Capitulum XIX
- (Vers. 40. 41.). Et ideo additur: Et cu?n appropinquaset, interrogavit illum, dicens: Quid tibi vis faciam? In quo apparet liberalitas dantis, quia oflert se beneplacito petentis. Unde Glossa: « Non ex ignorantia Dorainus quaerit, sed ideo, ut rogelur, ut raentem ad orationem excitet », secundum iiiud loannis decimo sexto: « Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis ». — Et quoniam qui in noraine Iesu petit petit salutaria, ideo subdit: At ille dixit: Domine, utvideam. Glossa: « Non petit caecus aurura, vel aliquid teraporale, sed tan- tum lumen. Imitemur ergo eum quem corpore et
mente audivimus sanatum ». Unde lacobi primo: « Si quis vestrum indiget sapientia, postulet illam a Deo, et dabitur ei ». Exemplum huius habetur in Salomone tertii Regum tertio, ubi dicitur, quod « apparuit Dominus Salomoni et dixit: Postula quod vis, ut dem tibi ». At ille dixit: « Dabis servo tuo cor dociJe » etc. « Et placuit sermo coram Domino, quod rem huiusmodi postuiasset. Et dixit Dominus: Quia tu postulasti sapientiam, ecce, dedi tibi cor sapiens et intelligens in tantum, ut nuUus ante te similis tui fuerit nec post te surrecturus sit » etc.
(Vers. 42.). Quarto quantum ad integritatem sanitatis subiungit: Et Lesus dixit illi: Respice; fides tua te salvum fecit, per infusionem divinae gratiae. Per respectum namque fidei cor nostrum erigitur ad iustitiam; ad Romanos quinto: « lustificati per fldem, pacem habeamus ad Deum ». Et haec est prima virtus, de qua ad Hebraeos undecimo: « Accedentem oportet credere », nam « ipsa est substantia rerum sperandarum » etc.
(Vers. 43.). Et confestim vidit, per ci?-- cumspectionem prudentiae; ad Ephesios quinto: « Videte, fratres, quomodo caute ambuletis »; Proverbiorum quarto: « Oculi tui recta videant, et palj
Seonndo confutat oaiiositatem in possidendo appiobando libeialitatem dnplioem.
- Et ingressus perambulabat lericho eic. Supra confutavit cupiditatera per approbationem paupertatis, hic secundo confutat tenacitatem per approbationem liberalitatis. Et quoniam dispersio et comraunicatio teraporaliura est via ad mulliplicationera spiritualium, ideo in hac parte primo approbat liberalitatemdisiribuentem temporalia; secundo vero, sedulitatem multiplicandi spiritualia, ibi: Haec illis audientibus adiiciens etc. Primum facit per exemplum expressum; secundum vero, per parabolicum.
Introducitur ergo exemplum, per quod coraraendatur liberalitas, per quam Zachaeus de irapio factus est iustus; et cum esset camelus, transiit per foramen acus et formam dedit divitibus intrandi in cagiunj 10 ijj ijq(. igitur exeraplo introducuntur tria pebrae tuae praecedant gressus tuos ». — Et sequebatur illum, magnificans Deum, per subiectionem obedientiae. Glossa: « Videt et sequitur qui bonum, quod intelligit, operatur et lesum praetereuntem imitatur »; loannis octavo: « Ego sum lux mundi; qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae ». — Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo, per manifestationem divinae gloriae. Hoc enim est opus, in quo summe manifestatur potentia, sapientia et misericordia, quando scilicet de peccatore fit iustus, de stulto sapiens, de errante fidelis et de impio virtuosus. Et ideo de hoc maxime laudandus Deus; unde ad Galatas primo®: « Ignotus eram facie », dicit Paulus, « Ecclesiis ludaeae, quae erant in Christo; tantum autem auditum habebant: quoniam qui persequebatur nos aliquando nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat; et in me glorificabant Deum ». Et hoc debemus facere, secundum illud Ecclesiastici quadragesirao tertio: « Glorificantes Dorainum, quantumcumque potueritis, supervalebit adhuc, et admirabilis magniflcentia eius, benedicentes Dorainum, exallate illum, quantumcumque potestis; raaior enim est omni laude ». commendabilia in Zachaeo, per quae ipsius exeraplar est iraitandura, et est signura etiara vocationis gentium; propter quod et Evangelium istud legitur in dedicatione ecclesiarum. Et haec sunt ipsius Zachaei studiositas ad Christum videndum; ipsius Zachaei hospitalitas ad Christum suscipiendum, ibi: Et cum venissel ad locum; ipsius Zachaei liberalitas ad distributionem suorum, ibi: Stansautem Zachaeus etc.
