Capitulum XIII
- Ex his igitur apparet, quod negligentia hominis ad Dei gratiam cognoscendam et suscipiendam est inexcusabilis, pro eo quod ad illam commonitione
triplici excitatur, scilicet per librum creaturae, conscientiae et Scriplurae, quasi per tres testes, quorum unus exterior, alter inlerior, tertius quasi superior. Quapropter, sicut dicitur ad Hebraeos secundo, «abundantius oportet nos servare ea, quae audivi-
- Aderant autem quidam in ipso tempoi-e. Supra redarguil negligentiam respectu gratiae cognoscendae, hic redarguit negligentiam respectu poenitentiae faciendae. Et hoc quidem facit tripliciler: primo, exemplo audito; secundo, exemplo assumto, ibi: Sicut illi decem et octo etc.; tertio, exemplo adinvento sive excogitato, ibi: Dicebat autem hanc similitudinem.
Circa exemplum auditum hoc ordine procedit: prjmo proponitur atrocitas supplicii, secundo negatur enormitas delicti, et tertio concluditur necessitas poenitendi.
(Vers. 1.). Primo ergo introducitur narratio atrocilatis supplicii, cum dicitur: Aderani autem quidam in ipso tempore, nuntiantes illi de Galilaeis, scilicet dura et terribilia, quae maxime consueverunt recilari; unde et subdit: Quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum, secundum historiam. Narrat losephus, quod quidam erat in GaHlaea, faciens se Messiam in Lege promissum, et multi de Galilaeis sequebantur ipsum, quibus assignaverat diem, quo ascensurus erat in caelum, videntibus illis, de monte Garizim. Videns autem Pilatus, quod mullos seduxerat de tetrarchia Herodis, timuit, ne post eos seduceret eos qui erant de tetrarchia sua. Cum ergo dies assignata esset, et illi quos seduxerat, adorarent eum et sacrificarent ei; repente supervenit Pilatus et interfecit eos inter sacrificia eonim; et inter illos occidit qui faciebat se Christum. Unde de hoc potest intelligi ilUid Actuum quinto: mus, ne forte perefiQuamus. Si enim qui per Angelos dictus est sermo factus est firmus, et omnis praevaricatio et inobedientia iustam mercedis accepit retributionem; quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem »? « Ante hos dies exstitit Theodas dicens, se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum, qui occisus est, et omnes, qui credebant ei, dissipati ». « Post hunc exstitit Indas Galilaeus et avertit populum post se, et ipse periit, et omnes, quotquot consenserunt ei, dispersi sunt ». Et sic acerbitas fuit supplicii, quia repente, graviter et in multitudine traditi sunt in horrendam mortem.
(Vers. 2. 3.). Secundo quantum ad negationem maioris enormitalis delicti subditur: Et respondens dixit illis: Putatis, quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerint, quia talia passi sunt? Hoc enim frequenter consuevit credi ab hominibus, qui iudicant secundum exteriora; et tamen non est ita iudicandum. — Ideo subdit: Non, dico vobis, id est, assero, quod non erant prae aliis peccatores. Ideo non est temere iudicandum, sed potius formidandum, quia secreta sunt iudicia Dei; unde Ecclesiastae octavo: « Vidi impios sepultos, qui, cum adhuc viverent, in loco sancto erant et laudabantur in civitate quasi iustorum operum » et post: « Sunt iusti, quibus mala proveniunt, quasi opera egerint impiorum; et sunt impii, qui ita securi sunt, quasi iustorum facta habeant »; et iterum nono: « Omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa aeque eveniunt iusto et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti hostias et sacrificia contemnenti ». Et ideo dicitur primae ad Corinthios quarto: « Nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum quos in fuga ceperant, interfecit Pilatus ». Cfr. Baron., I. Annul. an. 35. c. 26, qui ex lustino (Dialog. cum Thryphone ludaeo, n. 120.) putat, impostorem hunc fuisse Simonem magum. Cyrillus Alex., quem sequitur Theophylact., in Luc. 13, 1, ait: Videntur Galilaei sub praeside Pilato seditionem fecisse, dogmata sectantes luilae Galilaei, cuius etiam Lucas in Apostolorum Actibus [5, 37.] meminit. ludae autem dogma, sicut eliam loseplius postremis Antiquitatum ludaicarum libris [XVIII. c. 1. n. 1.] narrat, niagnam prae se ferebat exactae religionis speciem etc. S. Bonav., Card. Hugo et B. Albcrt. nituntiir iis quae Vers. 36. et 37. Pro quadringentorum codd. quingenlorum, qui etiam dictionem et ipse periil transponunt post dispersi sunt.
et manifestabit consilia cordium j). Ut enim dicit Gregorius: « iudicia Dei non sunt temere discutienda, sed formidoloso silentio veneranda ».
Tertio quantum ad conclusionem necessitatvi poenitendi suMitur: Sed nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis; Ecclesiastici secundo: « Qui timent Dominum custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius, dicentes: Si poenitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini et non in manus hominum »; sed, sicut dicitur ad Hebraeos decimo, « horrendum est incidere in manus Dei viventis », quia in Psalmo: « Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit » etc.; et Ecclesiastici quinlo: « Ne tardes converti ad Dominum et ne differas de die in diem. Subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te ».
Et nota, quod duodecim de causis perit aliquis, sicut colligitur ex Scripturis.
'.,,..., Primo, propter defectum poenitentiae, sicut habetur hic: « Si non habueritis poenitentiam, omnes similiter peribitis »; et Lucae decimo quinto: « Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus! ego autem hic fame pereo»; quocontra dicitur secundae Petri tertio: « Patienter agit Deus propter vos, nolens aliquem perire, sed omnes ad poenitentiara reverti ».
Secundo, propter defectum providentiae; lob quarto: « Quia nullus intelligit, in aeternum peribunt »; quocontra Ecclesiastici vigesimo tertio: «Doctrinam oris audite, filii, et qui custodierint illam non perient in labiis suis » etc.
Tertio, propter defectum patientiae; Matthaei vigesimo sexto: « Omnes, qui acceperint gladium, gladio peribunt »; Psalmus: « Peccator videbit et irascetur » etc.; quocontra Psalmus: « Non in finem oblivio erit pauperis, patientia pauperum non peribit in finem ».
Quarto, propter defectum innocentiae; Psalmus: « Inimici defecerunt frameae in flnem »; et post: « Periit memoria eorum cum sonitu » etc.; quocontra lob quarto: « Recordare, obsecro, quis unquam innocens periit, aut quando recti deleti sunt »?
Quinto, propter defectum ckmentiae; Psalmus: « Increpasti gentes, et periit impius »; loannis undecimo: « Expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat ».
Sexto, propler defectum sapientiae; Baruch tertio: « Quoniam non habuerunt sapientiam, perierunt propter suam insipientiam »; quocontra Proverbiorum vigesimo quarto: « Cum inveneris sapientiara, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit » etc.
- Septimo, propter defectum credulitalis; primae ad Corinthios decimo: « Neque tentemus Christura, sicut quidara eorura tentaverunt et a serpentibus perierunt»; quocontra loannis tertio: « Exaltari oportet Fihum hominis, ut omnis, qui credit in eura, non pereat, sed habeat vitara aeternam ».
Octavo, propler defectum caritatis; secundae ad Thessalonicenses secundo: « liis qui pereunt, eo quod caritatem veritatis non receperunt, ut salvi flerent »; quocontra dicitur loannis decimo seplimo: « Nemo ex eis periit nisi filius perditionis » etc.
Nono, propter defectum veritatis; Proverbiorum decimo nono: « Falsus testis non erit impnnitus, et qui loquitur mendacia peribit»; et vigesimo primo: « Testis mendax peribit ».
Decimo, propter defectum pacis et unitatis; primae ad Corinthios decimo: « Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murrauraverunt et perierunt ab exterminatore »; et Numerorura decimo sexto, de schisraaticis, qui contra Dominum murmuraverunt « et descenderunt vivi in infernum, operli hurao, et perierunt ».
Undecimo, propter defectum liberalilalis; Ecclesiastae quinto: « Divitiae, congregatae in maluin domini sui, perierunt in afflictione maxima », id est, perire fecerunt; et primae ad Tiraotheum ultimo: «Qui volunt divites fieri incidunt in tentationem et in laqueum diaboli et desideria m illa inulilia et nociva, quae mergunt homines in inteiitum et perditionem ».
Duodecimo, propter defectura humilitatis; Ecclesiastici octavo: « Audax secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries »; quocontra Matthaei decimo octavo: « Non est voluntas ante Patrera vestrum, ut pereat unus ex his pusii'is »; loannis decimo: « Oves meae vocem raeam audiunt, et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum ».
- (Vers. 4.). Sicut illi decem e: octo, supra quos elc. Hic redarguit negligentiam poenitendi exemplum assumtum, quod est conforme ad exemplum auditum; in quo praemiltilur gravitas poenae.
Vers. 28. et subinde Prov. 21, U.
et negatur profuTiditas nequitiae, et concluditur necessitas poenitentiae.
Primo igi*ur quantum ad gravitatem et- horribiUtatem poenae repentinae dicit: Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloa et occiditeos. Isti decem et octo lerosolymitae erant, qui ad litteram aedificaverunt turrim iuxta Siloam, et ruina turris oppressi sunt quasi ex improviso; et hoc iusto iudicio Del, quia Proverbiorum decimo septimo: « Qui aliam facit domum suam quaerit ruinam eius » etc.
(Vers. 4. 5.). Secundo quantum ad negationem profunditatis nequiliae suMit: Putatis, quia et ipsi debitores fuerint praeter omnes homines habitantes in lerusalem? quia soli puniti sunt. — Non, dico vobis, quia certe multi alii erant peccatores in ea; lereraiae quinto: « Circuite vias lerusalera et aspicite et considerare et quaerite in plateis eius, an inveniatis virura facientem iudicium et quaerentem fidem, et propitius ero ei».
Tertio quantum ad conclusionem necessitatis poenitentiae subiungitur: Sed si poenitentiam non habueritis, omnes simililer peribitis; similiter, non quantum ad poenam corporalem, sed quantum ad spiritualem et gehennalem. Sicut enim super istos cecidit turris, sic super omnes reprobos cadet ille lapis angularis, Ae quo Matthaei vigesirao prirao: « Qui ceciderit super lapioem istura confringetur; super quera autem ceciderit, conteret eum ». Hic autem lapis, qui crevit in montem, recte dicitur turris propter fortitudinem et altitudinem; Proverbiorura decimo octavo: « Turris fortissima, nomen Domini ». Hos reprobos conteret haec turris in iudicio, secundura illud Ecclesiastici vigesimo septimo: « Conteretur cum deUnquente delictum » etc.; et tunc peribunt cum peccatis suis; leremiae decimo: « Vana sunt et opera eorum risu digna; in tempore visitationis suae peribunt ». Tales sunt qui opera poenitentiae negligunt et crucem Christi contemnunt; primae ad Corinthios primo: « Verbum crucis per- Ila etiam Card. Hugo, B. Albert., S. Thom. (Cat. aurea in Luc. 13. n. 1.) et Lyranus; cfr. Augu3t., Serm. 135. (alias 43. ex Homiliis SO) c. 1. n. 1. seq. et Serm. 136. n. 2, ubi pluries occurrit Siloa, pro quo hic et inferius Vulgata et Vat. Siloe, de quo vide tom. VI. pag. 373, notam 5. — Sequitur Prov. 47, 16. euntibus quidem stultitia est, his autera, qui salvi fiunt, virtus est Dei in salutem » etc.
