Capitulum X
- Talis homo non est aptus ad regnum, sed I,1 potius ad opprobrium; unde secundae Petri secundo: « Melius est viam veritatis non cognoscere,
quam post agnitam retrorsum converti ab eo, quod illis fuerat traditum sancto mandato. Contingit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad suum vomitum» etc.; quod recte intelligi potest de recidivantibus et apostatantibus. Et ideo e contrario suadet Ecclesiasticus, quinto: «Esto firmus in via Domini ». Talis erat Apostolus, sicut dicitur ad Philippenses tertio: « Quae retro obliviscens, ad ea vero, quae sunt priora, cxtendens me ipsum, ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis ».
SecDndo agitur de missione septuaginta duorum
discipuloiam qnoad tria.
- Post haec designavil Dominus etc. Expedita parte de missione Apostolorum, hic subditur pars de missione discipulorum ad modum minorum praelatorum. Habet autem haec pars tres, in quarum prima agit de forma praedicandi; in secunda vero, de forma vivendi, infra eodem: Et ecce, quidam legisperitus; in tertia, de forma orandi, infra undecimo: Etfactum esl, ciim esset in quodam loco etc.
Prima pars agit de missione discipnloinm comitantinm tiiplicitei.
Prima pars liabet tres, in quarum prima praemiltitur missio discipulorum comilanlium; in secunda vero additur informatio eunlium, ibi: Nolite portare neque sacculum etc.; in tertia subditur consolatio redeunlium, ibi: Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio etc. Mittuntur aulem discipuli cum auctoritate divini imperii, informantur ex veritate divini magisterii, consolantur ex familiaritate divini contubernii.
Mittit autem discipulos Dominus ad praedicanomnem civitatem et locum; tertio in accelerando praemissos ad salutem electorum; quarto in confirmando acceleratos contra rabiem persecutorum. Et ideo ipse monebat ad Ephesios tertio: « In caritate radicali et fundati, ut possitis comprehendere » etc. Sciebat enim, a Domino dictum esse Matthaei decimo: « Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit ». Ad hoc potissime Scriptura nos invitat; unde per totam Legem et Prophetas prohibet filiis Israel, ne revertantur in Aegyptum, id est, ne de divino servitio convertatur homo ad mundum. Unde et propter illud delictum fere omnes filii Israel a Domino in deserto interfecti fuerunt.
- (Vers. 1.). Primo igitur quantum ad discipulorum designationem secundum debitum numerum dicit: Post haec designavit Dominus et alios septuaginta duos etc; designavit utique, id est, signanter elegit, secundum iiiud loannis decimo quinto: « Ego elegi vos et posui vos, ut eatis » etc. Unde in Glossa: « Sicut in Apostolis forma est episcoporum, sic in septuaginta duobus forma est presbyterorum secundi ordinis ». Isti debent a Deo designari, id est ad honorem assumi, secundum illud ad Hebraeos quinto: « Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tanquam Aaron ». In cuius designationis testimonium debent esse signati signaculo ordinis et characteris sacerdotaiis, signaculo tonsurae et totius disciplinae et conversationis sanctissimae, ut appareat, illos esse de numero illorura, quibus ad Ephesios quarto dicitur: « Signati estis Spidesignati fuerant in veteri testamento, Exodi decimo quinto, in septuaginta palmis, ubi dicitur, quod « in Elim erant duodecim fontes aquarum » quoad Apostolos, « et septuaginta palmae» quoad discipulos; et Numerorum undecimo, hi signati fuerunt in septuaginta viris, quibus dedit Dominus Spiritum sanctum prophetandi, ubi dicitur: « Locutus est Dominus ad Moysen, auferens de spiritu, qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris, qui prophetaverunt nec ultra cessaverunt. Remanserant autem duo viri in castris, super quos requievit spiritus. Nam et ipsi
descripti fuerant»; in quo hi expresse figurati sunt. — Ratio aulem, quare isti fuerunt sepluaginta duo, litteralis fuit, ut, sicul Apostoli praedicantes duodecim tribubus duodecim erant, sic isti septuaginta duo, secundum quod in Glossa dicitur: « Septuaginta duo mittuntur, qui totidem gentibus iinguarum Evangelium praedicarent »; secundum mysticum intellectum, quia continet in se septies denarium et binarium; in quo designatur septiformis spiritus donatus eorum ministerio ad impletionem decalogi et duorum praeceptorum caritatis. — Vel, quia septuaginta duo continent horas trium dierum, quia fidem Trinitatis praedicare debebant, sicut dicitur in Glossa, secundum triduanum circuitum solis Christi, scilicet incarnationis, passionis, resurrectionis.
Secundo quantum ad designatorum praemissionem ante suum conspectum subditur: Et misit illos binos ante faciem suam. Misit, inquam, auctoritate divina, quia, sicut dicitur loannis vigesimo, «sicut me misit Pater, et ego mitto vos ». Biwo autem misit ad litteram, ut se mutuo custodirent et adiuvarent, secundum illud Ecclesiastae quarto: « Melius est, duos simul esse quam unum; habent enim emolumentum societatis suae »; vel secundum spirilualem intelligenliam, ut dicit Beda, « per hoc, quod binos mittit, innuit, quod nemo praedicationis ofDcium suscipere debet, qui erga alium caritatem non habet ». In cuius rei designationem dicitur Canticorum quarto: «Dentes tui»,id est praedicatores, quorum est masticare cibum parvulis, « sicut greges tonsarum, quae ascenderunt de lavacro, omnes gemellis fetibus, et sterilis non est in eis ». In cuius etiam rei /iguram, ut dicit Glossa ®, animaha bina fuerunt in arca Noe, sicut dicitur Genesis sexto. — Et quoniam haec missio non erat nisi sicut quaedam praeparatio ad Christum, ideo addit: In omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus; unde sicut praecones praecedebant, secundum illud isaiae quadragesimo: « Parate viam Domini, rectas facite semitas eius». Unde Glossa: « Ubi verba praedicationis praecurrunt, venit Dominus ad mentis habitaculum ».
(Vers. 2.). Terlio quantum ad praemissorum acceleralionem ad salutem electorum subditur: Et dicebat illis: Messis quidem multa, id est turba ad conversionem parata. Unde loannis quarto, quando Samaritani crediderunt, Dominus dixit: « Videte regiones, quia albae sunt iam ad mesSem ». Haec messis seminata fuit in lege naturae, crevit autem in lege figurae, sed recollecta est in tempore gratiae. Unde dicitur loannis quarto: « Ego misi vos metere quod vos non seminastis; alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis». Huius autem messis duplex est recollectio: universalis in tempore ultimo, de qua Apocalypsis decimo quarto dicitur Angelo: « Mitte falcem tuam et mere, quia venit hora, ut metatur, quoniam maturavit messis terrae »; alia est recolleclio sive messio par<?cu/am in praedicatione Evangelii. — Quia vero pauci sunt boni messores, ideo subdit: Operarii aulem pauci; signanter dicit operarii, quia ad hoc, quod falx praedicationis messem recolligat, necesse est, quod manus operis eam teneat, iuxta quod dicit Gregorius super Ezechielem: « Ad hoc, ut servetur veritas praedicandi, necessaria est altitudo vivendi ». Tales, qui faciunt quod ore dicunt, sunt operarii et a Domino remunerandi, secundum illud Matthaei vigesimo: « Voca operarios et redde illis mercedem suam ». Sed pauci sunt operarii studiosi, plures autem sunt malitiosi, secundum illud secundae ad Corinthios undecimo: « Ipsi pseudoapostoli sunt, operarii subdoli, transfigurantes se in Apostolos nuntiaturum, sicul sol triduanum suae lucis ambitum per septuaginta duas horas ellicere solet. Cfr. August., II. Qq. Evangelior. q. 14.
Christi ». Plurimi autem sunl desidiosi; unde Matthaei vigesimo dixit Dominus operariis: « Quid hic statis tota die otiosi »? Sunt plurimi similes illis, de quibus Matthaei vigesinio tertio: « Dicunt et non faciunt. Aliigant enim onera gravia et importabilia; digito autem suo nolunt ea movere ». — Et quoniam messis amittitur, quando boni operarii desunt; ideo addit: Rogate ergo Dominum messis, ut mittat ope rariosin messem suam, praedicatores scilicet bonos, qui gladium divini verbi, quo segetes metuntur, non tantum in ore, sed etiam in manu portent. Unde de bonis praedicatoribus in Psalmo: « Exsultationes Dei in faucibus eorum, et gladii ancipites in manibus eorum ». Unde praedicatio est gladius, qui, nisi manu teneatur, non terret adversarium. Quod bene figuratum est Nehemiae quarto de reaedificantibus lerusalem, et ibi dicitur, quod « unusquisque manu una faciebat opus, et alia tenebat gladium ». Tales operarii dantur divinitus, secundum quod signatum est Genesis secundo, quod « Deus posuit hominem in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret illum »; et ideo sunt a Domino postulandi, ut eos conducat promittendo, conductos mittat praecipiendo, secundum illud Matthaei vigesimo: « Qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Conventione aulem facta » etc.
(Vers. 3.). Quarto autem quantum ad acceleratorum confirmalionem contra rabiem persecutorum subdit: Ite; ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Ite, scilicet expedite, sicut animalia illa Ezechielis primo: « Animalia ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis»; et Proverbiorum sexto: « Discurre, festina, suscita amicum tuum ». Vel ite, id est, pro salute ovium periculis vos exponite, secundum illud loannis decimo: « Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Mercenarius autem videt lupum venientem et dimittit oves et fugit »; quasi dicat: ite ad luclum, ut reporte.tis gaudium, secundum illud Psalmi: « Euntes ibant et flebant, mittenteS seminasua; venientes > Psalm. 149, 6. Ita Augiist. (in Ps. U9. n. M.) et Cassiodor.; Vulgata: Exaltaliones Dei in gutture enrum; cfr. Hieron., Divina biblioth. Ps. 149, 6. et liber Psalm. iuxta septuaginla interpretes. — Sequitur Nehemiae (II. Esdr.) 4, 17. Cfr. Beda inhunclocum (libr. III. c. 20.) et Gregor., XIX. Moral. c. 30. n. 56. — Superius pro metuntur ACDH metantur. autem venient cum exsultatione » etc.; vel ite ad proelium, ut reportetis triumphum, secundum illud losue primo: « Ite armati ante fratres vestros, omnes fortes manu, et pugnate pro eis ».
Et quia fortissima armatura est mansuetudo et patientia, ideo dicit: Sicut agnos inter lupos, id est sicut pios, humiles et mansuetos inter impios, superbos et malignos, ut illos mansuetudine vincatis, sicut et Christus fecit, secundum illud Isaiae quinquagesimo tertio: « Sicut agnus coram tondente se obmutuit et non aperuit os suum ». Sic Apostoli agnina mansuetudine domuerunt lupinam ferocitatem, et impletum est illud Isaiae undecimo: « Lupus et agnus simul morabuntur, et leo quasi bos paleas comedet »; et sexagesimo quinto: « Lupus et agnus pascentur simul». Unde Christus sua mansuetudine Paulum lupum convertit in agnum, et impletum est in eo illud Genesis penultimo: « Beniamin, lupus rapax, mane comedet praedam et vespere dividet spolia ». Prius enim Christum persecutus est ut lupus, postea pro eo persecutiones passus ut agnus. Tales debent esse praelati Ecclesiae, secundum illud primae Petri quinto: « Seniores, pascite qui in vobis est gregem, providentes » etc.; et post: « Neque ut dominantes in clero, sed forma facti gregis ex animo »; quasi dicat: non sitis sicut lupi inter agnos, sed magis agni inter agnos et lupos, ut bonos foveatis et malos toleretis. Unde Chrysostomus: « Fortior est Dei gratia quam natura; dum fuerimus oves, vincimus, etsi multi sint lupi; si autem fuerimus lupi, vincimur, et cessat a nobis summi pastoris auxilium ». Habet autem pars istaduas, in quarum prima mittitur communis informatio respectu omnium; secundo, specialis respectu personarum specialium, ibi: Et in quamcumque civitatem intraveritis.
Generali autem informatione invitat nos ad quatuor, scilicet ad amplexandam mendicitatem, ad
declinandam loquacitatem, ad exhibendam humanitatem et ostendendam maturilatem.
(Vers. 4.). Primo igitur quantum ad mendicitatem amplectendum dicit: Nolile portare sacculum scilicet ad repositionem pecuniae. Accipitur enim sacculus pro bursa pecuniaria, secundum illud Proverbiorum septimo; « Saeculum pecuniae secum tulit ». Neque peram, ad reservandos panes, secundum illud Matthaei sexto: « Nolite solliciti esse in crastinum, dicentes: Quid manducabimus » etc. Neque calceamenta, scilicet ad cooperiendos pedes; nam Marci sexto dicitur: « Sed tantum calceatos sandaliis ». Sandalia enim a laesione pedem protegunt, sed non legunt, sicut sunt soleae fratrum. Hoc autem voluit Dominus discipulis iniungere, ut non solum essent pauperes, verum etiam apparerent et ad paupertatem magis exemplis quam verbis vocarent. « Est autem paupertas, ut dicit Seneca, odibile bonum »; et ideo, cum appareat turpis et vilis, iunxit ei Dominus maximam dotem, ut per illam saltem in coniugium possit assumi, cum dixit Matthaei quinto: « Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum ».