Sludiositas autem Zachaei coraraendatur ex tribus, scilicet ex parte attractivi, relardativi el expeditivi. Vera enim studiositas est, in qua animus.,,.., attrahitur ad Christum, et si occurrant tamen non frangitur desiderium, sed plus inardescit.
- (Vers. 1.) Prirao igitur quantum ad attractivum, quod quidem erat praesentia Iesu Christi, dicit: Et ingressus perambulabat lericho, id est, ambulabat per lericho. lericho enim civitas erat,
quam, transito lordane, subverterunt ludaei, secundura quod dicitur losue sexto »; sed reaedificata fuil sub Achab, rege Israel; unde tertii Regum decimo sexto: « In diebus Achab aedificavit Hiei de Belhel lericho. In Abiram, primitivo suo, fundavit eam et in Segub, novissimo suo, posuit portas eius, iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat Dominus in manu losue, filii Nun ». HancDominus sua illustravit praesentia, qua peccatoribus condescendebal, qua etiain peccatores ad se attrahebat. Pietas enim attrahit miseros, sicut adamas ferrum.
(Vers. 2.). Ideo subditur attractio peccatoris; propter quod sequitur: Et ecce, vir nomine „,. Zachaeus; cums nomen erat notum et vulgalum, non prbpter famam virtutis, sed infamiam rapacitatis. — Unde subdit: Et hic erat princeps publicanorum, qui scilicet lucra saecuU sectabantur per fas el nefas. Hunc autem principatum non habebat propter iustitiam, sed propter pecuniam. — Et ideo addit: Et ipse dives, et ita gibbosus sicut camelus et ineptus ad regnum; supra decimo octavo: « Facihus est, camelum intrare per foramen acus » etc; et tamen divina virtute fuit introductus, quia amore ipsius Christi fuit attractus.
(Vers. 3.). Unde et subditur: Et quaerebat videre lesum, quis esset; quod non ita faceret studiose, nisi amaret, nec amaret vei crederet, nisi eius gratia praeventus esset, quia loannis sexto: « Nemo venit aid me, nisi Pater meus, qui misit me, traxerit eum ». Hunc traxit Lesus, ut esset in exemplum aliis. Unde iste iam implebat consilium Sapientis, secundum illud Proverbiorum octavo: « Accipite discipUnam meam et non pecuniam, doctrinam magis quam aurum eligite». Qui sic quaerit lesum invenit, secundum illud Sapientiae primo: « In simplicitate cordis quaerite illum, quoniam invenitur ab his qui non tentant illum » elc.
o. Secundo quantum ad retardativum, quod fuit frequeutia populi, subdit: Et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat. Haec turba eum impediebat, quae semper impedire consuevit volentes venire ad Christum. Haec namque turba impediebat illuminationem caed; supra decimo octavo: audiret turbam praetereuntem » etc. « At iili increpabant eum, ut taceret »; curationem paralijtici; Marci secundo: « Venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur; et non poterant offerre iili prae turba »; liberationem surdi ct muti; Marci septimo: « Apprehendens eum seorsum de turba, misil digitos in auriculas eius et exspuens tetigit linguam eius»; suscitationem mortui; Matthaei nono: « Cum eiecta esset turba, intravit et tenuit manum eius ». Impedit etiam approximationem Zachaei, sicut dicitur hic, quia non polerat prae turba. Turba enim prona ad malum a Iesu revocat potius quam ad ipsum perducat; propter quod Ecclesiastici decimo octavo: « Ne obiecteris in turbis nec in modicis; assidua enim est commissio illorum ». Ideo Exodi vigesimo tertio: « Non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies ». Ideo dicitur Matthaei decimo quarlo: « Dimissa turba, ascendit Lesus in montem solus orare».
(Vers. 4.). Tertio quantum ad expeditivum, quod quidem erat eminentia arboris sycomori, subiungit: Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum, ut videret illum, quia inde erat transiturus. In quo apparet eius studiositas et in praecurrendo et in ascendendo in altum, ut quod sibi deerat suppleret per adiutorium alienum. Unde Glossa: « Quia devotione fidei ad videndum Salvatorem quod natura minus habet per ascensum arboris supplet; iuste, quod rogare non audebat, dominicae susceptionis benedictionem accepit, quam desiderabat ».