Nota aulem, quod homo puniri consuevit decem de causis, videlicet ad purgationem, ut Maria, soror Moysi; Numerorum duodecimo: « Apparuit Maria candens lepra quasi nix » etc. — Ad probationem, ut lob; lob secundo: « Egressus satan a facie Domini, percussit lob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius ». — Ad humiliationem, ut Paulus; secundae ad Corinthios duodecirao: « Datus est mihi stimulus carnis raeae, angelus satanae, qui me colaphizet», scilicet « ne raagnitudo revelationum extoUat rae ». — Ad gloriftcationem divinae potentiae, ut caecus natus; loannis nono: « Neque hic peccavit neque parentes eius, sed ut manifestentur opera Dei in iUo » etc. — Ad commemorationem divinae clementiae, sicut erat pater loannis Baptistae; Lucae primo: « Ecce, eris tacens et non poteris loqui usque in diem » etc. — Ad manifestationem divinae iustitiae, sicut Herodes; Actuum duodecimo: « Percussit eum Angelus Domini ». « Et consuratus a vermibus exspiravit»; et sicut Antiochus, secundi Machabaeorum decimo. — Ad punitionem parentum; Exodi vigesimo: « Ego Deus, zelotes, vindicans peccata » etc.; propter quod pueri Sodomilae subraersi sunt, Genesis decimo nono. — Ad terroreni aliorum; Proverbiorum decirao nono: « Flagellato pestilente, sapientior erit stultus ». Sic et isti puniti sunt, de quibus agitur hic, ut ceteri terreantur. — Ad exempla posterorum; Tobiae secundo: « Hanc tentationem permisit Deus evenire ei, ut posteris daretur exemplum patientiae ». — Ad detestationem criminum, sicut Dathan et Abiron, Numerorum decimo sexlo: « Dirupta est terra sub pedibus eorum, et aperiens os suum » etc. Et sic Giezi, quarti Regum quinto: « Lepra Naaman adhaerebit tibi et semini tuo usque in sempiternum »; et sic Ananias, Actuura quinto: « Cur tentavit satanas cor tuum » etc. In quo ostenditur, quantum oportet
detestari scissuram, simoniam et aposlasiam; ideo statim sic puniti fuerunt.
- (Vers. 6.). Dicebat autem hanc similitudinem: Arborem fici habebat etc. Hic tertio subditur exemplum excogilatum sive adinventum de infructuosa ficulnea excidenda; sub cuius metaphora intelliguatur tria circa animam, quae ijagligit poenitentiam, scilicet defectus negligentiae in non fructiflcando, rigor sententiae in comminando et utilitas poenitentiae in rimediando.
Primo ergo quantum ad defectum negligentiae m fructificando dicit: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, scilicet ad fructum suscipiendum ex ea, quem tamen tollit negligentia. — Unde subdit: El venit, quaerens fructum in illa, et non invenit. Per vineam intelligitur congregatio ecclesiastica; Isaiae quinto: « Vinea Domini exercituum domus Israel est ». Per ficum infructuosam, sed foliis plenam, intelligitur anima, quae recusat poenitentiam propter negligentiam; loelis primo: « Posuit vineam meam in desertum et ficum meam decorticavit, nudans spoliavit eam et proiecit, albi facti sunt rami eius ». Haec ficus est foliis plena, quando verbis abundat ad excusationem suam; Genesis tertio: « Consuerunt folia ficus et fecerunt sibi perizomata». Et haec est Domini maledictione digna; Matthaei vigesimo primo: « Videns fici arborem, nihil invenit in ea nisi folia tantum et ait illi: Nunquam ex te nascatur fructus ».
(Vers. 7.). Secundo quantum ad rigorem sententiae in comminando subdit: Dixit autem ad cultorem vineae: Ecce, anni tres sunt, ex quo venio, quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio. Per trcs annos intelligitur pueritia, adolescentia et iuventus, in quibus negligit quis poenitentiam agere, secundum illud lob vigesimo quarto: « Dedit ei Deus locum poenitentiae, et ipse abutitur eo in superbiam ». Cultor istius vineae est praedicator et maxime praelatus, de quo primae ad Corinthios tertio: « Ego plantavi, ApoIIo rigavit ». Unde Augustinus Contra quinque Haereses: « Ubi estis, o boni agricolae, quid agilis, quare vacatis? et videlis, quot mahs plena sit terra: hinc spinae, hinc tribuit, hinc foenum surgit. Spinas incendite, tribulos eradicate, foenum secate et semina bona spargite. Non terreat hiems; etsi abundet iniquitas, tamen ferveat vestra caritas. Serite hieme quod metalis aestate » etc. — Tali agricolae negligenti competit comniinari severitatem divini iudicii; propter quod subdit: Succide ergo illam, ul quid etiam terram occupat? id est, denuntia eam succidendam, secundum quod dicebat loannes Baptista Matthaei tertio: « Facite fruclum dignum poenitentiae ». « lam enim securis ad radicem posita est. Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidelur et in ignem mittelur»; et Paulus ad Romanos secundo: « An ignoras, quia benignitas Dei ad poenitentiam te adducat? Tu autem secundum duritiam tuam et impoenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei »; et David in Psalmo: « Propterea Deus destruet te in finem et evellet te et emigrabit te de tabernaculo tuo et radicera tuam de terra viventium ».
(Vers. 8.). Tertio quantum ad necessitatem poenitentiae in remediando subiungit: At ille respondens dixit illi: Domine, dimitle illam et hoc anno, id est in tempore senectutis, usquedum fodiam circa illam et mittam stercora, id est, donec reducam ad memoriam ei suam fragilitatem et eius iniquitatem. Fodit enim qui se humiliat; Isaiae secundo: « Ingredere in petram, abscondere in fossa humo a facie timoris Domini et a gloria maiestatis eius »; et quarti Regum tertio: « Facite alveum torrentis huius fossas et fossas ». Unde Glossa -: « Fossa quippe in imo est, et increpatio, dum meotem sibi demonstrat, humiliat ». Stercora mittit qui peccatum ad memoriam reducit; unde Glossa Bedae: « Mittam stercora, id est, malorum quae fecit abominationem ad animum reducam, et compunctionis gratiam cum fructibus boni operis quasi de pinguedine stercoris exsuscitem ». « Peccata enim stercora
dicuntur; unde loelis primo: Compulruerunt iumenta in stercore suo »; et Threnorum quarto: « Qui nutriebantur in croceis amplexati sunt stercora ». Horum recogitatio fecundat animam; unde Isaiae trigesimo octavo: « Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae»; et leremiae trigesimo primo: oc Statue tibi speculam, pone tibi amaritudines ». Sicut autem fructificat arbor, quando circa eam miltuntur stercora, sic et anima, dum peccatorum suorum recordatur.
(Vers. 9.). Ideo subdit: Et si quidem fecerit fruclum, supple: dimittes eam; et est locutio fignrativa, in qua deficit dictio necessaria, sed tamen communisest modus loquendi. — Sin autem, in futurum succides illam, scilicet in senio gladio iudicialis sententiae; Canonica ludae: « Arbores infructuosae, autumnales, bis morluae, quibus procella tenebrarum reservatur in aeternum ». — Vel succides, per mortem; Deuteronomii vigesimo: « Si qua ligna non sunt pomifera, sed agrestia, succides ea»; et lob quarto: « De mane usque ad vesperam succidentur; et quia nulius intelligit, in aeternum peribunt ».
Et nota, quod cum sint sex hominis aelates quasi sex anni, scilicet infantia, pueritia, adolescentia, inventus, senectus et senium; in prima aetate non quaerit fructum Dominus propter liberi arbitrii defectum; in secunda vero requirit aliquo modo, sciUcet in pueritia, in adolescentia magis et in iuventute maxime; exspectat tamen neghgentem frequenter usque ad senectutem, et tunc tandem ad extremum profert severitatem sententiae super negligentem.
1 6. Potest aulem hoc allegorice exponi de synagoga, in qaa. Dommus quaesivit fructum in tribus aetatibus mundi intermediis, in quibus synagoga viguit, et adhuc ad poenitentiam exspectat; vel in tiplici tempore, scilicet Patriarcharum, ludicum et Hegum, et tandem exspectavit tempore Prophetarum. Et quia non fuit conversa ad verba eorum, ideo succisa est in Christi adventu.
Vel isti tres anni referuntur ad tempus triplicis legis, scilicet naturae, Scripturae et gratiae; sed haec sufficienter exponunlur in Glossa.
Secundum autem morum informationem spiritualiter notandum, quod arbor infructuosa succiditur, maxime quae per triennium fructum non facit; in. quo inteUigitur recte homo negligens ad opera virtutis; et quidem recte per ficum infructuosam neghgentia humana arguitur: primo, quia ficus habet folia multa et magna, et in illo potissime arguitur neghgentia illius qui magna habet verba; Ecclesiastici quarto: «Noh citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis»; quocontra Osee decimo: « Vitis frondosa Israel, fructus adaequatus est ei ». — Secundo, quia folia ficus sunt manui similia; et in illo polis.sime reprehenditur negligentia eius qui ahos ad operandum invitat; ad Roraanos secundo: « Qui ahum doces te ipsum non doces» etc.; quocontra dicitur Actuuin primo: «Coepit Lesus facere et docere » etc. — Tertio, quia fructus Deus est suavis; ideo merito ipsius carentia negligentiam designat, et praesentia ipsius designat opus virtutis, quod est suave et valde delectabile; «nam qui continet et hoc ipso gaudet, ille solus est castus ». — Sunt autem opera virtutum suavia virtuti inchoatae, suaviora proficienti, sed suavissima iam perfectae; propter quod ludicum nono: « Quomodo possum deserere dulcedinem meam fructusque suavissimos et ire, ut inter cetera ligna promovear »?
Habere aulem dicitur hcus fructus suavissimos ad designandum triplex genus fructuum. Quidam enim sunt suaves, ut fructus poenitentiae; quidam suaviores, ut fructus iustitiae; sed quidam suavissimi, ut fructus sapientiae. Haec tria genera fructuum quaerit Dominus in tribus annis, quia in triplici statu. Nam fructus poenitentiae quaeritur c. 1. n. 1: Arbor ficidnea genus humanum est. Trienniim autem tria sunt tempora: unum ante Legem, alterum sub Lege, tertium sub gratia. Vide Gregor., IL Ilomil. in Evang. homil. 31. n. 2. seq.
° Vers. 3i, post quem Osee 10, 1. Cfr. Ambros., VII. in Luc. 13. n. 161. seq. (ex quo Glossa ordinaria apud Lyranum in Luc. 13, 6.). Vide etiam Matlh. 21, 19; Marc. 11, 13. et Bedam, in hos locos.
ab incipientibus, fructus iustitiae a proficientibus, fructus autem sapientiae a perfectis.
Primo igilur in primo anno requirit fructum poenitentiae, de quo supra tertio: « Facite dignos fructus poenitentiae ». Hic autem fructus in tribus consistit: primo in resecatione superfluitatis; leremiae secundo: « Induxi vos in terram Carmeli, ut comederetis fructum eius et bona illius». Carmelus interpretatur scientia circumcisionis et designat resecationem superfluitatis. — Secundo in mortificatione carnis; loannis duodecimo: « Nisi granum frumenli cadens in terram mortuum fuerit » etc. — Tertio in puriftcatione mentis; Isaiae vigesimo septimo: « Dimittetur iniquitas domui lacob, et hic omnis fructus eius, ut auferatur peccatum eius ».