Secundo quantum ad loqvaciialem declinandam subdit: Et neminem per viam salutaveritis; super quo loco dicit Glossa, quod hoc dicit, « ne alicuius obvii confabulatione deflecterentur ab iniuncto ofTicio B. Mittebat enim eos festinato, sicut Eliseus puerum suum, quarti Regum quarto: « Si occurrerit tibi vir, non salutes eum; et si salutaverit te quispiam, non respondeas ilh ». Hoc autem iniunxit Dominus non ad declinandum afTabilitatis indicium, cum ipse fuerit benignissimus et curialissimus; sed ad declinandum multiloquium, de quo dicitur Proverbiorum decimo: « In multiloquio non deerit peccatum»; et ideo Ecclesiastici decimo nono: « Qui odit loquacitatem exstinguit malitiam ». Hoc autem 2S5 multum consuevit esse in viatoribus et frequenter est occasio contentionum; unde dicitur Marci nono de discipulis: « Siquidem disputaverant in via, quis eorum esset maior ». Propter quod Genesis quadragesimo quinto dicitur, quod « loseph fratribus proficiscentibus ait: Ne irascamini in via».
Secundum autem spiritualem intelligentiam prohibet optare salutem, quae est viae, non salulem, quae est patriae; quod notatur, cum dicit: Per viam. Omnibus enim salus est optanda, sicut dicitur primae ad Timotheum secundo, quod « vult Deus, omnes homines salvos fieri », et hoc, quia ipse est salus et salvator. Sed illa 5a/u.s'debet optari, de qua in Psalmo: « Salus autem iustorum a Domino». Hanc semper optabant Apostoli, et de hac dicitur Ecclesiastici vigesimo secundo: « Amicum salutare non confundaris »; et ad Romanos ultimo: « Salutare invicem in osculo sancto »; et in Psalmo: « Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes lacob ». — Aliter potest exponi, ut dicatur: Neminem per viam salutaveritis, id est, iam salvum dicatis, cum adhuc damnari possit, quamdiu estin via; nam Matthaei decimo: « Qui perseveraverit usque in flnem, hic salvus erit ». Ergo salus in fine viae, non in medio aut in capite. — Vel aliter: Neminem per viam salutaveritis, id est propler consortium viae, sed propter consortium vitae. Ex quo apparet, quod non est salus hominibus propter Sanctorum coUocutionem, sed propter ipsorum imitationem; unde Matthaei septimo: « Non omnis, qui dicit mihi Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est ».
(Vers. 5.). Tertio quantum ad Aumanitatem exhibendam adiungit: Et in quamcumque domum intraveitis, primum dicite: Pax huic domui; ut appareat, vos esse viros pacis amatores et annuntiatores, secundum illud Isaiae quinquagesimo ab iniunclo itinere. Ambros., allegalo exemplo Elisei, qui servum suum Giezi misit eique dixit: Si occurreril tibi linmo, non salutcs eum ctc. (IV. Reg. 4, 29.), legit: Festinai.tem enim eum iubebat pergcre... ne confabulatione alicuius obvii, niandato rellecteretur a munere. Ergo hic non salutationis sedulitas aufertur, sed obstaculum impediendae devotionis aboletur, ut, quando divina mandantur, paulisper sequestrentur humana etc.
secundo: « Quam pulcri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem »! Hanc pacem Dominus fecit, secundum illud ad Colossenses primo: « Pacificans per sanguinem crucis eius » etc.; Dominus etiam reliquit; loannis decimo quarto: « Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis»; Dominus annuntiavit; loannis vigesimo: « Stetit Lesus in medio et dixit eis: Pax vobis »; Dominus mandavit et pacem evangelizavit, sicut dicitur ad Ephesios secundo: « Veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, el pacem iis qui prope ».
(Vers. 6.). Et quia possent timere, ne frustra pacem ofiierrent; ideo subdit: Et si fueril ibi filius pacis; pacis secundum aeternam praescientiam, de quibus loannis undecimo dicitur, quod « Lesus passus est, ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret »; de quibus dicitur secundae ad Timotheum secundo: « Cognovit Dominus qui sunt eius». Tales sunt filii pacis,quia dicitur Matthaei quinto: «Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur ». — In tali habet efQcaciam verbum praedicationis; propter quod addit: Requiescet super iUum pax vestra, id est a vobis annuntiata; unde Isaiae sexagesimo sexlo secundum aliam translationem: « Super quem requiescet spiritus meus nisi super humilem et quietum »? Requiescit utique pax Christi annuntiata super praedestinatos a Deo, secundum illud Actuum decimo tertio: « Crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam »; et loannis decimo: « Vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. Oves meae vocem meam audiunt ». — Utile est igitur loqui praedcstinatis Evangelium pacis; utile est etiam loqui- praescitis; propterea subdit: Sin autem, revertetur ad vos, secundum illud Psalmi: « Oratio mea in sinu meo convertetur »; et hoc, quia opus pietatis et misericordiae semper est utile facienti et ad facientem revertitur, secundum illud Ecclesiastici decimo septimo: « Eleemosyna viri quasi sacculus cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit; et postea resurget et retribuet retributionem unicuique in caput suum ».
(Vers. 7.). Quarto vero quantum ad maturitatcm ostcndendam subdit: In eadem autem domo manere, tanquam viri maturi, ne forte notemini de instabilitate; unde Ecclesiastici vigesimo primo: « Pes fatui facilis est in domum proximi ». Ideo dicit Beda: « Alienum est a praedicatore per domos cursitare et hospitium mutare ». — Et quia possent credere, hospitium esse mutandum propter cibum; ideo subdit: Edentes et hibentes quae apud illos sunt, sine ciborum discretione, sicut primae ad Corinthios decimo: « Omne, quod apponitur vobis, manducare, nihil interrogantes propter conscientiam »; sine ciborum eliam abiectione, secundum illud primae ad Timotheum quarto: « Omnis creatura Dei bona est, et nihil reiiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per verbum Dei et orationem »; sine ciborum etiam requisitione, secundum illud Ecclesiastici trigesimo primo: « In medio multorum sedisti, prior illis ne extendas manum tuam nec prior Dignus est enim operarius mercede sua, non solum in patria ad remunerationem, sed etiam in via ad sustentationem. Unde primae ad Corinthios nono: « Dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiaht, de Evangelio vivere »; et ad Galatas sexto: « Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat in omnibus bonis»; unde primae ad Corinthios nono dicitur: « Si nos vobis spiritualia seminavimus, non est magnum, si carnalia vestra metamus». Et hoc probat ibi Apostolus, quod talis operarius sit dignus, et per auctoritates et per rationes quamplures, sicut ibi patet. Quoniam ergo dignus est refectione, propter illam non oportet, eum hospitium mutare. — Ideo in fine addit: Nolile transire de domo in domum; ne videamini vagi, ne sitis similes illi mulieri vagae, de qua dicitur Proverbiorum septimo, quod « est garrula, vaga, quietis impatiens, non valens in domo consistere pedibus suis ». Tales sunt haeretici; unde secundae ad Timotheum tertio: « Ex his sunt, qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis ». Non tales debent esse praedicatores veritatis; unde Ambrosius: « Non est de domo in domum vaga facilitate Luc. 10, 6.): Sin autem, si audire nokierit, ad vos revertetur, laboris vestri fructu non privabimini.
(lemigrandum, ut in hospitali amore servetur constantia, ne coalita amicitiae necessitudo facile dissolvatur ».
- Et in quamcumque civitatem intraveritis. Post informationem discipulorum communem subia iungit hic Evangelista informationem specialem secundum audienlium diversitates. Et quoniam quidam parati fuerunt ad eos recipiendum, ut fideles, quidam autem ad repellendum, ut infideles, quorum culpa crescebat ex contemptu divinae gratiae et despectu auctoritatis apostolicae; ideo pars ista habet quatuor. In quarum prima praemittitur informatio respectu fidelium; in secunda vero, respectu rebellium, ibi: In quamcumque civitatem intraveritis, et non receperint; in tertia subditur increpatio contemptorum, ibi: Vae tibi, Corozain ctc.; in quarta vero subiungitur authenticatio praedicatorum, ibi: Qui vos audit etc.
Circa informationem respectu fidelium duo in- Iroducuntur; quorum primum est susceptio stipendii temporalis, secundum est communicatio beneficii spiritualis.
lo. (Vers. 8.). Primo igitur quantum ad 5wweptionem temporalis stipendii informat, cum dicit: Et in quamcumque civitatem intraveritis, scilicet ad praedicandum veritatem, sicut dicitur lonae tertio, quod « coepit lonas introire civitatem itinere diei unius et clamavit». Sic et isti per divini verbi clamorem debebant in suo ingressu civitatem excitare, iuxta quod dicitur de Philippo discipulo Acluum octavo, quod « descendens in civitatem Samariae, praedicabat illis Icsum. Intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebanlur». — Et quoniam fidelium est divinis verbis intendere, ideo subdit: Et susceperint vos, scilicet per fidem et dilectionem tanquam nuntios Christi; quoniam, Matthaei decimo octavo, « qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, ille me suscipit ». Ille autem suscipit praedicatorem, qui eius doctrinam acceptat cum mansuetudine et patientia, iuxta quod dicitur lacobi primo: « In mansuetudine suscipite insitum verbum. [plures codd. omiltunt in] hospilali amore (ila textus originalis) Vat. hospitii amore, et pro coalita G cuin Card. Hug. collala. quod potest salvare animas vestras ». — Et quoniam a suscipientibus spiritualia documenta suscipi possunt corporalia alimenta., ideo subdit: Manducare quae apponuntur vo6w, scilicet ad relevandam necessitatem, ut fortius laboretis, secundum illud Psalmi: « Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit». Unde super illud primae ad Corinthios nono: « Dispensatio mihi credita esl », Glossa: « Non debemus ideo evangelizarc, ut manducemus; sed ideo manducare, ut evangelizemus, ut cibus non sit bonum, quod appetitur, sed necessarium, quod adiicitur ».
Et nota, quod dicit: Quae apponuntur, et hoc cum hilaritate;quia, Proverbiorum decimo quinto «, « melius est vocari ad olera cum caritale quam ad vitulum saginatum cum odio ». Manducare etiam quae apponuntur, non quae vos ipsi paretis; quod dicit propter vitandam gulositatem, de qua Seneca: « In ventrem pretiosa sic congerunt, quasi congesta servaret; quid ad rem, quid recipiat, perdilurus omne, quod recipit »? Et ideo dicitur Ecclesiastici secundo 8: « Omne, quod tibi applicitum fuerit, accipe». Hoc autem maxime spectat ad pauperes, ut vili sint contenti refectione tanquam esurientes; quia dicitur Proverbiorum vigesirao septimo: « Anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet »; et lob sexto: « Quae prius nolebat tangere anima mea nunc prac angustia cibi mei sunt ».
(Vers. 9.). Secundo vero quantum ad communicationem spiritualis benepcii subditur: Et curare infirmos, qui in illa sunt; et iioc per virtutem vobis a Spiritu sancto collatam, de qua primae ad Corinthios duodecimo: « Alii dalur gratia sanitatum in uno spiritu, alii operatio virtulum ». Hanc deditDominus discipulis minoribus ad connrmationem doctrinae suae; unde Hieronymus: « Quia hominibus rusticanis el absque eloquii venustate nemo crederet pollicentibus regnum caelorum, dat potestatem miracula faciendi ». Huius potestatis donum prius concesserat, sicut et Apostolis supra nono: « Dedit eis potestatem super omnia daemonia, et ut languores Vers. 17. Pro vocari ad olera A C D G vocari ad donuim luctus; cfr. Eccle. 7, 3: Melius est ire ad domum luclus, quam ad domum convivii.
curarent »; sed hic imperat, utdono accepto utantur, iuxta quod dicitur primae Pelriquarto: « Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes » etc. — Et quia curalio corporalis ordinata erat ad illuminationem mentis, ideo subdit: Et dicite illis: Appropinquabit in vos regnum Dei; in quo simul clauditur veritas doctrinae, bonitas gratiae et suUimitas gloriae, secundum quod sic expositum fuil, et interlinearis dicit: « Regnum Dei Christus, vel vita aeterna, vel scientia Scripturarum ». Et ita oppropmuayrt, quando inter eos erat, iuxta quod dicitur infra decimo septimo: « Regnum Dei iotra vos est ». Vere appropinquavit, cum ille iam esset praesens, de quo dicitur Apocalypsis decimo nono, quod « habebat in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium ». Et signanter dicit: /n vos, id est, in eos qui verbum Dei suscipiunt per fidem, de quibus Apocalypsis quinto: « Fecisti nos Deo nostro regnum, et regnabimus super terram »; et per gratiam fidei, secundum ilhid ad Colossenses primo, « eripuit nos de potestate tenebrarum et transtuht in regnum Fihi caritatis suae ». — Sic igitur patet, quahter se debebant habere ad fideles, quia debebant recipere stipendium sustentationis et ministrare beneficium curationis et eruditionis. Qui ergo non ministrant haec beneficia spiritualia minus condigna suscipiunt stipendia corporalia. Unde Gregorius: « Quid ad haec doctores dicimus, qui, Christi adventum praecurrenles, ecciesiasticum officium suscipimus et muti panem comedimus »? Et Bernardus: « Venient ante tribunal iudicis, ubi erit pauperum allegatio dura, accusatio gravis, quorum vixere stipendiis nec diluere peccata».
1 8. (Vers. 1 0.). In quamcumque civitatem intravcritU. Post informalionem respectu fidelium sub-,..,. r?# ditur informatio respectu rebelhum, circa quam duo introflucuntur: primum est contestatio veritatis Evangelii, 3ecundum est comminatio severitatis iudicii.