Sed hic attendendum, quod Evangehsta sic diligenter nomea civitatis, nomen hominis et nomen arboris propter mysterium magis exprimit quam propter exigentiam narrationis facti. — Propter quod intelligendum, quod iste publicanus recte designat populum gentilem. lericho, quae luna interpretatur, sicut supra tactum est, designat mundum propter sui defectum et mutabihtatem; quia,
primae loannis secundo, « mundus transit et concupiscentia eius ». Hanc civitatem destruxit losue — nec aliquis salvatus est in ea nisi Raab meretrix, quae credidit nunliis losue et ipsos recepit — quia verus Lesus hanc mundanam conversationem in carne apparendo damnavit; nec aliquis potest salvari, nisi qui credit; loannis primo: « In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit »; et post: « Quotquot aulem receperunt eum, dedit illis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt » etc.; unde ad Hebraeos undecimo: « Fide muri lericho corruerunt. Fide Raab merelrix non periit». Unde illa Raab Ecclesiam significat gentium ad Christum conversam. — Et hoc ipsum significatur per Zachaeum publicanum, qui quaerebat videre lesum, ut scilicet cognosceret verum Deum; in quo significat populum gentium, sicut et Naaman Syrus, de quo quarti Regum quinto: « Naaman, princeps mjlitiae regis Syriae, dives, sed leprosus», qui veniens ad Eliseum curatus est. Unde et loannis duodecimo dicunt gentiles: « Volumus lesum videre »; sed non possunt tum propter perturbationem phantasmatum, tum propter defectum haturalis lucis, quia hoc est supra rationem; et ideo opus est ascen- (lere per fidem ad cognoscendum eum. — Unde jfer sycomorum, quae ficus fatua interpretatur, intelligitur eminenlia fidei, quae stultilia esse videtur, secundum illud primae ad Corinthios primo: «Nos praedicamus Christum crucifixum, ludaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam ». In huius fatuitatis credulitatem oportet conscendere eum qui vult ad sapientiam pervenire, secundum illud primae ad Corinthios terlio: « Si quis videtur esse sapiens inler vos,.stultus fiat, ut sit sapiens». Nam stultiprudentiam, prudentia ad scientiam, scientia ad consilium, consilium ad intellectum et intellectus ad sapientiam. Et hic thronus est Salomonis, ad quem per sex gradus ascenditur, secundum quod insinuatur tertii Regum decimo. Unde et in Psalmo dicitur: « Beatus vir, cuius est auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit » etc. « Etenim dabit legislator, ibunt de virtute in virtutem » Haec igitur studiositas Zachaei et exemplar fuit imitandum et figura conversionis gentium ad Christum, per cuius fidem adiuti elevantnr ad ipsura contuendura. Unde Glossa: « Per laudabrlem fatuitatem transeuntem prope Dominum cernit, quia, etsi nondum ita solide, ut est, iam tamen raptim et quasi in transitu luci caelestis sapientiae intendit ». Ideo Isaiae septimo, secundum aliam translationem: « Nisi credideritis, non inteliigetis ».
- (Vers. 5.). Et cum venisset etc. Poslquam expressit Zachaei studiositatem ad Christum videndum, hic secundo exprimit hospitalitatem ad Christum, suscipiendum. Circa quam describendam introducuntur tria, scilicet dignatio ex parte Christi, devotio ex parte Zachaei et murrmratio ex parte populi perversi.
Primo igitur quantum ad dignationem ex parte Christi dicit: Et cum venisset ad locum, suspiciens Lesus vidit illum, per aspectum benignitatis; in quo ostendebat, se approbare affectum publicani per signum; Psalmus: « Oculi Domini super metuentes eura et in eis qui sperant super misericordia eius ». Hunc aspiciebat, « quia statura pusillus erat »; « excelsus enim Dominus et humilia respicit », scilicet per dignationem, — Et dixit adeum: Zachaee, festinans descende, ad impendendum beneficium hospitalitatis; et hoc facit in signum magnae dignationis, qui hospitium petere non erubuit. Unde Glossa: « Non invitalus, se invitat, quia, etsi nondum audierat vocem invitantis, audiebat tamen affectum ». — El nota, quod dicit festinans, quia ad opera et beneficia hospilalitatis debemus esse prompti exemplo Zachaei et etiam Abrahae; Genesis decimo octavo: « Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram et dixit ei: Accelera, tria sala similae commisce et fac subcinericeos panes. Ipse vero cucurrit ad armentum et tulit vitulum tenerrimum et dedit puero, qui festinavit et coxit illum ». — Et Gregor., XXVU. Moral. c. i. n. 79. — Inferius pro In huius C D H /n cuius.