In secundo anno, scilicet in statu proficientium, requirit Dominus fructum iustitiae; de quo ad Philippenses primo: « Sitis sinceres sine oflensa, repleti fructu iustitiae per lesum Christum, in gloriam et laudem Dei ». — Hunc fructum concordia inchoat sive seminat; lacobi tertio: « Fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem »; lob vigesimo secundo: « Habeto pacem, et per hanc habebis fruclus optimos». — Clementia patefacit et provehit; Psalmus: « Erit tanquam hgnum, quod plantatum est secus decursus aquarum » etc.; unde jn Psalmo iterum: « A fructu frumenli, vini et olei sui multiphcati sunt ». — Patientia conservat; lacobi quinto: « Ecce, agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens » etc; et ad Hebraeos duodecimo: « Omnis discipHna in praesenti quidem non est gaudii, sed moeroris; postea autem affert fructum pacatissimum ». — Sed perseve-antia recolligit; Lucae vigesimo primo: « Videte ficulneam et omnes arbores: cum producunt ex se fructum, scitis, quoniam prope est aestas »; Proverbiorum ultimo de muliere forti dicitur, quod « de fructu manuum suarum plantavit vineam ».
In tertio anno requirit fructum sapientiae, de quo Proverbiorum tertio: « Primi et purissimi fructus eius». Hic autem fructus est speciosissimus ad speculandum; Deuteronomii trigesimo tertio: « De benedictione Domini terra eius, de pomis fructuum solis et lunae ». — Fragrantissimus ad odorandum; Ecclesiastici vigesimo quarto: « Ego quasi vitis fructiflcavi suavitatem odoris, et flores mei fructus honoris et honestatis»; Canticorum quarto: « Emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus ». — Sapidissimus ad degustandum; Canticorum secundo: « Sub umbra illius quem desideraveram, sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo »; et Canticorum quinto: « Veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum » etc. — Pretiosissimus ad possidendum; Proverbiorum octavo: « Melior est fructus meus auro et Japide pretioso, et genimina mea argento electo». — Sempiternus ad perdurandum; Sapientiae tertio: « Bonorum laborum gloriosus esl fruclus, et quae non concidat, radix sapientiae »; quia sapientia hic inchoatur et durat in sempiternum.
Cum igitur Dominus requirat in arbore, quam plantavit, in primo statu fructum poenilentiae, et ille sit triformis; in secundo fructum iustiliae, et iste sit quadrifonnis; in tertio fructum sapientiae, et iste sit quinquiformis: requirit igilur duodecim fructus in arbore plantata. In cuius figuram dicitur Apocalypsis vigesimo secundo: « Ex utraque parte fluminis lignum vitae, afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium ».
Secnndo confntantnr calnmniantes miracula ex part« citcnmstantiae temporis seonndnm duplicem opportnnitatem.
- Erat autem docens in synagoga etc. Pars illa, in qua Salvator confutat dolositalem ludaeorum calumniantium, divisa fuit in duas partes secundum dupUcem modum calumniandi miracula Christi, scilicet ex parte causae efftcientis et ex parte C2>- cumslanliae temporis. Prima parte determinata, hic incipit secunda. Et dividitur haec pars in duas secundum duplicem temporis opportunitatem: in prima calumniantes Christi miracula, quia fiebant in Sabbato, confutat nconcilio; in secunda vero confutat in conuivio, ibi: Et factum est, cum intraret, in decimo quarto capitulo.
Confntatio, quae fit in concilio, de qna dno.
Prima pars dividitur in duas. Primo enim confutat eos qui dicebant, Sabbato non facienda esse miracula; secundo vero, occasione accepta, ostendit.
quod sine intermissione facienda sunt opera bona, ibi: Dicebat: Cui simile est regnum Dei?
Circa confutadonem autem calumniantium miracula propter Sabbatum procedit hoc modo. Primo praemittitur operatio curationis mirificae. Secundo adiungitur obiurgatio superstitionis ludaicae, ibi: Respondem autem archisynagogus etc. Tertio subiungitur confutatio obiectionis propositae, ibi: Responde-ns aucern ad illum Domiius. Quarto subinfertur assecutio gloriosae victoriae, ibi: Cum haec diceret, erubescebant etc. — Circa operationem autem curationis mirificae introducuntur tria, scilicet solemnitas diei et gravitas inveierati morbi et virtuosiias accelerati miraculi.
(Vers. 10.). Primo igitur quantum ad solemnitaiem diei sacri dicit: Erat autem docens in synagoga eorum Sabbatis. — Nota, quod Dominus Sabbatis docebat sive propter conservandam ludaeorum cansuoludinem; Acluum decimo quinto: « Moyses a temporibus antiquis habet in civitatibus singulis qui eum praedicant in synagogis, ubi per omne Sabbatum legitur ». — Sive etiam propter doctrinae publicationem, quia tunc tanquam in die solemni magis communiter verbo Dei erant intenli; loannis decimo octavo: « Ego semper docui in synagogis, ubi oranes ludaei conveniunt ». — Sive quia Sabbatum erat dies quietis, et ipse venerat annuntiare pacem et quietem; unde ad Ephesios secundo: « Veniens evangelizavit pacem vobis, qui fuistis longe, el pacem his qui prope ». — Sive etiam, quia praeceptum de Sabbato, quod spectabat ad caritatem, praecipae erat figura temporis gratiae, in quo praecipitur: « Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem », loannis decimo quinto. — Sive etiam propter servandum ordinem; quia ibi debuit incipere reparatio, ubi terminata est conaitio; Genesis secundo dicitur, quod « omplevit Deus die septimo opus suum, quod fecit d.;< Et benedixit diei septimo » etc. — Siye ad dandam informaiionem, quod inientus sapienliae ab omnibus debet cessare, secundum illud Ecclesiastici trigesimo octavo: « Sapientiam scribe in tempore vacuitatis». — Sive etiam ex septima causa, ut ostenderet se dominum Legis et Sabbati, faciendo miracula in Sabbato; loannis quinto: « Pater meus operatur usque modo, et ego operor. Propter hoc ergo quaerebant eum ludaei interficere, quia non solum solvebat Sabbatum, sed etiam Patrem suum dicebat esse Deum, aequalemse faciens Deo ».
(Vers. 11.). Secundo quantum ad gravitatem inveterati morbi subdit: Etecce, mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo, quantum ad infirmitatis diuturnitatem; Ecclesiastici decimo: «Languor prolixior gravat medicum,brevem languorem praecidit medicus ». — Et inclinata erat, quantum ad infirmitatis gravitatem, secundum quod ille lugebat: « Miser factus sum et curvatus usque in finem » etc. — Nec omnino poterat sursum respicere, per infirmitatis continuitatem, secundum illud Threnorum primo »: « Dedit rae in manu, de qua non potero surgere ».
Potest autem per hanc incui-valionem longaevam mtelligi morbus avaritiae et cupiditatis, quae incurvat cor ad temporalia; Psalmus i»: « Oculos suos statuerunt declinare in terram ». Et hoc quaerunt daemones; Isaiae quinquagesimo primo: «Incurvare, ut transeamus». — Haec infirmitas curvativa durat per decem et octo annos, id est per senarium tripficem, hoc est per totum tempus vitae; quia, ut dicit Hieronymus, cum cetera vitia senescant in senibus, sola avaritia iuvenescit; et Ecclesiastae secundo dicitur de avaro: « Cuncti dies eius doloribus et aerumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit»; et Osee septimo: « Comederunt afieni robur eius, et ipse nescivit; sed et cani efiusi sunt in eo, et ipse ignoravit ». — Haec etiam infirmitas non sinit respicere sursum; unde dicitur Matthaei sexto: « Ubi est thesaurus tuus, ibi et cor tuum »; et Psaluius: « Supercecidit ignis», scilicet cupiditatis, « et non viderunt solem », ne recordarentur etc.
® Vers. 1 4. — Superius pro per infirmitatis Vat. ob infirmicatis.
2o. (Vers. 12.). Tertio quantum ad virluosUatem accekruti miraculi subiungit: Quam cum vidisset Lesus, scilicet oculo pietatis; Psalmus: «Quoniam prospexit de excelso sancto suo»; « ut audiret gemitus compeditorum et solveret fllios interemptorum»; et quarti Regum vigesimo: « Audivi orationem tuam, vidi lacrymas tuas ». — Vocavit eam ad se, per affetum benignitatis; loannis undecimo dixit Martha Mariae: « Magister adest et vocat te»; et quarti Regum quarto: « Voca Sunamitidem hanc et dic ei: Quid vis, ut faciam tibi »? — Et ait illi: Mulier, dimissa es ab infirmitate tua, per promissum veritatis; unde ratione certitudinis ponit praeteritum pro futuro proximo; Numerorum vigesimo tertio: « Non est Deus ut homo, ut mentiatur »; « dixit ergo, et non faciet? Locutus est, et non implebit »?
(Vers. 13.). Et imposuit illi manus, et confestim erccta est et qlorificabat Deum, quantum ad effectum virtutis; Ecclesiastae octavo: « Omne, quod voluerit, faciet, et sermo illius potestate plenus est ». Ideo autem manus imponit, utostendat, quod ipse est manus, per quam Omnipotens operatur cuncta et per quam reparat universa; Isaiae quinquagesimo nono: «Ecce, non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat »; et Numerorum undecimo dixit Dominus ad Moysen: « Nunquid manus Domini invalida est? Nunc videbis, utrum meus sermo opere impleatur». Et propterea Ecclesiastici trigesimo sexto: « Innova signa et immuta mirabilia, glorifica manum et brachium dextrum ».
Et nota, quod hic quatuor dicit de incurfl- vatione huius mulieris, quae Dominus exercet in saluatione cuiuslibet animae fidelis. Nam primo videt praedestinando; Sapientiae quarto: « Respectus eius in electos illius ». — Secundo vero vocat exterius atlrahendo; Matthaei nono: « Non veni vocare iustos, sed peccatores »; et Proverbiorum nono: « Misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis ». — Tertio manum imponit iustificando; Ezechielis tertio: « Abii amarus in indignatione spiritus mei; manus enim Domini erat mecum confortans me »; et supra primo: « Etenim manus Domini erat cum illo ». — Quarto erigit glorificando; primi Regum secundo »: « Suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem, ut sexJeat cum principibus et solium gloriae teneat ». — De his quatuor similiter dicitur ad Romanos oclavo: «Quos praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; et quos iustificavit, illos et magnificavit ».
(Vers. lA.). Respondens autem architynagogus etc. Hic secundo subditur obiurgatio superstilion.is luda.icae. Circa quam primo introducitur commotio zeU inordinati in animo; secundo, simidatio zeli ordinati in verbo.
Primo igitur quantum ad commotionem zeli inordinati in anhno dicit: Respondms autem archisynagogus indignans, quia in Sabbato curasset Lesus, quasi dicat, quod eius responsio ex indignatione animi origiDem traxit. Haec autem indignatio oriebatur ex praesumtione iustitiae; unde solum « vera iustitia compassionem habel, sed falsa iustitia indignationem ». Haec autem falsa iustitia erat aemulatrix Legis quantum ad observantiam Sabbati, sed aemulatione stulta; ad Romanos decimo: « Aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam; ignorantes enim Dei iustitiam et suain volentes slatuere, iustitiae Dei non sunt subiecti ». Unde stulta praesumtio parit aemulationem, et aemulatio indignationem, et indignatio legis divinae transgressionem, secundum illud Proverbiorum vigesimo nono: « Qui ad indignandum facilis e.st erit ad peccatum proclivior». Unde stultus legis zelator est ipsius )egis destructor; propter quod ad Galatas priroo: « Supra modum persequebar Ecclesiam Dei et expugnabam illam »; « abundantius aemnlator existens paternarum mearum traditionum » etc.