Primo igitur quantum ad contestationem veritatis EoangelH dicitur: Jn quamcumque civitatem Ita etiam Card. Ilugo, B. Albert., Gorranus ctLyranus; Vulgala, H et Vat. appropin(fuavit. intraveritis, ad veritatis praeconium, secundum illud Actuum decimo septimo: « Cum venissent Thessalonicam, ubi erat synagoga ludaeorum, introivit ad eos Paulus et disserebat eis de Scripturis ». — Et non receperint vos, per veritatis auditum, qui est praedicatoribus accommodandus, sicut dicilur tertia Canonica loannis: « Nos debemus suscipere huiusmodi, ut cooperatores simus veritatis. Scripsissem forsitan Ecclesiae, sed is qui amat primatum gerere in Diotrephes, non recipit nos ». — Exeuntes in platea eius, ad veritatis testimonium, propter quod dicitur Matthaei decimo: « Quod dico vobis in tenebris dicite in lumine, et quod in aure auditis praedicate super tecla ».
(Vers. ll.V Dmte; Eliam pulverem dum, qui adhaesit nobis de civitate vestra, extergimus in vos, propter veritatis contemptum, quod est peccatum valde detestandum, secundum illud loannis decimo quinto: « Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent». Et ideo ad huius delicti detestationem dicit pulverem abstergendum, sicut Petrus Simoni Actuum octavo: « Pecunia tua tecum sit in perditionem ». — Tamen hoc scitote, quia appropinquabit regnum Dei, id est veritas Evangelii, secundum illud Matthaei vigesimo quarto: « Praedicabilur hoc Evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus », nt nullus possit se per ignoranliam excusare. Et propterea, ut hoc pablice fiat, iubet in plateis extergere pulverem, super quo dicit Hieronymus, quod hoc iubet « in testimonium, quod praedicatio eorum pervenerit usque ad illam civitatem». Et ita non habent excusationem de infidelitate.
Secundum spiritualem autem intelligentiam pedes Apostolorum sunt alfectus praedicatorum, quibus triplex pulvis consuevit adhaerere, scilicet inanis gloriae, de quo in Psalmo: « Gloriam meam in pulverem deducat »; indignationis et impatientiae, de quo Michaeae septimo: « Lingent pulverem sicut serpens »; cupiditatis et avaritiae, secundum illud Ecclesiastici vigesimo septimo: « In percussura Venient, venient antc (ribunal Christi; audictur populorum (juerela gravis, accusatio dura, quorum etc.
cribri remancbit pulvis ». — Primus pulvis adhaeret pedibus praedicantium, cum laudantur; sed excutitur per considerationem sui, secundum illud Matthaei decimo: « Vos non estis, qui loquimini »; et primae ad Corinthios duodecimo: « Nemo dicit: Etominus Lesus, nisi in Spiritu sancto »; et primae ad Corinthios quarto: « Quid habes, quod non accepisli »? Ideo Ecclesiastici decimo: «Quid superbis, terra ct cinis »? — Secundus pulvis adhaeret, cum non aeceptantur; sed hic excutitur per rememorationem Christi, secundum illud loannis decimo quinto: « Mementote sermonis mei, quem ego locutus sum vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur » etc. — Tertius puivis adhaeret, quando munera offeruntur, quae excaecant oculos ducum, iuxta illud Baruch sexto: a Oculi eorum pleni sunt pukere a pedibus introeuntium »; sed hic excu ti tur per memonam mortis mosime. Hieronymus: « Facile contemnit omnia qui se semper cogitat morilurum »; et in primae ad Timotheum ultimo: « Nihil intulimus in hunc mundum; haud dubium, quod nec auferre quid possumus».
- (Vers. 12.). Secundo vero quantum ad comminationem severitatis iudicii subdit: Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati; ex quo apparet magni tudo poenae. Nam dicitur in Canonica ludae, quod « Sodoma et Gomorrha et finitimae civitates factae sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes ». Unde et Dominus fuit illis fortissime indignatus, secundum quod dicitur Genesis decimo nono, quod « pluit Dominus super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem et subvertit civitates has et omnem circa regionem». Apparet etiam ex hoc magnitudo culpae, quia raaior culpa est contemptio veritatis quam libido car- 1. nalitatis. — Ralio autem huius est, quia non fuit eis oblata tanta gratia; et secundum quod dicitur infra duodecimo, « cui multum datum est, multum quaeretur ab eo ». Unde ad Hebraeos secundo: « Si enim qui per Angelos dictus est sermo factus est firmus; quomodo nos efTugiemus, si tantam neglexerimus salutem, quae, cum inilium accepisset enar- 2S9 rari per Dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata est »? — Alia ratio est propter maiorem veritatis notiliam; unde Gregorius: « Ubi maius est donum scientiae, ibi transgressor maiori subiacet culpae »; quia dicitur lacobi quarto: « Scienli bonum facere et non facienti peccatum est illi ». — Et quod contemploribus veritalis maxima debealur poena, patet ex hoc quod dicitur ad Romanos primo de quibusdam, qui, « cum Deum cognovissenf, non sicut Deum glorificaverunt », quod « tradidit illos Deus in reprobum sensum ». Et ratio huius redditur, quia « non probaverunt Deum habere in notitia ». tio loco subiungitur mcrepatio contemptorum, qui propler duo a Domino increpandi ostenduntur et quam damnabiles arguuntur, scilicet propter dwitiam cordis et 'to]).&y excellentiam mentis: duritia cordis reddebat eos impoenilentes, sed excellentia arrogantes.
PrimO igitur, increpans cordis duritiam, dicit: Vae tibi, Corozain! vae libi, Bellisaida! quae erant duae civitates Galilaeae, ubi plurima fecerat signa, et tamen adhuc permanebat in eis duritia i. — Propter quod subdit: Quia, si in Tyro et Sidone faclae fuissent virtutes, quae in vobis faclae sunt, id est, si Dominus eis tanta miracula ostendisset ante suam subversionem — quam comminatus est Dominus per Ezechielera vigesimo septimo: « Tu fili hominis, assume super Tyrum lamentum », et in fine capituU: « Ad nihilum redacta es et non eris usque in sempiternum » — adhuc non essent subversae, et hoc, quia poenituissent. — Unde addit: Olim in cilicio et cinere sedenies poeniierent, sicut fecerunt Ninivitae, de quibus lonae tertio, quod « praedicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis a minore usque ad maiorem ».
- Et nota, quod tria dicit, in quibus exprimit poenitentiae perfectionem, scilicet cilicium, nerem et sessionem. In poenitente enira debet esse dolor ex consideratione divinae offensae, et hoc in cilicio; timor, ex consideratione vindictae, et hoc in nav. paulo inferius). Regul. pastor. p. IIL c. 23: Quo enim quisque melius sapit, eo delerius delinquit elc. Cfr. ibid. c. 31.
cinere, qui praefert mortis imaginem; debet esse pudor in consideratione sequelae sive vilitatis suae, et lioc in sessione. Ideo dicit Hieronymus, quod « cinis et cilicium arma sunt poenitentium ». Et proplerea leremiae sexto: « Filia populi mei, accingere cilicio et aspergere cinere, luctum unigeniti lac tibi, planctum amarum ». Et propter pudorem humilitatis, qui debet comitari, dicitur leremiae decimo tertio: « Dic regi et dominatrici: Humiliamini, sedere, quoniam descendet de capite vestro corona gloriae vestrae ». Si igitur talem fecissent poenitentiam, non haberent tantam cordis duritiam, ac per hoc nec tam duram sententiam.
- (Vers. 14.). Et propterea subiungit: Verum iamert Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio «wam vobis: Quia, secundum quod dicitur infra duofaciens vapulavit multis ». Ratio autem huius est nimia duritia contra tanta beneficia; unde ad Romanos secundo dicitur: « An ignoras, quoniam Dei benignitas ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam tuam et impoenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei»; quia Ecclesiastici tertio dicitur: « Cor durum male habebit in novissimo »; « et peccator adiiciet ad peccandum ».
2o. (Vers. 15.). Secundo vero inerepans quoad excellentiam mentis subdit: Et lu, Capharnaum, usque in caelum exallata, scilicet per arroganliam, usque in infernum dcmergeris, per divinam sententiam. Unde Abdiae primo: « Si exaltatus fueris ut aquila et inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te »; et lob vigesimo: « Si ascenderit usque in caelum superbia eius, et caput eius nubes tetigerit; quasi sterquihnium in fine perdetur ». Dicitur autem Capharnaum exaltata propter plurima miracula, quae facta sunt in ea, de quibus superbivit amplius, quam profecit; unde supra quarto dicilur: « Quanta audivimus a te facta in Capharnaum » etc. Primo ergo exaltata est propter munera divinae gratiae, sed post demersa merito superbiae. Et hoc praedictum fuerat Isaiae nono: « Primo tempore alleviala est terra Zabulon et terra Nephthaiim », scilicet per praecedentia miracula, « et novissimo aggravata est via maris », id est depressa in iudicio propter sua peccata, sicut exponit ibidem Glossa. Et ideo divina dona suscipienda sunt cum timore et magna reverentia, sicut dicit Gregorius, quod « cum augentur dona, rationes etiam crescunt donorum ». Christi mediatoris, tum eliam propter auctoritatem summi imperatoris.
Primo igitur authenticat eos per auctoritatem Christi medialoris, cum dicit: Qui vos audit me audit. Nam ipsi gerebant Christi personam; unde Apostolus secundae ad Corinthios secundo: « Nam et ego, si quid donavi, propter vos in persona Christi »; et decimo tertio: « An experimentum eius quaeritis, qui in me loquilur Christus »? Et ideo dicitur primae ad Thessalonicenses secundo: « Et vos, cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepislis illud non ut verbum hominum, sed, sicut est vere, verbum Dei ». In auditu ergo discipulorum Christi Christus auditur, et similiter in contemptu contemnitur. — Et propterea subdit: Et qui vos spernit me spernit; unde Ezechielis tertio: « Domus Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me ». Et hoc innuit Matthaei vigesimo quinto, cum dicit: « Quamdiu uni ex minimis meis non fecistis, nec Vers. 4. et lob 20, 6. seq., ubl pro in caelvm (ila etiam Se ptua-ginta et versio ex Hebr.) Vulgata, H et Vat. ad caelum.
niihi fecistis ». Et propterea dicebat Apostolus primae ad Thessalonicenses quinto: « Spiritura nobte exstinguere, propbetias nolite spernere », id est veras praedicationes.
Secundo autbenticat eos propter auctoritatem summi imperatoris, cum subdit: Qui me spernit spernit eum qui me misit, tum propter commissam auctoritatem, tum propter consubstanlialitatem. Unde loannis quinto: « Qui non bonoribcat Filium non bonorificat Patrem, qui misit illum ». Et ideo sequitur, quod si quis spernit Apostolos, spernit Christum; et qui Christum spernit spernit Deum: ergo qui spernit Apostolos spernit Deum; et boc non est parvum peccatum. Propter quod Isaiae trigesimo tertio: « Vae! qui spernis; nonne et ipse spernris? Cura fatigatus desieris contemnere, contemneris». Magna igitur est auctoritas praedicatorum, in quprum receptiene Deus recipitur et in contemptu contemnitur. Ipsi enim sunt os Dei verba eius annuntiando, sicut dicitur leremiae decimo quinto: « Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meura eris». Et ideo tanquam os Dei pasci debent et honorari; et ipsi etiam os praecipue custodire et ab edacitate et a loquacitate, ut vere possit dici de eis illud Apocalypsis decimo quarto: « Hi empti sunt ex hominibus, primitiae Deo et Agno, et in ore ipsorum non est inventum mendaciura; sine raacula enim sunt ante thronura Dei ».
Reversi sunt aulem etc. Post raissionem concomitantium et informalionem euntiura subditur bic tertio consolatio redeuntium. Habet autera haec pars duas. In quarum prima reprimit Dominus in discipulis gaudium vanum; in secunda invitat eos ad gaudium verum, ibi: Gaudete autem, quia nomina vestra etc.
Circa repressionem gaudii vani in discipubs qualuor introducit. Primura est vanae exsultationis expressio; secundum est vanae exsultationis represde sio; tertiura est vanae exsultationis occasio; quartum est vanae exsultationis prohibitio.
(,Vers. 17.). Prirao igitur praemittit vanae cxsultationis expressionem, cura dicit: Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, quod scilicet non lantum sentiebatur in corde, sed etiam exprimebatur in serraone, ut verificaretur illud Proverbiorum decimo quinto: « Cor gaudens exhiiarat faciem ». — Propter quod addit: Dicentes: Domine, etiam daemonia subiiciunlur nobis in nomine tuo; in quo exprimebant, se gaudere, quia fortiores daemonibus facti erant. Et ista quidem laetitia veniebat ex latente superbia, sicut et illius Pharisaei, de quo infi'a decimo octavo dicitur, quod orans dicebat: « Gralias libi, Deus, ago, quia non sum sicut ceteri hominum » etc.