hoc petebat Christus, quia indigebat; unde subdit: Quia hodie in domo tua oportet me manere, ad exemplum humilitatis. Exeraplum namque humjhlatis erat, quod in domo peccatoris esse volebat; exemplum etiam humilitatis, quod necessitatem suam et opportunitatem humiliter indicabat, qua aheno hospitio indigebat, secundum illud Matthaei octavo: « Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos » etc. Et istud est verbum polius humilitatis quam urbanitatis, quia Christus magis venit in mundum ad docendum humihtatem quam ad docendum curiahtatem. Ideo dicebat ipse discipuhs Matthaei undecimo: « Discite a me, quia mitis sum et humihs corde». Hanc dignationem admiratur leremias dicens leremiae decimo quarto: « Quare sicut colonus futurus es in terra et quasi vir vagus, deciinans ad manendum »? et Barucli tertio: « Cum hominibus conversatus est ».
(Vers. 6.). Secundo quantum ad devotionem Zachaei subdit: Et festinans descendit et excepit illum gaudens; in quo ostenditur eius devotio, quia non tantum praebuit hospitahtatem festinanter, verum etiam laetanter. Tahs enim conditio est maxime necessaria; primae Petri quarto: « Anle omnia mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes »; et post: « Hospitales invicem sine murmuratione». Non enim debet esse tristitia, sed iucunditas; secundae ad Corinthios nono: « Hilarem datorem diligit Deus »; et ad Hebraeos ultimo: « Caritas fraternitatis maneat in vobis, et hospitaUtatem nolite obhvisci. Per hanc enim quidam placuerunt, AngeHs hospitio receptis ». Propter quod et sanctus lob dicebat, trigesirao primo: « Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit». Et hoc debet fieri, quia quicuraque recipit Christi menibra, recipit et ipsum Christum; Matthaei vigesirao quinto: « Hospes eram, et collegistis me»; et post quaerentibus, quomodo haec fecerunt, respondet: « Quod uni ex minimis meis feoistis raihi fecistis ». Unde et Zachaeus per hanc hospitalitatem salvatus est; simiUter et Lot hberatus est a Sodorais per Angelos hospitio receptos, Genesis decimo nono. Et similiter mulier Sunamitis per Eiiseum, quem hospitio recepit, et habuit prolem, cum esset sterilis, et post filius eius a morte suscitatus est, quarti Regum quarto. Et mulier Sareptana suscipiendo Etiam periculum famis evasit, tertii Regum decimo seplimo. Et universaliter qui hospitales fuerunt divinam gratiam adepti sunt, quia, sicut dicitur Deuteronomii decimo, « Dominus amat peregrinum et dat ei victum et vestitum»; unde Proverbiorum decimo nono: « Feneratur Domino qui miseretur pauperis ».
(Vers. 7.). Tertio quantum ad munnurationem popuh perversi subdit: Et cum viderenl omnes, scilicet oculo iudicii jjerversi, de quo Ecclesiastici undecimo: «Sicut prospector videns casum proximi sui; bona enim in mala convertens insidiatur et in electis imponit raaculam ». — Et quia ad malum iudicium sequitur murmur, ideo subdit: Murmurabant dicentes, quod ad hominem peccatorem diverlisset, scilicet susurrio verbi dolosi, quod valde vitandum; ideo dicitur Sapientiae primo: « Custodite vos a murmuratione, quae nihil prodest, €t a detractione parcite linguae ». Hoc autem murmur multum displicet Deo per omnem modum; ideo Threnorum tertio: « Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis»? Hic autem populus semper hbenter murmuravit; Exodi decimo sexto: « Murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysen et contra Aaron »; et Numerorum undecimo: « Ortum est raurmur populi contra Dominum ». Et ideo primae ad Corinthios decimo: « Neque murmuraveritis, sicut et quidam eorum murrauraveruril et perierunt ab exterminatore ». Et nunc murraurabant contra Dominum — et in hoc figuram gerebant illius gentis mur-murantis contra Dominum — quia suscepit gwites. Unde Glossa dicit; « Manifestura est, ludaeos semper odisse populura gentium, vel non intellexisse salutem; unde et adversus Petrum dicitm: Quare introisti ad vi7'os praeputium habentes y>? Actuum undecirao. — Propter quod intelligendum, quod, sicut praetactum est S per ingressum Christi in doraura Zachaei, principis pubUcanorum, intelligitur eius ingressus in Eoclesiam gentium, a qua libenter susceptus est. Ideo Christus dixit Zachaeo, ut descenderet ad humilitatem, quia opportunum erat, quod in eius domo raaneret, synagoga deserenle 15. seqq. — Subinde allegantur IV. Reg. 4, <. 11, 3, ubi pro viros C D F H cum Glossa gentes. Cod. H cum textu originali omitlit populum.
fidem; Actuum decimo tertio: « Vobis oportebat priraum loqui verbum Dei; sed quoniam illud repellitis et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce, conveVtimur ad gentes ».
