo ab ulroque latere crucifixi sunt ostendit, alios sibi dextros, alios sinistros esse passuros; dextros, de quibus dicitur [Matth. 5, 10.]: Beati, qui persecutionem patiuutiir propler: iustit.iam; sinistros auteni, de quibus dicitur [I. Cor. 13, 3.]: Et si tradidero corpus meum, ut ardeani, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.

° Libr. X. in Luc. 23. n. 123; sententia exhibetur verbis Glossae ordinariae in Luc. 23, 33. In fine respicitur Matth. I 2, 29; cfr. Marc. 3, 27. — Pro Et de hoc Ambrosius Vat. Et in hoc.

dicit Hieronymus S Adam sepultus est in Hebron, quemadmodum dicitur losue decimo quarto. Dicitur ergo locus Calvariae, quia ibi continebantur calvariae damnatorum, qui ibi decoUabantur et suspendebantur. Erat autem hic locus extra civitatem, quia consuetudo haec inolevit ab antiquo, ut malefici extra castra occiderenlur; Levitici vigesimo quarto: « Educ blasphemum extra castra, et lapidet eum omnispopulus ». Quod fiebat propter spectaculum, sed nunc fuit propter mysterium, ut significetur, quod his qui erant extra lerusalem, profuit passio Christi; unde ad Hebraeos ultimo: « Lesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus cst ». Fuit autem ista eductio praefigurata in eductione Abel, Genesis quarto;in educlione Isaac, Genesis vigesimo secundo; in eductione loseph, Genesis trigesinio septimo; in egressione David de lerusalem, secundi Regum decimo quinto. In hoc igitur loco poenarum acerbissima poena crucis crucifixus est, secundum illud Zachariae duodecimo: «.spicient ad me, quem confixerunt »; et Malachiae tertio: « Si afBget homo Deum, quia vos configitis me »? — Tunc impleta est fisura de serpente suspenso in palo, Numerorum vigesimo primo; tunc jjpjgjjj ggj j]j Deuteronomii vigesimo octavo: « Erit vita tua quasi pendens ante te». Tunc impleta est prophetia David: « Foderunt manus meas et pedes meos»; tunc impleta est prophetia leremiae undecimo: « Mittamus lignum in panem eius »; et illud DanieUs nono: « Et post hebdomadas sexaginta duas occidetur Chrislus »; tunc et prophetia Zachariae decimo tertio: « Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum»? tunc et illud Isaiae quinquagesimo tertio: « Sicut ovis ad occisionem ducetur ». Tunc impleta sunt omnia praedicta de passione Christi; unde supra decimo octavo: «Con- Hebraei dispulant, sepultiiram. Congniebal quippe, ut ibi vitae nostrae primitiae locarentur, ubi fuerant mortis exordia ». Posteriorem explicationem insinuant etiam Origen., Comment. Scries in Matth. 27, 32. n. 126; Epiphan. I. adversus Ilaeres. haeres. 46. n. 5; Chrysost., Homil. 85. (alias 84.) in loan. n. 1; Tertull., II. Carminum contra Marcionem (append. 1.) c. 4. circa finem; August., Serm. 6. (in append. alias 71. de Tempore) n. S. — Quis fuerit sic dictus Ambrosiaster, non constat.

1 Libr. IV. Comment. in Matth. 27, 33. et 38. III. Comment. in Epist. ad Eph. 5, 14. — Sequitur losue 14, 15: Nomen llcbron ante vocabatur Cariath Arbe; Adam maximus ibi inter Enacim situs cst. Cfr. Ilieron., Lib. de Situ et nominib. jocor. Ilebraic. de Gen. sub nominc Arboc... id est quatuor, eo quod ibi trcs Patriarchae, Abraham, Isaac et lacob, sepulti sunt ct Adam maximus, ut in Iesu libro scriptum est; licet eum quidam positum in loco Calvariae suspiccntur. Epist. 108. (alias 27.) n. 11. nolat, quod « plerique Caleb quartum putent, cuius ex latere memoria monstratur ». In nota adiecta Maurini insinuant: Quae tamen [vcrba losue 14, 15: Adam maximus etc.] non Adanmm protoparentcm hotant, sed aTcXto? [i. c. simpliciter] hominem (qui Adam Ilebraice dicitur) praegrandtm et celeberrimum etc. Cfr. tom. VI. pag. 495, nota 10. summabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de FiUo hominis

  1. Haec autem erat poena latronum; ideo addit: Et latrones, unum a dextris et alterum a sinistris; quod factum est non solum in opprobrium, verum etiam Deo disponente, in nostrum documentum. Nam per duos latrones intelUguntur caro et mundus, qui sunt cruciflgendi, ad hoc quod spiritus noster in cruce Domino offeratur, sicut Lesus. Crucifigenda est caro sicut dexter latro, secundura iUud ad Galatas quinto: « Qui aulem sunt Christi carnem suam crucifixerunt » etc; mundus ut latro sinister; ad Galatas uUimo: «Mihi mundus cruciflxus est, et ego mundo ». Et tunc spiritus in medio crucifigitur cum Christo, ut dicat cum Apostolo ad Galatas secundo: « Christo conflxus sum cruci. Vivo autem, iam non ego, vivit vero in me Christus». — Est autem crux carnis rigor discipUnae, — Crux autem, qua mundus crucifigitur, esl paupertas spiritus, cuius quatuor sunt brachla, sciUcet contemptus gloriae, pecuniae, patriae et parentelae. — Crux spiritus est fervor devotionis, cuiu etiam quatuor sunt brachia, sciUcet spes et amor, timor et dolor: spes sursum, timor deorsum, amor a dextris el dolor a sinistris. Et de his ad Ephesios tertio: « In caritate radicati et fundati, ut possitis comprehendere » etc.

