Capitulum XVIII
- (Vers. 37.). Et ideo subdit: Qui dixit illis: Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae. Nota hic notabile exemplum: electi congregabuntur ad Christum sicut ad suae refeclionis abundantiam, quemadmodum aquilae congregantur ad corpus sicut ad escam; lob, trig€s'mo nono '«, loquens de aquila dicil: « Ubicumque fuerit cadaver, statim adest ». Unde Hieronymus: «.quilae et vuitures transmarina sentire dicuntur cadavera ». Congregantur autem per vivacissimum olfactum, limpidissimum aspectum, veiocissimum motum et avidissimum appetitum. Sic Sancti ad Christum congregabuntur, ad Verbum incarnatum, per ardenlissimum desiderium, limpidissimum contuitum, sapidissimum gustum et per motum- amoris excessivum. Propter quod et Propheta David, exprimens harum aquiiarum accessus ad Christum, exprimit in se ipso desiderium: « Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus»; contuitum: « Quia apud te est fons vitae, et in Lumine tuo videbimus lumen » etc.; giitum: « Satiabor, cum apparuerit gloria tua »; amorem: « Quia inflammatum est cor meum ». In horum figuram lob trigesimo nono dicitur: « Nunquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila et ponet in ardnis nidum suum? In petris manet et in praeruptis silicibus
commoratur»; « oculi eius de longe respiciunt, et pulli eius lambunt sanguinem » etc. De natura aqui-!ae dicit AmbrosiusS quod aquila alta petit, humilia derelinquit, longaevam fertur habere aetatem. Sic Sancti post resurrectionem, renovati ad modum aquilae, secundum illud Psalmi: « Renovabitur ut aqui-
De peisnasione stadiosit&tis exhibentni dao.
- Dicebat autem et parabolam ad illos etc. Post confntationem ludaicae curiositatis in perscrutando futura subditur hic persuasio studiositatis in postulando divina sulTragia ». Et quoniam oratio studiosa est oratio Deo placita, in qua simul est fervor affeclionis et humilitas reputationis; ideo pars ista habet duas: in quarum prima exemplo parabolico inducit ad orationis instantiam; in secunda vero, ad orationis reverentiam, ibi: Dixit autem ad quosdam etc.
Ad orationis igitur instantiam movet introduceudo parabolam de iudice et vidua; circa cuius descriplionem primo introducitur ratio parabolae introducendae; secundo a.(dtir introductio ipsius parabolae, ibi: ludex quidam erat; tertio subdit aptationem introductae, ibi: Ait autem Dominus.
- (Vers. 1.). Primo igitur quantum ad rationem introduccndi parabolum dicit: Dicebat autem etparabolam ad illos. Notandum est autem, quod haec parabola non est intelligenda per metaphoram simi- Uludinis, quia iudex civitatis nuUo modo Deo assimilabatur, qui rogandus est; sed potius per dissimilitudinem et per contrarium intelligenda est, ut quasi a minori Dominus manuducat ad cognoscendam eflicaciam orationis; unde hic non comparatur persona personae, sed negotium negotio. Et hoc est quod Beda dicit in Glossa: « Nota, quod Dominus parabolas ponit vel secundum similitudinem, ut de homine, qui habuit duos filios, qui personam Dei lae iuventus tua », et sursum tendent et semper cum Domino vivent, secundum illud primae ad Thessalonicenses quarto: « Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus ». gerit; vel secundum dissimilitudinem, ut de iniquo iudice, qui personam Dei nullatenus tenet». — Introducit ergo hanc parabolam ad persuadendam tionis instantiam; propter quod addit: Quoniam oportet ora)-e semper et non deficere; quod debet intelligi, ut semper non distribuat pro omni parte temporis, sed pro horis statutis, iuxta quod secundum institutionem propheticam dicitur in Psalmo: « Septies in die laudem dixi ». Et hunc modum observat Ecclesia; unde Glossa: « Semper, canonicis horis quotidie secundum morem Ecclesiae ». -r- Vel semper orare hic intelligitur, ut oratio semper vel sit in ore per postulationera, vel sit in corde per desiderium, vel sit in opere per praeparationem. Qui enim bona agit ad hoc se disponit, ut eius oratio debeat audiri; et secundum hoc dicitur primae ad Thessalonicenses quinto: « Sine intermissione orate»;ibi Glossa: « Semper orat qui semper bene agit; ipsum enim desiderium bonum oratio est; et si continuum est desideriura, continua est oralio ». Et hoc est quod hic dicit Beda in Glossa: « Semper orat qui semper agit bona, nec desinit orare, nisi cum desinit iustus esse »; ideo Ecclesiastici decimo octavo: « Non impediaris orare semper, et non veteris usque ad mortem iustificari »; et vigesimo nono: « Conclude eleemosynam in sinu pauperis, et ipsa orabit pro te » etc. Hoc autem intelligitur de tunitate necessitatis. Si autem intelligatur de tunitate congruitatis, tunc oportet semper orare, id est frequentissirae et instantissime ad orationem recurrere. Unde Hieronymus: « Frequens oratio
vitiorum impugnationem exstinguit »; instans vero oratio impetrat veniam de peccatis, secundum illud Ecclesiastici tertio: « Qui diligit Deum exorabit pro peccatis et in oratione dieruin exaudietur » etc.
- Et ideo utile est orare semper propter decem, videlicet quia impetrat relaxationem divinae sententiae, sicut apparet in Ezechia Isaiae Irigesimo octavo: « Oravit Ezechias Dominum et dixit: Obsecro, Domine, memenlo, quaeso, quomodo ambulaverim coram te »; et post subditur, quod Dominus revocavit sententiam de morte; et Sapientiae decimo octavo: « Properans homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suae scutum orationem, et per incensum deprecationem allegans, restitit irae ». — Remissionem culpae perpetralae; Matthaei decimo septimo: « Hoc genus daemonii non eiicitur nisi per orationem et ieiunium »; super quo loco Hieronymus: « ieiunio sanantur pestes corporis, oratione pestes mentis »; Psalmus: « Dixi: Confitebor adversum me iniustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei »; et post: « Pro hac orabit ad te onmis sanctus » etc. — Hepulsionetn spiritualis pugnae; Matthaei vigesimo sexto: « Vigilate et orate, ne intretis in tentationem »; et primi Machabaeorum quarto: « Tuba cecinerunt hi qui fuerunt cum luda, et contritae sunt gentes et fugerunt » etc. — Reparationem virtutis naturae; lacobi quinto: Oratio fldei salvabit inflrmum etaileviabit eum » etc.; et Ecclesiastici trigesimo octavo: « Fili, in inflrmitate tua ne despicias te ipsum, sed ora Dominum, ct ipse curabit te ». — Conservationem pacis in tempore; primae ad Timotheum secundo: « Obsecro, primo omnium fleri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate » etc. — Custodilionem tranquillilalis conscientiae; ad Philippenses quarto: « Nihil soUicili sitis, sed in omni oratione et obsecratione petitiones vestrae innotescant apud Deum. Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat » etc. — Inflammationem divinae gratiae; in cuius flguram dicitur de Elia tertii Regum decimo octavo: « Invocabo nomen Domini mei, et Deus, qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus». Unde Actuum primo dicitur, quod « perseverantes erant unanimiter in oratione »; et post: « Cum complerentur dies Pentecostes, apparuerunt illis dispertitae linguae » etc. — Illustrationem supernae sapientiae; cuius exemplum habetur in Salomone tertii Regum tertio, ubi dicitur, quod oravit et petiit sapienliam, quam et obtinuit; et lacobi primo: « Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus aBluenter ». — Adaperitionem caelestis ianuae, quae virtute orationis clauditur malis et aperilur bonis; lacobi quinto: « Elias erat homo similis nobis, passibilis, in oratione oravit, ut non plueret super terram,et non pluit annos tres et menses sex. Et rursus oravit, et caelum dedit pluviam ». — Acquisitionein mercedis aeternae; Matthaei sexlo: « Tu autem, cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et ciauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondilo, reddet tibi »; Psalmus: « Quoniam tu, Deus meus, exaudisti oralionem meam; dedisti hereditatem timentibus nomen tuum »; et Ecclesiastici ultimo: « Laudabo nomen Domini assiduo et collaudabo illud in confessione, et exaudita est oratio mea ». — In figuram autem harum decem efflcaciarum sol ad orationem Ezechiae legitur decem gradibus retrocessisse, quarti Regum vigesimo. Ex quibus colligitur, quod oratio praevalet naturae iaferiori, praevalet virtuti caeli, imperat naturae spirituah, attrahit Spiritum sanctum, inclinat Dei Filium et mitigat Patrem aeternum, ac per hoc quodam modo dominium habet respectu universorum. troductio ipsius parabolae; circa cuius expressionem tria introducuntur, mc&i duritia iudicis, instantia pauperis et e/ficacia precis.
Primo quantum ad duritiam iudicis dicit: ludex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, propter duritiam cordis, quae facit Deum non timere, secundum illud Isaiae sexagesimo tertio: « Indurasli cor nostrum, ne timeremus te ». Tales obdurati Deuni non timent, sed potius contemnunt; in quorum persona lob vigesimo primo: Quis est Omnipotens, ut serviamus ei »? et vigesimo secundo: « Quasi nihil posset Omnipotens, aestimabant eum ». Tales sunt qui dicunt illud Deuteronomii trigesimo secundo: « Manus nostra excelsa, et quem Act. 1, 1 4. et 2, I: £< cum complei-entw etc.; v. 3: Apparuenint etc.
non Dominus, fecit haec omnia ». — Et quia ad duritiam concomitatur superbia, ideo addit: Et homiiiem non reverebatur, propter arrogantiam mentis. Unde hic de numero illorum fuit, de quibus Sa- [)tentiae secundo: « Opprimamus pauperem iustum ct non parcamus viduae nec veterani revereamur canos mulli temporis ». Tali dicit Isaias trigesimo lertio: « Vae! qui praedaris; nonne et ipse praedaberis? Et qui spernis, nonne et ipse sperneris? Cum fonsummaveris depraedalionem, depraedaberis, et cum faligatus desieris contemnere, contemneris ».
(Vers. 3.). Secundo quantum ad instantiam pauperis subdit: Vidua autem quaedam erat in.j-yjYafe iUa; vidua scilicet destituta solatio viri; et talibus maxime est subveniendum, secundum illud Isaiae primo. « Quaerite iudicium, subvenite opprcsso, iudicare pupillo et defendite viduam ». Talibus raagis debet /ieri iuslitia, quia minus se possunt defendere et frequentius opprimuntur; et ideo Ecclesiaslici quarto: « Libera eum qui iniuriam patitur, de manu superbi ». « In iudicando esto pupiHis misericors ut pater et pro viro matri illorum; ct eris velut filius Allissimi obediens, et miserebitur tui magis quam mater ». — De bac igilur vidua in- (ligente iudicis patrocinio propter oppressionem maiorum subdit: Et veniebat ad eum dicens: Vindica me de adversario meo, per districtionem iudicii iusti; et hoc quidem iustum erat tali personae; Ecclesiastici vigesimo primo: « Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures perveniet, el iudicium feslinato adveniet illi », scilicet a Deo; et trigesimo quinto: « Deprecationem laesi exaudiet; nec despiciet preces pupilli nec viduam, si effundal loquelam gemitus. Nonne lacrymae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio eius super deducentem eas? A maxilla enim ascendunt usque ad caelum». Et tamen non perveniunt usque ad cor hominis induratum.
(Vers. 4.). Unde subdit: Et nolebat per mulmm tempus, propter perfidiam animi obdurati;. numero illorum, de quibus Isaiae primo: « Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non iudicant, et causa viduae non ingreditur ad illos»; et leremiae quinto: « Causam viduae non iudicaverunt, causam pupilli non direxerunt » etc.
Terlio quantum ad efjicaeiam precis subdit: Post haec autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo nec hominem vereor, per audaciam cordis, propter quam similis erat illi superbo, de quo lob decimo quinto: « Cucurrit adversus Deum erecto collo et pingui cervice armatus est ». Unde et de numero illorum erat, de quibus in Psalmo: « Contrilio et infelicitas in viis eorum » etc.