- Secundo quantum ad simulo.tionem zeli ordinati in verbo subdit: Dicebat turbne: Sex dies sunt, in qvibus oportet operari; ecc, aUeaaiio veritatis; Exodi vigesimo: « Sex diebus oneraberis
oiBDia opera tua. Septimo autem die Sabbatum Domini est ». — In his ergo venite et curamini; ecce, simulatio pietalis, unde sibi competit quod dicitur secundae ad Timotheum tertioi de simulatoribus: « Speciem pietatis habentes, abnegantes virtutem ». — Cum dicit: Et non in die Sabbati; ecce, ostentatio sanctitatis, quia tanquam sanctus diem Sabbati ostendebat se velle servari ut sanctum, secundum illud Levitici vigesimo tertio: « Sex diebus operaberis, septimus dies, quia Sabbatum requietionis est, vocabitur sanctus ». Unde ludaei dicebant loannis nono: « Non est hic homo a Deo, qui Sabbatum non custodit »; sed diei sancti observantia in archisynagogo potius erat?.d simulalionem iustitiae quam ad impktionem, secundum illud Isaiae primo: « Neomeniam et Sabbatum et solemnitates alias non feram ». «Calendas vestras et solemnilates vestras odivit anima mea». Et ratio huius est, quia potius servabant ad superstitionem quam propter devotionem; unde Threnorum primo: « Viderunt eam hostes et deriserunt Sabbata eius ».
- (Vers. lo.). Respondens autem ad illum etc. Hic tertio subiungitur confutatio obiectionis propofit.,,..,... i sitae; circa quam primo praemittit exemplum sensibile, deinde elicit argumentum rationabile.
Primo igitur praemittens exemplum sensibile, dicit: Respondens autem ad illum Dominus dixit: Hypocrita. Ut Dominus respondet, quia dicitur Matthaei septimo, quod « erat docens sicut potestatem habens ». Et hoc faciebat potissime, cum alios increpabat, sicut illum quem hypocritam vocat, quia eius occulta videbat; unde primae ad Corinthios quarto: « Qui iudicat me Dominus est ». Ipse enim novit abscondita cordis, et maxime odit vitium hypocrisis. Ideo Ecclesiastici primo: « Ne fueris hypocrita in conspectu hominum »; « ne revelet Deus abscondita tua et in medio synagogae elidat te », sicut fecit huic, quem exemplo evidenti et sensibiU confutat et convincit. — Ideo subdit: Unusquisque vestrum in Sabbato non solvit bovem suum aut asinuni a praesepio et ducit adaquare? Glossa: « Merito hypocrilas simulatores vocat, qui, cum magistri plebium videri appetant, sanationem hominum non verenlur postponere curae pecorum ». In islis impletur illud Isaiae quinquagesimo septimo: « lu- Vers. o. stus perit, et non est qui recogitet in corde suo Et illud etiam hodie impleri videtur, secundum illud Bernardi: « Perit anima, et non est qui curet; asina, et est qui sublevet ». Hypocritam ergo eum qui, zelum Legis simulans, magis curat de pecore vel pecimia quam de anima.
(Vers. 16.). Secundo, eliciens argumentum rationale, subiungit: Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit satanas, ecce, decem et annis, cui debelur misericordia, et quia mulier infirma ex sexu; primae Petri tertio: « Quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem »; et quia infirma ex oppressione daemonis; unde Matthaei decimo quinto: « Miserere mei, fili David, quia filia mea male a daemonio vexatur »; quia etiam erat de semine Abrahae, quem Deus sibi elegerat; unde Matthaei decimo quinto: « Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel ». — Ex his ergo causis opportunis multo fortius coUigitur, quod curatio mulieris propter Sabbatum non debuit differri. — Ideo subdit: Non oportuit solvi a vinculo isto die Sabbati? Immo certe oportuit, quia opportunitas temporis fuit: tum quia in inflnitum maior cura debet esse de salute hominis quam bruti animalis; propter quod priraae ad Corinthios nono: « Nunquid de bobus cura est Deo »? Tum etiam, quia Sabbatum non est introductum in praeiudicium hominis, sed potius in salutem humani generis; unde loannis septimo: « Si circumcisionem accipit homo in Sabbato, ut non solvatur Sabbalum; mihi indignamini, quia totum hominem sanum feci in Sabbato »? Tum etiam, quia Sabbato vetantur omnia servilia; unde Levitici vigesimo tertio: « Omne opus servile non facietis in eo», non autem opera spiritualia; unde Matthaei duodecimo: « Non legistis, quia Sabbatis sacerdotes in templo Sabbatum violant et sine crimine sunt »? Non vetantur etiam opera divina et miraculosa; unde loannis quinto: « Pater meus usque modo operatur, et ego operor »; et nono: « Me oportet operari, donec dies est ». Non vetantur etiam opera necessaria ad sanitatis conservationem, ut comedere et bibere: igitur nec ad curationem.
Ex quo datur intelligi, quanta homini debeat esse soUicitudo et diligentia, ut peccator de laqueis diaboli absolvatur; ut etiam, si fieri possit,
nec modicum retardetur; Proverbiorum sexlo: « Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae; discurre, festina, suscita amicum tuum ». In Cuius signum dicitur de filio prodigo revertente infra decimo quinto: « Cum adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius et misericordia motus est, et accurrens, cecidit super collum eius et osculatus est eum ». — Et nota, quod non est aliud, flliam Abrahae solvi a vincub satanae, quam animam solvi a reatu culpae; unde Glossa: « Filia Abrahae, quaeque fidelis anima ». Hanc solvit Christus ministerio sacerdotum; Matthaei decimo octavo: « Amen dico vobis, quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo ». Sed oportet, quod homo se ipsum disponat quasi ab interiori; Isaiae quinquagesimo secundo: « Solve vincula colli tui, captiva filia Sion ». Et tunc Deus operatur a superiori; Psalmus: « Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis ». Unde in hac solutione operantur sacerdotes per exteriorem dispensationem Sacramenti, et peccator per interiorem detestationem peccati, et Deus per superiorem infusionem gratiaeSpiritus sancti.
- (Vers. 17.). Et cum haec diceret etc. Hic subiungit assecutionem gloriosae victoriae,,,, quantum ad duo, quae hic introducuntur, scilicet confusio rebellium et laetificatio fidelium.
Primo ergo quantum ad confusionem?-ebellium dicit: Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii eius; Glossa: « Adversarii, scribae et Pharisaei, qui nec apertae veritati contradicere possunt nec propter invidiam credere volunt ». De talibus lob vigesimo quarto: « Ipsi rebelles fuerunt lumini et nescierunt vias eius ». Tales non instruuntur, sed confunduntur, cum veritas declaratur; Isaiae quadragesinao primo: « Ecce, confundentur et erubescent omnes, qui pugnant adversum te; erunt quasi non sint, et peribunt viri, qui contradicunt tibi. Quaeres eos, et non invenies viros rebelles tuos » elc.
- Secundo quantum ad laetificationem fide- Uum subdit: Et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo; Beda: « Populus, id est simplices et humiles, verba veritatis et miracula amantes ». Hi gaudent de raanifestalione gloriae divinae; unde Isaiae vigesimo nono: « Pauperes homines in sancto Israel exsultabunt »; exsultabunt, inquam, in universis, quae ghriose fiebant ab eo; Ecclesiastici quadragesimo secundo: « Gloria Domini plenum est opus eius ».
Et nota, quod opera Christi erant gratiosa quantum ad condescensionem divinae dignationis, et de his est regraliandum; Tobiae duodecimo: « Benedicite Deum caeli et coram omnibus viventibus confitemini ei, quia fecit vobiscum misericordiam suam ». Erant etiam gloriosa quantum ad operationem virtutis et manifestationem maiestatis, et de his est gaudendum et exsullandum; Psalmus: « lubilate Deo omnis terra, psalmum dicite nomini eius, date gloriam laudi eius. DiciteDeo: Quam terribilia sunt opera tua! in niultitudine virtutis tuae mentientur libi inimici tui ».
- Possunt autem haec allegorice exponi de Ecclesia ex gentibus congregata, quae per triplicem annorum senarium (mt recurva: hoc est sub dictamine legis naturae, legis Moysaicae et etiam prophetiae; in quorum quolibet opera facta sunt ad sex dies spectantia, hoc est opera servilia, quae ex timore fiebant. Et haec non possunt animam sursum erigere, quia timor deprimit, et solus amor sursum erigit; unde supra primo: « Erexit nobis cornu salulis in domo David »; et hoc fit per spiritum caritatis; Ezechielis secundo: « Et ingressus est in me spiritus et staluit me super pedes meos ». — Haec solvitur die Sabbati, sicut bos et asinus, qui ducuntur adaquari, quia Ecclesia ista congregata est ex populo ludaico et gentili, qui per bovem et asinum habent intelligi, secundum illud Isaiae primo: « Cognovit bos possessorem suum, et asinus pracsepe domini sui »; et trigesimo secundo: « Beali, qui seminalis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini ». Utrumque autem Dominus solvit, et ludaeos ad Ecclesiam venientes de onere servitutis legalis et gentiles de vinculo servilulis idololatriae; ad Ephesios secundo: « Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua, Legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipsum in unum novum hominem, faciens pacem » etc. — De hac autem solutione confunditur populus ludaeorum Christo adversantium, et exsultat populus gentilium, secundum illud Matlhaei octavo: « Multi
ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et lacob » etc. « Filii autem regni mittentur in tenebras exteriores >?, et hoc propter rebellionem. Unde Actuum decimo tertio: « Vobis oportebat primum loqui regnum Dei; sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce, converlimur ad gentes; sic enim praecepit nobis Dominus ».
- Dicebat ergo: Cui simik etc. Postquam confutavit calumniantes miracula in Sabbato facta, liic secundo ostendit, quod sine cessatione facienda sunl opera bona. Et primo ad hoc incitat per mor nuductionem naturalis exempli; secundo vero, per manifestationem divini decreti, ibi: Et ibat per civitates et caslella.
Manducit igitur per exemplum dupliciter: per quorum primum informamur ad proficiendum conlinus in notitia verilalis; per secundum vero, ad propciendum in fervore caritatis, ibi: Et iterum dixit: Cui simile.
Primo igitur continuum profectum in notitia veritatis ostendit sub metaphora grani sinapis, et hoc tripliciter, videhcet quantum ad proprietates, quas granum sinapis habet secundum se ipsum et in quantum seminatum et in quantum augmentatum.
(Vers. 18.). Primo igitur quantum ad proprietatem grani sinapis secundum se ipsum, per quam assimilatur notitiae veritatis, dicit: Dicebat ergo: Cui simile est regnum Dei, et cui simile aestimabo illud? Regnum caelorum dicitur hic veritatis notitia vel doctrina; unde Beda in Glossa: « Regnum caelorum praedicatio est Evangelii, de qua alibi: A uferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fruclus eius, secundum illud Matthaei vigesimo primo ». Haec notitia recte dicitur regnicm, quia revera regnum caelorum non est aliud quam perfecta notitia divinae veritatis; loannis decimo septimo: « Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum et quem misisti lesum Christum ».
(Vers. 19.). Et haec in patria est sublimis el iucunda, sed in via debet esse humilis et fervida, in cuius designationem subdit: Simile est grano napis. Ideo grano sinapis assimilatur, quia est modicum mole et magnum in virtule sive fervore; in quo insinuatur, quod nostra notitia debet esse humilis, secundum illud ad Romanos undecimo: « Noh altum sapere, sed time »; el duodecimo: « Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, et unicuique sicut divisit Deus mensuram fidei », quia, ut dicitur Proverbiorum undecimo, « ubi humilitas, ibi et sapientia » etc. Insinuatur etiam, quod debet esse fervida et ardens; unde Glossa Bedae: « Notitia Scripturarum grano sinapis comparatur pro fervore fidei, vel quia venena dicitur expellere, id est omnia dogmata pravilatis ». Ideo dicitur infra decimo septimo: « Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro: Eradicare et transplantare in mare, et obediet vobis ».