  2. (Vers. 34.). Tertio quantum ad benignitdtem Crucifixi subiungit: Lesus autem dicebat: Pater, dimitte eis, quia nesciunt, quid faciunt; in quo impletur illud Isaiae quinquagesimo tertio: « Ipse peccata multorum tunt et pro transgressoribus rogavit ». OraUo autem huiusraodi fuit in reraedium, quia etiam suis cruciflxoribus profuit passio per ibi crucifixus est Dominus, ut, ubi prius arca damnatorum, erigerentur vexilla martyrii.

orationem suam. Unde Actuura secundo legitur, quod conversi sunt uno die tria millia, et alio quinque millia, Actuum quarto, quia, ut dicitur ad Hebraeos quinto, « exauditus est in omnibus pro sua reverentia ». Unde etiam in hoc apparuit, quod fuit pontifex pius et misericors, ofTerendo se et interpellando pro populi salute. Et propter hoc Lucas solus, qui specialiter agit de Christi sacerdotio, hanc orationem describit et narrat; unde Beda: « Quia Lucas sacerdotium Christi describere disposuit, recte Dominus apud eum pro persecutoribus iure sacerdotis intercedit ». Et hoc praefiguratur Numerorum decimo sexto in Aaron, oranle pro populo insurgente contra ipsum; de quo ibidem dicitur, quod « stans Aaron inter mortuos et viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit». Unde et Sapientiae decimo octavo: « Properans homo sine querela deprecari pro populo, proferens servitutis suae scutum orationem, et per incensum deprecationem allegans, restitit irae ». Et propler hoc Christus dedit exemplum omnibus pontificibus et etiam omnibus Christianis, qui sunt « regale sacer'dotium », et maxime perfectis orare pro persequentibus, secundum illud Matthaei quinto: « Orate pro persequentibus et calumnianlibus vos », sicut fecit Christus et protomartyr Stephanus; Actuum septimo: « Ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit».

  1. Quarto quantum ad rapacitatem militum crucifigentium adiungitur: Dividentes vero vestimenta eius, miserunt sortes; quod expressius dicitur loannis decimo nono: «Mihtes, cum crucifixissent eum, acceperunt veslimenta eius et fecerunt quatuor partes, unicuique militum partem, et tunicam »; et post subditur de tunica inconsutih, quod sortem miserunt, cuius esset. Hoc autem factum est, ut dicit loannes, ad complementum prophetiae; nam Propheta David in Psalmo dicit: « Diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem». Et in hoc apparuit rapacitas mihtum, qui Christum pro sua rapacitate nudaverunt. Et ideo passio Christi signanter significatur per Noe, de quo Genesis nono dicitur, quod « bibens vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo ». Per divisionem aulem lianc vestrum in quatuor partes intelhgitur diffusio Ecclesiae in quatuor partes mundi; unde Beda: « Quadripartita vestis signat Ecclesiam in toto orbe, qui quatuor partibus constat, diffusam. Tunica sortita omnium partium signat unitatem, quae caritatis vinculo continetur ». Per missionem autem fortis intelligitur collatio gratiae, quae non pro humana distributione, sed potius pro divina dispositione datur, quia, Proverbiorum decirao sexto, « sortes raittuntur in sinum, sed a Domino temperantur »; et Actuum primo: « Tu, Domine, qui corda nosti omnium, ostende, quem elegeris ». « Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam ».

  2. (Vers. 3o.). Quinlo quantum ad rnalignitatem principum insultantium subiungit: Et stabat populus exspeclans, et deridebant eum principes cum eis, et sic impletum est ilkid Psalmi: « Omnes videntes me deriserunt me, loculi sunt labiis et moverunt caput »; et lob duodecimo: « Deridetur iusti simpHcitas. Lampas conterapta apud cogitationes divitura », scihcet principum sacerdotum. Huius figura praecessit in Cham; Genesis nono: « Cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda patris esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras ». Sic et isti videntes Christi infirmitatem insultabant. — Unde et subditur: Dicentes: A lios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus. Sapientiae secundo: « Tentemus quae ventura sunt illi. Si enim est verus Filius Dei, suscipiet illum et liberabit illum de manu contrariorum ». Nec solum haec dicebant, immo raultiphciter insultabant; unde Matthaei vigesimo septimo: « Praetereuntes blasphemabant eum, moventes capila sua et dicentes: Vah! qui destruis templum Dei et in tribus diebus reaedificas; salva te ipsum ». Hoc dicebant populares, sed principes adhuc mahtiosius; unde Matthaei vigesimo septimoi: « Alios salvos fecit, se ipsum non potest dinaria (ex Beda) in Luc. 23, 3t: In forte Dei gratia conimendata est. Sic quippe in uno a'd omnes pervenit, cum sors omnibus placuit, quia et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit, et cum sors mittitur, non personae cuiusquam vel meritis, sed occullo Dei iudicio creditur. — Cfr. S. Bonav., Comment. in loan. c. 19. n. 35. seq. et 43.

" Ita etiam alii Scholastici, Card. Hugo, B..lbert. etc.; Vulgata speclans (Oeupiov). — Duo seqq. loci sunt Ps. 21, 8. et lob 12, 4. seq.

salvum facere; si rex Israel est, descendat nunc de cruce » etc. Super quo Bernardus: « Quid tu, ludaee, qui pridie ante crucem caput agitabas? Qui sacrum caput Christi exagitabas opprobriis, dicens: Si Christus rex Jsrael est, descendat de cruce'? 0 venenata lingua, verbum malitiae, sermo nequam! Hoc plane tuum est, magis autem eius qui mendax est ab initio. Quid enim consequentiae videtur habere, ut descendat, si rex est, et non magis ascendat? Immo, quia rex Israel est, titulum regni non deserat, virgam imperii non deponat, cuius nimirum imperium swper humerum eius. Alios, inquiunt, salvos fecit, se ipsum non potesl salvum facere. Immo, si descenderit, neminem salvum faceret; cum enim salvus esse non possit, nisi qui perseveraverit usque in finem; quanto minus poterit esse Salvator »?