(Vers. 5.). Tamen, quia molesta est mihi haec vidua, per instantiam precis, quae omfiia vincit, secundum illud ludicum decimo quarto de uxore Samsonis, quae « septem diebus convivii flebat apud eum, tandemque die septimo, cum ei esset molesla, exposuit ». Propter quod supra undecimo: « Et ille deintus respondeat: Noli mihi inolestus esse, quia pueri mei mecum sunt in cubili ». « Et,si ille perseveraverit pulsans, dico vobis, etsi non dabit illi surgens, eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget et dabit iili quotquot banecessarios ». — Sic et iudex iste improbitate vincitur exigentiam sui iuris; Hoc enim est oflicium iudicis, ut relevet oppressos et puniat opprimentes; Numerorum trigesimo primo: « Locutus est Dominus ad Moysen: Ulciscere prius filios Israel de Madianitis, et sic colligeris ad patres tuos ». Hoc non debet iudex facere ex odio personae, sed ex amore iustitiae, sicutMathatbias, de quo primi Machabaeorum secundo: « Accensus est furor eius secundum iudicium Legis, et insiliens trucidavit hominem illum ». — Hic aulem iudex non exercebat vindictam propter zelum legis, sed propter vitandum taedium precis; et ideo suWit: Ne in novissimo veniens sugillet rne, per frequentiam clamoris. Beda: « In novissimo, id est, ne iterum et iterum veniens strangulet me taediosis clamoribus ». Unde Glossa dicit, quod « sugillo a sugo, tractum a lamiis, id est strangulo ». Lamiae enim
parvulos occidunt et sanguinem sugunt, ac per hoc suffocant et strangulando occidunt. Dicitur igitur sugillari qui verbis et rationibus tanto taedio afficilur, quod prae taedio sanguis sugitur et diminuitur. Unde sensus est: sugillet me, id est, sanguinem meum sugat, sicut lamiae, de quibus Threnorum quarto: « Lamiae nudaverunt mammas, laclaverunt catulos suos ».
- (Vers. 6.). Ail autem Dofninus etc. Post rade tionem oarabolae introducendae et introductionem ipsius paraboiae sequilur hic udaptatio introduclae; circa quam tria introducuntur. Excitatur enim humana audientia, erigitur fiducia et arguitur diffidentia.
Primo igitur quantum ad excitationem audientiae dicitur: Ait autem Dominus: Audite, quid iudex iniquitatis dicil, id est, considerare huius iudicis responsionem; in qua considerandum est quidem, quantae sit efficaciae oralionis instantia, quia instantia peperit molestiam, et molestia extorsil iustitiam. Unde licet haberet cor lapideum, motus tamen est propter frequentiam precum, ut verificetur in illo illud poeticum:
a Gutta cavat lapidem, non vi, scd saepe cadendos. Licct esset in eo iniquilas, compulsus est tamen ad reddendam iustitiam per viduae importunam instantiam; ex quo intelligimus, quodsi. instantia precis emoliivit iudicem durissimum et inclinavit iniustissimum ad faciendum iudicium; quod multo fortius inchnabit Deum pium et iustum. Unde Chrysostomus: <t Non iudex taiis, fide dilectionis carens, taedio compulsus, nec actip eius hic laudari potest; sed, si iste quocumque animo ultijs est viduam, Deus iudex maxime ulciscetur suorum iniuriam ». Ex quo miro modo instantis orationis ostenditur efficacia, quia ille qui nec Deum timebat nec hominis curabat verecundiam nec amabat iustitiam, victus est a vidua per precum instantiam importunam.
(Vers. 7.). Secundo quantum ad electionem humanae fiduciae subdit: Deus autem non faciet vindictam electorum suorum, ex districtione sni iudicii; ad Romanos duodecimo: « Mihi vindictam, et ego retribuam »; et Deuteronomii trigesimo secundo: « Mea est ultio, et ego relribuam illis in tempore, ut labatur pes eorum ». — Clamantium ad se die ac nocte, scilicet ex afHictione animi; Apocalypsis sexto: « Vidi sublus altare Dei animas interfectorum propter Verbum Dei, et clamabant voce magna dicentes: Usquequo, Domine, sanctus et verus, non iiidicas et non vindicas sanguinem noslrum de his qui habilant in terra » etc.; immo, ipsis oro tacentibus, tribulationes eorum clamant; Genesis quarto: « Vox sanguinis fratris tui clamat ad me d(! terra». — Et patientiam habebit in illis? per remissionem zeli; quasi dicat: non; quia Ecclesiaslici trigesimo quinto »: « Dominus iudicabit iustos et faciet iudicium, et Fortissimus non habebit in iliis patientiam, ut contribulet dorsum illorum ». Hoc autem dicitur, non quia Dominus non exsiectat peccantes, sed quia, iudicio imminenle, iam amplius nolit exspectare; ad Romanos secundo: « An divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis »'; « Secundum duritiam autem tuam el cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelalionis insti iudicii Dei, qui reddet unicuique iuxta opera sua, his qui secundum patientiam boni operis, gloriam et honorem et incorruptionem; his autem, qui sunt ex contentione, qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam operantis malum ».
(Vers. 8.). Dico vobis, quia cito faciet vindictam illorum; et hoc per ullionem peccati; Deuteronomii trigesimo secundo: « Sanguineni servorum suorum ulciscetur», «et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terrae populi sui »; et Ecclesiastici trigesimo quinto: « Gentibus reddel vindictam, donec lollat plenitudinem superborum; et sceptra iniquorum contribulet, donec reddat hominibus secundum actus suos et secundum opera Adae et secundum praesumtionem, donec iudicet iudicium plebis suae ». — Sed nunquid Sanctorum
est clamare ad Deum pro vindicta, cum dicalur Ecclesiastici vigesimo octavo: « Qui vindicari vult a Domino inveniet vindictam, et peccata eius servans servabit»? — Respondeo: Est vindicla afflictionis facienlis ad Deum redire, vel facientis a sluUitia cessare. Possunt appetere primam absolute, secundam, si Deo placet. Vindiclam autem afflictionis personae debent horrere et contra vindictam damnationis aeternae debent interpellare.
Terlio quantum ad argutionem diffidentiae subdit: Vei'umtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? Hoc quidem dicit, quia, licet fides credulitatis in multis videatur esse, fides ftdelitatis et confidentiae reperitur in paucis; Proverbiorum vigesimo: « Multi homines misericordes vocantur, virum autem fidelem quis inveniet »? et leremiae septimo: « Periit fides et ablata est de ore eorum ». Et hoc maxime eril, approximante adventu Filii Dei; Matthaei vigesimo quarto: « Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum »; et Isaiae vigesimo quarto: « Haec erunt in inedio terrae, in medio populorum, quomodo si paucae olivae, quae remanserunt, excutiantur ex olea, et racemi, cum fuerit fihila vindemia ». — Et nota, quod Dominus dicit putas, non quia dubitet, sed quia dubitationem reprobat et condemnat. Unde Glossa: « Putas? In verbo dubitationis infidelitas increpatur, non opinalur Divinitas; scit enim omnia per quem facta smit omnia; sed dubitando increpat infidelinm corda ». Unde illa putativa Domini inquisitio designat dubitationem et nutalionem, quae erit in tribulatione illa finaliter imminente, ob quam non erit qui consurgat et teneat eum, ne consurgat ad delendam terram, secundum illud Isaiae sexagesimo quarto: « Non est qui invocet nomen tuum, qui consurgat et teneat te; abscondisti faciem tuam a nobis et allisisti nos in manu iniquitatis noslrae ».
Dixit autem ad quosdam, qui in se confidebant elc. Postquam induxit ad orationis instantiam, in hac parte intendit inducere ad orationis reverentiam. Quoniam autem redei-enlia haberi non potest in oratione, nisi habeatur et humilitas in conversatione; ideo in hac parte primo introducit exemplum parabolicum ad commendandam humilitatem orationis; secundo vero exemplum expressum ad commendandam humilitatem conversationis, ibi: Afferebant uutem ad illum infantes.
In parabola autem explicanda procedit per hunc modum. Primo enim tangit conditiones personarum; secundo, conditiones precum, ibi: Pharisaeus autem stans apud se.orabat; tertio, conditiones exauditionum, ibi: Amen dico vobis, descendit hic etc.
Circa conditiones personarum hoc ordine procedit. Tangit enim conditiones personarum, quibus
- (Vers. 9.). Primo igitur quantum ad conditiones personarum, quibus loquitur, dicit: Dixit autem ad quosdam, qui in se confidebant tanquam iusti, per magnificationem virtutis propriae; et hoc est contra Deum superbire, secundum illud ad Romanos decimo: « Ignorantes Dei iustitiam et suam volentes statuere, iustitiae Dei non sunt subiecti ». Tunc autem confidit quis in se tanquam iustus, quando se iustum reputat ex suis operibus, sicut faciebant ludaei; ad Romanos secundo: « Probas utihora, instruclus per Legem; confidis, te ipsum esse ducem caecorum, lumen eorura qui in tenebris sunt, eruditorem insipientium, magistrum infanlium, habentem formam scientiae et veritatis in Lege». Haec autem confidentia potius est verae iustitiae inimica; Proverbiorum undecimo: « Qui confidit in divitiis suis corruet»; propter quod leremiae quadragesimo octavo: « Pro eo, quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris ». Et hoc totum est propter defectum humilitatis,
quae est lotius iuslitiae fundamentum. Unde Gregorius: « Eam quippe, quam non invenit humilem, veritas fugit mentem»; et iterum idem: « Qui sine humilitate virtutes congregat quasi pulverem in ventum portat». — Et quia praesumtio sui ducit in contemptum proximi, ideo subdit: Et aspernabantur ceteros, quantum ad contemptum scilicet meriti alieni, sicut iili, de quibus Isaiae sexagesimo quinto: « Qui dicunt: Recede a me, ne appropinques niihi. Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die ». Et ideo ad Romanos decimo quarto: « Is qui manducat non manducantem non spernat, et qui non manducat manducantem non iudicet»; et Ecclesiastici undecimo: « Ne spernas hominem in visu suo. Brevis in volatilibus apis, et initium dulcoris habet fructus eius ». — Ad hos igitur dixit parabolam istam in detestationem superbiae et laudem humilitatis; unde Glossa: « In hac parabola ostendit, non fidei tantum verba, sed opera examinanda; inter quae maxime humilitas regnat, quam quia non habent superbi, de sua iustitia praesumentes et infirmos despicientes, quasi fide vacui, cum orant, despiciuntur ».
(Vers. 10.). Secundo quantum ad eonditiopersonarum, de quibus loquitur, subdit: Duo homines ascenderunt in templum, ul orarent, per intentionem conformem et etiam laudabilem. Ad hoc enim debemus in templum conscendere, ut oremus, secundum illud Matthaei vigesimo primo: « Domus mea domus orationis vocabitur ». Unde Augustinus: « Nemo in oratorio aliquid agat nisi illiid, ad quod factum est, unde et nomen accepit ». Unde et Dominus eos qui in templo non orabant, sed mercabantur, eiecit non sine asperitate verborum; loannis secundo: « Invenit Lesus in templo vendentes oves et boves et colnmbas, etnummularios sedentes. Et cum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo. Et dixit eis:.uferte ista hinc et nolile facere domum Palris mei domum negotialionis »; et hoc, quia domus illa erat domus orationis. Et propterea, ul competeret ei, propter quod erat, ideo in alto erat, et per gradus ascendere oportebat, ad insinuandum, quod qui vult orare, oportet sursum erigere se. Unde et in Praefatione dicitur: « Sursum corda »; et Bernardus dicit, quod « licet Deus ubique sit, tamen in oratione sursum est cogilandus, ut sursum cor nostrum elevetur ». In cuius figuram Exodi vigesimo quarlo « dixit Dominus ad Moysen: Ascende ad me in montem ». — Licet autem ad unum consimiliter tenderent locum, valde tamen habebant diflerenliam morum; et ideo subdit: Unus Pharisaeus, el alter puhlicanus, per conversationem diflbrmem. Unde Pharisaeus apparenter erat iuslus, quia Marwaei dicebantur quasi ab aliis habitu, gestu et observanliis distincti lanquam ipsius Legis observatores praecipui, secundum illud Actuum vigesirao sexto: « Vitam meam a iuvenlute noverunt omnes ludaei, praescientes me ab initio, si velint teslimonium perhibere, quoniam secundum certissimam sectam noslrae religionis vixi Pharisaeus». Econtra publicanus erat patenter malus, quia puhlicani dicebantur exactores vecligalium pubiicorum, sicut saepe expositum estfunde supradecimoquinto: « Erant appropiuquantes ad lesum publicani et peccatores, ut audirent illum. Et murmurabant scribae et Pharisaei » etc. Magna igitur differentia est inter Pharisaeum et publicanum quantum ad apparentiam, magna etiam quantum ad existentiam, quia Pharisaeus per arrogantiam suam iustitiam labefactabat, et publicanus per poenitentiam suam iniustitiam expurgabat. Ideo Matthaei vigesimo primo dicitur Pharisaeis: « Publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei». Hoc autem dicitur Pharisaeis non ideo, quia apparebant boni, sed quia erant mente superbi; propter quod dicitur supra decimo sexto: « Vos eslis, qui iustificatis vos coram hominibus, Deus autem novit corda vestra, quia quod altum est apud homines abominatio est apud Deum ».
Pharisaeus autem stans etc. Poslquam descripsit conditiones personarum orantium, hic secundo describit conditiorves orationum. Et describitur hic primo conditio precis ex parte Pharisaei superbientis; secundo, ex parte publicani se ipsum humiliantis, ibi: Et publicanus a longe stans.