Secundo quantum djA proprietatem ip,«M in quantum seminatum subdit: Quod acceptum homo misit in horlum suum. Per hortum istum intelligilur Ecclesia militans; Canticorum quarto: 0 Hortus conclusus, fons signatus, soror mea sponsa, hortus conclusus ». Hic est hortus voluptatis, « ubi crescunt semina virtutum »; in quo primo seminandum est semen fidei; sed hoc fit per hominem, quia praedicatio fidei per humanum ministerium seminatur; in cuius rei figuram Genesis secundo: « Tulit Deus hominem et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret illum ». Talis fuit Paulus; primae ad Corinthios tertio: « Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit ». Hominis enim, id est rationalis et prudentis, est praedicare documenta fidei; summus autem seminator huius fidei fuit Christus, qui homo dicitur antonomastice, secundum illud Psalmi '- « Nunquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea » etc. Unde et ipse vocat se ubique Filium hominis, quia homo fuit teri coepit, statim odorem suum fundit, acrimoniam exhibet... ila ergo et fides christiana prima fronle videlur esse parva... at ubi diversis tentationibus teri coeperit, slatim vigorem suum prodit etc. (hic sermo adscribitur eliam Ambrosio). Cfr. supra pag. 318, nola 2, ubi de quantitate molis et virtutis.
' Scilicet inlerlinearis. Loco pro fervore fidei (ita eliam Glossa) Vat. cum Beda, qui sequitur August. (I. Qq. Evangelior. q. 11.) oh fenorem fidei. — Subinde allegatur Luc. 17, 6.
in eo secundum plenissimam rationem et quanlum ad perfectionem et quantum ad infirmitatem; ad Philippenses secundo: « In similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo ». Et hic homo seminavit hoc semen, cum doctrinam Evangelii praedicavit; Matthaei decimo tertio: « Simile est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo». Huic homini adversatur qui praedicat falsitates. Unde subditur ibi: « Cum autem dormirent homines », id est praelati, « venit inimicus homo et superseminavit zizania in medio trilici » etc.
Tertio quantum ad proprielatem ipsius in quantum augmentatim subdit: Et crevit et factum. est in arborem magnam; quod dicitur quantum ad profectum fidei in robore virium. Unde Glossa: «Crescit, non sicut herbae, quae cito arescunt et corruunt, sed sicut arbor, quae longa annositAle et inopinata fertilitate gaudet »; ad Colossenses primo: « In verbo veritatis Evangelii, quod pervenit ad vos, sicut et in universo raundo est et fructificat et crescit, sicut et in vobis »; et paulo post: « Ambuletis digne Deo per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei ». Haec autem notitia tanto altius crescit per veritatem, quanto radix profundiiis descendit per humilitatem; unde Isaiae trigesimo septimo: « Mittel illud quod salvatum fuerit de domo luda et quod reliquum fuerit, radices deorsum et faciet fructum sursum ».
Et quia notitia fidei crescens in se redunin dat in aUorum salutem, ideo subdit: Et volucres,.. k r>; caeh reqmeverunt m ramu eius. Per volucres caeli inteUiguntur viri spirituales; Isaiae sexagesimo: « Qui sunt hi qui ut nubes volant et quasi columbae ad fenestras suas »? de quibus Proverbiorum primo: « Frustra iacitur rete ante oculos pennatorum ». Per ramos arboris intelliguntur documenta veritatis procedentia ex ore sapientis; unde Ecclesiastici vigesimo quarto dicit Sapientia: « Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, et rami mei hon6- ris et gratiae». Volucres ergo caeli requiescunt in ramis sinapis crescentis, quia quietantur sub doctrina fidelis doctoris qui ad notitiam veritatis perveniunt. Unde Glossa: « In ramis eius, id est in diversis sententiis viri spirituales requiescunt, qui penni virtutum in alta conscendunt ». In cuius figuram Danielis quarlo: « Vidi, et ecce, arbor in medio terrae ». « Folia eius pulcherrima, et fructus eius nimius, et esca universorum in ea. Subter eam habitabant bestiae terrae, et in ramis eius conversabantur volucres caeli ». — Sic ergo parvulum semen crescit in magnitudinem arboris per continuum incrementum. Qui ergo parvulus est laborare continue debet in profectum meriti, ut sic arbor fiat, cuius cacumen pertingat ad caelum per spem et desiderium aeternorum.
(Vers. 20.). Et iterum dixil: Cui simile etc. T.. 1, Postquam praemisit exemplum incitativum ad proficiendum continue in notitia veritatis, hic adiungit exemplum incilativum ad proficiendum in fervore caritalis, et hoc sub metaphora /'mM/i, ex cuius assimilatione incilat ad continue proficiendum in caritate quantum ad eius similitudinariam proprietatem triplicem, scilicet quam habet ferraenlum ex parte naturae propriae, ex parte industriae alienae et ex parte utriusque.
Primo igitur quantum ad proprietatera, quani habet ex parte nalurae propriae, per quam intendit nos ad caritatis profectum excitare, dicit: Et iterum dixit: Cui simile aeslimabo regnum Dei? Et hic per regnum Dei recte intelligitur amor Dei, quia in solis illis regnat Deus, qui ipsum diligunt; ad Colossenses primo: « Eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum filii caritatis suae »; quia, ut dicitur ad Romanos decirao quarto, « regnum Dei non est esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu sancto ».
- (Vers. 21.). Et quoniam caritas et gaudium cor diiatat et calefacit ab interiori, et hoc est siraililudo exterior cum fermento; ideo subdit: Simile est fermento. — Et nota, quod per fermentum aJiquando intelliitur corruptio pacis et unitatis, sicut duodecimo: « Atlendite a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis »; et hoc satis recte, quia ferraentum est pasta vetus et ex vetustate corrupta et in acredinem versa, quae reliquam massam corrumpit et in acredinem vertit. Ideo signanter dicitur primae ad Corinthios quinto: « Expurgate vetus fermentum ». — Aliquando per fermentum iQleglar fervor et dilectio, sicut hic, quia fermentum pastam calefacit et quendam fervorem inducit quasi ab
occulto et interiori; unde non incongrue fermentum est caritas. Nec est contrarium rationi, quod fermentum accipiatur sic et sic ratione diversae proprietatis. Unde Augustinus, tertio libro de Doctrina christiana: « Quoniam multis niodis res similes rebus apparent, non putemus, esse praescriptum, ut quod in aliquo loco res aliqua per similitudinem significaverit, hoc eam semper significare credamus. Nam et in vituperalione posuit fermentum Dominus, ut diceret: Cavete a fermenlo Pharisaeorum; et in laude, cum diceret: Simile est regnum caelorum mulieri, quae abscondit fermentum in faHnae sata tria ». Huiusmodi aulem multa, ut dicit, sunt similia in Scriptura, sicut «leo Christum significat, Apocalypsis quinto: Vicit leo de tribu luda; diabo- /um, primae Petri quinto: Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens etc.; sic et alia plurima ». Cuius diversitatis causa est multiphcitas proprietatum, ex quibus diversitas similitudinum et repraesentationum oritur in figuris.
- Secundo quantum ad proprietatem ex parte industriae alienae subdit: Quod acceplum mulier abscondit in farinae sala tria. Secundum htteram, ut dicit Beda, « saltim est genus mensurae iuxta morem Palaestinae modium et dimidium capiens ».
Et nota, quod per hanc mulierem intelligilur sapientia divina, vel Ecclesia; Proverbiorum ul- limo: « Mulierem fortem quis inveniet » etc. Farina autem sunt fideles, qui teruntur inter duas molas, superiorem scihcet et inferiorem, timorem videlicet et spem; Deuteronomii vigesimo quarto: « Non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam ». Ex qua farina fit unus panis, quem Christus in corpus suum mysticum traiicit; primae ad Corinthios decimo: « Multi unus panis sumus in Christo ». — Sed tria sala sunt tres differenliae fide- Uum, in quibus Dei sapientia dilectionem abscondit in via, scilicet boni praelati, boni contemplalivi et boni activi. Unde Glossa: « Tria sata, tria genera hominum: Noe, Daniel et lob »; Ezechiehs decimo quarto: « Si fuerint in medio eius Noe, Daniel et lob, iustitia sua liberabuntur ». Haec igitur prima expositio magis secundum litteram consonat; aliter et multipliciter exponit Beda in Glossa, ut ex hoc appareat « multiformis sapientia Dei », « quae in mysterio abscondita est».
Secundo per sata tria intelliguntur tres modi diligendi, scilicet ex toto corde, ex tota anima ex tota mente. Unde Glossa Bedae: « Abscondit Ecclesia fermentum dilectionis in farinae sata tria, quia praecipit, ut diligamus Deum ex toto corde, ex tota anima et ex tota virtute»; Deuteronomii sexto: «Diliges Dominum Deum tuura » etc; et Matthaei vigesimo secundo: « Diliges Dominum Deum tuum » etc. « In hoc mandato » etc.
Tertio modo sic, ut per tria sata intelligantur spiritus et anima et corpus, ex quibus homo integratur. Glossa: « Ut spiritus et anima et corpus, redacta in unum, non discrepent inter se », secundum illud primae ad Thessalonicenses quinto: « Integer spiritus vester et anima et corpus servetur sine querela in die adventus Domini » etc.
Quarto modo sic, ut per tria sata inteUigantur tres animae vires, quae reformantur caritate. Glossa: « Tres animae vires in unum redigantur, ut in?-atione possideamus prudentiam, in ira odium vitiorum, in cupiditate desiderium virtutum », secundum illud Michaeae sexto: « Facere iudicium et diligere misericordiam el soUicitum ambulare cum Deo luo».
4b. Quinto modo sic, ut caritas iuncta sit et quodam modo immixta fidei Trimtatis, ut non tantum credat quis Deum verum, sed etiam credendo tendat in eum. Unde Glossa: « Ecclesia fidem hominis in farinae sata tria miscet, id est credulitati firmitatem [Isai, 53. 3.]. Vide etiam Serm. 35. de Diversis, — Sequitur Ezech. 14, 14, de cuius explicatione cfr. August., II. Qq. Evangelior. q. 44. n. 2; Enarrat. iu Ps. 132. n. 5. et Serm. de Urbis excidio, c. I. n. 1.
' Scilicet ordinaria apud Lyranum, in qua sex expositio nes, etiam inferius relatae proferuntur (initium Glossae est ex Beda; plures, sed non omnes explicationes ipse proponit II. in Matth. 13, 33.). Strabo integram hanc Glossam non exhibet; cfr. tamen ipsius Glossa in Matth. 13, 33. — Subinde allegantur Eph. 3, 10. et I. Cor. 2, 7: Sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est.
Patris et Filii et Spiritus sancti ». Unde de caritate dicitur primae ad Corinthios decimo tertio, quod « omnia credit ».
Sexto modo sic: per tria sata, triplex fructus, ad quem caritas ordinat; unde Glossa: « Possunl in his satis illius dominici seminis fructus intelligi, trigesimus scilicet, sexagesimus et centesimus, id est coniugatorum, continentium etvirginum; de quibus Matthaei decimo tertio: « Fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud sexagesimum, aliud vero trigesimum ».
Septimo,.per t)-ia «ato farinae possunt intelligi tres parles generis humani a tribus filiis Noe disseminatae per universum orbem; de quibus Genesis decimo: « Hae sunt generationes Noe: Sem, Cham et laphelh ».
Octavo modo, secundum Hiiarium, per farinam intelligitur Scriptura; per tria sata tres partes Scripturae, scilicet Moysaica, prophetica et evangelica. Et in his abscondit Dei sapientia caritatem, quia, Matthaei vigesimo secundo, « in his duobus mandatis tota Lex pendet et Prophetae ».