  1. (Vers. 36.). Sexto quantum ad crudelitatem illudentium crucifixorum adiungit: Illudebant autem ei et milites. Milites quidem iliudebant ante cruciflxionem, secundum quod dicitur loannis decimo nono: «Milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum. Et veniebant ad eum et dabant ei alapas ». Ex quo apparet, quod secundum Lucam Christus ter illusus fuit, scilicet in domo pontificis, supra vigesimo secundo, et in praesentia Herodis, supra eodem, et nunc. In quo datur intelligi, quod ista tria genera hominum, quae specialiter Christus honoravit in terris, Christum inhonorant, scilicet pontifices, priqcipes etmilites, ila ut eis competat illud Isaiae primo: «Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me ». Unde istis competit illud Isaiae quinquagesimo septimo: « Super quem lusistis et super quem dilatastis os et eiecistis linguam? Nunquid non vos filii scelesti »? Milites igitur Christum spernebant et spernendo afflictionem afflicto addebant. — Et ideo addit: Accedentes el acetum offerentes ei. Dicitur autem Matthaei vigesimo septimo, quod « dederunt ei bibere vinum cum felle mixturo », Marci decimo quinto. Et, ut dicit Augustinus, credibile est, quod in vinum acetosum immiserint ludaei fel et myrrham, quae sunt amarissima. Et in hoc impletur prophetae David vaticinium: «Dederunt, inquit, in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto». Et Deuteronomii trigesimo secundo de vinea conversa in amaritudinem: « Uva eorum uva fellis et botrus amarissimus. Fel draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile ». Et de hoc dicitur loannis decjmo nono: « Cum accepisset Lesus acetum, dixit: Consummatum est », et quia, cum passus esset in auditu per contumelias, in visu per lacrymas, in tactu per plagas, non restabat, nisi ut pateretur in gustu et lingua, contra illam delectationem, quara in esu pomi habuit Adam et Eva. Et quia huiusmodi tentatio per auditum introivit, ideo toties replicantur contumeliae contra Christum.

  2. (Vers. 37.). Uride adiungit: Dicinte: 5« tu es rex fudaeorum, salvum te fac. Unde et isti mililes designantur per servos regis Assyriorum, qui blasphemaverunt Dominum, de quibus Isaiae trigesimo septimo: « Cui exprobrasti et quem blasphemasti et super quem exaltasti vocem tuam et levasti altitudinem oculorum tuorum? Ad sanctum Israel. In manu servorum tuorum exprobrasti Domino ». Sed Dominus istis blasphemis non cessit, ut daret exemplum patientiae et perseverantiae, secundum illud lacobi quinto: « Exemplum accipite, fratres, longanimitatis, laboris et patientiae. Sufferentiam lob audistis » etc. Unde Bernardus: « Sine causa, maligne, parasli sagillas tuas in pharetra et discipulorum suspiria cumulas opprobriis ludaeorum; iUi quippe desperant, isti improperant. Sed Christo neutra tela nocebunt; afiud tempus elegit confortandis discipulis et aUud adversariis confutandis. Interim patientiam magis exhibet, humililatem commendat, obedientiam implet, perficit caritatem. His nempe virtutum gemmis quatuor cornua crucis adornantur: et est supereminentior caritas, a dextris obedientia, patientia Matth. 27, 34. et Marc. 15, 23: lit dabant ci bibere myrrha tum vinum.

a sinistris, radix virtutum humilitas in profundo; liis ditavit tropaeum crucis consummatio dominicae passjonis ».

  1. (Vers. 38.). Erat autem et superscriptio etc. Postquam descripsit aggravantia passionera Christi, hic describit circumadiacentia. Haec autem fuerunt quatuor, scilicet superseriptio iudicis, blasphemia latronis, confessio poenitenlis et misericordia Salvatoris.

Primo igitur quantum ad superscriptionem iudicis dicit: Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris Graecis et Latinis et Hehraicis: Hic est rex fudaeorum. Hanc superscriptionem posuit Pilatus per modum tituli, in quo intendebat inscribere causam suae passionis; unde Marci decimo quinto: « Et erat titulus causae ipsius inscriptus: Rex ludaeorum»; in quo ostenditur causa, quare crucifixus est secundum veritatem, sed ludaei non acceptabant; unde loannis decimo nono: « Hunc titulum multi ludaeorum legerunt, et dicebant Pilato pontifices ludaeorum: Noli scribere: Rex ludaeorum, sed: Quia ipse dixit: Rex sum ludaeorum. Respondit Pilatus: Quod scripsi scripsi ». Ex quo apparet, quod divino nutu titulus scriptus est; unde Beda dicit: « Ideo immolato titulus superpositus est, ut cunctis legere et credere volentibus pateat, quod per crucem non perdidit, sed corroboravit imperium», secundum illud Isaiae nono: « Factus est principatus super humerum eius »; et in Psalmo: « Dominus regnavit » a ligno.

  1. Est autem titulus triplex, quidam scilicet memorialis, qui scribitur in tumulis mortuorum; p/aeconialis, qui in portis civitatum; et <nMmp/jalis, qui continet causam et ordinem triumphi et consuevit scribi in arcubus, et talis fuit iste titulus, de quo Isaiae decimo nono: « Erit altare Domini in medio Aegypti, et titulus Domini iuxta terminum eius». Hic scriptus est tribus hnguis, quia, licet essent septuaginta duae, tres tamen erant eminentes; unde Glossa: « Hae tres linguae prae ceteris eminebant: Hebraea propter ludaeos in Lege gloriantes, Graeca propter Graecos sapientes, Latina propter Roraanos imperantes. Ergo, velint nolint ludaei, omne regnum mundi, omnis sapientia raundana, omnia divinae legis sacramenta testantur, quod Lesus est imperator credentium et confitentium ». Vel ideo tribus, propter hoc quod istae tres linguae nuunt mysterium Trinitatis. Videtur etiam firmum testimonium veritatis; unde Augustinus: « Tribus linguis quasi tribus testibus titulus est approbatus, quia in ore duorum vel irium stat omne verbum ».