Tria autem insinuantur in modo orandi ipsius Pharisaei, in quibus manifestatur arrogantia non ipsa retardetur nubium densitale, iuxta eam formam, quae nobis a Christo tradita est, ubi ail [Matth. 6, 9.]: Sic orabitis: Pater noster, qui es in caelis. Pro elevetur C D G H levetur. — Subinde allegatur Exod. 24, 12.
' Glossa interlinearis: Duo homines ascenderunl etc, uterque fldelis, sed unus verbolenus, alius et facto.
° Vers. 4. et 5. — De Pharisaeis c(r. supra pag. 123, nota 9.
mentis tam respectu Dei quara proximi quara etiam sui. Introducuntur enira hic ipsius Pharisaei gratiarum actio fastuosa, repre/iensio aliorum praesumtuosa et commendalio sui vane gloriosa.
(Vers. 11.). Primo igitur quantum ad gratiarum acHonem fastuosam dicit: Pharisaeus autem stans apud se orabat: Devs, gratias ago tihi; in quo arguitur Pharisaeus, non quia gratias agit Deo, sed quia hoc facit modo superbo. Unde Gregorius: « Si reprehenditur ille qui superbe gratias agit, quid ergo ille qui impugnat gratiam»? Apparet autem faslus ipsius ex hoc, quod non incurvato corpore orabat, sed erecta fronte, cum dicatur Isaiae sexagesimo: « Venient ad te curvi iilii eorum qui te humiliaverunt, et adorabunt vestigia pedum tuorum ». Apparet etiam fastus, quia apud se orabat tanquam sibi placens, contra illud quod dicitur ad Romanos decimo quinto: « Debemus nos firmiores imbeciliitates infirmorum sustinere et nou nobismelipsis placere ». « Etenim Christus non sibi placuit ». Et ideo Proverbiorum tertio: « Noli esse sapiens apud temetipsum. Time Dominum et recede a malo » etc. Apparet nihilominus fastus, quia incepit a magnificatione bonorum, quae acceperat, cum potius a sui accusatione debuisset incepisse; Proverbiorum decimo octavo ®: « lustus in principio est accusator sui »; incepit ab aliis, cum debuisset incipere ab infimis, ut perveniret ad summa. Unde Hieronymus: « Humilitas est prima virtus Christia- norum», et ideo, ip.sa praetermissa, in vacuum laboralur. Unde Beda: « Ecce, Pharisaeus ad referendas gratias oculum habet, ad hurailitatis custodiam non habet. Et quid prodest, si tota civitas custodiatur, et unura foramen, per quod intrent hostes, relinquatur »?
Secundo quantum ad reprehensionem proximi pracsumtuosam subdit: Quia non sum sicut ceteri hominum, quasi dicat: ceteri sunt peccatores, ego autem iustus; unde inlerlinearis: « Quid est ceto*? homines, nisi omnes praeter ipsum? quasi: solus iustus sum, ceteri peccatores ». Et in hoc dupliciter dicebat falsum: et quia se dicebat non esse peccatorem, cura dicatur priraae loannis primo: « Si dixerimus, quia peccatura non habemus, raendaces suraus, et veritas in nobis non est ». Falsum etiara dicebat, quia se solum dicebat iustum, cum Dominus Eliae dicenti: « Relictus sum ego solus», dicat tertii Regum decimo nono: « Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua sua ante Baal ». Hic autem, cum sit in infinitura inferior, non solum se dicit solum iuslum, verum etiam ceteros asserit peccatores, notans eos de multitudine vitiorum. — Et ideo addit: Rapiores, iniusti, adulteri: ut raptores dicantur per concupiscentiam oculorum, iniusti per superbiam vitae et udulteri per concupiscentiam carnis; in quibus notat, communiter alios a se esse infectos hoc triplici vitio, ex quo manat universalis transgressio et perpetratio peccatorura, secundum illud primae loannis secundo: «Omne, quod est in mundo, aut est concupiscenlia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae ». — Et ne videretur loqui sicut incertus, adducit etiam publicanum in exemplum, cum subdit: Velut etiam hic publicanus; qmi non dicit publicano compatiendo, sed potius despiciendo et irridendo; quocontra Ecclesiastici septirao: « Ne irrideas horainem in amaritudine animae suae. Est enim qui humiliat et qui exaltat circuraspector Deus ». — Et nota, quod Pharisaeus ex consideratione publicani consurrexit in temeritatem iudicii, quia, cura videret, illum esse peccatorem, non solum ipsura, verum etiam ceteros condemnabat. Consurrexit etiam in elationem animi; unde Bernardus: « Incentivum elationis est consideratio deterioris, sicut incentivum hurailitatis est consideratio melioris ».
(Vers. 12.). Terlio quantum ad comnjenrfationem sui vane gloriosam subdit: feiuno bis in Sabbato, decimas omnium do, quae possideo, quasi dicat: perfectam iustitiam servo, et erga me ipsum et erga Deum, quia carnem macero ieiunio bis in Sabbato, id est in septimana; et pietatem ad Deum servo reddendo decimas et eleemosynas. Et haec duo simt, quae maxime placent Deo; unde et Angelus dixit Tobiae duodecimo: « Bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna magis quam Ihesauros auri condere ». Unde et hic multum se ipsum commendat, sed in hoc suam iustitiam per vanam gloriam foedat; Proverbiorum vigesimo septimo: « Laudet te alienus, et non os tuum; extraneus, et non labia tua »; quia, sicut dicitur secundae ad Corinthios decimo, « non qui se ipsum commendat, ille prohatus est », immo certe reprobatus. Unde Ecclesiaslici septimo: « Non te iustifices apud Deum, quoniara agnitor cordis ipse est »; et leremiae secundo: « Ecce, ego iudicio contendam tecum, eo quod dixeris: Non peccavi »; et lob nono: « Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit ». Et hoc totum propter vitium elationis, quae maxime displicet Deo; ad Ephesios secundo: « Gratia salvari estis per fidem. Dei enim donum est, non ex operibus, ne quis glorietur ».
Sed cum iste Pharisaeus bona, quae habet, a Domino recognoscat; non videlur inaniter gloriari; quia iHe inaniter glorialur, qui «glorialur, quasi non acceperit »; hic autem gratias Deo agit. — Ad quod respondet Bernardus, quod non recte recognovit bona, quae accepit; ait enim sic: « Gratias agit, non quia bonus, sed quia solus, non tam de bonis, quae habet, quam de malis, quae in aliis vidot». Talis autem modus est elationis; unde Grego- « Quatuor sunt species, quibus omnis tumor arroganlium demonslratur: cum vel aliquis bonum, quod habet, a se habere se existimat; aut, si datum a Deo credit, pro meritis datum putat; aut scendam el conservandam liumilitalem diio esse necessaria, scil. iii consideremus meliora el non peccala proximi. Clarius lumen lianc scnlentiam exliibet Beda, V. in Luc. 18, 14: Quapropter et de verbis elali Ph;irisaei, quibus humiliari meruit, possumus ex diverso formam huiliilitalis, qua sublimcmiir, nssumere, ut sicut ille, consideratis t peiorum vitiis et suis virtutibus, est elatus ad ruinam, ita nos, non noslra solum jiigritia, sed et meliorum virtutibus inspectis, humiliemur ad cum iactat, se habere quod non habel; aut cum, despectis ceteris, appetit singulariter videri habere quod habet ». Hac peste Pharisaeus laborabat, qui sua merita exloliendo se ceteris praeferebat.
(Vers. 13.). Et publicanus a longe slans etc. Postquam expressit conditiones in prece superbi Pharisaei, hic secundo exprimit conditiones precis humilis publicani, in qua describitur perfectae humilitatis insinuatio quantum ad gestum, quantum ad motum et quantum ad verbum.
Primo quantum ad insinualionem humilitatis per geslum dicit: Et publicanus a longe slans, nolebat nec oculos ad caelum Loare. Beda: « Sicut humilis, non audet appropinquare, ut Deus ad eum appropinquet; non aspicit, ut aspiciatur ». Nihil enim placet Deo tanlum in poenitenle, sicut dicit Bernardus 'S quantum humilis verecundia; et tahter vult orari. Unde iste pubiicanus erat de illis, de quibus Isaiae quadragesimo nono: « Vultu in terra demisso, adorabunt te el pulverem pedum tuoruta lingent ». Non audebat oculos levare ad caelum, quia recognoscebat, se offendisse Deum caeli, ila ut diceret sicut filius prodigus poenitens, supra decimo quinto: « Pater, peccavi in caehim et coram te »; et illud secundi Paralipomenon ultimo: « Peccavi super numerum arenae maris, et multiplicata sunt peccata mea, et non sum dignus videre altitudinem caeli prae multitudine iniquitatis meae ». Ideo igitur non audebat levare faciem propter peccati verecundiam, ita ut intra se diceret illud primi Esdrae nono: «Domine Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te, quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad caelum ».
- Secundo quantum ad insinuationem humilitatis quantum ad corporis molum subdit: Sed percutiebat pectus suum; in quo reddebat se ipsum culpabilem et ostendebat dolentem. In hoc enim, quod pectus percutitur, ostenditur cor introrsus supplicio
dignum; in cuius rei signum, secundi Regum ullirao « percussit autem cor David eum, postquam numeratusest populus; et dixit David ad Dominum: Peccavi valde in hoc facto, sed precor, Domine, ut Iransferas iniquitatem servi tui ». Sic iste perculiebat pectus, quasi indignatus contra se ipsum. Unde GIoss: « Percutit pectus et poenas de se exigit, Tonsio pe- ut Deus parcat ». Unde et consuetudinis nostrae est in confessione et in dicendo culpam tundere pectora nostra in redargutionem et poenitentiam nostrorum cordium et contestalionem conscienliarum. Unde infra vigesimo tertio dicitur, quod « turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant, percutiebant pectora sua ». Propter quod et tunsio pecCorum, sicut dicit Auguslinus, valet ad octo raedia remissionem venialiura; unde est unum de oclo, quida veniaifa bus venialia remittuntur. Venialia enim dicuntur remitli confessione, pectoris tunsione, aquae benedictae aspersione, cordis contritione, crucis signatione, oratione, sacra communione, iniuriarum remissione;
unde versus:
Conflteor, tundo, respergor, conteror, oro,
Signor, edo, dono; per haec venialia pono.
- Tertio quantum ad insinualionem humjii- Pcr hamiii- talis pev verbuM subiungit: Dicens: Deus, propi- Uilisverbum..... »i., i_ Noundam. tiiCs esto milii peccatori. Nota nic brevissimam orationem et eflicacissimam, quia in hac orans se ipsum humiliat et Deum exaltat; et taiis oratio est Deo acceptabilis, secundum illud Ecclesiastici trigesimo quinto: « Oratio humiliantis se nubes penetrabit ».
Deum etiam magnificat humiliter pelendo veniam;
Ecclesiastici ultimo: « Laudabo nomen Domini assidue, et exaudita est oratio mea » etc. Magnificat etiam Nomen Dei eum vocando ipsum Deum, quia hoc est nomen habet qiia- r i, - tuor condi- summae maiestatis; Psalmus: « bcitote, quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et non ipsi nos »; et iterum: « Quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus » etc. — Est nomen summae veritatis; Numerorum vigesimo tertio: « Non est Deus ut homo, ut mentiatur »; et ad Romanos tertio: « Est enim Deus verax » etc. — Est similiter nomen summae caritatis; unde primae loannis quarto: « Deus caritas est, et qui manet in caritate in Deo manet, et Deus in eo ». — Est nihilominus nomen summae pielatis; secundae ad Corinthios primo: « Benedictus Deus et pater Doraini nostri Iesu Chrisli, pater misericordiarum et Deus totius consolalionis » etc. — Dicit igitur publicanus orando tam humiliter quara devote: Deus, propitius esto mihi peccatori; Deus summae maiestatis: propitius esto mihi peccalori, ad manifestandam tuam potentiam, secundum illud Sapienliae undecimo: « Misereris omnium, Domine, qui omnia potes, dissiraulans peccata hominura propter poenitentiam » etc; summcLe veritatis: propitius esto mihi peccatori, ad manifestandam tuam iustitiam; Psalmus: « In veritate tua, exaudi me in tua iustitia», in veritale, inquam, quam promisisti; Ezechielis Irigesimo tertio: « Impielas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab iniquitate »; summae caritatis: propitius esto mihi peccatori, ad manifestandam tuam hcnevolentiam; Sapientiae undecimo: « Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas aniraas»; et leremiae trigesimo primo: « In caritate perpetua dilexi te, ideo attraxi fe miserans tui » etc.; summae pietatis: propitius esto mihi peccatori, ad manifestandam tuara misericordiam, pro quo orabat Propheta in Psalmo: « Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam »; et Ecclesiastici trigesimo sexto: « Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos et ostende nobis » etc.