Et nota, quod de divinis donis quidam manifeste cfferunlur, sicut illi qui sibi ea attribuunt; de quibus Deuteronomii trigesimo secundo: «.Manus mea excelsa, et non Dominus, fecit liaec omnia ». Contra quos Deuteronomii nono: « Ne (iicas in corde tuo, cum deleverit Dominus gentes in conspectu tuo: Propler iustitiam meam induxit me Dominus in terram hanc ». — Quidam aulem manifeste Innniliantur, de quibus dicitur infra decimo seplimo: « Cum omnia bene feceritis, dicite, quia servi inuliles suraus ». Talis erat Paulus, qui de se ipso primae ad Corinthios decimo quinlo: « Ego sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Aposlolus. Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundavit » etc. — Quidam vero partim humiliantur gralias agendo,pa?- tim efferuntur exsultando inepte, sicut isti discipuli, qui gaudebant de subiectione daemonum, attribuebant lamen hoc non sibi, sed nomini Domini, cum dicunt: in nomine tuo, sicut ille Pharisaeus. Unde aliquid habebant commendabile, hoc scilicet, quod revertebantur ad fontem gratiarum, gratias ab ipso susceptas recognoscendo et eidem gratias referendo; iuxta quoddicitur Ecclesiastae primo: « Ad locum, unde exeunt flumina, revertuntur, ut iterum fluant»; et lob trigesimo oclavo: « Nunquid mittes fulgura, ct ibunt, et revertenlia dicent tibi: Adsumus »? Super quo dicit Glossa: « Vadunt fulgura, cum praedicatores miraculis coruscant et superna reverentia subditorum corda transOgunt; revertentia dicunt: Adsumus, cum non sil)i,sed Dei virtutibus tribuunt, quidquid se fortitor egisse cognoscunt ». Tales sunt viri perfecti, in quorum persona dicitur Isaiae vigesimo sexto -: « Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine »; et in Psalmo: « Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam ». —.liquid etiam habebant reprehensibile in boc, quod de potestatis altitudine efferebantur; quod Vers. 27: Alatius nostra etc, post quem 9, i.
patet in hoc quod aiunt: Daemonia suhiiciunlxir nobis; contra quod Ecclesiastici undecimo: « In die honoris lui ne extoUaris, quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et gloriosa et absconsa et invisa opera illius ». Et hoc est quod dicit Beda: « Bene confitentur, sed quia de signorum operatione efferunlur, exemplo terrentur et ad humilitatem revocantur ».
(Vers. 18.). Secundo adiungit vanae exsultationis repressionem, cum addit: Et ait illis: Videbam satanam sicut fulgur de caelo cadentem; quasi dicat Dominus: ne extollamini divinis beneficiis, ne cum superbis angelis corrualis; secundae Petri secundo: « Si Deus peccantibus angelis non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tarlarum tradidit cruciandos»; supple: non vobis parcet, si peccaveritis superbiendo. Unde Bernardus: « Superbis angelis non pepercit Dominus; quanto magis nec tibi, putredo et vermis»! — Cecidit autem sicut fulgur, hoc est velociter, crudeliter et irrevocabiliter. Unde exemplo eius ceteri caveant, ne quaerant alta, propter quae lucifer cecidit in ima, secundum illud Isaiae decimo quarto: « Quomodo cecidisti, lucifer, qui mane oriebaris? Qui dicebas in corde tuo: In caelum conscendam, super aslra caeli exaltabo solium meum »; et post: « Verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci ». Et ideo ad Romanos undecimo: « Noli altum sapere, sed time. Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat». — Ex hoc exemplo miro modo repressit Dorainus in discipulis superbiam, quasi dicat illud Proverbiorum decimo seplimo: « Qui aliam facit domum suam », scilicet cum lucifero superbiendo, « quaerit ruinam», cum eodem corruendo. Unde Bernardus ®, loquens ambitioso: « Sequere ducem tuum, multiplica praebendas, accelera ad episcopatum, ad archiepiscopatum aspira; paulatim ascendis, sed non paulatim descendes. Videham salanam quasi fulgur de caelo cadentem ». Et ideo econtra dicit Seneca: « Redige te ad parva, a quibus cadere non potes ». Unde Proverbiorum decimo octavo: « Antequam conteratur, exaltatur cor hominis; et antequam gloriflcetur, humiliatur »; quia sententia est iudicis, infra decimo octavo: «Omnis, qui se exaltat, humihabitur, et omnis, qui se humiliat, exaltabitur ».
(Vers. 19.). Tertio vero subiungit vana exsultationis occasionem, cum addit: Ecce, dedi vohis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones, scilicet quantum ad insidias corpomfe, iuxta quod dicitur serpenti Genesis tertio: « Ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo eius»; et super omnem virtutem inimici, quanlum ad insidias spirituales, de quibus ad Ephesios sexto: « Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores » etc.; usque ibi « in caelestibus ». — Et nihil vohis nocehit, propter supernas protectiones, secundum illud Marci ultimo: «In nomine meo daemonia eiicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent. Et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit». Et haec potestas eis coUata poterat esse occasio praesumendi; iuxta quod dicitur de Ezechia, ad cuius preces Deus fecit mirabilia, secundi Paralipomenon trigesimo secundo: « Oravit Ezechias Dominum, exaudivitque enm et dedit ei signum; sed non iuxta beneficia, quae acceperat, retribuit, quia elevatum est cor eius, et facta est ira contra eum et contra ludam et lerusalem». — Unde divinorum donorum multitudo muUis fuit ruinae occasio, sicut dicitur de lucifero Ezechielis vigesimo DCtavo: « Tu signaculum simiUtudinis, plenus sapientia et perfectus decore »; et paulo post: « Elevatum esl cor tuum »; et propterea: « Peccasti, et eieci te de monte sancto Dei et perdidi te » etc. Et ideo dicebat quidam sanctus homo, quod magna gratia est non habere gratiam; quia omnes istae gratiae exteriores non sunt nisi tentationes, et quilibet exterius elevatus debet timere illud lob trigesimo: tanquam fulgur in impetu vehementi, quasi alter satanas subito deiicieris. Cfr. Serm. 2. in Ascens. Doniini, n. 6. et 4. n. 3.
«c Elevasti me et quasi super ventum ponens, elisisti me valide ».
(Vers. 20.). Quarto vero subiungit vanae exsultationis prohibitionem, cum dicit: Verumtamen in hoe nolite gaudere, quia spiritus subiicinntur vobis; quia scilicet tale gaudium est sicut gaudium superborum de promotione sua et deiectione aliena, quod non competit veris Sanctis, secundum illud Ecclesiastici octavo: « Noli de mortuo inimico tuo gaudere »; et lob trigesimo primo: « Si gavisus sum ad ruinam eius qui me oderat ». Nolite etiam gaudere, quia tale gaudium est ruinosum, secundum illud Proverbiorum decimo quarto: « Extrema gaudii luctus occupat ». — Taie est gaudium de bono transitorio, secundum illud lob vigesimo: « Gaudium hypocritae ad instar puncti »; et rursus vigesimo primo: « Gaudent ad sonitum organi, ducunt in bonis "dies suos, sed in puncto ad inferna descendunt ». Unde non volebat Dominus, quod discipuli gauderent in miraculis, sed potius in tormentis et conviciis, secundum illud Matthaei quinto: « Beati estis, cum maledixerint vobis homines et persecuti vos fuerint » etc.; et post: « Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis ». Sic eliam Apostoli faciebant, secundum illud Actuum quinto: « Ibant Apostoli gaudentes a conspeclu concilii, quia digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati ». Nolite ergo in hoc gaudere, quia spiritus subiiciuntur vohis, licet sit divinitus concessum, ne sit occasio superbiae et per consequens ruinae. Propter quod dicit Augustinus, quod « Dominus dicebat discipulis suis: Discite a me, non morluos suscitare, non super aquas ambulare, sed qida mitis sum et humilis corde »; quia in miraculis non debebant gaudere, sed in humilitate.
Gaudele autem, quia nomina etc. Post- Q Salvator repressit in discipulis gaudium- vasam sive materiam gaudii. Gaudium namque discipulis fore ostendit de Dei praescientia infallibili, de providentia irreprehensibili, de potenlia incomprehensibili, de prasenlia desiderabili. Et in his quatuor habebant valde magnam maleriam exsultandi.
Primo gaudium erat de Dei praescientia infallibili; quantum ad quam dicit: Gaudete autem, quia nomina veslra scripta sunt, in libro vilae, in caelis; qui liber vitae dicitur, quia in ipso scripta vivunt, secundum iiiud loannis primo: « Quod factum est in ipso vita erat »; vel quia secundum eius scripturam est homo praedestinatus ad vitam. Unde secundum ipsum fiet finale iudicium, sicut dicilur Apocalypsis vigesimo: « Libri aperli sunt, et alius liber apertus est, qui est liber vitae »; in quo quidem libro mali non invenientur finaliter scripti, secundum quod in Psalmo dicilur: « Deleantur de libro viventium et cum iustis non scribantur». Quod quidem dicitur, non quia liber iste mulelur, sed quia multi videntur scripti secundum praesentem iustitiam, qui apparebunt 7ion scripti secundum divinam praescientiam. Quoniam ergo hoc tantum est bonorum finaliter et salvandorum et bonum interminabile et infallibile; ideo merito de hoc gaudendum, non de dono miraculorum, quod est bonorum et malorum. Unde mali non sunt scripti in caelis, sed potius in terra, secundum illud leremiae decimo septimo: « Recedentes a te in terra scribentur ». In cuius rei signum Dominus, confutans perfidiara Pharisaeorum, qui erant alieni a regno caelorum, « digito scribebat in terra », sicut dicitur loannis octavo.
- Et nota, quod divina cognitio dicitur /i6er, sed cognitio simplicis notitiae dicitur Liber citer; et in hoc omnia scribuntur et omnes, iuxta illud Psalmi: « Imperfectum meum viderunt ocuU tui, et in libro tuo omnes scribentur ». Et est cognitio approbaltoms, et haec dicitur liber vitae, et in hoc non scribuntur secundum veritatem nisi finaliter boni; et de hoc Exodi trigesimo secundo: « Aut dimitte eis hanc noxam, aut dele me de libro (ex Bcda) in Luc. 10, 20: Si quis caelestia sive torrestria opera gcsscrit, per liacc quasi litteris adnotatus, apud Dei memoriam aetemaliter est afnxus.
tuo, quem scripsisti ». Super quo dicit Glossa, quod « securus hoc dicebat, sciens, quod deleri non possit»; loquitur enim de scriptura praescientiae, non prae.sentis iustiliae.
(Vers. 21.). Secundo ostendit, esse gaudendum de providentia irreprehensibili; quantum ad quam adiungit: In ipsa hora ex.mltavit in Spiritu sancto, scilicet in spirituali gaudio, quod debet esse in Spiritu sancto, non in carne, secundum illud ad Romanos decimo quarto: « Regnum Dei non est esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu sancto »; unde et gloriosa Virgo supra primo: « Exsultavit, inquit, spirilus meus in Deo salutari meo ». — Et in hoc dedit discipulis modum exsultandi et simul cum hoc expressit, unde exsultare debeant, cum addit: Confiteor. iibi, Pater, Domine caeli et terrae, quod scilicet non tantum es creator per potentiam, sed etiam gubernator per providentiam, secundum illud leremiae vigesimo tertio: « Caelum et terram ego impleo »; et Isaiae ultimo: « Caelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum ». Huic scilicet generali provisori confitetur confessione, scihcet laudis. Confessio enim non tantum est culpae, secundum illud lacobi quinto: « Confitemini alterutrum peccata vestra »; sed etiam fidei verae, de qua dicitur ad Romanos decimo: « Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem »; verum eliam laudis divinae, secundum illud ad Hebraeos decimo tertio: « Offeramus hostiam laudis, id est fructum labiorum nostrorum confitentium nomini eius »; et in Psalmo: « Confitemini Domino, quoniam bonus » etc. Et hoc modo accipitur hic pro laude ipsius Dei gubernatoris.
Laudat autem eum pro sua providentia; propter quam addit: Quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. Hoc enim fit secundum iudicium divinae providentiae, quod « Deus superbis resistit et humilibus dat gratiam », sicut dicitur lacobi quarto; et in Psalmo: « Excelsus Dominus et humilia respicit et alta a longe cognoscit». Ideo haec, id est mysteria nostrae redemptionis, abscondit a sapientibus et pru- Vulgala omiuit in, quod tamen exhibent Card. Ilugo, B. Albert., S. Thom. (Cat. aurea in Luc. 10. n. 6.) et Lyranus. — Duo scqq. loci sunt Rom. 14, 17. ct Luc. 1, 47. dentibus mundi, qui reputant, se esse sapientes n divinis et prudentes in temporalibus, iuxta quod dicitur primae ad Corinthios primo: « Perdam sapienliam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo »; et postea subdit: « Stultam fecit Deus sapientiam huius mundi »; et ideo Isaiae quinto: « Vae I qui sapientes estis in oculis vestris et coram vobismetipsis prudentes ». Talibus enim absconduntur divina sacramenta, sed econtra parvulis revelanlur; unde in Psalmo: « Declaratio sermonura tuorum illuminat et intellectum dat parvuhs ». — Et nota, quod « non dicit stultis et hebetibus, seAparvulis, id est humilibus, ut ostendat, se non damnare acumen intelligentiae, sed tumorem superbiae», sicut dicit Glossa. Unde Bernardus: « Humilitas est clavis scienliae », secundum illud Proverbiorum undecimo: « Ubi humilitas, ibi sapientia». sic complacuit ante te; quasi dicat: iuste, eo quod tibi placeat; quoniam, ut dicit Glossa, « iniustum esse non potest quod placuit iusto». Unde sufficit hanc rationem reddidisse, nec voluit aliam assignare, sive quia ista est sufficientissima et prima, secundum illud Exodi trigesimo tertio: « Miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit »; et ad Romanos nono: « Cuius vult miseretur »- etc. Sive ut reprimatur curiositas, ne discutere audeamus superna iudicia; unde Glossa: « Ex hoc accipimus humilitatis exemplum, ne temere discutiamus de supernis consiliis»; dicitur enim Proverbiorum vigesimo quinto: « Perscrutator Maiestatis opprimetur a gloria ». Sive ut ostendat, quod divina providentia est laudanda in omnibus factis suis et omnino in omnibus irreprehensibilis, secundum illud Psalmi: « lustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis». — Gaudendum est igitur et exsultandum de providentia Dei irreprehensibili, non praesumtuosis ratiunculis disceptandum; quia, ut dicit Gregorius, « divina iudicia non sunt temere discutienda, sed formidoloso silentio veneranda ». gcliorum, q. 23.) IV. in Luc. 10, 52. ait: Clavis scientiae humilitas Christi est ctc. — Subinde allegatur Prov. 11, 2.