  2. (Vers. 39.). Secundo quantum ad blasphemiam latronis subdit: Unus aulem de his qui pendebant laironibus, blasphemabal eum dicens: Si tu es Christus, salvum fac iemelipsum et nos. — Sed contrarium huius videtur dici Marci deciino quinto, ubi sic ait: « Et qui cum eo crucifixi erant eonviciabantur ei »; et similiter Malthaei vigesimo septimo. Sed haec contrarietas dissolvitur dupliciter: uno modo, quod verbura Matthaei et Marci per synecdochen, ut quod est partis attribuatur toti; vel, quod arabo in principio coeperunt blasphemare, sed aller tantura perstitit; et hic blasphemabat, quia non veraciter petebat salvari, sed irrisorie. Et hoc erat pessimum, quod miser et pauper irrideret pauperera afflictum; propter quod Proverbiorum vigesirao octavo: « Vir pauper calumnians pauperes sirailis est irabri vehementi, in quo paratur fames ». Sed Dominus huic non respondet, ut formam daret patientiae; unde primae Petri secundo: « Cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comrainabatur »; ut etiam doceret exemplo illud Apostoli ad Romanos duodecirao: « Benedicite raaledicentibus vobis, benedicite et nolite maledicere». Hoc enim virtuosum est; unde Chrysostomus: « Mirabilius est, hominem convicia passum non moveri, quara hominera vulneratum et percussum non cadere ».

  3. (Vers. 40. 41.). Tertio quantuin ad confessionem poeniieniis adiungit: Respondens autem Eral aulem et superscriplio etc, ut omnis lingua conflioatur quia Dominus Lesus Christus in gloria est Dei Patris [Phil. 2, 11.]. De 72 linguis cfr. supra pag. 253, nota 1.

alter, inerepa.bat eum dicens: Neque lu times Deum, quod in eadem damnatione esl Quod dicit detestando alienam culpam, quod est opus vere poenitentis, secunducn illud ad Ephesios quinto: « Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite ». — Nec tantum alienam, verum etiam suam; unde addit: Et nos quidem iuste; nam digna factis recipimus. Et hoc est vere poenitentium, secundum illud Daniehs tertio: « lustus es, Domine, in omnibus, quae fecisti nobis, et universa opera tua vera »; « peccavimus enim et inique egimus, recedentes a te ». — Nec enim recognoscit culpam propriam, verum etiam Christi innocentiam praedicat; unde subdit: Hic vero nihil mali gessit, secundum illud primae Petri secundo: « Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius ».

  1. (Vers. 42.). Nec enim recognoscit tantum jnnocentiam vitae, verum etiam exceUenliam potentiae; et ideo subiungit: Et dicebat ad lesum: Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum; in quo simul confitetur Christi excellentiam regalem et petit culpae relaxationem. Sic orabat Nehemias; Nehemiae quinto: «Memento mei, Deus meus, in bonum »; Psalmus: « Reminiscere miserationum tuarum, Domine » etc.; et ilerum: « Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem luam, Domine ». — Apparet igitur, quod in iatrone hoc fuit veritas fidei et confessio veritatis, reprobando malum, approbando bonum et asse rendo verum; fuit etiam supplicatio oralionis. Unde Glossa: « Magna gratia in hoc latrone eminet; nullum membrum a supplicio liberum habet praeter cor et hnguam; totum, quod hberum habet, offert; credit (?orde, confitetur ore». Et in hoc apparet illud quod dicitur supra decimo septimo: « Duo erunt in agro; unus assumetur, et alter relinquetur », secundum profunditatem divinorum iudiciorum.

  2. (Vers. 43.). Quarto quantum ad misericordiam Salvatoris subiungit: Et dixit illi Lesus: Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso; in quo Christus miram ostendit misericordiam tanquam piissimus pontifex, quia poenitentiam latronis, quantumcumque seram, non refutavit et amplius, quam latro petebat, concessit. Unde Ambrosius: « Pulcherrimum affectandae conversionis exemplum, quod tam cito latroni venia relaxatur, et uberior gratia quam precatio. Semper enim Dominus Deus plus tribuit, quam rogatur »; cum enim peteret veniam, obtinuit paradisum. Et attende, quod dicit: Eris in paradiso, non, inquam, in caelesti, in quem nullus ante Christum ascendit; sed in beata visione Dei; unde Ambrosius: « Vita est esse cum Christo, quia, ubi est Christus, ibi est regnum.

  3. Et nota hic, quod paradisus in dicitur primo hortus voiwptoto; Genesis secundo: « Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio »; et patria caelestis; Apocalypsis secundo: « Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei »; et visio speciei; secundae ad Corinthios duodecimo: « Raptus est in paradisum et audivit ibi arcana verba » etc. — Allegorice dicitur Ecclesia; Genesis secundo: « Fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum». Dicitur Virgo beata; Canticorum quarto: « ilortus conclusus, fons signatus, emissiones tuae paradisus»; sacra Scriptura; Ecclesiastici vigesimo quarto: «Ego sicut aquaeductus exivi de paradiso Dei ». — Tropologice dicitur gratia; Ecclesiastici quadragesimo: «Gratia, sicut paradisus in benedictionibus ». Dicitur anima timorata; Ecclesiastici quadragesimo: « Timor Domini sicut paradisus benedictionis ». Dicitur etiam vita religiosa; Genesis decimo tertio: « Regio lordanis universa irrigabatur sicut paradisus Domini ». — Dicitur ergo hic pro beata visione Christi, quia, ut dicitur loannis decimo septimo, « haec

est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti lesum Christum ».

De Christi morte et tumulatione dicuntur duo.