- (Vers. 14.). Amen dico vobis. Postquam descripsit conditiones personarum et precum, hic iam tertio describit conditiones exauditionum. Describitur autem hic exauditionis conditio quantum ad iudicium personale et quantum ad edictum universale.
Primo igilur quantum ad iudicium personale dicit: Amen dico vobis: Descendit hic iustificatus in domum suam ab illo, id est « plus quam ille » De modo, qiio per haec remitlunlur venialia, cfr. IV. Sent. d. 21. p. I. a. 1. q. 2. in corp.
quia Pharisaeus descendit iustificatus secundum suam opinioneDi, sed iste secundum veritatem. Unde Dominus plus pensat unam humilem supplicationem peccatoris poenitentis quam innumerabiles actiones alicuius iusti de se praesumentis. Propter quod dicit supra decimo quinto: « Gaudium est Angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente quam super nonaginta novem iustis, qui non indigent poenitentia », id est, qui se reputant non egere; in quo miro modo reprimitur superbia humana, ut non de suis nieritis praesumat. Propter hoc etiam Deus reprobavit superbum populum ludaicum et elegit plebem humilem gentilium populorum, quorum figuram gerunt hic Pharisaeus et iste publicanus. Unde Glossa: « Typice Pharisaeus ludaeorum popuUim designat, qui e. iustificationibus Legis extollit merita sua et superbiendo recedit; humiliatus publicanus gentilem, qui longe a Deo positus peccata confitetur et lamentando appropinquat Deo et exaltatur ». Ideo dicitur ad Romanos undecimo: «NoiiaUum sapere, sed time. Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat ». Si ergo Deus repellit iustos propter superbiam, quanto magis impios et superbos; primae Petri quarto: « Si iustus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt »?
Secundo quantum ad ediclum universale Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat exaltabitur. Hic datur generalis sententia de humilibus et superbis; unde Glossa: « Posita Pharisaei et publicani controversia, ponitur iudicis sententia, ut caveatur superbia ». In qua sententia universaUter praefertur humilis superbo, quia superbus debet deiici, secundum quod dicitur in Abdia: « Si exaltatus fueris ut aquila et si inter sidera posueris nidum tuum » etc.; et lob vigesimo: « Si ascenderit usque ad caelum superbia eius, et caput eius nubes tetigerit; quasi sterquilinium in fine perdetur ». Propter quod Proverbiorum decimo sexto: « Contritionem praeQedit superbia », et e contrario humilis iustus exaltatur; lob vigesimo secundo: « Qui humiliatus fueril erit in gloria, et qui inclinaverit oculos suos, ille salvabitur ». Et ideo Pliarisaeo, id cst plus ciiam ille ». Ilayni., Ilomil. 123. de Tempore (mDominica 12. postPent.): Ab illo, hoc est magis quam Pharisaeus. Iste enim se accusaiido iustilicatus esl, ille se excusando reprobatur. primae Petri ultimo: « Humiliamini sub polenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitalionis ». De his duobus simul Proverbiorum decimo octavo: « Antequam conleratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur »; quia, sicut diritur Proverbiorum vigesimo nono, « superbum sequilur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria ». Et hoc est quod dicitur Ecclesiastici vigesimo: « Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate elevabit caput suum ». — Unde exemplum habemus hic in Pharisaeo et publicano, exemplum in populo ludaico et gentili, exemplum in Saule reprobo et David electo, exemplum summum in lucifero et Iesu Christo. Unde secundum hanc sententiam decurrit totius regimen universi.
Et nota, quod haec eadem sententia supra decimo quarlo fuit posita circa invitalos ad nuptias et nunc iteratur hic; sed non sine causa, quia duplex est humilitas: una est carilatis, qua voluntarie quis se humiliat; aUa est humilitas veritatis, qua quis parva de se sentit i. Supra ergo hoc dixit, ut incitaret ad humilitatem caritatis, hic iterat id ipsum, ut incitet ad humilitatem vm7a<2.«, sicut apparet, quia publicanus propter conscientiam mali meriti de se compellebatur infima sentire. Haec autem iiumihtas duplex est nobis necessaria, scilicet veritatis in intellectu et caritatis in alTectu, ut excludatur a nobis superbia praesumtionis et ambitionis; et ideo ad liaec insinuanda haec sententia non irrationabiUter iteratur.
(Vers. 13.). Afferebant autem ad illum infantes etc. Postquam exemplo parabolico induxit ad humilitatem in oratione, hic consequenter exemplo expresso etiam inducit ad humilitatem in conversationeet hoc exemplo infantium, qui Christo fuerunt oblati et acceptati ab ipso in signum approbationis humilitatis. In huius autem exempli explicatione quinque introducuntur ab Evangelista: primo oblalio importuna infantium; secundo, carnalis inc r epatio offerewlmm; tertio, benigna susceptio oblatorum; quarto, iudicialis approbatio humilium; quinto, severa reprobatio superborum.
Primo igitur quantum ad infantium oblationem dicit: Affevebant autem ad illum infantes, ut eos tangeret. Glossa: « Post diclam controversiam et datam seDtentiam humili magistro offeruntur infantes, ut ostendatur, quod innocens et simplex aetas ad gratiam pertineat»; unde in Psalmo: « E. ore infantium et lactentium perfecisti laudem ». Offerebant autem, ut eis daret benedictionem per manuum impositionem; in quo praeflgurabatur et quodam modo insinuabatur Sacramentum confirmationis, in quo datur copia gratiae et benedictionis, secundum illud Actuum oclavo: « Imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum sanctum ». Hic autem Spiritus sanctus requiescit super parvulos, secundum illud Isaiae ultimo: « Quae est domus, quam aedificabitis mihi? Et quis est iste locus requietionis meae »? « Ad quem autem respiciam nisi ad pauperculum el contrjtum spiritu el trementem sermones meos »? ubi dicit alia translatio: « Super quem requiescet Spiritus meus nisi super humilem et quietum B? Et hoc maxime verum est, quando Domino offertur; Psalmus: « Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumsit me». Et ideo in figiram huius dicitur Levitici i- timo: « Quidquid semel fuerit consecratum, sanctjm sanctorum erit Doniino ».
Secundo quantum ad offerentium increpattonem subdit: Quod cum viderent discipuli, incre-,.,,.,. ™..,, pabant illos, scilicet offerentes, et hoc, quia carnaliter afflciebantur circa Christum. Unde Glossa: « Increpabant, non quod nollent, infantes manu et voce Salvatoris benedici, sed quia nondum perfecti in fide putabant, eum in similitudinem hominum lassari importunitate offerentium ». Unde propter quietem Magistri impediebant opus alienae salutis, sicut et Petrus Matthaei decimo sexto Domino dicenti, quod oporteret, eum pati, dicebat: « Absit a te, Domine, non erit hoc». Vel, quia carnahter afficiebantur circa populum suum; unde Glossa: « Increpabant, hoc ideo fortasse, quia prius populum ludaeorum, ex quo secundum carnem erant, volebant salvari ». Et ideo carnali mi!5ericordia movebantur, de quo Ecclesiastici decimo octavo: « Miseratio hominis circa proximum suum, misericordia autem Dei » etc. In hoc autem facto discipuli gerebant typum camalium sacerdotum et pontificum, qui magis amant carnalem quietem et sanguinis proximitatem quam populorum salutem; sicut el in contentione eorum, scilicet discipulorum, quam habuerunt, figuram gerunt ambitiosorum, de qua infra vigesimo secundo: «Factaest contentio inter discipulos, quis eorum videretur esse maior ». Et haec duo vitia sunt, quae maxime Ecclesiam Dei corrumpunt, scilicet ambitio dignitatum et negligentia salutis proximorum. Pro utroque istorum dicitur leremiae quadragesimo octavo: « Maledictus, qui facit opus Dei fraudulenter, et maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine »; aUa translalio habet negligenter; in quo simul fraudulenta ambitio et desidiosa negligentia reprobatur.
(Vers. 16.). Tertio quantum ad benignam oblatorum susceptionem additur: Lesus autem, convocans illos, dixit: Sinite, pueros venire ad me et nolite vetare eos, quos scilicet magis debetis attrahere et vocare; unde Proverbiorum nono-r « Misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis: Si quis est parvulus veniat ad me ». Hos ergo non debebant vetare, sed vocare; Proverbiorura tertio: « Noh prohibere benefacere eum qui potest; si potes, et ipse benefac ». Unde Chrysostomus: « Si sancti futuri sunt, quid velatis, filios ad patrem venire? Si peccatores futuri sunt, quid sententiam damnationis profertis, antequam culpam videatis? Quales modo sunt, meum est; quales- vero futuri sunt, ipsorum est; quod meum est honorate, quod ipsorum erit miseremini ». — Ex quo manifeste apparet, quod pueri non sunt prohibendi, ne accedant ad Christum. In cuius etiam signum, ut ipse se praeberet pueris in exemplura, dicitur de ipso supra secundo, quod « cura factus esset annorum duodecim, relictis parentibus, remansit in lerusalem ». In cuius etiam signum infantiura puerorura acceptavit martyriura, de quo Matthaei secundo: « Mittens Herodes, interfecit omnes pueros, qui erant in
Belhlehem a bimatu et infra ». In cuius eliam signum acceplavit puerorum praeconium laudativum; Matthaei vigesimo primo: « Videntes principes sacerdotum mirabilia, quae faciebat, et pueros ciamantes in templo et jdicentes: Hosanna filio David! indignati sunt. Et dixerunt ei: Audis, quid isti dicunt? Lesus autem dixiteis: Non legistis, quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem». Licet igitur pueri occidantur ab Herode, repellantur a Pharisaeis, suscipiendi sunt a discipulis, quia suscipiuntur a Christo et a Deo; unde Psalmus: « Laudate, pueri, Dominum »
Quarto quantum ad iudicialem humilium pueri habent aliqua in se, in quibus assimilantur eis mali, et ahqua, in quibus assimilantur eis boni. Propter quod primae ad Corinthios decimo quarto: o Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estoligata est in corde pueri »; Sapientiae duodecimo: o Tanquam pueris insensatis iudicium in derisum dedisti ». — Habent concupiscentiam in affectione; Ecclesiastae decimo: « Vae terrae! cuius rex puer est, et cuius principes mane comedunt»; et Proverbiorum vigesimo nono: « Puer, qui dimittitur voluntati suae, confundet matrem suam ». — Habent etiam instabilitatem in operatione; Isaiae quadragesimo: « Deficient pueri et laborabunt, et iuvenes in infirmitate sua cadent »; et ad Ephesios quarto: « Non simus sicut parvuli fluctuantes » etc. Et ideo Isaiae sexagesimo quinto: « Puer centum annorum morietur, et peccator » etc.
Habent praeter haec pueri puritatem; Daniehs primo: « Praecepit rex pracposito eunuchorum, ut introduceret «* pueros, in quibus, nulla esset macula »; ideo primi Regum vigesimo primo: « Si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus? Et David: Equidem; fuerunt vasa puerorum sancta » etc. — Habent simplicitatem; Proverbiorum vigesimo: « Ex studiis suis intelligitur puer, si recta et munda sint opera eius»; Osee undecimo: « Puer Israel, et dilexi eum », scilicet propter.simplicitatem; et primi Paraliporaenon ultimo: « Scio, Domine, quod probes corda et simplicitatem diligas». — Habent docililaiem; Sapientiae oclavo: « Puer eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam »; Proverbiorum vige- simo tertio: « Noli subtrahere a puero disciplinam; si enim percusseris eum virga, non morietur ». — Habent amicabilitatem; lob vigesimo nono: « Omnipotens erat mecum, et in circuitu meo pueri mei »; et supra undecimo: « Noli mihi moleslus esse, quia pueri mei mecum sunt in cubili ». — Habent tractabilitatem; primi Regum secundo: « Samuel ministrabat ante Dominum, puer accinclus ephod lineo»; et de loseph Genesis trigesimo seplimo: « loseph pascebat gregem cum fratribus suis, adhuc puer». — Habent veracitatem; Danielis deciino terlio: « Suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri iunioris, et ait: Mundus ego sum a sanguine huius»; leremiae primo: « Nescfo loqui, quia puer ego sum. Et dixit: Noli dicere, quia puer sis»; et supra primo: « Tu puer, Propheta» etc. — Habent etiam humilitatem; Marci septimo: « Cateili comedunt sub mensa de micis puerorum »; et ratione Imius maxime Deo placent, et hic introducuntur in exemplum; et Matthaei decimo octavo: « Qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit »; quia « excelsus Dominus et humilia respicit». Ideo Matthaei duodecimo: « Ecce, puer meus electus, quem elegi » etc. — Talium igitur, id est habentium puritatem in carne, simplicitatem in intentione, docilitatem n cogn.]om, amicabilitatem in affectione, traciabilitatem in operatione, veracitatem in sermone et humilitatem in conversatione, est regnum caelorum. Et ratione huius humilitatis vocatur.Vbraham puer in Scriptura; Psalmus: « Memor fuit testamenti sui, quod habuit ad Abraham, puerum SHum »; et supra primo similiter Israel vocat puerum: « Suscepit Israel, puerum suum ». Chrislus autem puer dicitur Ecclesiastae quarto: « Melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto » etc. Et ratione omnium praedictorum et maxime ratione humilitatis dicitur: Talium est regnum caelorum. Propter quod supra primo: « Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles »; et lob vigesimo secundo: « Qui humiliatus fuerit erit in gloria; et qui inclinaverit oculos suos, ipse salvabitur ».