Nono modo, secundum Ambrosium sic: « Mulier, Ecclesia; farina eius nos sumus; quae Domifanum lesum abscondit ut fermentum in interioribus nostris, donec ea calor caelestis sapientiae obducat».
Decimo jnodo, secundum Bernardum sic: « Mulier, virgo Maria; tria sata, triplex natura seu a substantia in una persona Christi, scilicet caro, anima et Divinitas. Primum satum est antiquum, secundum est novum, sed tertium aeternum. Haec autem miscuit per fermentum suae fldei et dilectionis ». Unde Hugo: « Quia amor in mente eius singulariter ardebat, ideo in carne eius miracula faciebat». In cuius figura dicilur Genesis decimo octavo: « Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram dixitque — Sequitur I. Cor. 13, 7. — Superius pro immixta m D secunda manus substiluit innixa. Subinde pro Deum verum (ila B C D G) Vat. Deum unum, H legit Deum, verum etiam credendo tendat in Deum; cfr. III. Sent. d. 23. dub. 3. ei: Accelera, tria sata similae commisce ». Et sic fecit beata Virgo, quia ad verbum Angeli statim consensit: « Ecce, inquiens ancilla Domini « etc.
Ex his igitur apparet, quomodo de una re parvula Spiritus sanctus varios intelleclus exterius eduxit per Sanctos suos, ut ex hoc appareat «multiformis sapientia Dei*», quae ad modum muheris fermentum in satis abscondit. Nam, sicut dicit Dionysius, tota mystica theologia, « quae scilicet in mysterio abscondila est», ipsa tota consistit in dileclione excessiva secundum triplicem vim hierarchicam: purgalivam, illuminativam et perfeclivam.
Tertio quantum ad efTeclum ex parte utriusque subdit: Donec fermentarelur totum; Glossa: « Tamdiu caritas in mente abscondita crescere debet, donec mentem totam in sui perfectionem commutet, ut nihil praeter Deum diligat ». Sicut enim fermentum magis ac magis diflunditur, sic et caritas Dei. Unde Gregorius: « Nunquam est amor Dei oliosus; operatur enim magna, si est; si autem operari renuit, amor non est»; et Bernardus: « Caritas aut proficit, aut deficit »; unde « caritas nunq-am excidit », sed totum ad modum fermenli et ignis in sui naturam convertit. Unde Exodi decimo nono: « Totus mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne ». — Hic enim ignis et calor cariutis inchoatur in via, sed totum cor occupat in patria; Isaiae trigesimo primo: « Dixit Dominus, cuius ignis est in Sion et caniinus in lerusalem ». Unde sicut a corde, quod est in centro, manat vitalis calor in totum corpus, sic a caritate perfecta omnes congregationes operum virtutum calorem et vigorem suscipiunt, per quem lendant sursum. Et sicut dicitur 1*: « Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit »; sic, si cor tuum fuerit calens, totum corpus tuum calefactum erit; si cor divinum.
° In libello de B. Mariae virginitate, c- 2. Cfr. tom. V. pag. 483, nota 2. — Subinde allegalur Gen. 18, 6.
totus homo divinus per amorem deiflcum, secundum illud Psalmi: « Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum ».
- Et ibat per civitates etc. Supra ostendit, sine cessatiooe facienda esse bona opera, per manuductionem naturalis exempli; hic ostendit hoc ipsum per manifestationem divini decreti. Quod quidem manifestat dupliciter: primo, quoad severitatem divinae districtionis in iudicando; secundo, quoad sublimilatem divinae dispositionis in redimendo, ibi: In ipsa die accesserunt quidam.
Severitas autem districiionis in iudicando ostenditur tripliciter: primo, quantum ad difJicuUatcm in merito; secundo, quantum ad rigiditalem in iudicio, ibi: Cum autem intraverit paterfamilias; tertio, quantum ad calamitatem in supplicio, Ibi erit fletus. — Difpcullatem, quae in merito ia ibl est, ostendit dupliciter, exemplo scilicet in facto et documenlo in verbo.
(Vers. 22.). Primo igitur quantum ad exemplum, quo ostendit difficultatem ingrediendi in caelum, dicit: Et ibat per civitates et castella, docens et iter faciens in lerusalem. In hoc, quod ibat et circuibal, patet, quod sine cessatione laborabai; unde poterat dicere illud Psalmi: « Pauper sum ego et in laboribus a iuventute mea». Et exemplum ahis dabat ad laborandum; Proverbiorum sexto: « Discurre, feslina, suscita amicum tuum ». In hoc autem quod in lerusalem ibat, patet, quod ad passionem currebat; unde Matthaei vigesimo: « Ecce, ascendimus lerosoiymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et condemnabunt eum morte». Et in hoc exemplum ahis dabat ad sustinendum; quia, primae Petri secundo, « Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius». Unde lacobi quinto: « Exemplum accipite, fratres, exitus maH et longanimitatis et laboris et patientiae Prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini. Sufferentiam lob audistis ct finem Domini vidistis». — Ex hoc igitur exemplo Domini, qui tantum laborem et in fine passionem sustinuit, apparet, quod difficihs est aditus caeH; unde infra ultimo: « Nonne oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam »? Et hinc est, quod opportunum est per tribulationes intrare in caelum; Actuum decimo quarto: « Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei ».
Et nota, quod in his verbis tria nobis insinuantur exemplo Domini, per quae pervenit quis ad gloriam paradisi, scilicet actio bona, praedicatio vera et contemplatio tranquilla. Operatio insinuatur in hoc, quod ibat per civitates et castella; pradicalio vero in hoc, quod ibat docens; contemplalio in hoc, quod iter faciens in leruscdem, quae est visio pacis, per anagogiam; Psalmus: « lerusalem, quae aedificatur ut civitas ». « Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini ». Primum horum spectat ad prudentiam, secundum ad intelligentiam, tertium autem ad sapientiam. Vel primum ad bonitatem, secundum ad disciplinam et tertium ad scientiam; Psalmus: « Bonitatem et discipHnam et scientiam doce me ».
(Vers. 23.). Secundoquantum ad documenttm in verbo, quo respondet ad quaestionem de paucitate salvandorum, subdit: Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt qui salvantur? Hoc quaerit iste, quia non audierat divinam sentenliam, qua dicitur Matthaei vigesimo: « Multi sunt vocati, pauci vero electi »; in cuius figuram dicitur Michaeae septimo: « Vae mihi! quia factus sum sicut qui col- Hgit in autumno racemos vindemiae ». — Vel ideo hanc quaestionem faciebat, ut occasionem daret docendi verbo quod ostendebat exemplo.
(Vers. 23. 24.). Unde subdit: Dixit autem ad illos: Contendiie intrare per angusiam portom; Matthaei septimo: « Quam angusta porta et arcta via est, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam»! Porta ista est Christus; loannis decimo: « Ego sum ostium »; ipse est via; loannis decimo quarto: « Ego sum via»; « nemo venit ad Patrem nisi per me ». Haec via arcta est et porta angusta, non propter parvitatem potentiae, sed propter arctitudinem modestiae et rectitudinem iustitiae; unde Chrysostomus: « Porta arcta est Christus, non potestatis parvitate, sed humiHtatis ratione. Chrislus in se non recipit, nisi qui se exuerint a peccatis et deposuerint omnem sarcinam mundi». Et propterea Matthaei decimo nono: « Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum ». Ideo ergo porta caeli dicitur angusta, quia, nisi quis se redigat ad parvitatem et austeritatem, non potest intrare.
Et quia pauci sunt tales, ideo subdit: Quia muUi, dico vobis, quaerent intrare; Glossa:
a Salutis et praemiorum amore provocati »; et non poterunt, Glossa: « itineris asperilate perterriti », quia non quaerunt volunlate integra et plena. Nam volunt Christum consequi et nolunt eum sequi, secun- « Vult et non vult piger ». Unde Chrysostomus: laverit quis per viam, non poterit pervenire ad portam. Si non fuisti nec es in via iustitiae, et putas, te cognoscere Christum, mentiris; sicut qui audit, mel esse dulce, et non gustat, nomen mellis scit, gratiam autem et saporem mellis ignorat »; unde pigri, qui volunt et nolunt, intrare non possunt; siniiliter nec illi qui volunt simul praesens saeculum et Deum; de quibus Osee quinto: « In gregibus suis et armentis vadent ad quaerendum Dominum, et non invenient ». Et de talibus dicitur Matthaei sexto: « Nen)o potest duobus dominis servire »; « non potestis Deo servire et mammonae ». Hi non vadunt recte in caelum; unde terlii Regum decimo octavo: « Usquequo claudicatis in duas partes? Si Dominus est Deus, sequimini eum; si autem Baal, sequimini illum »..
- Quia irapossibile est cum cupiditatibus terrenoruffl introire in regnum caelorum, et difliciie est has deponere; ideo oportet conan contra appetitum; et propterea dicit: Contendite intrare per angustam portam, quasi dicat: impossibile est intrare cum desideriis, quod multi quaerunt; sed vos saltem nitamini, desideriis calcatis. Unde et Malthaei undecimo: « A diebus loannis Baptistae regnum caelorum vim patitur.et violenti rapiunt illud». Nec obstat, quod ibidem dicitur: « iugum meum suave », quia porta et via caelestis arcta est inchoantibus, sed dilatatur proficientihus et ampla est pervenientibus. Pro primis dicebat Psalmus: « Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras »; pro secundis: « Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum »; pro terius: « In via testimoniorum tuorum delectalus snm, sicut in omnibus divitiis». Pro tribus his dicitur Proverbiorum quarto: « iustorum semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem »; et iterum post: « Ducam te per seuiitas aequitatis, quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et curreus non habebis offendiculum ».
5b. (Vers. 25.). Cum uutem intraverit paterfamilias. Postquam excitavit ad continue proficiendum in opere bono propter diflicullatem in merito, hic secundo excitat ad hoc propter rigidilatem in futuro iudicio, quam ostendil dupliciter, videlicet, quia repellet supplicationem precum et allegalionem rationum.
Primo quantum ad repulsam supplicationis dicit: Cum aulem intraverit paierfamilias et clauserit ostium, per iudiciariam districtionem; Matthaei vigesimo quinto: « Quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua». — Et nota, quod Christus dicitur paterfojmilias respectu iustorum; unde Matthaei vigesimo: « Simile est regnum caelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam ». Dicitur autem paterfamilias, quia multam habet familiam; in cuius figura lob primo: « Fuit possessio lob septem millia ovium, tria millia camelorum, quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae, ac familia multa nimis ». — Hic etiam est iudex respectu malorum, quibus claudit ostiura misericordiae; unde dicitur Deuteronoraii undecimo: « Cavete, ne recedatis a Doroino, iratusque Dominus claudat caelum, et pluviae non descendant ». — Haec porta aperta est per tolum spalium viae, sed clauditur in fine; Ezechielis quadragesimo sexto: « Porta autera non claudetur usque ad vesperam; et adorabit populus terrae ad ostium portae illius in Sabbatis et in Calendis coram Doraino».
- Et quia subtractio misericordiae ducit hominem in recognitionem propriae miseriae, et haec iterum ducit ad precum importunitatem; ideo subdit: Et incipietis foris stare ei pulsare ostium, per serotinam poenitudinem; Sapientiae quinto: « Videntes turbabuntur timore horribili »; « dicentes intra se, poenitentiam agentes »; et ad Hebraeos duodecimo: « Non invenit locura poenitentiae, quamquam cum lacrymis inquisisset eara ». — Dicentes: Aperi nobis, Domine, per imporlunam supplicationem; (ubi principalis divisio huius partis) cum Vulgata conveniunt, El cum.