  1. E?'at autem fere hora sexta etc. Post descriptam Cijristi comprehensionem, illusionem, accusationem et condemnationem et crucifixionem hic describit Evangelista eius mortem et timulalionem; et haec habet partes duas. In quarum prima agitur de morte; in secunda, de sepuUura, ibi: Et ecce, vir nomine loseph.

Circa descriptionem autem mortis Christi quatuor introducuntur, scilicet mirabilis perturbalio.,.,.. V.,,. munui, iacrymosa exspiratio Chnsti, fidelis confessio centurionis et tremebunda compunctio plebis.

o. (Vers. 44. 4b.). Primo igitur quantuni ad niirobilem perturbationcm mundi, quae mortem Christi antecessit, dicit: Eral autem fere hora sexta. — Diquinto, quod « erat hora tertia »; et Lucas, removet istam controversiam, ostendens, quod fuit inter tertiam et sextam horam, sed plus accessit ad scxtam; unde Evangelistae alii nominant extrema, et Lucas exprimit mediam horam. In hac sexta hora et sexta aetate et sexta feria cruciQxus est Lesus pro homine, qui fuit sexta die formatus. — Post hanc sextam horam, Christo pendente in cruce et approximante ad mortem, facta est universalis commotio creaturae; unde addit: Et tenebrae factae sunt in universam terram usque in horam nonam, et obscuratus est sol. Hae autem tenebrae non potuerunt esse per naturam, sicut flt eclipsis, triplici ex causa, scilicet quia luna erat quartadecima, et ita in perfecta distantia a sole; et quia eclipsis non aufert omnino lumen omnibus partibus terrae; et quia non potest per tres horas durare: et ideo hic triplex miracu- > Cfr. siipra c. 22. n. 59. Vers. 50.

m lum fuit. Et propterea refertur quod beatus Dionysius, cum esset in Aegypto et videret illam obscurationem, dixil: « Aut elementa mutantur, aut Deus naturae patitur, et elementa sibi compatiunlur ». Unde et ipse dicit in Epistola contra Apollophanem: « Dic, quid dicis de eclipsi, quae fuit in salutari cruce? Utrique enim simul constituti apud civitatem solis, mirabiliter vidimus lunam subeuntem soli; non enim erat tempus coniunctionis; et a nona hora usque ad vesperara lunam a diametro soli supernaturaliter oppositam »; et post: « Conscissionem ipsam ab oriente vidimus incipientem et venientem usque ad solarem terminum, deinde retrocedentem ».

o. Et quia Christus non solum erat dominus na turae, verum etiam legalis observantiae; ideo addit: Et velum templi scissum est medium; nec hoc velum, verum etiam aliae crealurae suae sibi compassae sunt; unde Matthaei vigesimo septimo: « Petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt »; et hoc totum in testimonium Divinitatis Christi. Et de hoc Hieronymus: « Compatiuntur elementa Conditori suo: refugit sol, quia non potuit videre mortem Christi, coilaborat laboranti et blasphemantibus suae lucis beneficium retraxit; omnis creatura compatitur Christo morienti. Nam sol obscuratur, terra movetur, petrae scinduntur, velum templi dividitur, sepulcra aperiuntur, solus miser homo non compatitur, pro quo solo Christus patitur ». Attendendum autem, quod in illa solis obscuratione intelligitur obcaecatio ludaeorum, et in scissione veli revelatio Scripturarum, quae facta est gentibus; unde dicitur loannis nono: « Ego in iudicium veni in hunc mundum, ut qui non vident videant, et qui vident caeci flant ». Vel, ad tempus finale potest referri, de quo in Psalmo: « Posuisti tenebras, et facta esl nox; in ipsa perlransibunt omnes bestiae silvae ».

  1. (Vers. 46.). Secundo quantum ad lacrymosam exspirationem Christi subdit: Et clamans voce

magna, Lesus ait: Pater, in manus tuas comm&ndo spiritum meum. — Sed videtur contrarietas inter Evangelistas. Nam Matthaei vigesimo septimo et Marci detimo quinto dicitur, quod clamavit: « Eli, Eli »; et loannis decimo nono dicitur, quod clamsvit: « Consummatum est ». Sed totum hoc verum est, quia ter clamavit. Et primo dixit quod dicit Matthaeus, deinde secundo, quod loannes, et tertio, quod Lucas. — Et hoc insinuat ipse EvangeUsta Lucats in hoc quod subdit: Et haec dicem exspiravit. Ex quo apparet, quod exspiravit simul clamando et orando, ut ostenderet, quod ipse est verus pontifex noster; propterxjuod ad HebraeoS quinto: « Qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui posset illum salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrymis ofTerens, exauditus est pro sua reverentia ». « Et consummatus factus est omnjbus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae, appellatus a Deo pontifex iuxta ordinem Melchisedech ». Ideo autem simul clamans et lacrymans exspiravit, ut in lacrymis intelligatur vera Christi passio et humanitas; in clamore vero Divinitas, quia, cum nullus possit clamare per naluram, nisi qui habet sanguinem sufEcientem in corde et spiritum ad respirationem, impossibile est, quod per naturam quis exspiret et clamet. Et ideo ostendit in clamore mortis se omnipotentem, et verum esse monstravit quod dixit loannis decimo: « Potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo iterum sumendi eam ». « Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso »; et ideo Isaiae quinquagesimo tertio: « Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longaevum, et voluntas Domini in manu eius dirigetur ».