(Vers. 17.). Quinto quanlum ad severam superborum reprobationem subinferlur: Amen dico vobis: Quicumque non accepei-il regnum Dei ul puer, non intrabit in illud; quasi dicat: qui recusat humiliari propler superbiam cordis sui, non introibit in ilhid regnum per sententiam veritatis Dei. Unde Matthaei decimo octavo: « Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non introibitis in regnum caelorum». Nam oportet, enm qui vult intrare in regnum, esse sicut puerum, id est purum et parvum. Regnum autem caelorum dicilur sacra doctrina, ad quam qui vult venire, oportet, quod semetipsum faciat sicut puerum. Unde Glossa: « Regnum caelorum, id est doctrinam Evangehi, sicut puer iubemur accipere. Puer in discendo non contradicit doctoribus, non raliones et verba ad resistendum componit, sed fideliter suscipit, oblemperat et quiescit». Ideo dicitur Matthaei undecimo: « Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvuhs »; et Danielis primo: « Pueris autem his dedit Deus scientiam ef disciphnam in omni hbro » etc.
Regnum eliam caelorum dicitur gratia, de qua supra decimo septimo: « Regnum Dei intra vos est ». Et hoc non datur nisi pueris per munditiam et humilitatem; lacobi quarto: « Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam ». — Regnum caelorum nihilominus dicitur gloria aeterna; Matthaei decimo tertio: « Fuigebunt iusti sicut sol in regno Patris eorum». El hoc non datur nisi pamtlis, secundum illud Matthaei quinto: « Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum »; et etiam pueris, qui sunt puri; Matthaei quinto: « Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbpnt ». Unde Glossa: « Sicut puer non perseverat in ira, laesus non meminit, non concupiscit mulierem, non cogitat vel loquitur malum; sic vos, nisi talem innocentiam et puritatem habueritis, non intrabitis in regnum caelorum». Qui ergo recusat parvilatem humilitatis et puritatem sanctitatis, ille despicit vilae aeternae ineritum; et ideo necesse est reprobari per divinum iudicium, ut non intret in regnum caelorum, sed foras pellatur procul; Apocalypsis ultimo: « Foris canes et vencfici et impudici et idolis servientes ». Propter quod in Psalmo: « Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae »; ludith nono: « Superbi non tibi placuerunt ab sed humilium tibi semper et mansuetorum placuit deprecatio ». Qui igitur non vult damnari necessarium habet humiliari; ideo Ecclesiastici septimo: « Humilia valde spiritum tuum; quoniam vindicta carnis impii, ignis et vermis ».
Secundo cniioBitas in possidendo confatatnr dnplioitei.
- Et interrogavit eum quidam etc. Post confutationem curiositatis in perscrutando sequitur hic secunda pars huius partis, in qua fit confutatio curiositatis in possidendo; et hoc quidem facit dupliciter, primo scilicet commendando paupertatem, secundo approbando liberalilatem, infra decimo nono: Et ingressus perambulabat lericho,
Primo, commendando paupertatem quadinplicitei.
Paupertatem autem oslendil commendabilem et approbabilem ex quatuor: primo, ralione perfectionis in mc7ito suo; secundo, ratione imperfectionis in contrario, b: His auditis, contrislatus est; tertio, ratione consummationis in praemio, ibi: Ait autem Petrus: Ecce elc; quarto, ratione dignationis Chrisli in exemplo, ibi: Assumsit autem Lesus duodecim discipulos.
In explicando autem meritum perfectae P<'' pertatis quatuor introducuntur, scilicet mterropai/o, qua quaeritur, quid agendum; responsio, qua ostenditur, quo tendendum; informatio, qua declaratur iter salutiferum; ea?/ior/ah"o, qua suadetur iter perfectum.
3o. (Vers. 18.). Primo igitur quantum ad interrogationem, qua quaeritur, quid agendum, dicit: Et interrogavit eum quidam princeps. — Hic videtur, quod Ambrosiuset Beda sibi contradicant. Ambrosius enim dicit, quod iste interrogavit lesum interrogatione tentativa et curiosa; et hoc colligitur tum ex hoc, quod Dominus ipsum reprehendit, lum ex hoc, quod ipse Domini consilium non acceptavit. Unde Ambrosius in Glossa: « Versuta fuit interrogatio, et ideo arguta responsio». Beda autem dicit, quod
interrogavit interrogatione fideli et studiosa; quod elicit ex hoc, quod maxime dicilur Dominus Lesus eum diiexisse; unde Beda in Glossa: « Non pulandus est iste, ut quidam aiunt, vel Deum lentasse, vel de sua vita mentitum esse; alioquin, ut Marcus ait, intuitus arcana cordis eius, diligere eum non diceretur Lesus ». — Sed hoc solvitur per quoddam verbum loannis Chrysostomi: «Iste, inquit, dives et tenlator et superbus erat, sed Lesus oculis misericordiae intuitus est eum ». Et ita non dilexit in eo quod prius erat per superbiam, sed quod coepit esse per gratiam.
Qualicumque autem intentione hoc fecerit, utilem fecit interrogationem; et ideo subdit: Dicens: Magisler hone, quid faciens vitam aeternam possidebo? Haec est recta et utilis interrogatio, secundum illud leremiae sexto: « State super vias veslras et videte et interrogate de semitis dntiquis, quae sit via bona, et ambulate inea»; et hoc consilio Domini, Matthaei sexto: « Quaerite primum regnum Dei et iustiliam eius », per quam acquiritur regnum; et Tobiae quarto: « Consilium semper a sapiente perquire »; et maxime conSilium salulare semper perquirendum est ab uno sapientissimo Christo ct summo magistro. Et ideo vocat eum rhagistrum, a quo tanquam a peritissimo petit consilium sanum, secundum illud Ecclesiastici seito: « Multi pacifici sint tibi, consiliarius vero unus ex mille». Et hic Cliristus est, de quo Canticorum quinto: « Dilectus meus candidus et rubicundus, electus, ex millibus»; et Ecclesiastae septimo: « Virum de mille unum reperi ». Ab isto igitur, qui solus est magi- sler, secundum illud Matthaei vigesimo tertio: « Unus est magister vester, Christus », qni solus est sapientia; primae ad Corinthios primo: « Christum dicimus Dei virtutem et Dei sapientiam », qui solus est verus consiliarius, secundum illud Isaiae nono: « Vocabitur nomen eius admirabilis, consiliarius » etc.; hoc consilium et documentum esl requirendum, secundum illud Isaiae quadragesimo octavo: « Ego Dominus docens te ulilia, gubernans le in via, qua ambulas ».
(Vers. 19.). Secundo quantum ad responsionem, qua ostenditur, quo tendendum, subditur: Dixit autem Lesus: Quid me dicis bonum? quod non dicit arguendo eum tanquam mendacem, sed quia, vocans eum bonum, intentionem figebat in humanitate. Unde Augustinus de Trinitate: «Vocas rae, secundum illud quod vides, magistrum bonum; huius formae visio non erit in bonum his qui male.tgunt »; quasi dicat: ixinitas, ad quam tendere debes, non est in me secundum quod homo, sed secundum quod Deus. — Et ideoaddit: Nemo bonus de nisi solus Deus; quod non intelligit de bonitate per participationem, quae omnibus communicatur a Deo, secundum illud Genesis primo: « Vidit Deus cuncta, quae fecerat, et erant valde bona »; sed de bonitate per essentiam, quae facit beatos et bonos, secundum illud Exodi trigesimo tertio: « Ego ostendam tibi omne bonum »; et hoc solum est desiderandum, secundum illud Proverbiorum undecimo: « Desiderium iustorum omne bonum ». Hoc bonum quaerendum est sicut finis omnis boni; unde Matthaei decimo nono i: « Quid me interrogas de bono? Nemo bonus » etc, id est, bonum finale in solo Deo est, qui est finis omnium, quia « bonum et finis idem ». Et ipse dicit Apocalypsis primo: « Ego sum alpha et omega, prmcipium 6t finis >*; et ideo Nahum primo: « Bonus Dominus et confortans in die tribulationis et sciens sperantes in se ». Ab hoc bono manat in nos bonitas per Spiritum sanctum; Sapienliae duodecimo: «0 quam bonus et suavis est, Domine, Spiritus tuus in nobis »; el Psalmus: « Quam bonus Israel Deus his qui recto su.nt corde ». Haec autem bonitas nostra, ad divinam bonitatem comparata, non est bonitas; unde lob quarto: « Nunquid ♦ Vcrs. 6. (pro Mulli C D Mille) ct deinde Cant. 5,10. et Eccle. 7, 29.
homo Dei comparatione iustificabilur, aut faclore suo purior erit»? Ibi Glossa: « Humana iustitia, divinae comparata, iniustitia est». Et ideo lob vigesimo quinto - « Nunquid iuslificari potest homo coraparatus Deo»? quasi dicat: non; Ecclesiastici decimo octavo: « Deus solus iustificabitur et manet invictus rex ih aetemum». Christus igitur, responsurus quaeslioni utili ad salutem tolius mundi, tanquam magister morum et moralis totius philosophiae incepit a summo bono per essentiam, a quo et secundum quod et ad quod ordinari debet omne bonum; alioquin desinit esse bonum.
(Vers. 20.). Tertio quantum ad informa- Honem, qua declaratur iter salutiferum, subdit: Mandata nosti; quod expressius Matthaei decimo nono: «Si vis ad vitam ingredi, serva mandala». Explicat autem ea, cum subinfert: Non occides, per iracundiam; primae loannis tertio: « Qui odit fra- homicida est»;etideo Matthaei quinto: «Audistis, quia dictum est antiquis: Non occides ». « Ego autem dico vobis, quia omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio». Non moechaheris, per lasciviam, quia Deuteronomii vigesimo septimo: « Maledictus oranis, qui dormit cum uxore proximi sui »; et Matthaei quinto: «Audistis, quia dictum est anliquis: Non moechaberis. Ego autem dico vobis, quod omnis, qui viderit mulierera ad concupiscendum eam, iam moechatus est in corde suo ». Non furtum facies, per avaritiam; ad Ephesios quarto: « Qui furabalur iam non furetur, magis autem laboret operando manibus suis » etc. Non falsum testimonium dices, per fraudulentiam; Proverbiorum decimo nono: « Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit ». Honorapatrem tuum e( matrem, scilicet per beneficentiam; Ecclesiastici terlio: « Qui honorat patrem suum iucundabitur in fihis. Et qui honorat matrem suam vita vivet iongiore; et qui obedit patri refrigerabit matrem ». Unde Ambrosius: « Primus gradus pietalis est iste; nam hos auctores tibi voluit esse Deus. Honora obsequiis et abstineas a contumeliis; quia nec vultu quidem laedenda pietas est parentura »; ideo Ecclesiastici tertio: « Qui timet Dominum honorat parentes et quasi dominis serviet his qui se genuerunt ».
Attende autem hic, quod Dorainus enumerat hic praecepta ordinate et sufpcienter: ordinate quidem, quia prius est declinare a malo quam facere bonum; et ideo prius ponit negativa quam affirmativa. Sufficienter, quia mandata primae tabulae non sunt de agendis, sed potius dirigunt in illud sumraum bonura desiderandura; duo vero ultima de concupiscentia uxoris et rei alienae reducuntur ad prohibitionera moechiae et furli. Unde in hoc sufficienter docet declinare omnem deordinationem respectu proximi et quantum ad irascibilem et quantum ad concupiscibilem, et quantum ad operativam et quantum ad interpretativam; et docet eliam perfectam beneficenliam per ultimum mandatum. Et sic in his continentur duo praecepta legis naturalis, de quorum primo Tobiae quarto: « Quod ab alio oderis tibi fieri vide, ne tu aliquando alteri facias »; de secundo Matthaei septimo: « Omnia, qaaecumque vultis, ut faciant vobis homines, et vos eadem facite illis ». In his etiam continetur sufficienter mandatum de dilectione proximi, de qua dicitur ad Romanos decimo terlio: « Qui dihgit proximum legem iraplevit».