° Scilicet interlinearis (ex Beda, qui sequitur Gregor., XXV. Moral. c. 14. n. 32.) in Luc 10, 21. — Superius pro tibi placeat D tibi placet.
(Vers. 22.). Tertio ostendit, esse gaudendum depotentia incomprehensibili, ciim ait: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. In hoc namque, quod dicit: Omnia, infinite, tradita, ostendit, potestatem suam esse universalem, secundum illud loannis primo: « Omnia per ipsum facta sunt», id est per Verbum; et rursus decimo septimo: « Omnia mea tua sunt, et tua mea sunt ». In hoc quod adiungil: A Ptttre meo, notat, potentiam illam esse naluralem, secundum illud loannis quinto: « Quaecumque Pater facit, haec omnia Filius similiter facit». Ih utrisque simul ostendit aequalitatem et immen- itatem; unde Glossa: « Cum audis omnia, omnipotentem agnoscis; cum audis tradita, Filium confiteris, cui per naturam unius substantiae omnia iure sunt propria, non dono coUata per gratiam ». Et ex hoc apparet, quod potentia Filii est immensa et incomprehensibilis, — Et postea subdit: Et nemo noquis sit Filius, nisi Pater, id est, millus vU, intellectus hoc perfecte comprehendit nisi paternus; et ideo in hoc non excluditur Spirilus sanctus, sed solus intellectus creatus, qui non potest ipsum comprehendere, cum sit immensus. Unde lob undecimo: « Forsitan vestigia Dei comprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? Excelsior caelo est, et quid facies » etc.
Et quia Filius incomprehensibilis, ideo potest Patrem comprehendere. Propter quod addit: Et quis sit Pater, nisi Filius; supple: nemo novit; quia, loannis primo, « Deum nemo vidit unquam nisi Unigenitus, qui est in sinu Patris, ipse enarravit ». — Quoniam ipse solus comprehendit, ideo solus potest revelare; et ideo subdit: Et cui voluerit Filius revelare. Filius enim Sapientia et Verbum Patris est, et Dicens manifestat se per Verbum suum; unde Sapientiae nono ®: « Sensum tuum quis sciet, nisi lu dederis sapientiam de altissimis »? Unde Chrysostomus: « Philosophi de Deo quaerere conlendentes, nihil aliud se invenisse confessi sunt, nisi quod incognoscibilis est Deus, sicut qui innavigabilem oceanum usurpat navigare, cum non potest transire, necesse est, ut per eandem viam revertatur; sic illi ab ignorantia coeperunt et in ignorantiam fmierunt ». Et ratio huius est, quia non fuerunt discipuli Iesu Christi, qui est veritas, nec habuerunt Spiritum, de quo loannis decimo sexto: « Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem ».
(Vers. 23.). Quarto ostendit, esse gaudendum de praesentia desiderabili, quantum ad quam subdit: Et conversus ad discipubs suos, dixit: Beali oculi, qui vident quae vos videtis; ideo merito gaudere potestis, quia videtis me tam mente quam corpore, cum Abraham gavisus fuerit, qui vidit lantum fide, secundura illud loannis octavo: « Abraham, pater vester, exsultavit, ut videret diem meum; et vidit et gavisus est ». — Et ideo in figura huius dicitur tertii Regum decimo ad Salomonem: « Beati viri tui et beati servi tui, hi qui stant coram te semper et audiunt sapientiam tuam ». Hoc dicitur de Salomone sub figura Christi, quia, ut ipse de se dicit Matthaei duodecimo, «ecce, plus quam Salomon hic ». Unde hoc erat donum speciale.
(Vers. 24.). Et propterea subdit: Dico autem vobis, quod mulii P)'ophelae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt. Sublimes in scientia et potentia desideraverunt Christi praesentiam, secundum illud Aggaei secundo: « Veniet desideratus cunclis gentibus ». Unde propter vehemens desiderium dicitur Isaiae sexagesimo quarto: « Utinam dirumperes caelos et descenderes »! et Numerorum vigesimo quarto: « Orietur stella ex lacob, et consurget virga de Israel »; et post: « Heu! quis victurus est, quando ista faciet Dominus »? Nec mirum, quia Esther penultimo dicilur ad Assuerum in persona Christi: « Valde mirabilis es, domine, et facies tua plena gratiarum ». Et ideo desiderabant Christi videre praesentiam.
Desiderabant etiam audire doctrinam, et propterea addit: Et audire quae auditis, et non audierunt, id est raea verba; quia, sicut dicitur Osee decimo, « tempus requirendi Dominum, cum venerit qui doceat vos iustitiam ». Hoc enim erat permaximum beneficium, audire Deum loquentem, non per creaturam subiectam, sed in propria persona et creatura unita. Quod beneficium commemorans, ait Apostolus ad Hebraeos primo: « Multifariam raultisque modis olim Deus loquens Patribus in Prophetis, novissime » etc. Beatus, qui audit humiliter et obtemperanter hanc loculionem, inde interserit. Post cum ACDH addunt illud (? illum), texlus originalis legit dum non potest eum transire, qui etiam in finc habet in ignorantia finierunt.
secundum iUud infra undecimo: « Beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud ». Unde beati, qui per fidem Chrislum viderunt el audierunt in via, secundum illud Proverbiorum octavo: « Beatus homo, qui audit me et qui vigilat ad fores meas quolidie et observat ad postes ostii mei ». Sed beatissimi, qui videbunt in patria, iuxta illud Apocalypsis decimo nono: « Beati, qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt».
Secnnda pars agit de data discipulis forma Tivendi
- Et ecce, quidam legisperitus elc. Postquam descripsit Evangelista formam praedicandi, bic secundo insinuat formam vivendi. Dupliciter autem potest quis informari ad recte vivendum, scilicet verbo et exemplo; ideo Evangelista primo ad informationem praemittit divinum praeceptum; secundo vero subiungit humanum exemplum, ibi: Factum est, dum irent, intravit etc.
Ad informationem pTaemittitnt diTinnm praeceptum dapliciteT propositam,
Quoniam autem informatio praecepti non valet nisi intelligenti, ideo primo praemiltitur praeceptum regulans ad vivendum; secundo vero adiungitur rfocumentum adiuvans ad intelligendum, ibi: Suspiautcm Icsus. — Circa expressionem aulem praecepti regulativi quatuor introducuntur, scilicet lyqiigiiio vcrito.tis salutiferae, inventio veritatis quaesitae, approbatio veritatis inventae, investigatio veritatis approbatac.
(Vcrs. 25.). Primo ergo quantum ad inquisitionem veritatis salutiferae dicit: Et ecce, quidam legisperitus surrexit, tentans illum. Iste peritus erat ct peritum se reputabat; et quia peritum se reputabat, ideo non requirebat, ut disceret, sed ut probaret, sicut moris cst superbis, secundum illud Ecclesiaslici decimo tertio de divite: « Ex multa ioquela tentabit te ». Sed rursus, quia peritus erat, ideo idonee et recte quaerebat; propter quod addit: Et dicens: Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo? Magistrum eum vocat, quia hoc ipso sjtectat ad eum, ut ad interrcata respondeat, iuxta quod dicitur Matthaei vigesimo secundo: « Magisler, scimus, quia verax es et viam Dei in veritate doces ». Uhde quia magisterium salutis profitebatur Christus, ideo quaeslionem facit de veritate salutari. Similem quaeslionem dicitur proposuisse adolescens Matthaei decirao nono: « Magister bone, quid faciam, ut habeam vitam aeternam »? Isti quaerebant studiose, non curiose, quia non de operibus factis, sed faciendis propter meritum salutis, secundum illud Ecclesiastici tertio: « In pluribus operibus eius ne fueris curiosus; sed quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper ». Unde isti quaerunt de via eundi ad vitam, iuxta consilium leremiae sexto: « State super vias et videte et interrogate de semitis anliquis, quae sit via bona, et ambulate in ea, et invenietis refrigerium animabus vestris ». Haec enim sunt quae Dominus docet Isaiae quadragesimo octavo: « Ego Dominus docens te utilia ».
(Vers. 2C.). Secundo vero quantum ad inventionem veritatis quaesitae subdit: At ille dixit ad eum: In Lege quid scriptum est? quomodo legis? Ex quo apparet, quod Magister veritatis erat amicus Legis, iuxta illud Matthaei quinto: « Putatis, quia veni solvere Legem aut Prophetas? Nodveni solvere, sed adimplere». In quo verbo Salvator captat benevolentiam legisperiti in hoc, quod ostendit, se conformari ei in amore Legis; suscitat etiam attentionem, dum mittit ad Legem sicut ad scripturam authenlicam; praeparat etiam docilitalem, dum tribuit viam ad veritalem inveniendam, et hoc quidem fit legendo legem divinam. Unde loannis quinto dixit legisperitis: « Scrutamini Scripturas, in quibus putalis vitam aeternam habere ». Haec enim est via veniendi ad veritalem et per veritatem ad vitam. Unde Baruch quarto: « Hic liber mandatorum Dei et lex, quae est in aeternum; omnes, qui tenent eam, pervenient ad vitam; qui autem dereliquerint eam, in mortem. Convertere, lacob, et apprehende eam » etc.
(Vers. 27.). Et ista via eum ad veritatem manuduxit; propter quod additur: Ille autem
respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde iuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua. Hoc legitur Deuteronomii sexto: « Diliges Dominum Deum tuum ex loto corde tuo » etc. In hoc mandato legisiator omnia praecepta reduxit ad unum, in quo verbo clauditur tota forma vivendi, iuxta illud quod dicitur Matthaei vigesimo secundo: « In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetae ».
Sed videtur contrarietas, quia hic dicitur, 1. quod kgisperitus respondit; in Matthaei vigesimo secundodicitur, quod Christus; hic ponuntur Maor conditiones, ibi tres. — Sed patet, quod alia fuit ista quaeslio, alia illa, sicut innuit Augustinus de Concordia Evangelistarum, ubi dicit, quod Christus primo resijondit, secundum quod dicit Matthaeus, et deinde legisperitus iterando approbavit, sicut dicit Lucas, et quod utrumque fuerit, narratur Marci duodecimo. Et sic patet, quod Marcus hos duos ducit ad concordiam.
Sed tamen adhuc videtur remanere discor- 2. dia ex parte conditionum diligendi, quia Deuteronomii sexto dicitur: « Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua »; hic autem additur: Ex omni mente tua, et in Matthaeo omittitur: Ex omnibus viribus tuis.
Ad quod intelligendum, quod ad perfectum modum diligendi Deum requiritur, quod referamus in ipsum oHines cogitationes, omnes affectiones et omnes operationes. Et haec tria tanguntur in Lege. Sed quia cogitationes sunt inteliectivae cordis et memo- Vers. 37: Ait illi Lesus: Diliges Dominum Deum tuum ex (olo corde luo et in lota aitima tua et in tota mente tua. rativae mentis; ideo hic et in Matthaeo aflditur: Ex lota mente, in quo est explicatio Legis. Et quia qiii refert quod interius est, scilicet actum memoriae, intelhgentiae et voluntatis, in Deum, per con.sequens refert opera; ideo in his tribus clauditur relatio omnium virium. Lucas autem ad maiorem explicationem addit hoc ipsum, scilicet: Ex omnibus viribus; similiter Marcus. — Vel hoc quod est ex omnibus viribus est delerminatio trium aliarum conditionum, ut secundum Augustinum sit sensus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, scilicet inlelieclu sine errore; ex tota anima, id est voluntate sine contradictione; ex omnimenle, id est memoria sine oblivione; et ex omnibus viribus tuis, id est tota virtute sine fictione. — Vel secundum Bernardnm: « fx toto corde luo, id est sapienter; ex lola anima, id est dulciter; ex tola menle, id. est fortiter»; et in hoc clauditur ex omnibus viribus. — Vel sic: Ex toto corde, id est vigilanter, secundum illud Canticorum quinlo: « Ego dormio, et cor meum vigilat»; ex tota anima, id esl ardenter, secundum illud Canticorum quinto: « Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est »; ex omnibus viribus tuis, id est constanler, secundum illud Canticorum ultimo: « Fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio; lampades eius, lampades ignis atque flammarum; aquae multae non potuerunt exstinguere caritatem, nec flumina obruent illam »; ex omni menle tua, id est iucessanter, secundum illud Deuteronomii ocUivo: « Observa et cave, ne quando obliviscaris Domini Dei tui »; et Tobiae quarto: « In omnibus diebus vitae luae in tunc tribuebantur, in quibus haec explicatio tangitur, scil. Libr. de Spiritu et anima, c. 33; de Diligendo Deo, c. 2. et Semi. 108. in Appendice (alias 33. de Tempore) n. 4, simpliciter dicitur: « Id est ex toto inlellectu tuo ct ex lola voluntate tua et ex tota memoria tua »; vcrba, quae adduntur, aiiie errore, sine contradictione, sine oblivione, cxliibcntur a Pctr. Pictavicnsi, III. Sent. c. 23, et ab Innocent. III., Scrm..5. in Communi de uno Martyre et in Serm. 20. pro festo B. Pelri. Card. Ilugo, B. Albert., Gorranus et cod. A in Iiac Augustini explicatione non exhibent quartum membrum et ex omiiibvs viribus tuis, id csl tota virtute sitie fictione. Paulus Diaconus, in suo Ilomiliario, homil. 174. de Tempore pro Dominica XIV. post Pcntec, affert homiliam cx Heriro monacho Anlissiodor., in qua tria prima membra eodem modo cxplicantur sirut ab Augustino; de quarto membro ait: a. Et cx omnihus viribus tuis, hoc est ex omni fortitudine ». G!os,sa interlinearis in Matlh. 22, 37: Diliges Dominum Deum tuvm ex tolo corde tuo, id cst intellectu, ut nullum in confessione Divinitatis relinquas errori locum; et in totti anima tua, id est voluntate, ut nihil ei contrarium vclis; et in tota menle lua, id est in memoria, nil reminiscens, quominus de eo sentias.
mente habeto Deum ». Et sic patet, quod tertia et quarta conditio sunt valde propinquae, et ideo una clauditur aliquando in alia.