° Vers. 10. — Siiperius pro repulsam GH repidsioneiti.
Matthaei vigesimo quinto: « Novissime veniunt et reliquae virgines dicentes: Domine, Domine, aperi nobis ». — Et respondem dicet vobis: Nescio vos, unde sitis, per finalem reprobationem; Proverbioj.yjjj primo: « Tunc clamabunt, et non exaudiam; mane consurgent et non invenient me, eo quod exosam habuerunt disciplinam et limorem Domini non susceperunt »; unde et Proverbiorum sexto: « Zelus et furor viri non parcet in die vindictae nec acquiescet cuiusquam precibus ». — Et nota, quod Dominus dicitur nos nescire, non quia non cognoscat per simplicem notitiam, cura dicatur lob duodecimo: « Ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur »; et in Psalmo: « In hbro tuo omnes scribentur »; sed quia non novit notitia approbalionis, quia dicitur secundae ad Timotheum secundo: « Novit Dominus qui sunt eius »; lob octavo: *« Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum et dicet: Non novi te ».
(Vers. 26.). Secundo quantum ad repulsionem allegationis rationum subdit: Tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te el bibimus; ecce, allegatio famiharitatis in vita; et in plateis nostris docuisli, quantum ad famiharitatem in doctrina. Vel potest primum referri ad mii-acula, quae fecit Christus inter ludaeos, quando panes multiplicavit, loannis sexto, et aquam in vinum convertit, loannis secundo; secundum ad documenta. Nam isti viderant miracula et audierant documenta; undeMatthaei undecimo: « Vae tibi Corozain 1 vae tibi Bethsaida! quia, si in Tyro et Sidone faclae essent virtutes, quae factae sunt in vobis, ohm in cihcio et cinere poenitentiam egissent». Sic aheganl notitiam Chrisli, quia cognoverunt eius opera et miracula, cognoverunt etiam verba et documenta. Tales erunt mah Christiani in iudicio, de quibus ad Titum primo: « Confitentur, se nosse Deum, factis autem negant».
(Vers. 27.). Et quoniam parum valet allegatio coonitionis sinc aUeeatione imitationis et oper«<y, ideo subdit: Et dicet vobis: Nescio vos, unde sitis. Chrysostomus: « Imaginem meam non cognosco in vobis. Non potestis meorum stipendia mihtum accipere, qui tyranni vexilla portastis». Hoc autem dicit Chrysostomus, non quantum ad imaginem creationis, de qua in Psalmo: « In iraagine pertransit horao »; sed quantum ad imaginem recreationis, de qua Augustinus: « Non novit eos Dorainus, dum apud eos characterem fidei et dileclionis non invenit ». Unde negatio nolitiae non respicit extraneitatem personarum, contra quara ipsi allegant familiaritatem, sed solum diversitatem morum, secundum illud Habacuc primo: « Mundi sunt ocuU tui, Domine, et respicere ad iniquitatem non poteris ». — Ideo subdit: Discedite a me, omnes operarii iniquitatis; Psalraus: « Discedite a me, omnes, qui operamini iniquitatem ». — Ratio autem huius discessionis est distantia inter iustitiam et iniquitatem; secundae ad Corinthios sexto: « Quae participatio iustitiae cura iniquitate? Aut quae societas lucis ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Behal»? Quoniam ergo reprobi erunt iniusti et tenebrosi et viri Behal; Christus aulem iudex erit iustus, erit lux vera, erit summe bonus: ideo compeUet malos descendere in infernum per finale iudicium, dicendo: « Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angeUs eius ». Quoniam ergo homo iudicabitur non secundum magnitudinem cognitionis, sed forlitudinera operis; continue intendendum est operibus bonis; unde ad Romanos secundo: «Non auditores Legis, sed factores iusti sunt apud Deum »; propter quod in Psalmo: « Semel locutus est Deus; duo haec audivi, quia potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia, quia tu reddes unicuique iuxta opera sua ».
(Vers. 28.). Ibi erit fletus. Hic iam tertio, postquam excitavit ad continue proficiendura, ostendendo difTicuUatem in merito et rigiditatem in iudicio, excitat ad hoc ipsum ostendendo calamitatem in supplicio. Quod quidem facit dupUciter, scilicet ex consideratione deieclionis propriae et ex consideratione glorificationis alienae.
Prirao igitur quantum ad considerationem deiectionis propriae dicit: Jbi erit fletus et stridor denlium, quanlum ad poenam sensus. Et tangitur poena caloris, ex qua fletus oculorum, et poena frigoris, ex qua stridor dentium. Ideo autem hae duae poenae corporales magis exprimuntur, sive quia istae duae qualitates sunt activae et magis afflictivae; propter quod lob vigesimo quarto: « Transibunt ab aquis nivium ad calorem nimium ». Sive quia dupliciter peccatur in corpore, scilicet per concupiscentiam oculorum et per concupiscentiam carnis, unde in his puniuntur; Sapientiae undecimo: « Per quae peccat quis, per haec et torquetur ». Sive quia fklus venit ab interiori, et stridor dentium venit ab exteriori; et in his intelligitur universitas poenarum, maxime corporalium. Unde Glossa Bedae: «Nota, per fletum, qui est oculorum, et stridorem, qui est dentium, veram resurrectionem intelligi corporum impiorum ». Hic autem fletus non erit resolutionis humoris, sed per dolorem et gemitum; vel si erit, fiet mirabiliter restitutio humoris, sicut et mirabiliter in tantis cruciatibus habebunt, corpora a spirilibus vegelari.
Et quia poena sensus coniuncta est poenae (Zonmi, quae erit amissio societatis Sanctorum in gloria paradisi; ideo subdit: Cum videritis Abraham et Isaac et Jacob et omnes Prophetas in regno Dei, id est omnes Patriarchas et Prophetas. Primi fuerunt exemplar vivendi in vita; unde loannis octavo: « Si filii Abrahae eslis, opera Abrahae facite »; secundi in vita et doctrina; secundae Petri primo: « Firmiorem habemus propheticum sermonem, cui bene facilis altendentes ». Vel Patriarchae fuerunt illi quibus facta est promissio; Prophetae illi per quos facta est promissionis promulgatio, secundum illud supra primo: « Sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt Prophetarum eius ». Et tam illi quam isti excitaverunt et vocaverunt ad regnum Dei intrandum, quod non inlrabunt, sed excludentur qui sunt filii carnis et Sanctorum imitatores esse recusaverunt. — Ideo subdit: Vos autem expelli foras; Apocalypsis ultimo: « Foris canes et venefici et impudici et idolis servienles et omnis, qui amat et facit mendacium ». In cuius liguram Genesis vigesimo primo dicitur: « Eiice anciliam et fihum eius; non enim erit heres filius ancillae cum filio liberae»; quia dicitur loannis octavo: « Servus non manet in domo in aeternum, filius autem manet in aeternum ».
(Vers. 29.). Secundo quantum ad contrferationem gbrificationis alienae subdit: Et venient ab oriente et occidente, ab aquilone et austro, hoc est de universitale gentium ex omni parte mundi congregatarum. ludaeis enim repulsis propter suam carnalitatem, convocavit Dominus gentes lanquam filios spirituales; unde dicitur loannis decimo: « Alias oves habeo, quae non sunt de hoc ovili, et illas oportet me adducere ». Hae congregatae sunt ab omni parte mundi per ministerium Apostolorum, secundum illud Psalmi: « Omnes gentes, quascumque fecisti, venient et adorabunl coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum »; et Isaiae quadragesimo tertio: « Ab oriente adducam semen tuum et ab occidente congregabo te; dicam aquiloni: da; et austro: noU prohibere». Ideo dicuntur de tam distanlibus partibus convocari propter diversitatem morum, a quibus vocantur ad unitatem carilatis et felicitatis. — Propter quod subdit: Et accumbent in 7'egno Dei; Isaiae vigeSimo quinlo: « Faciet Dominus in monte hoc omnibus populis convivium pinguium, convivium vindemiae, pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae». Et ecce, sunt novissimi qui erant primi, et primi qui erant novissimi. Primi sunt novissimi propter superbiam, et novissimi primi propter humilitatem; quia dicitur infra decimo octavo: « Omnis, qui se humiliat, exaltabitur, et qui se exallat humiliabitur ». Quare hoc? Quia in Psalmo dicilur: « Excelsus Dominus et humiUa respicit, et alta a longe cognoscit». Exemplum huius maxime apparet jn Filii Dei iiicarnalione; de Abraham cfr. Gcn. 12, 3; 18, 18. et 22, 18; de Isaac ibid. 26, 4; dc lacob ibid. 28, I i. — Inferius pro intrandum C D G inlra.
dnplJci populo, scilicet ludaeorura, qui sunt excaecati, et gentiliura, qui sunt electi; ad Romanos undecimo: «Noio enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, quia caecitas ex parle contigit in Israel, donec plenitudo gentium inlraret, et sic omnis Israel salvus fieret ». Exemplum etiam huius apparet in luda, qui luit Apostolus et damnatus, et in latrone, qui fuit salvatus, infra vigesimo tertio Et exemplo huius omnes excitantur ad timorem divinum, secundum illud primae ad Corinthios decimo: « Qui se existimat stare videat, ne cadat».
Ex hac igitur consideratione fuluri iudicii induclmur ad insistendum continue operibus bonis propter triplicem rationem praemissam: primo, quia 'difficile est in conspectu Domini iuslificari propter difficultatem in merito; unde Psalmus: « Non intres in iudicium cum servo luo, Domine, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens »; et primae Petri quarto: « Et si iuslus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt»? — Secundo, quia im- possibile est excusari propter rigiditatem in iudicio; Proverbiorum vigesimo octavo: « Qui declinat aurem suam, ne audiat legem, oralio eius fiet exsecrabilis »; et lob quadragesimo primo: « Non parcam ei, verbis potentibus et ad deprecandum compositis ». — Tertio, quia necesse habet tribulari propter calamilatem in supplicio; Apocalypsis vigesimo: « Qui non inventus est in libro vitae scriptus missus est in stagnum ignis et sulphuris »; Matthaei vigesimo secundo dicitur de eo qui non habebat vestem nuptialem: « Ligatis manibus et pedibus eius, mittite eum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium ». — Et propterea bonum est consilium Sapientis Ecclesiastae nono: « Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare; quia non est opus nec ratio nec sapientia nec scientia apud inferos, quo tu properas ».
In ipsa autem die etc Postquam excitavit ad faciendum incessanter opera bona propter severitatem districtionis in iudicando, hic secundo excitat ad idem ipsum propler sublimitatem dispositionis in redimendo. Habet autem pars ista partes duas, in quarum prima exprimitur sublimitas dispositionis divinae in redemptione humani generis; in secunda vero, in reprobatione plebis rebellis, ibi: lerusalem, lerusalem etc.