(Vers. 21.). Et quoniam haec mandata non iustificant per simplicem notitiam, sed per experiraentalem observantiam; ideo non quaerebat Dorainus de notitia simplici, cum dicebat: Mandata nosti, sed de experimentali, quia, sicut dicitur ad Romanos secundo, « non auditores legis, sed factores legis justi sunt apud Deum ». Ideo ad hoc respondet iste legisperitus sicut intelligens, cum sequitur: Qui ait: Haec omnia custodivi a iuventule mea; et hoc quidem secundum consilium Sapientis Proverbiorum tertio: « Fili, ne obliviscaris legis meae, et praecepta mea cor tuum custodiat. Longiludinem enim dierum et annos vitae et pacem apponent tibi»; quia dicitur Ecclesiastae octavo: «Qai custodit praeceptum non experietur quidquam mali ».
(Vers. 22.). Quarto quantum ad exhortationem, qua suadetur paupertatis iter perfectum,
subditur: Quo audito, Lesus ait illi: Adhuc unum tibi deest; Glossa.: « Ad perfectionem ». Est autem perfectum, cni nihil deest; lacobi primo: « Sitis perfecti et integri, in nullo deficientes ». Et hoc fit perfecte implendo voluntatem divinam, non solum faciendo praecepta el vitando prohibita, verum etiam implendo consiha, secundum illud ad Romanos duodecimo: « Probetis, quae sit voluntas Dei bona et beneplacens et perfecta»; et supra sexto: « Perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister eius », id est Christus, qui nihil prorsus habuit. — Propter quod adiungit: Omnia, quaecumque habes, vende et da pauperibus; Glossa: « Non parlem », sicut fecit Ananias, de quo dicitur Actuum quiiito, quod « fraudavit de pretio agri »; et hoc, quia « regnum caelorum, ut dicit Gregorius, tantum valet, quantum habes». « Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro » etc. Et ne hoc grave videatur, adiungit: Et habebis thesaurum in caelo; lob vigesimo secundo: « Dabit pro lerra silicem, et pro silice torrentes aureos »; et hi sunt in gloria aeterna, ubi sunt thesauri incorruptibiles; Matlhaei sexto: « Thesaurizate vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo nec tinea demohtur, nec fures effodiunt nec furantur ». — Et « quia, ut dicit Glossa, non sufficit relinquere sua, nisi sequatur Dominum imitando »; ideo subdit: Et veni, sequere me, per summam vitae asperitatem; secundum illud primae Petri secundo: « Christus passus est pro nobis, vobis reliuquens exemplum » etc. Per summam rerum mendicitatem. Nam discipulo volenti eum sequi ex cupiditate et dicenti: « Magister, sequar te, quocumqvie ieris », respondet: « Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos; Fihus autem hominis non habet, ubi caput suum recUnet», Matthaei octavo. et loannis octavo: « Qui sequitur me non ambulat in tenebris». Et de his supra nono: «Qui vult venire post me abneget semetipsum et toilat crucem suam et sequatur me ». Sequi igitur Christum est se perfecte iili configurare, secundum illud lob vigesimo tertio: « Vestigia eius secutus est pes meus, viam eius custodivi nec deciinavi ex ea » etc.
- (Vers. 23.). His auditis, contristatus est etc. Postquam ostendit paupertatem commendabiiem racommendaoitem ratione imperfectionis m suo trario quod quidem est tenacitas divitiarum. Circa quod quatuor introducuntur ab Evangelista, scihcet humanae tenacitatis indicium, periculum, obstaculum et remedium, quod est divinae gratiae donum.
Primo igilur quantum ad humanae tenacitatis,.. j.. „..... indicium dicitur: ms audilis, contristatus esl, quia dives erat valde. Quia enim abundabat divitiis, horruit penuriam paupertatis, et ideo de pauperlatis laude et consilio tristis effectus fuit. Et haec est sequela cupiditatis et indicium tenacitatis, cum quis tristatur pro horrore paupertatis; Ecclesiastici decimo quarto: « Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis; non satiabitur, donec consumat arefaciens animam suam». « Et noh saliabitur pane indigens et in tristitia erit super mensam suam ». Haec autem tristitia mala est, quia est tristitia saeculi, de qua secundae ad Corinthios septimo: « Saeculi tristitia mortem operatur ». Nam dicitur Ecclesiastici Irigesimo octavo: « A tristitia festinat mors et cooperil virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem ». Qui igitur hanc tristitiam vult fugere, oportet, eum odire cupiditatem divitiarum, quae pungunt ad modum spinarum, sicut insinuatur Matthaei decimo tertio. Nam de divite dicitur lob decimo quinto: « Sonitus terroris semper in auribus, et cum pax sit, ille insidias suspicatur ». His autem contrarii sunt viri
iusti et perfecti Christiani, ad quos dicitur ad Hebraeos decimo: « Rapinas bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes, vos meliorem et raanentem habere substantiam ».
(Vers. 24.). Secundo quantum ad humanae tenacUatis periculum subditur: Videns autem illum Lesus trtstem factum, propter aiiectum pusilianimitatis; quocontra Ecclesiastici septimo: « Noli esse pusillanimis in animo tuo. Exorare et facere eleemosynam ne despicias ». — Dixil: Quam di/ficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt! propter vitium tenacitatis; Glossa: « Qui pecunias habent, id est, cum amore possident et in eis confidunt». Unde Marci decimo dicitur expressius: « Quam difcile confidentes in divitiis in regnum Dei inlroi- 1. bunt »! Et ralio huius est, quia qui temporalia hic amplectuntur tanquam magna contemnunt illa aeterna; unde Glossa: « Qui divitiis multiplicandis in- 2. cumbunt, alterius vitae gaudia contemnunt ». — Praeterea, qui haec temporalia diligunt multis tentationum jaculis exponuntur; primae ad Timotheum ultimo: « Qui volunt divites fieri incidunt in tentationem et in laqueum diaboU et in desideria multa 3. inutilia et nociva, quae mergunt hominem » etc. — Alia ratio est, quia qui his affectu iunguntur haud facile separantur; unde et de talibus in Psalmo: « Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra, conglutinatus est in terra venter noster ». Unde Bernardus: « Plus mundi concupiscentia quam substantia nocet. Et haec fugiendarum divitiarum causa praecipua est, quia aut vix aut nunquam absque amore valent possideri. Limosa enim et glutinosa est substantia mundi huius, et cor humanum facile omnibus, quae frequentat, adhaeret ». Et ideo Glossa: « Difficulter divitiae contemnuntur; de omnibus ergo tutius est divitias nec habere nec amare ». In quo dat intelligere quatuor hominum differentias, quas exponit Beda, et habentur in Glossa super decimum Marci: « Multi habent et non amant; multi non habent et amant; alii habent et amant; alii vero nec habere nec amare se gaudent, qui tutiores sunt, quia cum Apostolo dicere possunt: Miki mundus crucifixus esl, el ego mundo », ad Galatas sexto.
(Vers. 2o.). Tertio quantum ad ipsius tenacitalis obstaculum subiungit: Facilius est enim., camelum per foramen acus transire, licet sit contra naturam, quam divitem intrare in regnum Dei, quia hoc est contra divinam iustitiam. Hoc enim minus impossibile est, quod res magna pertranseat per parvam acum, quam quod anima cupida et avara intret in caelum, ubi est sufficientia bonorum; quia, sicut dicit Ecclesiastes quinto, « avarus non impjebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis», immo certe interitum sempiternum, quia pondus divitiarum trahit deorsum; Ecclesiastae quinto: « Divitiae conservatae in malum domini sui. Pereunt in afflictione pessima». Unde quantum distat caelum a terra, tantum distat cor avari, quod circa terrena conversum est, a regno Dei, quod est in caelo. Propter quod Isaiae quinquagesimo quinto: « Sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae.sunt viae meae a viis vestris, et togitationes meae a cogitalionibus vestris ». Et attendendum, quod recta est comparatio avari ad camelum, quia camelus ingentibus membris est animal enorme monstruosum et gibbosum; sic avarus, per amorem copulatus suis possessionibus, est quasi animal monstruosum. Aditus autem regni cadlestis coraparatur foramini acus propter arctitudinem et spiritualitatem; unde Matthaei seplimo: f( Angusta est porta et arcta via, quae ducit ad vitam, et pauci intrant per illam». Unde maior est impossibilitas ipsius avari ad aditum in regnum caelorum quam cameli ad transeundum foramen acus. Propter quod Bernardus: « Per angustam contendamus ingredi portam, necesse est. Quid, tu camele, gibbum, quid, tu pecuniose, ludae proditoris loculos tolus? Non sic, impie, non sic ingredieris; foramen acus huiusmodi sarcinas non adtias habuisse legunlur? Sufficit nobis; neque enim sumus patribus raeliores ». — « Quid respondebimus
novis iQiitatoribus Sanctorum veterum? Imponant vitulos super altare Domini, mactent arietes, liircos immolent, quia etiam hoc Abraham fecit Sicut autem sacriflciis illis, sic et divitiis carnalibus adhuc popuhs dispensatio divina morem gerebat; ubi sane caelestis promissio sonuit, necesse est, spiritualia spiritualibus comparari, et mutari sacrificium, spe mutata ».
(Vers. 26.). Quarto quantum ad ipsius te-. o i? n i Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri? Quod dicunt quaerentes remedium et horrentes periculum. Cum enim paucissimi sint, qui divitias perfecte contemnant; videtur ex hoc, quod quasi nullus possit adipisci salutem perpetuam. Unde Augustinus: « Cum plures sint pauperes quam divites, non hoc dixissent Apostoh, nisi in numero divitum intellexissent cunctos, qui divitias adipisci volunt »; pauci autem sunt, qui non sunt tales, quia, sicut dicitur ad Philippenses secundo, « omnes quae sua sunt quaerunt, non quae sunt Iesu Christi a. Omnes igitur in periculo damnationis esse videntur.
(Vers. 27.). Ideo Dominus ostendit remedium per suae gratiae donum, cum subdit: Ait illis: Quae impossibilia sunt apud homines, per virtulem virium suarum, possibilia sunt apud Deum, id est, possibilia fiunt per eius adiutorium; quod dicit, quia, etsi diflicile sit haec temporalia contemnere per vim naturae, efBcitur tamen facile per donum gratiae, secundum illud Canticorum ultimo: « Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam ». Unde non est intelligendum, quod Dominus cupidum manentem cupidum introducat per potentiam in caelum, sed quod per gratiae donum convertit ipsum de vitio ad virtutera. Unde Glossa: « Deus ab amore terrenorum ad caritatem aeternorum convertit, non quod superbi et cupidi iutrent ». Et hoc est magnae potentiae, quod tanta flat mutatio, ut de cupido flat caritativus, de terreno caelestis, de divite pauper, de superbo Immilis, de fllio perditionis filius regis, ut possit dici illud Psalmi: « Haec mutatio dexterae Excelsi»; quia ipse est, qui potest dare suflicientiam cordis per gratiam, quae non potest dari peipecuniam, vel aUquam creaturam, secundum illud secundae ad Corinthios nono: « Potens est Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes » etc, quia, sicut dicitur supra primo, « non erit impossibile apud Deum omne verbum ».
(Vers. 28.). Ait- autem Pelrus. Postquam commendavit paupertatem per perfectionem in merito et per nnperfectionem in contrano, hic tertio commendabilem eam oslendit propler consummationem in praemio. Circa cuius descriptionem proceditur hoc ordine. Introducitur enim hic perfectai paupertatis altitudo ut authenticata per apostolicam observantiam, ut approbata per divinam sentenliam, ut locupletata per gratiam, ut pruemiaia per gloriam.
Primo igitur quantum ad paupertatis authenlicuti sumus te. Hoc dicit Petrus tanquam princeps Apostolorum, super quem ecclesiastica perfectio est superaedificata, secundum illud Matthaei decimo sexto: « Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meaai ». Dicit autem hoc dod ad ostentationem, sed ad sciendam remuneralionis subhmitatem; unde Matthaei decimo nono: « Ecce, nos rehquimus omnia et secuti sumus te; quid ergo erit nobis » etc. Hoc etiam dicit Petrus, ut ostendat paupertatis consilium per Apostolos adimpletum; unde Hieronymus: « Grandis fiducia: Petrus piscalor erat, dives non fuerat, cibos manu et arte quaerebat; et tamen confidenter loquitur dicens: Dimisimus omnia ». Et rationem huius reddit Gregorius dicens sic: « Tanta quippe a.sequentibus dimissa sunl, quani;i a non sequentibus concupisci potuerunt ». Quoniam ergo omnia poterant concupisci; cum concupiscentiam dimiserunt, omnia dimiserunt. Hoc etiam dicit Petrus, non iactanter ad ostentationem, sed sapienter, ut ahos invitet ad imitationem. Unde Bernardus super hoc verbum: ecce, nos reliquimus omnia: « Bene, Petre, et non ad insipientiam tibi, quia mundus transit et concupiscenlia eius, et relinqucro magis expedit quam relinqui ».
« Psalm. 76, 11.