In omnibus autem praedictis conditionibus intelligendum, quod secundum quod dicunt tolalitatem sufficientiae, sic cadunt sub praecepto et spectant ad statum viae; secundum quod dicunt totalitatem consummationis, sic spectant ad statum patriae et magis demonstrant, quo tendendum, quam obligent ad observandum. Per hoc ergo mandatum totus homo secundum se tolum ordinatur in Deum, et per consequens ad se ipsum.
- Et quia ordinari habet etiam ad proximum, ideo subdjt: Et proximum tuum, supple: dilige, sicut te ipsum. Hoc secundum praeceptum habetur ex Levitici decimo nono, ubi dicitur: « Diliges amicum tuum sicut te ipsum », secundum translationem Sepluaginta dicitur: Diliges proximum sicut te ipsum, id est ex quo te ipsum, scihcet ex caritatis affectu et effectu; vel in quo te ipsum, id est in Deo; vel propter quod te ipsum, id est propter Deum; vel ad quod te ipsum, id est ad gratiam in praesenti et gloriam in futuro; vel quomodo te ipsum, id est supra res et corpus proprium et infra Deum. Nam qui sic diligit proximum, ille est verus observator Legis; unde ad Romanos decimo tertio: « Qui diligit proximum Legem implevit ». _ Et vere debet diligere proxinium quasi se ipsum pfopter conformitatem nalurae; unde Ecclesiastici decimo tertio: « Omne animal diligit simiie sibi, sic et omnis homo proximum sibi »; propter etiam imitatem graliae, secundum illud ad Ephesios quarto: « Loquimini veritatem, unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra »; propter unitatem mercedis aeternae; ad Ephesios quarto: 01 Unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae ». — Ideo ad commendandam hanc dilectionem voluit Deus, quod nasceremur ex uno patre Adam; quod redimeremur eodem sanguine, scilicet sanguine Domini noslri Iesu Christi; quod remuneraremur eadem mercede; Psalmus: « lerusalem, quae aedificatur ul civitas, cuius participatio eius in idipsum ».
bO. (Vers. 28.). Tertio vero quantum ad approhatiouem veritatis inventae subditur: Dixitque illi: Recte respondisli; quia verbum rectitudinis protuhsti, quod est dilectionis, secundum illud rum primo®: « Recti dihgunt te »; vel secundum regulam sapientiae dixisli, secundum illud Proverbiorum octavo: « lusti sunt omnes sermon6s tui, non fest in eis pravum quid neque perversum, recti sunt inteUigentibus et aequi invenientibus scientiam». — Et quia secundum regulam rectitudinis est vivendum, ideo subdit: Hoc fac, et vives, quia, secundum illud lacobi primo, « si quis est auditor verbi et non factor » etc.; et ad Romanos secundo: « Non auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur ». Et vere vives, quia ad aeternam vitam pervenies; quia Malthaei decimo nono: « Si vis ad vitam ingredi, serva mandata»; unde loannis decimo tertio: « Si haec scitis, beati eritis, si feceritis ea».
- (Vers. 29.). Quarlo quantum ad wwesationem verilatis approbatae subditur: lUe autem, volens iustificare se ipsum, id est iustum ostendere, a quia, ut dicit Interlinearis, putabat non ante Deum, sed ante hominem se stare », secundum jllud infra decimo sexto: « Vos estis, qui iustificatis vos coram hominibus, Deus autem novit corda vestra » etc. — Vel, volens se ipsum iustificai-e, id est ad iustitiam praeparare; quod fit per fidem et intelligentiam veritatis, secundum illud ad Romanos tertio: « Arbitramur autem, hominem iustificari per fidem sine operibus Legis »; ideo, ut veritatem Iraditam ligat, requirit. — Propter quod subditur: Dixit ad lesum: Et quis est meus proximus? ut intelligam mandatum, secundum illud Osee decimo: « Tempus requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos iustitiam ». Ideo quaerit de proximo diligenter, „. j..... qma m Scnptura dicitur multipliciter, scilicet cognatione, secundum illud Psalmi: « Amici mei et proximi mei adversum me appropinquarunt et steterunt »; et rursus: « Quasi proximum et quasi fratrem nostrum, sic complacebam » etc. Religione; Ecclesiastici decimo quinto: « Exaltabit illum apud proximos suos». Compassione sive beneficii exhibitione, secundum quod infra eodem: « Quis tibi videtur proximus fuisse ei qui incidit in latrones? At ille dixit: Qui fecit misericordiam cum illo». Naturali assimilatione, secundum illud Ecclesiastici, Vers. 3. — Subinde allegatur Prov. 8, 8. scq., ubi pro sermones tui Vulgata et Vat. sermones mei. — Supcrius C D 11 omiltunt reclitudinis.
decimo tertio: « Onine animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi ». Et Augustinus: « Nomine proximi intelligitur omnis homo ». — Et ideo, quia dubium erat, et multiplex erat proximi intelligentia, propterea indagandum erat et requirendum non solum propter illum legisperitum, sed propter utilitatem fidelium, a quibus implendum erat praemissum mandatum, quod est consummatio mandatorum.
- Suspiciens autem Lesus, dixit. Post praeregulans ad vivendum subditur (Zoewmen-.. n. i,. j-, autem Lesus; m quo ostendit, quod qui vult intelligere veritatem debet sursum aspicere, unde micat verum lumen; Isaiae sexagesimo: «Surge, illuminare, lerusalem » etc.; quia, Ecclesiaslici primo, « fons sapientiae verbum Dei in excelsis ». In hoc autem dicto parabolico quatuor introducuntur. Primuni est persona indigens ex miseria; secundum est persona despiciens ex duritia, ibi: Accidit autem, ut sacerdos etc.; tertium est persona subveniens ex clementia, ibi: Samaritanus autem etc; quartum est doctrina subsequens ex parabola, ibi: Quis liorum trium videtur etc.
Circa personam indigentem ex miseria duo introducuntur ab Evangelista: primum est sublractio.. _.. bom, secundum est innictto mali.
(Vers. 30.). Primo igitur quantum ad boni subtfactionem dicit: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum. Ideo fortassis hoc feceruntj quia solus erat; quod notat in hoc quod dicit: Homo quidam, ut verum appareat illud Ecclesiastae quarto: « Vae soli! quia, cum ceciderit, non habet sublevantem », immo potius talis habet depraedantes. Unde iste homo poterat dicere illud lob decimo nono: « Spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo ». « Simul venerunt latrones et fecerunt sibi viam per me ». In hos latrones incidit fortassis propter solitudinem viae, ubi consueverunt latrones latere, secundum illud leremiae tertio: « In viis sedebas, exspectans eos quasi latro in solitudine».
Secundo quantum ad mali inflictioneni subdit: Et plagis impositis, abierunt, semivivo relicto; quasi dicat, quod usque ad mortem eum vulneraverunt, secundum quod de latronibus dicitur ProVerbiorum primo: « Pedes eorum ad malum currunt et festinant, ut effundant sanguinem »; et in Psalmo: « Quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem ». Non solum verberaverunt, ne forte proderet eos, sicut dicitur de Ismael leremiae quadragesimo primo, quod « viros venientes ad Godoliam inlerfecit Ismael, filius Nathaniae, ipse et viri, qui erant cum eo cirCa medium laci »; et hoc, ne proderent eum, sicut et hic.
(Vers. Zl.). Accidit autem,ut sacerdos eic. Post personam indigentein ex duplici miseria subditur hic persona despiciens ex duritia. Introducitur autem hic duplex persona, «li/jmor scilicet et inferior in dignitate ecclesiastica. — Primo igitur quantum ad personam superiorem dicit: Accidit autem, ut sacerdos quidam descenderet eadem via, cuius erat legem Dei docere et facere, secundum illud Malachiae secundo: « Labia sacerdotis custodient scientiam, et legera requirent de ore eius». Ipsi autem debebant esse sancti, secundum illud Levitici decimo: « Sanctiflcabor in his qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor ». Unde sacerdotum erat potissime legem Dei servare et maxime quoad misericordiam; sed tamen hic non servavit propter duritiam. — Unde subdit: Et viso illo, praeterivit, non attendens illud Deuteronomii vigesimo secundo: « Si videris, ainum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicias, sed sublevabis cum eo». Iste despexit istum fratrem propter avaritiam. lam verificatum erat illud leremiae sexto: « A minori usque ad maiorem omnes avaritiae sludent, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum »; et similiter illud Isaiae primo: « Principes tui infideles, socii furum » etc.
(Vers. 32.). Secundo quantum ad personam./...,._,..,. inferiorem subdit: Simihter et levita, cum essel secus locum et videret eum, pertransiit; et hic non attendebat illud Ecclesiastici septimo: « Non desis Vers. 31; tertium est v. 33. et quartum v. 36.
ploranlibus in consolatione et cum lugentibus ambula; non te pigeat visitare infirraum ». Hunc piguit, quia, cum esset secus locum et videret, noluit visitare. Iste non erat similis illi Tobiae, quarto S docenti fllium suum: « Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere». Hic autem a paupere nudo, vulnerato et de populo suo avertit oculos suos. Et hoc erat magis reprehensibile in sacerdotibus et levitis quam in aliis personis; propter quod dicitur Osee sexto: « Misericordiam volui et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta»; unde iste legisperitus dicitur dixisse Marci duodecimo: « Diligere proximum tanquam se ipsum raaius est oranibus holocautomatibus et sacrificiis ».
- (Vers. 33.). Samaritanus autem etc. Hic tertio loco subditur persona subveniens ex clementia. Circa quam duplex effectus misericordiae ostenditur, scilicet supportatio infirmitatis et relevatio mendicitatis.
Primo igitur quantura ad misericordiam supportantem infirmitatem dicit: Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et, oculo suae benignitatis ac opere raaximae pietatis, videns eum, miserico7'dia. motus est, ita ut posset dicere illud lob trigesirao. « Flebara quondara super eo qui afflictus erat, et corapatiebatur anima mea pauperi »; et rursus trigesimo primo: « Ab infantia raea crevit mecura miseratio ».
(Vers. 34.). Et quia vera misericordia apparet in opere, ideo subdit: Et appropinquans, per effectum, cui erat proximus per affectum, revocans ad unitatera, alligavit vulnera eius, infundens oleum et vinum, ut okum leniret dolorem, et vinum purgaret, et alligalio conservaret. Et hoc opus erat medici boni, secundum illud Ecclesiastici trigesimo oclavo: « In his curans mitigabit dolorem, et unguentarius faciet pigmenta suavitatis et unctiones conficiet sanitatis »; Proverbiorum vigesimo primo: « Thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti B. — Et quia non solura indigebat medicamento, verum etiam vehiculo et hospitio et cibo; ideo subdit: Et imponens illum iniumentum suum, quantum ad vehiculum, duxit in stabulum, quantum ad hospitiura, et curam eiusegit, quantura ad cibum. Et sic implevit illud Isaiae quinquagesimo octavo: « Frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in doraum tuara » etc.
(Vers. 35.). Secundo quantura ad misericordiam relevantem mendicitatem subdit: Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario. Parvara pecuniara protulit, quia fortassis parvara habebat, secundura illud Tobiae quarto: « Quomodo potueris, esto misericors. Si multura tibi fuerit, abundanter tribue; si autem exiguum, etiam exiguum libenter impertiri stude ». — Et quia, quamvis raodica esset pecunia, magna erat subveniendi voluntas; ideo subdit: Et ait: Curam illius habe, et quodcumque supererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi. Ex quo apparet, quod raisericordia eius erat integra, non sicut illorura, de quibus Osee sexto dicitur: « Misericordia vestra sicut nubes raatutina et sicut ros raane pertransiens ». De isto autera poterat vere dici illud Psalrai: « Tota die raiseretur et coramodat, et semen iUius in benedictione erit », et vere, quia, secundum quod dicitur Proverbiorura decimo nono, « foeneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suara reddet ei ».