SubUmilas auicm divinae dispositionis in redimendo ostenditur tripliciter, scilicet quia passio Christi ante tempus fuit frustra ab homine intentata; in tempore debito fuit a Christo voluntarie suseepta; ab aeterno vero ixdl infaUibiliter praeordinata. dicitur: In ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum, dicentes illi: Exi et vade hinc, quia Herodes vult te occidere. Hic Herodes erat filius Herodis, qui, volens infantulum lesum occidere ante tempus, interfecit pueros Bethlehemitas, secundum quod dicitur Matthaei secundo: « Tunc Herodes, videns, quoniam illusus esset a Magis, mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem ». Sic et iste filius, paterni sceleris imitator, volebat eum occidere ante tempus, sicut interfecerat praecursorem suum; sicut dicitur Matthaei decimo quarto: « Misit Herodes et decollavit loannem in carcere ». Sic etiam nunc facere volebat Christo iam adulto, et deinde nepos hoc facere voluit iam glorificato; unde primus Herodes fuit malus, secundus peior, sed tertius pessimus. Et omnes persecuti sunt Christum, sed frustra; quia dicitur in Psalmo: « Dominus dissipat consilia gentium, reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum ». — Et nota, quod Pharisaei hoc nuntiaverunt Chrislo, sive quia aliqui ex eis fortassis erant boni, sive quia volebant Christum deterrere et a se repellere; sive etiam, quia volebant eum tentare, si pro timore desisteret a praedicatione veritatis. Et illud est magis credibile, quia hoc consueverunt facere; unde Matthaei vigesimo secundo: « Abeuntes Pharisaei, consilium inierunt, ut lesum caperent in sermone; et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis ». designat quemhbet superbum et vanegloriosum, qui gloriatur in ostentatione exteriorum operura et verborum. Et talis persequitur Christum nascenteiu in Bethlehem, qui nascitur tanquam pauper, quia vanegloriosi consueverunt persequi pauperes Christi. Unde Bernardus in quodam sermone: « Patet, quantum nocet iniqua potestas, quomodo caput impium subiectos quosque suae conformet impietati. Misera plane civitas, in qua regnat Herodes, quoniam Herodianae particeps erit malitiae. Herodiana vero mahtia esl nascentem velle exstinguere rehgionem. Si quid ergo ad salutem pertinens, si quid religionis
exorilur, quicumque resistit, nascentera persequitur Salvatorem ».
(Vers. 32.). Secundo vero insiouatur passio Christi ut ub tvso voluTitarie suscepta, cum sobditur: Et ait ilUs: Jle et dicite vulpi illi. Vutpem vocat Herodem propter malitiam et dolositatem, quae tamen sapientiae Cliristi non praevalet; Sapientiae septimo: « Sapientiam non vincit malitia. Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter ». — Et quia mors Christi non erat consummanda secundum machinationem humanae maliliae, sed secundum dispositionem propriae sapientiae et voluntatis suae; ideo subdit: Ecce, eiicio daemonia et sanitates perpcio hodie et cras, per miraculorum operationem; Actuum decimo: « Pertransiit bene faciendo et sanando omnes oppressos a diabolo ». — Et tertia die consummor, per passionis perpessionem, in qua dixit loannis decimo nono: « Consummatum est »; et ad Hebraeos secundo: i Decebat aulem eum, propter quem omnia et per quem oninia, qui multos filios in gloriam adduxerat, per passionem consummari ». Unde per istos tres dies possunt intelligi tres anni, in quibus Dominus praedicavit et miracula fecit, et ita quod in ultimo voluntarie passus fuit et secundum suam voluntatem; loannis decimo: « Potestatem habeo pbnendi animam raeam, et potestatem habeo iterum sumendi eam ». Unde quando noluit, nemo eum laedere potuit, secundum illud loannis septimo: « Nemo in eum manus misit, quia nondum venerat hora eius ». Unde vuipina malitia machinari potuit mortem Christi, verumtamen non potuit perficere, nisi sicut ipse voluit; de quo Isaiae quinquagesimo tertio ®: « Oblatus est, quia ipse voluit». — Et per hoc etiam spintualitei- vnteUigitur, quod Chnsti cwpus mysticum non patitur, nisi secundum quod Deus disponit, ab impiis haereticis, quos dat Christus intelligi per Herodem, attribuens ei nomen et proprietatem vulpis.
(Vers. 33.). Tertio insinuatur Christi passio ut ob aeterno infallibiliter praeordinata; unde i subiungit: Verumtam£n oportet, me hodie et cras et sequenti die ambulare. Opportunitas ista non fuit ex compulsione, sed ex superna dispositione, secundum illud infra ultimo «: « 0 stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quae locuti sunt Prophetae» etc. Hoc enim Deus praeviderat, secundam quod dicitur Actuam secundo: « Hunc defmilo consilio et praescientia Dei traditum, per manus iniquorum aflfligentes, interemistis ». Hoc etiam Prophetae praedixerunt, secundum quod dicitur Actuum tertio: « Deus autem, qui per os Prophetarum nuntiavit, pati Christum suum, sic implevit». Istam opportunitatem divinae dispositionis insinuavit ipse iii passione sua, cum oravit, sicut dicitur Matthaei vigesimo sexto: « Pater mi, si non potest transire hic calix, nisi bibam illum, fiat voluntas lua».
Et quia divina dispositio non tantum praeordinavit tempus, verum eliam locum; ideo subdit: Quia non capit, Prophetam perire exlra lerusalem; non capit, « id est, non convenit », non capit Scriptura prophetalis, vel non capit divina providentia. Propheta iste per excellentiam Christus est, qui cuncta futura praenoscit; de quo Deuteronomii decimo octavo: « Prophetam de fratribus vestris sicut me suscitabit vobis Dominus»; et supra septimo: « Propheta magnus surrexit in nobis ». Istum non convenit mori nisi in lerusalem, secundum Scripturas, et quia illa erat civitas regalis, magistralis et sacerdotalis, et Christus erat summus rex et magister et sacerdos. Et ideo non debebat mori nisi in illo loco; unde infra decimo octavo: « Ecce, ascendimus lerosolymam, et consummabuntur orania, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis ». Nam Prophetae hoc universaliter praedixerunt, quod de lerusalem veniret lex nova; unde Isaiae secundo: «Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei lacob; quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de lerusalem »; et Zachariae decimo tertio: « In die illa erit fons patens domui David et habitantibus lerusalem in ablutionem peccatoris et menstruatae». — Et nota, quod Cliristus in lerusalem condemnatus est, sed extra portam passus est; unde ad Hebraeos decimo tertio: « Lesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est ».
Mifstice vero notandum est hic, quod islud. -j,,... triduum secundum diversos expositores exponitur
tripliciter: allegorice, moraliter et anagogice. — Allegorice sic: prima dies est lex nalurae, secunda est lex Scripturae et tertia est lexprajae; de quo Marci octavo: « Misereor super turbam, quia ecce, iam triduo sustinent me ». — Vel, primus dies est passionis; secundus, sepuUurae; sed tertius, resu7Lectionis; loannis secundo: « Solvite templum hoc, et iu tribus diebus excitabo illud ». — Vel, prima dies est decursus sextae aetalis; secunda, quies animarum; sed terlia, resurrectio corporum, quae est in octava; Osee sexto: « Vivificabit nos post duos dies et in die tertia suscitabit nos ».
Mbraliter sic, ut prima dies sit compunctionis; SBCunda, confessionis; tertia, satisfaclionis; Exodi quinto: « Dominus Deus Hebraeorum vocavit nos; ibimus viam trium dierum in solitudinem ». — Vel, prima dies bona cogitatio, secunda est bona locutio et tertia est bona operatio; lonae tertio secundum translationem Septuaginta: « Adhuc tres dies, et Ninive subvertelur ». — Vel, tres dies sunt iriplex votum religionis, scilicet castitatis, obedientiae et pauperlatis; Genesis quadragesimo: « Tres dies sunt, post quos recordabitur Pharao ministerii tui et restituet le in gradum pristinum».
Anagogice sic, ut prima dies sit wraiio; secunda, Hluminatio, etlertia, perfeclio; supra secundo: « Factura est, post triduum invenerunt eum in templo ». — Vel, ut prima dies sit contemplatio Dei in suo vestigio, secunda sit Dei in imagine sive in speculo, terlia, in se ipso; Numerorum decimo: « Arca Domini praecedebat eos per tres dies, providens castrorum locum ». — Vel, prima dies sit contemplalio hierarchiae subcaelestis; secunda, caeles tis, eiierih, supercaeleslis. In prima est daemoniorum electio; in secunda est sanitatis perfeclio, sed in tertia, onmis boni consummatio; et de hoc triduo, losue secundo: « Exploratores venerunt ad montana et manserunt ibi per tres dies ». — Haec arca Christus est, qui in qualibet istarum hierarchiarum est hierarcha altissimus et dux noster, ut veniamus ad terram promissionis nobis repromissam. In cuius figuram dicit, se per triduum ambulare, quia facit nos per hanc triplicem hierarchiam semper sursum ascendere, nisi forte descendamus ad actiones. In cuius figuram Genesis vigesimo octavo dicitur, quod vidit « lacob Angelos Dei ascendentes et descendentes in scala »; nullus vidit eos stans.es. In quo signatur, quod semper in bono proficiendum est. Hoc enim est appropinquare ad supernam lerusalem, cui non appropinquamus passibus corporis, sed affectibus cordis et menlis.
(Vers. 34.). lerusalem, lerusalem etc. Postquam manifestavit sublimitatem divinae dispositionis in redemptione humani generis, hic secundo manifestat in reprobatione plebis rebellis. Et primo insinuat rebellionem, deinde obdurationem et tertio desertionem.
Primo igitur quantum ad illius genfis rebellionem dicit: lerusalem, lerusalem, quae occidis Prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te. -Hic accipitur continens pro contento; Actuum septimo: « Dura cervice et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis ». « Quem Prophetarum non sunl persecuti patres vestri »? Unde quarti Regum vigesimo primo: « Sanguinem innocentem fudit Manasses multum nimis, donec impleretur lerusalem usque ad os ». El hoc faciebant, quia habebant odio veritatem,-secundum illud Amos
quinto: « Odio habuerunt corripientem in porta et loquent6m perfecte abominati sunt». Et hoc erat, quia nolebant argui; « qui enim male agit odit lucem et non venit ad lucem ». Propter quod dicitur Ezechielis secundo: « Fili hominis, mitto ego te ad gentes apostatrices, quae recesserunt a me; patres praevaricati sunt pactum meum, et filii dura cervice et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto le». Et hoc significat ipsa lapidalio.
- Secundo quantum ad illius gentis obduralionem subdit: Quoties volui congregare (illos tuos, quemadmodum avis nidum suum siib pennis, et noluisti! In quo nimia eorum apparet obduratio, quia tanta benignitate noluit emolliri. — Christus autem comparavit se avi in tantum, quia proprietatem multiplicem habet avis quantum ad superabundanliam pietatis. Comparatur autem gallinae in conversatione, quia gallina sua pietate et vigilantia movetur ad pullos et eos congregat et eos alis defendit contra rapacitatem milvi. Sic et Christus fecit, quamdiu in carne fuit; ideo Matthaei vigesimo tertio: « Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti »1 — Comparatur pellicano in passione, quia peliicanus fertur pullos suos occisos triduo lugere et post rostro sanguinem suum fundere, et sic vivificare. Hoc modo Christus ter flevit pro salute humani generis: primo super Lazarum, loannis undecimo; secundo super lerusalem, infra decimo nono; tertio in cruce, ad Hebraeos quinto. Et post sanguinem suum fudit, de quo et nos vivificavit; unde Psalmus: « Similis factus sum pellicano solitudinis ». — Terlio comparatur aquilae in resurrectione et ascensione, quae pullos excitat, ut sursum tendant et in solem aspiciant et in sublimia volent. Et ut hoc possint, lambunt eius sanguinem; unde lob trigesimo nono: « Nunquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum » etc., usque ibi: « Pulli eius lambunt sanguinem». Haec autem avis. licet dura sit extraneis, valde tamen inlenta est providentiae suae prolis; propter quod merito assimilatur ei Christus, redemptor noster. Unde Deuteronomii trigesimo secundo »: « Eduxit eum et docuit et custodivit eum quasi pupillam oculi sui. Sicut aquila, provocans ad volandum pullos suos et super eos volitans, expandit alas suas et assumsit eum atque portavit in humeris suis ». — Hanc benignitatem recusare est summae obdurationis et perfidiae; propter quod Isaiae primo: « Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis! Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt Sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum ».
Chapter 14 of 25