Et nota, quod domus, in qua Christus manet, Bst septiformis, prima scilicet est domus habi-........ „ ralionis matenahs, in qua manet in persona pauperis; Isaiae quinquagesimo octavo: « Frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam » etc. — Secunda est domus basilicae materialis, in qua manet in Sacramenlo altaris; Matthaei vigesimo primo: « Domus mea domus orationis vocabitur »; et Psalmus: « Introibo in domum tuam» etc. — Tertia est domus Ecclesiae mililantis, in qua manet in membris suis; primae ad Timotheum tertio: « Haec scribo tibi, fili, ut scias, quomodo te oporteat in domo conversari, quae est Ecclesia Dei vivi, columna » etc. — Quarta est domus uteri virginalis, in qua manet per praesentiam carnis; Psalmus: « Domum tuam decet sanctitudo in longitudinem dierum ». — Quinta est domus conscientiae mundae, in qua manet spiritu sanctitatis; Sapientiae octavo: « Intrans in domum meam conquiescam cum ea; non enim habet amariludinem » etc; et iterum Ecclesiaslici trigesimo secundo: « Praecurre prior in domum tuam et ilhc lude et age conceptiones tuas ». — Sexta domus est Scripturae sacrae, in qua manet in lumine veritatis; Psalmus: « Deus in domibus eius cognoscetur, cum suscipiet eam»; et Proverbiorum nono: « Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem » etc. — Septima domus est lerusalem supernae, in qua ma,net in gaudio felicitatis; loannis decimo quarlo: <t In domo Patris mei mansiones multae sunt »; et iterum Psalmus: « Laetatus sum in his quae dicta gunt mihi: In domum Domini ibimus ». — Quoniam jgitur his septem modis suscipitur in Ecclesia gentium, quae designatur per Zachaeum; ideo hoc Evangelium legitur in Dedicationibus ecclesiarum, quae designant domus spirituales, de quibus primae Petri secundo: « Ad quem accedentes, lapidem vivum», « et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini domus spirituales, sacerdotium sanctum, offerentes spirituales hostias, acceptabiles » etc.
(Vers. 8.). Stans autem Zachaeu etc. Postquam descripsit Zachaei studiositatem el hospitalitatem, hic describit liberalitatem; quam quidemdescribit quantum ad conditionem triplicem, scilicet quantura ad Zachaei oblationem sufQcientem, Chrisli acceptationem suacipientpm et rationem principahter moventem.
Primo igitur quantum ad Zachaei oblatiqnem sufficientem praemittit: Stans autem Zachaeus, ex cordis virililate; RdEphe&ios sexto: « State ergo, succincti lumbos vestros inveritate»; dixit ad Dominum: Ecce, dimidium bonorum meorum, Domine, do paupej-ibv, ex cordis liberalitate; in quo ostenditur perfecla liberalitas, quia dat abunde; dat enim dimidium, secundum illud Tobiae quarto: « Fili, si multum tibi fuerit, abundanter tribue; si autem parum, etiam illud libenter » etc, ad imitationem illius « qui dat omnibus affluenter et non improperat », lacobi primo. — Dat Ucile, unde dicit: Bonorum meorum; Proverbiorum tertio: « Honora Dominum de tua substantia »; quocontra Ecclesiastici trigesimo quarto: « Dona iniquorum non probat Altissimus »; et ideo ibi subditur: « Qui offert sacrificium de substantia pauperis » etc — Item dat accefemte; unde dicit: Do; Proverbiorum tertio: « Ne dicas amico tuo: Vade et revertere, cum statim possis dare »; et Ecclesiastici quarto: « Cor inopis ne afflixeris et ne protrahas datum angustianti ». — Item dat discrele, quia pauperibus; Ecclesiastici duodecimo'5. « si benefeceris, scito, cui feceris»; et supra decimo quarlo: « Voca pauperes, debiles, caecos et claudos ». — Item dat ordinate, quia propria, restituendo aliena, et non solum restituendo ablatum, verum etiam damnum. — Unde dicit: Si aliquem defraudavi, reddo quadruplum. Hoc dicit secundum Legem, Exodi vigesimo secundo: « Si quis furatus fuerit ovem, reddet quatuor». Hoc auter necessarium est ad perfectam liberalitatem; unde Augustinus: « Alterum horum non est satis; nec habet gratiam hberalitatis, quia non spolia, sed dona quaeruntur».