(Vers. 36. 37.). Quis horum trium videtur etc. Hic quarto loco subiungitur doctrina subsequens ex parabola, et hoc quantura ad duo: prirao quantum ad eruditionem intellectus, secundo vero quantum ad exhortationem affectus.
Primo igitur quantura ad e)'uditionem intellectus dicitur: Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones? Hoc ab eo quaerit, ut ex ore eius eliciat veram sententiara; quod et fecit. — Unde sequitur: At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum. Sed illi duo erant eiusdera gentis, iste alienigena; ergo proximi nomen non solura extenditur ad propinquos, verura etiam ad extraneos. Unde Beda: « luxta htteram patet, quod alienigena lerosolyraitae, cui misericordiam impendit, proximior fuit quam sacerdos et levita gentis eiusdem ». Patet etiam, quod proximitas magis attenditur penes naturalem dilectionem et compassionem quam penes carnalem cognationera. Unde Ambrosius: « Cognatio non facit proximura, sed misericordia, quae misericordia secundum naturam est. Nihil enim tam secundum naturam est quam naturae iuvare consortem ». Patet etiam ex hoc, quod « nomine proximi intelligitur omnis, qui raisericordia indiget, vel qui raisericordiara irapendere potest », et per hoc « oranis horao ». Et ita illuminatus est intellectus legisperiti mirabili manuductione. Si
enim hoc Dominus dixisset absoluta responsione, ille minime credidisset. Ideo Dominus sagacissime ex ore ipsius veritatem extorsit et eum ad veritatem informavit magis per modum interrogandi quam per modum sententiandi. In quo dat formam, qualiter superbis debeat satisfieri.
Secundo vero quantum ad exhortationem affeclus subditur: Et ait ilU Lesus: Vade el tu fac simililer, ut omni homini misericordiam impendas, si vis esse vere misericors, quia, Ecclesiastici decimo octavo S « misericordia Dei super omnem carnem», id est misericordia, quae ex Deo procedit. Dei namque misericordia ad omnes se extendit; unde supra sexlo: « Eritis filii Allissimi, quia ipse benignus est super ingratos et raalos. Estote ergo misericordes, sicut et Pater vester caeleslis misericors est ». — Vera etiam misericordia non est tantum in aflectu, verum etiam in effectu; ideo dicit: Et tu fac similiter. Unde ad Galatas sexlo: « Bonum facienles, non deflciamus; tempore enim suo metemus, non deflcientes. Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes». Et in hoc adimpletur lex Dei, quando non solum verbo et animo, verum etiam facto proximus quicumque indigens supportatur, secundum illud ad Galatas sexto: « Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi », quae consistit in dilectione proximi; et « qui diligit proximum legem iraplevit », ad Romanos decimo tertio. — Sic igitur patet secundum sensum lilleralem doctrina elicita ex parabola.
Alia etiam potest elici secundum sensum spiritualem, ut persona indigens ex miseria intelligatur genus humanum, quod in Adam peccante descendit ab lerusalem in lericho, id est a paradiso in mundum, et incidit in latrones, id est in potestatem daemonum, qui spoliaverunt eum graluitis et vulneraverunt in naturalibus. Et reliquerunt semivivum, quia, subtracla similitudine, remansit sola imago; ut vere possit dici illud Psalmi: « Homo, cum in honore esset, non intellexit; comparalus est iumentis insipientibus » etc; et rursus: « Verumtamen in imagine pertransit homo ». Illa lamen imago est exspoliata propter aversionem et vulnerata propter conversionem, secundum illud leremiae secundo: « Duo mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae et foderunt sibi cisternas dissipatas ». Ideo spolialur et vulneratur, secundum illud Threnorum ultimo: « Cecidit corona capitis noslri; vae nobis! quia peccavimus. Propterea moestum factum est cor nostrum, ideo contenebrati sunt oculi nostri ».
Persona autem pertransiens cum durilia fuit legalis lustitia, quae nec inisericordiam nec medicinam praestabat. Quod bene signatum est Exodi decimo septimo, ubi dicitur, quod « manus Moysi erant graves»; unde in Glossa Bedae: « Sacerdos legem Dei annuntiat; descendit quidem Lex in mundum per Moysen et nullam sanilatem contulit homini. Descendit levita, qui typum oslendit Prophetarum, sed et hic nullum sanat, quia Lex peccata arguit, sed pertransit, quia indulgenliam non largitur ». Et illud bene designatum fuit quarti Regum quarto in baculo Elisei, queni misit ad suscitandum puerum, « et tamen non fuit vox neque sensus »; unde potius erat baculus castigans quam sanans. Unde dicilur ad Hebraeos decimo: « Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur ».
Persona autem subveniens ex recte intelligitur Chrislus Dominus,quia Samaritanu interpretatur custos; ipse autem est, de quo in Psalmo: « Nisi Dominus custodierit civitatem » etc.; et Isaiae vigesimo primo: «Custos, quid de nocte »? quia « ecce, non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel». — Ilic venit secus vulneratum, quia « in similitudinem hominum factus et habilu inventus ut homo », ad Philippenses secundo. Venit, inquam, « in similitudinem carnis peccati », sicut dicitur ad Romanos octavo. — Et veniens tria facit homini vulnerato: adhibuit medicamentum, et hoc per gratiam Sacramentorum, in quibus fiunt illinitiones et inunctiones sanantes vulnera peccatorum. Evangclior. q. 19, diccnlem; « Sacerdos autem ct levila, qui, eo viso, practcricrunt, sacerdotium ct ministerium veteris testamenti signitlcant, quae non i)oterant prodesse ad salulem ». Fusius liacc sententia proponitur III. Hypognoslic. (inlcr opera August.) c. 8, et a Theophylact., in Luc. 10, 31. scq.
quod non fiebat ante Salvatoris adventum, secundum illud Isaiae primo: « Vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo ». Sed hoc factum est post Cliristi adventum; unde primae Petri secundo: « Qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, in Uvore eius sanati sumus». — Adhibuit etiam vehiculum, et hoc per graliam virlutum et donorum, per quam vehimur in stabulum Ecclesiae, secundum illud Psalmi -: « Beatus vir, cuius est auxilium abs te; ascensiones in corde suo disposuit, in valle lacrymarum »; et post: « Etenim benedictionem dabit legislator, ibunt de virtute in virtutem». Et hoc quidem fit in stabulo Ecclesiae; unde subditur: « Elegi abiectus esse in domo Dei » etc; et post: « Quia misericordiam et veritatem dihgit Deus, gratiam et gloriam dabit Dominus ». — Adhibuit nutrimentum, quod fit per doctrinam duorxm teslamentorum, quae intelligitur in prolatione duorum denariorum, quos dedit stabulario, id est praelato, cuius est doctrinam Christi ministrare et explanando supererogare; unde Ecclesiastici quadragesimo quinto: « Dedit Moysi Dominus cor ad praecepta et legem vitae et disciplinae, docere lacob testamentum suum et iudicia sua Israel ». His Dominus reddet, cum redierit in die iudicii, omnia supererogala; quoniam, secundum quod dicitur Danielis duodecimo, « qui ad iuslitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpeluas aeternitates »; Matthaei vigesimo quinto: « Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam » etc.
Ad infoimationein discipaloiam sabiangitoi hamanom ezemplam daplicitei piopoBitam.
- Factum est autem, dum ircnt etc. Postquam tradidit formam vivendi per divinum praeceptum, hic secundo tradit per humanum exemplum. Unde Glossa Bedae: « Habito sermone de dilectione Dei et proximi, supponit exemplum utriusque». Introducitur enim hic ad litteram exemplum perfectionis, exemplum vitae activaeetcontemplativae, et comparationis utriusque. Unde haec pars habet duas partes: in quarum prima praemittitur comparatio ralionalis; in secunda vero subditur definilio iudieialis, ibi: Et respondens dixit illi Dominus.
Circa rationalem autem comparationem quatuor introducuntur: primum est consortium divinae praesentiae, secundum est otium contemplaiivae, tertium est exercitium operativae, quartum est litigium inter utrumque.
(Vers. 38.). Primo igitur quantum ad consortium divinae praesentiae dicitur: Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum, sive propter regnum Dei evangelizandum, secundum quod dicitur supra octavo: « Ipse iter faciebat per civitates et castella, praedicans et evangelizans regnum Dei »; sive propter hospitium quaerendum, secundum quod dicitur supra nono, quod cum Samaritani noUent eum,et discipulos hospitio recipere, quod «abieruntin aliud castellum». De hoc castello dicitur expressius loannis undecimo: « Erat quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae, sororum eius ». In hoc, inquam, castello invenit hospitium. — Propter quod subditur: Et mulier quaedam, Martha nomine, excepil iUum in domum suam, tanquam scilicet pauperem et egenum. Unde talibus dicet illud in iudicio Malthaei vigesimo quinto: « Hospes eram, et collegistis me», similibus sciUcet Marthae, qualis erat lob, de quo trigesimo primo: « Foris non mansit peregrinus, et ostium meum viatori patuit». Et 4n illo hospitio praesens erat corporaliler, sicut activis et contemplativis praesens est spiritualiter, secundum illud Apocalypsis tertio: « Ego sto ad ostium et pulso; si quis aperuerit mihi, introibo ad illum et coenabo cum illo »; quia Proverbiorum octavo dicitur: « Deliciae meae esse cum filiis hominum »; et e converso, unde Sapientiae octavo: « Intrans in domum meam, conquiescam cum illa; non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec taedium convictus iUius ».
(Vers. 39.). Secundo vero quantum ad otium conlemplativae subdit: Et huic erat soror, nomine Maria, quae scilicet erat in otio contemplationis perfecta; unde subditur: Quae etiam, sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius. Hoc quidem erat istius mulieris otium: Dommo intendere, vacare, sedere et tacere. Unde dicitur loannis undecimo, quod « Maria domi sedebat », et hoc secuspedes eius; quia, Deuteronomii trigesimo tertio, « qui
appropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius». Per sessionem secus pedes eius inlelligitur humilitas, quae debet esse in viris contemplativis ad hoc, quod abundent fructibus devotionis, secundum illud Psalmi: « Qui emiltis fontes in convallibus » etc. Qui autem sic sedet sicut humilis irrigalur fletibus compunctionis, secundum illud leremiae decimo quinto: « Solus sedebani, quoniam amaritudine replesli me »; et illud est oflicium animae contcmplativae, vacare scilicet lacrymis compunctionis et devotionis. Unde haec Maria, exemplnni contemplationis, semper quasi describitur plorans, supra scilicet seplimo, ubi dicitur, quod « stans retro secus pedes Domini, lacrymis coepit rigare pedes eius » etc.; et loannis undecinio, ubi dicilur, quod « Maria, cum venisset, ubi erat Lesus, videns enm, cecidit ad pedes eius. Lesus ergo, cum vidisset eam plorantem, infremuit spiritu »; et loannis vigesimo: « Maria stabat ad monumentum foris, plorans ». Et primae sunt lacrymae compunclionis; secundae, compassionis; tertiae, devolionis, quas debent habere contempJativi, sedendo secus pedes Domini.
- (Vers. 40.). Tertio quantum ad exercitium operativae subditur: Martha autem satagebat circa frequens ministerium; et hoc tanquam bona activa, declinans otium, secundum consilium Sapientis, Ecclesiastae nono: « Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus nec ratio nec sapientia nec scientia erit apud inferos, quo tu properas». Hoc semper faciebat Martha; unde dicitur loannis duodecimo, quod « Lesus venit in Bclhaniam; fecerunt autem ibi coenam ei, et Martha ministrabat ». — Et nola, quod dicit, quod satagchat, id est, salis agebat, circa frequens ministerium, ut ostendat, simul in eius opere fuisse perfectionem et modum debitum, secundum beati Petri consilium, secundae Petri primo: « Fratres, magis satagite, ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem facialis ». Opus enim minislerii est illud quod ma.vime Domino placet, et in quo maxime quis imitatur Christum, sicut dicittir infra vigesimo secundo: « Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat»; et iterum Matthaei vigesimo: « Eilins hominis non venit ministrari, sed ministrare ». Unde tale ministerium est placens et honorabile apud Deum ct remuneratione dignum, secundum illud loannis duodecimo: « Si quis mihi miiiistraverit, honorificabit eum Paler meus » etc.
G9. Quarto quantum ad liligium, inter ulrumque subiungit: Quae stetit et ait: Domine, non esl tihi curae, quod soror mca reliquit mc solam ministrare? nbi Martha laboriosa conqueritur de Maria otiosa, quasi non possit sola pondus laboris portare, secundum quod conquestus est Moyses Domino Numerorum undecimo: « Non possum solus sustinere omnem populum hunc, quia gravis est mihi B. Sic etiam Marlha propter oneris gravitatem quaerebat auxilium Mariae, sciens, perlinere ad legem Chrisli illud ad Galatas sexto: «.lier alterius onera portare ». Ideo secure requircbat Christi iudicium, ut sororis impetraret auxilium. — Propler quod addit: Dic ergo illi, ut me adiuvct, ut faciat secundum consilium Apostoli ad Galatas quinto: « Per caritatem Spiritus servire invicem »; et ad Ephesios quarto: « Supportanles invicem in caritate ». — In hac contentione tacet Maria; et rationem huius reddit Gregorius: « Maria non respondet, sed causam suani tanquam oliosa iudici commitlit. Si eniin pararel respondcndi sermonem, remilteret audiendi intentionem ». Contemplalivorum namque non est contendere, sed potius tacere ct audire et mcditari, secundum illud Threnorum tertio: « Sodcbit solitarius et taccbit »; unde lob quarto: « Porro ad me dictum est verbum absconditum, ct quasi furtive suscepi venassusurri eius». Nihil autem perdit Maria tacendo, quia Dominus cansani eius assumit dcfendendo. Unde Bernardus: « Ubique Dominus pro Maria respondet, sive cum improbatur a Pharisaco, siipra septimo, sive cum arguitur a sororc, ut hic, sive cumadiscipulis, sicutdicitur Matthaei vigesimo sexto».