  1. Vers. 47.). Tertio quantum ad fidelem confessionem centurionis adiunait: Videns auterd cen-. i - rv iturio quod factum fuerat, glorificaviL Deum aicens: Vere hic homo iustus erat. Haec autem fidehs confessio orlum habuit ex visione mirabilium, quae facta sunt in commotione mundi et maxime in modo moriendi; unde Matthaei vigesimo septimo: o Centurio autem, et qui cum eo erant, viso terraemotu et his quae fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste ». Sed Marci decimo quinto dicitur, quod « videns centurio, quia sic clamans exspirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat». Lucas autem comprehendit utrumque, cum dicit: Videns centurio quod factum fuerat. Unde in hoc centurione apparuit promptitudo in gentibus ad fidem, et econtra in ludaeis obduratio ad incredulitatem. Propter quod et Beda: « Videns, quod ita haberet potestatem emittendi spiritum, quod non potest nisi Conditor animarum, ipse qui crucifixerat, in ipso passionis scandalo confitetur Dei Filium, quem ludaei post miracula credere noluerunt ». Sed quia principes sacerdotum, cum haec vidissent, non glorificaverunt Deum, ideo excaecati sunt, secundum illud ad Romanos primo: «Cum cognovissent Deum, non sicut Deum gloriflcaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum ».

  2. (Vers. 48.). Quarto quantum ad tremebundam compunctionem plebis subiungit: Et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur. Percussio namque pectoris signum est poenitentiae et compunctionis, sicut supra decimo octavode publicano, qui « percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi pecccitori». Intelligitur autem per hanc turbam populus ludaeorum, qui, etsi veritatem videret, ut centurio, solum pectus percussit, sed in vocem confessionis non prorupit. Unde Glossa: « Videamus distantiam gentis et gentis: gentiles, moriente Christo, apertae confessionis voce Deum glorificant; ludaei, percutientes pectora solum, silentes domum redeunt ». Unde redibant domum, quia, etsi videretur eis iniuste actum contra Christum, tamen ad eum modicum vel nullum habebant affectum.

  3. (Vers. 49.). Nec mirum, quia et noti eius omnes reputabant eum tanquam alienum, licet non omnino perdidissent affectum; ideo subdit: Stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres,.quae quitur Hieron., IV. in Matth. 27, 54.). Sententia Bedae exhibetur verbis Glossae ordinariae, quae circa flnem vocibus post miracula interserit tot (itaetiam B).

secutae eum erant a Galilaea, haec videntes. Et sic impletum est illud Psalmi: « Elongasti a me amicum et proximum et notos meos a miseria »; lob decimo nono: « Fratres meos longe fecisti a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me ». Et ratio huius erat, quia iam pauperrimus erat et despectus et interfectus; Proverbiorum decimo nono: « Fratres hominis pauperis oderunt eum, insuper et amici eius procul recesserunt ab eo». Verumtamen Virgo gloriosa et Domina nostra sancta Maria non fuit elongata, nec affectu nec situ. Nam dicitur loannis decirao nono: « Stabant autem iuxta crucem Iesu Mater eius et soror Malris eius »; et propinquissima fuit affectu; unde supra secundo: «Tuam ipsius animam Ijertransibit gladius». Unde quem in nativitate cum gaudio peperit in passione cum doloribus parturivit.

  1. (Vers. 50.). Et ecce, vir nomine loseph etc. Postquam Evangelista descripsit Christi comprehensiouem, illusioncm, accusationem, condemnationem, cruciflxionem et mortem, hic tandem describit eius tumulationem. Circa cuius descriptionem quatuor introducuntur, scilicet dignitas sepelientis, honorificentia sepulturae, opportunitas temporis et reverentia mulierum in tumulatione.

Primo igitur quantum ad dignitatem sepelientii dicit: Et ecce, vir. Demonslrat eufri tanquam dignum et idoneum ad Christum sepeliendum; propter quod describit ipsum ex nomine, cum dicit: Nomine loseph; ut, sicut loseph Christum nutrierat, sicut dicitur Matthaei primo: « loseph, fili David, noli timere accipere Mariam, coniugem tuam » etc.; et iterum secundo: « Tolle puerum et Matrem eius »; sic alter loseph sepeliret eum et tanquam granum frumenti in suo horreo collocaret, sicut ille loseph, qui reservavit frumenta populis in Aegypto, Genesis quadragesimo primo ®. — Describit eum etiam ex dignitate, dicens: Qui m'at decurio; Glossa: « Decurio est, qui de ordine curiae est et oflicium curiae administrat». Vel decurio dicitxir qui decera praeerat, sicut centurio, qui erat super centum, secundum illud Exodi decimo octavo: « Dixit lethro ad Moysen: Eiige tibi viros, in quibus sit verilas, et qui oderint avaritiam; et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos, qui iudicent populum ». — Et describitur etiara a vila, cum addit: Vir bonus et iustus; bonus interius, et iustus exterius, secundum illud Matthaei duodecimo: « Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona ».

  1. (Vers. bl.). Describit a voluntate, cum subdit: Hic non consenserat consilio et actibus eorum; unde sibi competit bene illud Psalrai '<*: « Beatus vir, qui non abiit in consiho impiorum » etc.; et Hieronymus dicit, quod aliqui dixerunt, quod ille Psalmus per appropriationem quandam de isto loseph debet intelligi. — Describit eum a patria, cum dicit: Ab Arimathaea, civitate ludaeae; hoc est idera quod Ramatha, quae fuit civitas Samuelis, secundura quod dicitur primi Regum primo: « Fuit vir unus de Ramathaim Sophim »; unde Glossa: « Ipsa est Ramatha, civitas Helcanae et Samuelis ». — Describit eum a fidei religione, cum addit: Qui exspectabat et regnum Dei, sicut dicitur de Simeone supra secundo, quod « erat exspectans consolationem Israel, et Spiritus sanctus erat in eo ».

  2. (Vers. 32.). Describit eum a constanfia, cum subdit: Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu; et hoc quidem fecit cum magna constantia, non veritus nec ferocilatem gentiliura nec raalignitatera principura sacerdotum, quoniara, Marci decimo quinto, « hic audacter intravit ad Pilatum et petiit corpus Iesu ». Unde loseph, qui se prius occultaverat, sicut dicitur loannis decimo nono, quod « erat discipulus Iesu, occultus propter tactum ludaeorura »; hic iam patefecit se ipsum. In quo datur intelligi, quod discipuli veritatis in articulo necessitatis debent raanifestari; nam dicitur supra nono: « Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in maiestate sua et Patris » etc.