Et nota, quod optime hic diio coniungit: rcUquimus et te secuti sumus; quia Ciiristum currentem sequi non possumus, nisi post eum curramus; et currere non possumus, nisi exoneremur; tinde ad Ilebraeos duodecimo: « Deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, curramus per patientiam ad propositum nobis cerlamen, aspicientes » elc. Et de hoc Bernardus: «Bene, inquit, Petre, et non ad insipientiam tibi, quia currentem sequi non poteras oneratus; sed nec inutilis commutalio est pro eo quod super omnia est, omnia reliquisse ». Christum eliam, quem sequimur, non possumus consequi, nisi exoneremur; et frustra sequimur, nisi consequamur, secundum illud ad Phihppenses tertio: « Sequar autem, si quo modo comprehendam, in quo et comprehensus sum ». Et de hoc Bernardus: « Feiices liquet esse qui exonerati sunt et sequunlur Dominum expediti; arctissimum loramen nos exspectat, si quem sequimur consequi volumus». Et sic sequebalur Paulus, qui dicebat ad Philippenses tertio: « Posteriora oblitus, ad anteriora extendens me ipsum, ad destinatum persequor bravium supernae vocationis». Sic et alii Aposloli, de quibus Matlhaei quarto: « Belictis retibUs et patre, secuti sunt Dominum », dicitur de lacobo et loanne; et Marci primo dicitur de Petro et Andrea: « Belictis retibus et navi, secuti sunt eum »; similiter dc beato Matthaeo dicitur Lucae quinto, quod « rehctis omnibus, secutus est Dominum ».
(Vers. 29.). Secundo quanlum ad paupernt tuHs upprohationem per diuinam sententiam subditur: Qui (lixit cis i Amen dico vobis: Nemo cst, (jui reliquerit domum, quoad hereditatis fundamenlum; leremiae duodecimo: « Beliqui domum meam, dimisi hereditatem meam, dedi dilectam animam meam » etc. — Aut parentes, quoad herediidXK principium; Psalmus: «Audi, fdia, et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui». — Aut fratres, quoad hereditatis consortium, fratres scilicet carnales, de quibus lob sexto: « Fratres mei praeterierunt me sicut torrens, qui raptim transit in convallibus ». — Vcrs. I. seq. Aut uxorem, quoad hereditatis condominium, quia uxor et vir sunt unum corpus; ideo dicitur ad Ephesios quinto: « Viri debent diligere uxores suas sicut corpora sua »; possunt tamen dimitti propter amorem Christi, ut non ducantur, vel si ductae sunt, ex earum consen.su, vel propter fornicationis peccatum. Nam Matthaei decimo nono: « Qui dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur ». De hoc Apostolus primae ad Corinthios septimo: « Dico autem non nuptis et viduis, bonum est illis, si sic permanserint sicut et ego ». « His qui matrimonio iuncti sunt, praecipio, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere » etc. Quod ergo dicitur de dimissione uxoris intelligitur secundum niodum praedictum. — Aut filios, quoad hereditatis successionem; Matthaei decimo: « Qui amat fdium aut filiam super me non est me dignus ». — Ait agros, quoad hereditalis dilatalionem; de quo Isaiae quinto: « Vae! qui coniungitis domum ad domum et agrum agro copulatis usque ad terminum loci ». — Propler regnum Dei, hoc est secundum rectam intentionem, qua quaerendum est regnum Dei; Matthaei sexto: « Primum quaerite regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis ». Hanc autem dereiictionem Dominus acceptat, in qua derelinquitur simul cupiditas et carnalitas. Ideo dicitur Abrahae Genesis duodecimo: « Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui, et veni in terram, quam monstravero tibi ». Non enim sufficit, quod relinquatur possessio corporalis, nisi etiam relinquatur et aec<?o ca?'nalis; propter quod dicitur Deuteronomii trigesimo tertio: « Qui dixerunt patri suo et matri suae: Nescio vos, et fratribus suis: Ignoro illos, et nescierunt filios suos; hi custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt, 0 lacob, et legem tuam et iudicia tua, o Israel ».
(Vers. 30.). Tertio quantum ad paupertatis.,.., locupletationem per gratiam admngitur: Et non recipiat multo plura in hoc tempore; quod non est intelligendum de lemporalibus, ut multo plures uxores habeat, vel fdios, vel fratres carnales, sed intelligitur de spiritualibus charismatibus gratiarum, vocantur, quia cx iino matris nobiscuni gicmio pcr (Idem prodcunt, scd in uno caritatis studio erga Deum et proximum non figunlur. Unde apte cliam torrenti, 17«/ raplim transit in convaitibus, comparantur etc.
quibus paupertas incomparabiliter locupletatur sine aliena iactura; et hoc per donum caritalis, quae facit omnia communia, secundum illud primae ad Corinthios tertio: « Omnia vestra sunt, sive praesentia, sive futura »; per donum etiam abundantissimae simplicitatis; unde secundae ad Corinthios octavo: « Altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis »; et secundae ad Corinthios sexlo: « Sicut egentes, multos autem locupletantes » etc. In huius figuram dicitur Genesis vigesimo sexto: « Sevit Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum, benedixitque ei Dominus, et locupletatus est». Unde dicitur Matlhaei decimo nono: « Centuplum accipiet » etc.; super quem locum dicit Hieronymus: « Qui carnalia pro Domino dimiserit spiritualia recipiel, quae comparatione et merito sui ila erunt, quasi parvo numero centenarius comparetur ». Unde ne intelligatur de temporali locupletatione, dicitur in Marci decimo: « Nemd est, qui dimittat » etc., « qui non accipiat centies tantum in hoc tempore cum persecutionibus ». Super quo loco dicit Bernardus: « Signanter additur cum persecutionibus; forte enim quis, cum audisset, hic promilli centuplum, coniecturabatur, hoc et de temporalibus exhiberi; sed praeripit hunc intellectum nomen additum persecutionis. Quid enim est terrenae consolalionis, quod non facile persecutio toUat? Quid terrenum inter persecutiones sancti Martyres acceperunt '? Interini tamen, undecumque centuplum sint accepturi, dummodo sit centuplum, dum centuplum valeat, cenluphciter placeat, consoletur, delectet et ametur; quid insaniae est, quod cunctantur homines relinquere simpla pro centuphs »?
Quarto (wAiiiVim &A paupertatis remuneraterna dicitur, quia, sicut separatio.a fonte vitae mors est et damnatio aeterna, sic coniunctio cum illo est vita aeterna. Propter quod in Psalmo signanter dicitur: « Torrente voluplatis luae potabis eos; quoniam apud te est fons vitae ». Et recte additur aeternitas vitae, quia aeternitas nihil aliud est quan> „ incommutabilis vitae tota simul et perfecta posse sio». Et tale est quod excedit lemporaha in infinitum, ita ut vere dicatur ad Romanos octavo: « Non sunt condignae passiones huius temporis ad futurani gloriam, quae revelabitur in nobis »; quia, secundae ad Corinthios quarto, « id quod est in praesenti moraentaneum et leve tribulationis nostrae, supra raodum in sublimitate aeternae gloriae pondus operatur in nobis ». Hoc pondus immensum pro levi pondere rerum mercari possumus, quia praemium superexcellit meritum per omnem modum; supra sexto: « Mensuram bonam et conferlam et coagitatam et superefiluentera dabunt in sinum vestrum ». Et ideo dicitur Ecclesiastici decimo octavo: « Non irapediaris orare semper, nec verearis usque ad mortem iuslificari, quoniam raerces Dei manet in aeternum ».
Assumsit autem Lesus duodecim etc. Poslquam paupertatem ostendit commendabilem et appetibilem per perfectionera nieriti sui et per iraperfectionem contrarii et consummationem praeraii cumi.- lali, hic quarto ostendit eam app/'oia62fem et eligibilem ratione exempli perfectissimi, videlicetChrisU crucifixi. Et quoniam exemplum illud posset videri aliquibus contemptibile ratione infirmitatis, ideo in hac parte praemittitur hic exeniplum dignationis Chrisli; secundo ad illius confirmationem adiungitur miraculum virlutis in illurainalione pauperis caeci, ibi: Factum est aulem, cum appropinquaret lericlio.
Cicca exemplum dignutionis, quod consistit in sustinentia crucis, perfecte describendura quatuor in-.troducuntur, scilicet benignitas Magistri, profunditas mysterii, acerbitas suppUcii et caecitas cordis humani respectu talis exempli.
- (Vers. 31.). Prirao igitur quantum ad benignitatem Magistri praemittit: Assumsit autem Lesus duodecim, iioc est faraihariter ad se sumsit, et hoc fuit mirae dignationis et benignitatis; Deuteronoraii trigesimo secundo: « Expandit alas suas et assumsit eos atque portavit in humeris auis ». Assumsit autem, ut eos docendo consolaretur et consolando doceret. — Unde subdit: Et ait illis: Ecce, asccndimus lerosolymam, tanquam ad locum scilicet passionis. Glossa: « Praevidens, ex passione sua discipulos perturbandos, praedicit locum et passionis poenam et gloriara resurrectionis, ut, cum morientem cernerent.
resurrecturum non dubitarent ». Praedicit aulem hanc futuram in lerusalem. Nam, sicut supra decimo tertio dictum est, « non capit, Prophetam perire extra lerusalem ». Ratio autem huius est, quia lerosolyma erat locus, in quo erat sedes regni, sacerdotii, magisterii et iudicii; et ideo ibi debebat pati ille qui est rex et sacerdos, magister et iudex, ut sic ex lerusalem exiret et inciperet Christi regnum, secundum illud Psalmi: « Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion » etc.; exiret salus seu remedium; Isaiae sexagesimo secundo: « Propter Sion non tacebo et propter lerusalem non quiescam, donec egrediatur ut spleftdor iustus eius»; exiret etiam fex et iudicium; Isaiae secundo: « Venite, et ascendamus ad montem Domini»; et post: « Quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de lerusalem ». Ideo in lerosolymam ascendit Christus, ut, in cruce patiens, regnum virtutis, sacerdotium sanctitatis et legem iudicii et veritatis gentibus daret. Propter quod et ipsa lerusalem lypum gerit Ecclesiae, animae sanctae et Jerusalem supernae. Unde Isaiae quarto: «Omnis, qui reliclus fuerit in Sion et residuus in lerusalem, sanctus Domino vocabitur, omnis, qui scriptus fuerit in vita in (erusalem ».
Secundo quantum ad profunditatem mysterH subditur: El consummabuntur omnia, quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis; m quo apparet mira profunditas mysterii passionis dominicae, pro eo quod in ipsa est consummatio totius revelationis propheticae. Omnes enim Prophetae prin-. cipalem aspectum habuerunt ad praenuntiandum Christum secundum triplicem dignitatem, scilicet re-.... i- m, magisterii et sacerdotii; et secundum triplicem perfectionem, virtulis scilicet, veritatis et bonitatis, secundum quod dicitur de Christo Isaiae trigesimo tertio: « Dominus rex noster, Dominus legifer noster, Dominus iudex noster; ipse veniet et salvabit nos ». Secundum quod rex regit nos per praecepta et iudicia; secundum quod magister erudit per mysteria et exempla; secundum quod sacerdos sanctificat per sacrificia et Sacramenta. — Quo-... i niam ergo in cruce sunt haec sex consummata, ideo dicuntur consummata omnia, quae dicta sunt per Prophetas. Consummata namque sunt praecepta propter nimiam caritalem, quia « finis praecepti est caritas », primae ad Tiaiolheum primo, de qua in Psalmo: « Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis ». Consummata sunt iudicia propter nimiam severitalem, quam habuit ad se; Isaiae decimo: « Consummatio abbreviata inundabit iustitiam »; et iterum vigesimo octavo: « Consummationem et abbreviationem audivi a Domino » etc. Consummata mysteria; Apocalypsis decimo ®: « In diebus vocis septimi Angeli consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit per servos suos Prophetas ». Consummata exempla; ad Hebraeos secundo: « Decebat eum, propter quem omnia et per quem omnia, qui multos filios adduxerat in gloriam, auctorem salutis eorum per passioneni consummare » etc. Consummata sunt sacrificia; unde ad Hebraeos decimo: « Una oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos»; ideo secundi Machabaeorum primo: «Orationem faciebant sacerdotes, dum consuraraaretur sacrificium » etc. Consummata sunt Sacramenta; ad Hebraeos octavo: « Consummabo super domum Israel et super domum luda testamentum novum »; et hoc testamentum consumraatum est in sanguine Christi; ad Hebraeos nono: « Iste sanguis testamenti, quod mandavit » etc. Et ex hoc impletum est testamentum vetus, et omnia sunt consummata. Et ideo in huius figuram supra decimo tertio: « Ecce, sanitates perficio hodie el cras et tertia die consummor »; et ideo loannis decimo nono: « Sciens Lesus, quia omnia consummata sunt, dixit: Sitio ». '« Cum ergo accepisset Lesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inchnato capite, emisit spiritum ». Et sic verificatum est illud Ecclesiastici trigesimo quarto: « Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur »..