Unde Glossa: « Ex illorum persona loquitur Martha, qui, adhuc divinae contemplationis ignari, solum, quod didicere, fraternae dilectionis opus Deo placere dicunt, ideoque cunctos, qui Chrislo devoli esse volunt, huic operi mancipandos autumant ». — Ahquando conqueritur, otium Mariae praeoptando. Undo Bernardus: « Putas, in domo, in qua Christus suscipitur, vox murmuris audiatur »? Et addit: « Fehx domus et congregatio beata, in qua de Maria Martha conquerilur ». Et ratio huius est, quia contemplativa per se est eligenda sine querimonia, Martha vero, id est activa, necessilate sustinenda. Unde lacob elegit Rachel, sed secundum quod necesse fuit, prius suscepit Liam, sicut dicilur Genesis vigesimo nono. — Licet ergo, conqueri Martham, ut sit sicut Maria, quia humilitatis est; si autem conqueritur de hoc, quod non adiuvatur, hoc est infirmitatis; si vero conqueritur de iioc, quod aliquando Maria iuvare velit, et ipsa nolit, hoc est impielatis, quia talis conqnestio legem inipedit caritalis.
- (Vers. 41.). Et respondens dixit illi Dominus. Post comparationem rationalem subiungit Evaniugelista definitionem itw/cja/eni; circa quam introducuntur quatuor, scilicet humiliatio vilae activae, commendatio contemplativae, promulgatio sententiae et assignatio causae.
Primo ergo quantum ad humiliationem vitae activae dicit: Marlha, Martha, soUicita es el turbaris erga plurima. Ideo nomen Marthae ingeminat, ut eam excitet ad considerandum defectum proprium, ct hoc cum divini verbi allenlione; sicut de Moyse dicitur Exodi tertio, quod « cernens Dominus, quod pergeret ad videndum,vocavit eum de medio rubi et ait: Moyses, Moyses »; et Dominus, volens excitare peccatores ad attent,ionem, iterat vocationem leremiae vigesimo secundo: « Terra, terra, audi sermonem Domini ». Et sic nunc excitat Martham, ostendens.in ea esse triplicemdefectum, scilicet so- in licitudinis in cogitatu, turhatimis in afTcctu et divisionis in actu. Et ista omnia impediunt nos, ne totaliter tendamus in Deum. — Unde nimia sollicitudo est vitanda, secundum illud ad Philippenses ultimo: « Nihil soUiciti sitis, sed in omni oratione petiliones vestrae innotescant apud Deum »; el primae Petri ultimo: « Omnem sollicitudinem vestrani proiicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis ». — Vitanda est etiam turbatio; unde loannis decimo quarto: « Non turhetnr cor vestrum neque formidet. Credilis in Deum, et in me credite ». Unde et de Christo Isaiae quadragesimo secundo: « Non erit tristis neque turbuientus ». Oculus enim turbatus non est ad videndum idoneus. — Vitanda est etiam divisio; unde Ecclesiaslici undecimo: « Fili, ne in niultis sint aclus tui ». — Et haec incommoda habet vita activa, non contemplativa; unde primae ad Corinthios septimo: « Qni cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est. Et mulier innupta et virgo cogitat quae Domiiii sunt, ut sit sancta corpore etspiritu; quae autem iiupta est cogitat quae sunt mundi ». — Sic ergo humiiiata est actionis importunitas per ostensionem siii incommodi ac defectus.
l"!. (Vers. 4i.). Secundo vero quantum ad contemplativae commendationem. subdit: Porro unum est necessarium; hoc scilicet est regnuin Dei, quo habito, nihil deest; unde Matthaei sexto: « Quaerite prinmm regnum Dci, et haec omnia adiicientur vobis »; et in Psalmo: « Unam petii a Domino, hanc requiram »; ista tamen est vita beata, quae est in Dei adhaerenlia, cui vacat contemplativa; in cuius persona dicitur in P.salmo: « Mihi aulem adhaerere Deo bonum est ». Et hoc est illud unum, quod est necessarium; quia « qui adhaeret Domino unus spiritus est », sicut dicitur primae ad Corinlhios sexto. IIoc unum qui habet habet omne bonum; unde in figura huius dicitur Tobiae decimo: « Omnia ia te uno simul habentes, te non debuimus dimittere ire a nobis »; et Sapientiae septimo: « Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa » etc. Et ideo dixit Dominus Moysi in persona viri conlemplativi Exodi trigesimo tertio: « Ego ostendam tibi omne bonum ».
Terlio vero quantum ad promulgationem sententioe subditur: Maria oplimam partem elegit; quia scilicet praeelegit unum. « Praeponitur autem unum maltis », sicut dicit Auguslinus S quia « non unum a multis, sed muUa ab uno. Multa sunt, quae facta sunt; unus, qui fecit; bona valde quae fecit, quanto melior ille qui fecit »; immo simplicjter optimus. Et haec pars animae contemplativae; unde Threnorum tertio: « Pars mea Dominus, dixit anima mea, propterea exspectabo eum. Bonus Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum »; et in Psalmo: « Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde »! Valde, inquam, bonus et optimus; ideo dicit anima contemplativa in Psalmo: « Clamavi ad te, Domine, dixi: Tu es spes mea, portio mea in terra viventium », scilicet cum Maria; quam scilicet iam contemptativi elegerunt, ipsam contemplando et desiderando. Unde in persona contemplativi Deuteronomii tertio dicitur: « Transibo et videbo terram hanc optimam et montem istum egregium et Libanum ». Et propter istius amorem nihil voluit possidere in terra nisi solam inopiam, secundum illud Psalmi: « Quoniam melior est dies una in atriis tuis super millia. Elegi abiectus esse in domo Dei mei »; quia, sicut dicitur Matthaei decimo tertio, «simile est regnum caelorum thesauro abscondilo in agro, quem qui invenit homo abscondit » etc.
Quarto quantum ad assignationem causae subdit: Quae non auferelur ab ea. Glossa: « Non reprehenditur pars Marthae, quia et ipsa bona, sed laudatur pars Mariae, quae quare sit optima, subinfertur: Quae non auferelur ah ea ». « Ex opposito intellige, quod a Martha auferetur pars, quam elegit, quia transit labor multitudinis, et remanet caritas unitatis ». Et haec est causa, quare pars Mariae siinpliciter melior et eligibilior, quia contemplativa hic incipit et in futuro finitur. Quod designatur in figura loannis, secundum quod dicitur loannis ullimo: « Sic eum volo manere », quasi inchoata contemplatio maneat, « donoc veniam », perficienda, cum venero. El quia manentior, ideo melior, sicut Apostolus de caritate dicit primae ad Corinthios decimo tertio: « Carilas nunquam excidit»; et ex hoc concludit, quod maior est carilas. Sic et de vita contemplaliva; unde Beda in Glossa: « Qui hic ardere inchoat, cum ipsum quem amat, viderit, in amore amplius ignescit»; Isaiae trigesimo primo: « Cuius ignis est in Sion et caminus eius in lerusalem ». Unde quantum est de se, est praeeligenda, secundum illud secundae ad Corinthios quarlo: « Non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videnlur temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna sunt ».
Propter hoc simpliciler vita conlemplaliva magis est desideranda tanquam ea quae melior et de se praeeligenda, tum quia securior, tum quia suavior, tnm quia stabilior; non. tamen despicienda activa, sed pro loco et tempore afl tempus praeeligenda, tum quia anterior, tum quia poenalior, tum quia fecundior; valet enim sibi et aliis. — Et hoc Tene designatum est in duabus uxoribus lacob, Rachel scilicet et Lia, quarum una designat vitam activam, altera contemplativam. Unde sponsus compeliit sponsam aliquando ad actionem egredi, secundum quod dicitur Canticorum secundo: « Sonet vox tua in auribus meis » etc. Unde si de meliorilale fiat quaestio simpliciter contemplativa est melior, secundum quod dicit Gregorius Moralium libro sexlo: « Magna sunL activae merila, sed contemplativae potiora». Maria enim optimam partem elegit, quae non auferelur ab ea. — Si autem fiat quaestio de eligibilitate, aliquando praeeligenda est activa, scilicet viro im- perfecto, qui prius debet se exercere in actionis campo, vel cum quis obhgatur ad aclivae opera ex praecepto sive ex oflicio; et ideo aliquando accidit dubium in praeelectione, secundum illud ad Philippenses primo: « Mihi vivere Christus est et mori lucrum. Quodsi vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam, ignoro. Coarctor autem e duobus, desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius est; permanere in carne necessarium est propter vos ». — Ideo viros spirituales
aliquaodo oporlet egredi, aliquando ingredi, aliquando ascendere, aliquando descendere, sicut vidit lacob, Genesis vigesirao octavo
Istud autem Evangelium consuevit legi in Assumlione Virginis, sive quia finis eius Mariae optime congruit, cum dicilur: Optimam parlem ele-..,.,,. />, i r git sibi Mana, quae non auferelur ao ea. Quamvis enim hoc ad litteram dictum fuerit de Maria Magdalene, verius tamen est de beata Virgine Maria. Unde Bernardus: « Optimam parlem elegit sibi Maria. Optimam plane; bona fecunditas coniugalis, melior autem castitas virginalis, prorsus autem optima est fecunditas virginea, seu secunda virginitas; Mariae privilegium est, non dabitur alteri, quia non aufevelur ab ea ». — Sive etiam, quia in hoc Evangelio describitur in duabus sororibus perfectio activae et contemplativae, quarum utraque fuit in Virgine perfectissime. Quod enim datum fuit istis duabus sororibus per partes, Mariae totum dalum fuit et integre. Unde Hieronymus: « Ceteris datum est per partes, Mariae autem se totam siraul infudit plenitudo gratiae ». — Sive, quia hic agitur de duplici Chrisli susceptione: corporali et spirituali: corporali a Marlha in hospilio domus exterioris; spiriluali a Maria in hospilio doraus interioris. Et haec duplex susceptio perfectissime fuit in Maria, quae ipsum suscepit in thalamo corporis, aiuit et nutrivit et educavit et sedulo minislravit; suscepit etiam in thalamo cordis, ipsum videndo, credendo, amando, imitando. Et cx utroque horum beata fuit; unde infra undecimo: « Beatus venter, qui te porlavit »; « Beali, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud ». Unde Augustinus: « Bealior fuit Maria percipiendo fidem Christi quam concipiendo carnem Christi. Materna namque propinquilas nihil Mariae profuisset, nisi feliciiis ipsura mente quara carne gestasset ».
Sive etiam, quia hic tria determinantur, scijjcet divinum hospitium, divinum ministerium, divinum contubernium; quae tria fuerunt perfectissirae in Virgine Maria: hospitium in castello, ministerium in Martha et contubernium in Maria.
Recle Virgo Maria in suscipiendo Christum fuit castelluni twribus virlutum munitum et elevatum; cuius priraa turris fuit fortitudo districtionis, de qua Canticorum quarto: « Sicut turris David coUum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis, mille clypei pendent ex ea», quia Virgo Maria nullo vitio potuit superari. — Secunda turris rectitudo discretionis, de qua Canticorura septirao: « Nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum »; ubi intelligitur discretio boni a raalo. — Terlia turris fuil multitudo devotionis, de qua Canticorum ultimo: « Ego murus, et ubera mea sicut turris », propter dulcedinem devotionis, in qua excellebat. Unde istae tres turres aedificatae fuerunt a Spiritu sanclo per gratiam super tres potentias animae: prima super irascibilem, secunda super rationalem et terlia super concupiscibilem. — Et ex his Virgo fuit castrura idoneum ad suscipiendura Filiura Patris dilectura, qui erat virtus et sapientia Patris, quia Virgo fortissima, prudentissima et devotissima.
- Recle etiara in ministrando fuit Mar tha, quae Domino ministravit fideliter et humiliter et viriliter. Sic et Maria, cum esset Mater, fecit se ancillam et ministram, secundum illud supra primo: « Ecce, ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum ». Unde designata fuit per illam bonara raulierem.bigail, quae, cum a David peteretur in coniugium, obtuht se ad ministerium; primi Regum vigesimo quinlo: « Ecce, famula tua sit ancilla, ut lavet pedes servorum tuorum ». Tahs fuit Virgo Maria prae nimia humilitate; unde de se ipsa dicebat: « Respexit humilitatem anciilae suae ». Et hoc est quod dicit Augustinus: « Mariam operis exhibitione et fidei rigidissima veritate ministram Christi fuisse, oranis, qui sane sapit, intelligit. Absque dubio enira rainistratrix ei exstitit, quae hunc in utero gessit partuque profusum aluit et fovit, atque, ut Evangelium ait, in praesepio rcclinavit et a facie Herodis fugiens in Aegyptum accessit et omnem infantiam eius pio matris affeclu est prosecuta ».
Chapter 11 of 25