  3. Moraliter autem per hunc Josep/i intelligitur praelatus, qui eripit Christum de manu Pilati,.,, i t. i. _ id est de manu tyrannorum; qui debet esse vir non tantum sexu, sed aetate et virilitate, quia Ecclesiastici septimo 1 dicitur: « Noli quaerere fieri iudex, nisi virtute valeas irrumpere iniquitates ». Debet esse loseph, scilicet suum et aliorum profectum requirens, secundum illud Genesis quadragesimo nono: « Filius accrescens loseph, filius accrescens ». Debet esse decurio nobilis, idest nobiUter tractans negotia curiae Christi, secundum illud primae ad Corinthios quarto: « Sic nos aestimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei »; unde secundae ad Timotheum secundo dixit Apostolus praelato: « Labora sicut bonus miles Christi ». Et talis est nobilis, secundum illud Proverbiorum ultimo: « Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae ». Debet esse vir bonus et iustus, sicut lob; lob primo: « Erat vir iUe simplex et rectus » etc. Debet esse dissentiens a malo consilio, secundum illud Ecclesiastici trigesimo septimo: « A consiliario malo serva animam tuam »; quia, ad Romanos primo, « non solum qui talia agunt digni sunt morte, sed etiam qui consentiunt facientibus ». Debet esse ab Arimathaea, quae interpretatur vigiha donationis, ut vigiiet circa gregem sibi commissum; Proverbiorum vigesimo septimo: « Diligenter agnosce vultum pecoris tui » etc.; et ideo supra secundo dicitur, quod « pastores erant vigilantes et custodientes vigilias noctis » etc. Debet esse exspeclans regnum Dei, secundum illud lacobi quinto: «Ecce, agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens, donec accipiat temporaneum et serotinum ». — Talis igitur praelatus, in quo est virilitas, studiositas, nobilitas morum, iustitia, innocentia, vigilantia et confidentia, idoneus est, ut Christum in membris suis crucifixum suscipiat et coUocel in locum quietis et ecclesiasticae unitatis.

  4. (Vers. b.). Secundo quantum ad honorificentiam sepulturae subdit: Et depositum involvit in sindone munda; hoc enim convenientissimum erat niundissimae carni Christi. Unde institutum est in Ecclesia, ut corporalia sint de simplici tela hnea et munda, non tincta nec variis coloribus rubricata. Sicut enim ara gerit figuram crucis, et calix tumuh, et patena lapidis suprapositi, sic corporale gerit flguram sindonis. Unde versus:

Ara crucis, tumulique calix, lapidisque patena,

Sindonis oiricium candida byssus habet.

Et ideo in huius flguram dicitur Proverbiorum ultimoi: « Sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananaeo ». In huius etiam figuram dicitur Ezechielis nono, quod « vir, qui erat in medio sex virorum, vestitus erat lineis »; et hoc in signum innocentiae, ratione cuius agno immaculato et albissimo comparatur; propter quod etiam sponsa eius debet vestiri puritate innocentiah; Apocalypsis decimo nono: « Venerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparavit se. Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim iustiflcationes sunt Sanctorum ». ideo solus sepultus est intra novum monumentum; et propterea subdit: Et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat. Beda: « Solus Dominus in tumulo includitur, ut sepultura illius et resurrectio a nostrae fragilitate naturae dissimiUs monslretur ». Unde Isaiae undecimo: « Ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum eius Hgloriosum ». Tunc verificatum est illud Threnorum tertio: « Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunf lapidem super me ». Ideo autem positus fuit in monumento exciso, quia sic conveniebat fleri de Christo, qui erat « lapis excisus de monte sine manibus », Danielis secundo. Hoc eUam factum est, ne quis posset dicere, quod suflbssum esset monumeptum; propter quod et in resurrectionis verae argumentum custodes deputaU sunt. « Erat autem monumentum, ut dicunt expositores, quasi quaedam domus rotunda in rupe excisa, tantae alUtudinis, ut

homo extenla manu vix tangeret culmen, habens introitum ab oriente. Locus autem corporis sepulti erat ab aquilone de ipsa rupe septem pedes habens longitudinis, tribus palmis a terra eminens, a parte meridiana omnino patens, unde corpus inferebalur ». Talis autem dispositio optime congruebat Christi sepulcro, cuius ortus et occasus, somnus et resurrectio tanquam sol iustitiae totum perlustravit mundum, secundum ilhid Ecclesiastae primo: « Oritur sol et occidit »; et post: « gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem »; ut sic virtute Christi resurgentis « a quatuor ventis veniat spiritus et insufflet super interfectos suscitandos ». Unde dicitur Isaiae quadragesimo tertio: «Ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te; dicam aquiloni: Da; et austro: Nofi prohibere ».

  1. (Vers. 54.). Tertio quantum ad opportunineris, qui ideo dicitur parasceve, quod interpretatur praeparatio, quia in ea praeparabantur quae necessaria erant ad Sabbatum; et ita erat sexta feria, in qua Dominus passus fuit in media die, sed sepultus fuit in sero, hoc est in vespera Sabbati, quia, sicut sextus dies conveniebat Christi morti et crucifixioni, sic septimus conveniebat sepulturae et Christi quieti. Unde Beda: « Sexta die factus est homo, septima quievit Deus; sexta ergo die crucifixus reparatjonis implet arcanum, Sabbato quiescens in sepulcro resurrectionis exspectat eventum». Ideo in figuram huius dicitur Genesis secundo: « Requievit Deus die septimo ab omni opere, quod patrarat. Et benedixit diei septimo et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo ».