(Vers. 32.)- Tertio quantum ad acerbilatem supplicii subdit: Tradetur enim gentibus, ut extianeus, secundum quod praedicitur a David jn Psalmo?*: « Traditus sum et non egrediebar ». Huius figura praecessit ia loseph, de quo dicitur Genesis trigesimo septimo, quod « fratres sui tradiderunt eum Ismaelitis », et in Samsone, de quo ludicum decimo sexto dicitur, « Vers. 5, post quem Ps. M8, 96.
quod uxor eius tradidit eum Phiiisthaeis. — E( illudelur, ut stultus; cuius figura praecessit in lob, de quo lob trigesimo: « Nunc derident me iuniores tempore, quorum patres non dignabar ponere cum canibus » etc.; et Marci decimo quinto: « Induunt eum purpura et imponunt ei plectentes spineam coronam, et coeperunt eum salutare dicentes: Ave rex ludaeorum; et percutiebant caput eius arundine ». — Et flagellabituT, ut infimus; unde in Psalmo: « Et fui flagellatus tota die »; et Isaiae quinquagesimo: « Corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus »; unde loannis decimo nono: « Apprehendit Pilatus lesum et flagellavit ». — Et conspuetuT, ut immundus, Isaiae quinquagesimo: « Faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me »; et lob trigesimo: « Longe fugerunt a me et in faciem meam conspuere non verentur »; Matthaei vigesimo sexto: « Exspuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt ».
(Vers. 33.). Et postquam flagellaverunt, occident eum, quasi esset iniquus; unde dicilur Danielis nono: « Post sexaginta duas hebdomadas occidetur Chrislus; et non erit eius populus, qui eum negaturus est »; et Isaiae quinquagesimo tertio: « Sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente se sic obmutescet »; et Matthaei vigesimo septimo: « Postquam illuserunt ei, induerunt eum vestimentis suis et duxerunt, ut cruciQgeretur ». « Et cum eo crucifixerunt duos latrones ». « Et impleta est Scriptura, quae dixit: Et cum iniquis reputatus est ». — Et tertia die resurget, ut verus Deus, quod dicitur, ne ex passione terreantur. Huius resurrectipnis figura praecessit inlona; unde dicitur. Matthaei duodecimo ®: « Sicul fuit lonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita erit Filius hominis in corde<(terrae ». Unde et Osee sexto: « Vivificabit nos post duos dies et in tertia die suscitabit nos »; et de hoc loannis secundo: « Solvile templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud». « Hoc autejn dicebat de templo corporis sui ». — In his autem sex, quae facta sunt in nostra redemptione: in traditione, illusione, flagellatione, conspuilione, occisione et resurrectione, recte clauditur radicaliter universitas operum reparationis; ut, sicut 4G9 in sex diebus totus mundus fuit perfectus, sic etiam in his sex opus reparationis consistat; et tandem sequitur Spiritus sancti datio, sicut in die septima; in cuius mysterium dicitur Genesis secundo: « Complevit Deus die septimo omne opus suum »; « et benedixit diei septimo et sanctificavit illum ». In quo intelligilur datio gratiae septiformis; loannis septimo: « Spirilus nondum erat datus, quia Lesus nondum erat glorificatus » etc.
(Vers. 34.). Quarto quantum ad caeciVa j. ».... _,..,,, cordis fiumani subwngit: Et ipsi nihil fiorum intellexerunt, quia hanc veritatem non advertebant; Psalmus: «Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant ». Et in hoc gerunt figuram ignorantium praelatorum, qui ignorant documenta Scripturarum, secundum illud Isaiae quinquagesimo sext: « Ipsi pastores nescierunt intelligentiam ». — Et erat verbum istud absconditum ab eis, quia hanc veritatem non perquirebant, tanquam animales et sensibiles; lob vigesimo octavo: « Unde venit sapientia, et quis est locus intelligentiae? Abscondita est ab oculis omnium viventium ». Et in hoc gerebant Apostoli figuram fudaeorum, quibus divina secreta velantur; secundae ad Corinthios tertio: « Cum legitur Moyses, velamen est positum super cor eorura »; quia nondum velum erat scissum per passionem, secundum illud Matthaei vigesimo septimo: « Velum templi scissum est ». — Et non intelligebant quae dicebantur, et hoc, quia hanc veritatem non diligebant. Cum enim Christum carnaliter diligerent, displicebat eis, quod Christus debebat pro nobis mori; sicutet Petrus dicebat Matthaei decimo sexlo: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc». Unde Glossa Bedae: « Discipuli sermonem dominicae passionis toties replicatum ideo intelligere non valent, quia, quem maxime videre desiderant, eius mortem audire non possunt; et quem non solum hominem innoceatem, sed etiam verum Deum esse sciunt, mori posse non putant. Et quoties dicit aliquid de sua passione, hoc allegorice dictum putant ». — Ex quo apparet caecitas cordis humani, quae mysteria suae redemptionis non intelligit, nisi Deus tanquam caeco lumen ostendat suae lucis et reddat contuitum veritatis. Ideo recte sequitur miraculum de illuminatione « Vers. 40; deinde Osee 6,3; loan. 2, 19. et 21.
caeci, in quo intelligitur illuminatio generis humani, quia genus humanum per se ignorat redemptionis opus et quantum ad factum et quantum ad rationem et quantum ad mysterium; primae ad Corinthios primo: « Nos praedicamus Christum crucifixum, ludaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam ». Necesse estergo, quod Christus sensum aperiat ad intelligentiam Scripturarum.
- (Vers. 33.). Factum est autem, cum appropinquaret etc. Postquam proposuit exemplum in passione Crucifixi, hic exponit factum admirabile in illuminalione pauperis caeci, in quo simul manifestatur Christi potestas et benignitas, et etiam acceptalur mendicantis paupertas. Ad huius igitur miraculi instructionem plenarie explicandam quatuor introducuntur ab Evangelista, scilicet opportunitas mendicantis, importunitas supplicantis, liberalitas medentis, integritas sanitatis.
Primo igitur quantum ad opportunitatem seu necessitatem mendicantis dicit: Factum est autem, cum appropinquaret lericho, 'caecus quidam sedebat secus viam mendicans. Vere hic mendicus erat, qui simul indigebat pane et luce, quae omnibus se olTerunt. Et designat hic caecus genushumauum, quod est caecum per carentiam lucis sapientiae et mendicans per defectum graliae et iustitiae; unde sibi potest dici illud Apocalypsis tertio: « Nescis, quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus »; et de Pharisaeis dici-' tur Matthaei decimo quinto: « Caeci sunt et duces caecorum ». Excaecatum est aulem genus humanura per cupiditatem temporalium; Psalmus: « Supercecidit ignis, et non viderunt solem ». Unde huius notabihs figura praecessit in Tobia, qui, sicut dicitur Tobiae secundo, excaecatus est de stercoribus hirundinum. Et huic consonat, quia caecus iste erat iuxta lericho; lericho enim interpretatur luna et designat mutabilitatem rerum, ex quarum amore homo excaecatur et stultus eflicitur; Ecclesiastici vigesimo septimo: « Homo sanctus in sapientia permanet sicut sol, stultus vero ut luna mutatur ». Et hic caecus non est in via, sed secus viam, secundum illud Sapientiae quinto: « Erravimus a via veritatis, lumen iustitiae non luxit nobis, et sol intelligentiae non est ortus nobis». Sed tunc caecus sedet secus viam, quando ad lumen veritatis appropinquat ex consideratione suae defectibilitatis et variabiUtatis; unde Glossa: « lericho luna interpretatur, per quam defectus mortalitatis intelligitur. Dum ergo Verbum Dei infirmitatem nostrae carnis suscipit, homo ad cognoscenda divina redit ».
(Vers. 36.). Secundo quantum ad importunitatem poslulantis subditur: El cum audiret turbam praetereuntem; in- quo explicatur importunitas caeci orantis et dantis nobis exemplum orandi; quaerit, petit et pulsat, secundum illud Matthaei septimo: « Quaerite, et invenietis; petite, et accipietis; pulsate, et aperietur vobis ». — Quaerit igitur solUcite ex auditu turbae; propter quod dicit: Jnterrogabat, quid hoc esset, scilicet a turba praetereunte. Turba ista transiens est decursus creaturarum, quae interrogatae aliquo modo manuducunt nos ad Salvatorem; propter quod lob duodecimo: « Interroga iumenta, et docebunt te; et volatilia caeh, et indicabunt tibi. Loquere terrae, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris. Quis ignorat, quod haec omnia manus Domini fecerit? In cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis ». Ideo haec omnia ducunt ad suum factorem et reparatorem.
(Vers. 37.). Propter quod additur: Dixerunt aulem ei, quod Lesus Nazarenus transiret. Omnes hae creaturae, secundum quod loquuntur nobis per librum creaturae, respondent nobis de Verbo increpLto; Danielis tertio: « Benedicite, omnia opera Domini, Domino »; et Sapientiae decimo tertio: «A magnitudine enim speciei et creaturae cognoscibiliter poterit Creator horum videri »: quia, ad Romanos primo, « invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur ». Secundum autem quod loquuntur nobis per verbum Scripturae, respondent nobis de Verbo incarnato; unde loannis quinto: « Scrutamini Scripturas, in quibus vos putatis vitam habere. Illae sunt, quae testimonium
perhibent de rae »; quia, ad Romanos decimo, « finis legis, Christus ad iustitiam ». Unde in Cantico Deuteronomii trigesimo secundo: «Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi » etc.
(Vers. 38.). Petit etiam devote, et ideo sequitur: Et clamavit dicens: Iesu, fili David, miserere mei. In hoc, quod clamat, ostendit, se habere excedetitiam. desiderii; propter quod dicitur ad Romanos octavo - « Spiritus est, qui postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus ». In hoc, quod dicjt: Lesus, ostendit, se habere conpdentiam spei; Psalmus: « Speravit in Domino, eripiet eum, salvum faciet eum ». Spe enim vocat lesum; id est salvatorem, quia, ad Romanos octavo, « spe salvi facli sumus ». In hoc, quod dicit: Fili David, ostendit, se habere intelligenliam fidei, qua credimus, Christum ex semine David natum, secundum illud ad Romanos primo: « Qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute ». Unde et Matthaei vigesirao primo dicitur, quod « clamabant: Hosanna filio David! benedictus, qui venit in nomine Domini ».
(Vers. 39.). Et quoniam orationi nostrae praebent obstaculum rerum imaginationes, quae deberent nos in Deum ducere; ideo subdit: Et qui praeibant increpabanl eum, ui taeeret. Unde Glossa: « Qui lesum venientem praeeunt significant tumultus carnalium desideriorura, quae dissipant cogitationem hominis et perturbant vocem orationis, ne Lesus ad illnminandum venire possit cor hominis ». Unde huiusmodi imaginationes, retrahentes nos ab oratione per strepitum, suum, nihil aliud sunt quam quoddara obstaculum inter nos et Christum, secundura ilhid Threnorura tertio: « Opposuisti nubera libi, ne transeat oratio»; et ideo opus est importuna pulsalione. — Propter quod caecus pulsat continue, cura subiungitur: Jpse vei-o multo magis clamabat: Fili David, miserere mei; Psalmus: « Domine Deus salutis raeae, in die clamavi et nocte UTi coram te ». Et haec est virtus orationis, quae ex vera fide procedit. Unde Chrysostomus: « Talis est natura fidei, quod quanto magis vetatur, tanlo magis accenditur; propter quod servi Dei in persecutionibus non vincuntur ». Unde Glossa» dicit, quod «credens, sentiens se gravari phantasmate priorum vitiorura, et vocem oralionis suae impediri, ne pro se exorare possit, ardentius clamat ».
(Vers. 40.). Tertio quantum ad liberalitatem medentis?nbmgixv: Stans autem Lesus, iussit, illum. adduci ad se. Dicitur autem Lesus stare, quia ipse in se immutabilis est: Psalmus: « Tu autem idem ipse es, et anni lui non deficient »; unde Glossa: « Lesus transiens caecum audit, stans illuminat, quia per humanilatem suam nostrae caecitatis vocibus corapatitur, sed Divinitatis suae potentia luraen nobis gratiae suae infundit ». Et licet per orationem videaraur eura trahere ad nos, ipse magis trahit nos ad se, sicut navis ad petram trahitur, sicut dicit Dionysius. Ideo sponsa in Cantici prirao dicit: « Trahe mepost te ». Unde ad ipsum trahimur, quando mente ad ipsum excitamur et supra.nos excedimus. In cuius figuram Marci decimo dicitur de hoc caeco: « Proiecto vestimento suo, exsiliens venit ad eum». Et tunc et arcana verba audimus, secundum illud Prophetae in Psalmo: « Audiam, quid loquatur in me Dominus Deus ».
Chapter 19 of 25