  2. Et propter hoc sanctus Lucas, determinans tempus sepulturae Christi, non tacuit, sed expressit de Sabbato et propter mysterium allegoriae, ut tactum est, et propter mysterium tropologiae, quia in hoc significatur, quod homo per sex aetates cum Christo debeat tribulari et crucifigi, ut in morte sua habeat sabbatismum, secundum illud lob quinto: « In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum »; quia, Apocalypsis decimo quarto, « beati mortui, qui in Domino raoriuntur. Amodo iam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis ». Et ideo signanter dicit, quod Sabbalum illucescebat, cum nox inciperet, quia nox illa terminabatur in lucem; sic et mors iustorum in lucem terminatur et vitam, ut homo possit dicere illud Psalmi: « Et nox illuminatio mea in deliciis meis; quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur ».

  3. Hoc etiam dixit ad certitudinem veritalis historiae, ut ex hoc appareat, quod parasceve dicitur non respectu primae diei azymorum, sicut dicunt Graeci, sed respectu Sabbati. Nam quamvis primus dies azymorum esset celeberrimus, licebat tamen in eo viclualia praeparare, sed non in Sabbato, et maxime in magno Sabbato, quod tunc dies erat azymorum. Unde loannis decimo nono dicitur; « Erat enim magnus dies ille Sabbati »; magnus quidem erat, quia Sabbatum; maior, quia Sabbatum paschale; maximus, quia tunc facta est impletio figurae per veritatem. Et tunc cessavit Sabbatum, cum fuit impletum, et dies dominicus successit celebrandus, quia, iam habentes veritatem diei septimae per Christi quietem, exspeclamus resurrectionem et glorificationem octavae, quae iam in capite nostro inchoata est et consummabitur in nobis in generali resurrectione.

  4. Et attendendum, quod Sabbatum secundum litteram dicebatur dies septima; Exodi vigesimoi»: « Septimo die Sabbatum Domini est». Et hoc cessat; Osee secundo: « Cessare faciam omne gaudium eius, solemnitatem eius neomeniam eius et Sabbatum eius ». — Secundum allegoriam dctuvquies Christi in sepwto*o, per quam facta est hberatio animarum; propler quod supra decimo tertio: « Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit satanas, ecce, iam decem et octo annis, nonne oportuit solvi a vinculo die Sabbati »? Dicitur quies animarum sanctanim; ad Hebraeos quarto: « Relinquitur sabbatismus populo Dei. Qui enim ingressus est in requiem eius, et ipse requievit ab operibus suis ». — Secundum tropologiam autem dicitur quies a perpetratione peccati; leremiae decimo septimo: « Nolite portare pondera in die Sabbati». Dicitur quies contemplationis, secundum illud Ezechielis quadragesimo sexto: « Porta atrii interioris, quae respicit ad orientem, erit clausa sex diebus, in.quibus opus fit; die autem Sabbati 6 Psalm. 138, II. et 12.

aperietur »; quia contemplantibus aperitur lux veritatis. Dicitur etiam status religionis seu observantia evangelicae perfeclionis; Isaiae quinquagesimo octavo: « Si averteris a Sabbato pedera tuum, facere voluntatem tua,m in die sancto meo, vocaberis Sabbatum delicalum et sanctum donum gloriosum ». — Secundum anagogiam autem dicitur Sabbatum quies aeternaeiucunditatis; Isaiae ultimo - «Erit Sabbatum ex Sabbato ». — Sic septimus dies Sabbati secundum quadriformem faciem rotae, id est intelligentiam Scripturae septiformem habet acceptionem, ut dicatur Sabbatum corporalis quies, quies Christi, requies animarum, cessatio a perpetratione peccati, otium contemplationis, status religionis et pax sem-

  1. (Vers. 35.). Quarto quantum ad reverentiam muUerum tn subsecutionc subiungit: Subsecutae autem mulieres, quae cum ipso venerant de Galilaea, viderunt monumentum. Hoc autem faciebant ex pietatis affectu; unde Glossa: « Aliis nolis Iesu post depositura corpus recedentibus, solae mulieres, quae arctius amabant, offlcium funeris inspiciebant »; et haec faciebant, ut lugerent mortuum, quem prius dilexerant moriturum. Et hoc pi6tatis est et religionis, secundura illud Ecclesiastici trigesimo octavo: « Fili, in mortuum produc lacrymas, et quasi dira passus, incipe plorare et secundum iudicium contege corpus illius et non despicias sepulturam illius ». « Et fac Uictum secundura meritum eius ». — Ideo hae muheres piae non solura aspiciebant sepulturara, verura etiam corpus sepultum; et ideo addit: Et quemadmodum positum erat corpus eius, scilicet viderunt, et hoc ad impendendum humanitatis ber neficium.

  2. (Vers. 56.). Propter quod adiungit: Et reygftenles varaverunt aromala et unguenta; hoc enim Ucebat in die parasceves, sed in Sabbato minime. — Et ideo subiungit: Et Sabbato quidem siluerunt secundum mandatum. Nara Levitici vigesirao tertio: « Sex diebus facietis opus; dies sepliraus, quia Sabbati requies est, vocabitur sanctus». set Sabbatum, Maria Magdalene et Maria lacobi et Salome emerunt aromata, ut venientes ungerent lesum »; sirailiter et Matthaei vigesimo octavo. — Sed ad hoc respondet Hieronyraus dicens: « MuUeres, sepuUo Doraino, revertentes domum, quaradiu Ucuit, paraverunt aromata et unguenta, scilicet usque ad solis occasum, et postea toto Sabbato siluerunt usque ad aUum soUs occasum; et tunc, recuperata Ucentia operandi, iterum emerunt aUa aromata, quia non sufflciebant iUa quae paraverant, et tota nocte illa inter Sabbatura et dorainicara paraverunt, ut venientes diluculo ad sepulcrum ungerent corpus Iesu ».

Chapter 24 of 25