- (Vers. 9.). Secundo quantum ad Christi suscipientem acceplalionem?,nhAi: Ait autem Lesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est. legit virilitate, non terrilus murmuralione; cfr. Glossa ordinaria (ex Beda) in Luc. 19, 8.
per divinae gratiae coUationem, quae data est ad Christi praesentiam, per quam dedicatur et sanctificatur Ecclesia; Glossa: « Salus, quae olim ludaeorum domum implebat, hodie populo gentium illuxit », secundum illud Isaiae quadragesimo nono: oc Parum est, ut sis servus meus ad faeces Israel convertcndas. Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae ». Et haec salus debetur praedestinatis. — Ideo subdit: Eo quod et ipse sit filius A brahae; Glossa: « Filius, non carne, sed flde»; ad Romanos nono: « Neque qui semen Abrahae sunt, omnes fllii, sed in Isaac vocabitur tibi semen ». Nam « non qui fllii carnis, hi fllii, sed qui fllii sunt promissionis aestimantur in semine». Et de his flliis supra tertio: « Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae »; et loannis undecimo: « Lesus passus est, ut fllios Dei, qui dispersi erant, congregaret in unum ».
- (Vers. 10.). Tertio quantum ad motivam rationem subiungit: Venit autem Tilius hominis quaerere, per sapientiam; Psalmus: « Erravi sicut ovis, quae periit; quaere servum luum, Domine » etc. — Et salvum facere quod perieiat, scilicet per misericordiam; secundi Paralipomenori ultimo: « Indignum salvabis me secundum magnam misericordiam tuam »; et haec est misericordia salvans. Propter quod et Lesus vocatur; Matthaei primo: « Vocabis nomen eius lesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum »; et Actuum quarto: « Neque enim in alio aliquo est salus. Non est enim aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fleri ». Unde ad Romanos decimo: «Omnis, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit».
1 5. Haec illis audientibus etc. Postquam exemplo expresso approbavit liberalitatem in distribuendo temporalia, hic exemplo.parabolico commendat sedulitatem in multiplicando spiritualia, et e conet trario reprobat negligentiam. Est autem ista sedulitas per ipsorum spiritualium liberalem distributionem, et negligentia per ipsorum absconsionem. In hac igitur parabola exprimenda proceditur hoc ordine. Primo namque praemittit occasionem introducendi parabolam; secundo vero subdit ipsius parabolae descriptionem ordinatam, ibi: Dixit ergo: Homo quidam nobilis etc.
Circa occasionem attendendum, quod duplicem notat istius parabolae inlroducendae occasionem, rationalem scilicet confutationem, rebellium et instructionem simplicium.
(Vers. H.). Primo igitur quantum ad confutationem rebellium dicit: Haec illis audientibus, scilicet illis qui murmurabant, adiiciens dixit parabolam, eo quod esset prope lerusalem, in qua scilicet a ludaeis rebellibus occidendus erat, secundum quod Evangelista passionem ipsius in lerusalem factam in sequentibus narrat. Ideo parabolam dicit, in qua confutatio rebellium explicatur, secundum quod in fine parabolae ponitur: « Verumtamen inimicos meos, qui noluerunt, me regnare super se, adducite huc et interficite ante me ». In hanc autem rebellionem inciderunt, quia non habuerunt sedulitatem ad Christi gratiam cognoscendam; et ideo excaecati sunt et obdurati, quia gratiam, quam debebant suscipere, impngnabant. Et propterea iusto Dei iudicio veritas eis proponebatur non explicite, sed parabolarum aenigmatibus obvoluta, secundum illud Matthaei decimo tertio: « In parabolis loquor eis, quia videntes non vident, et audientes non audiunt neque intelligunt, ut impleatur in eis prophetia Isaiae dicentis: Auditu audietis, et non intelligetis; et videntes videbitis, et non videbitis. Incrassalum est enim cor popuH huius, et auribus graviter audierunt et oculos suos clauserunt, ne quando videant oculis et auribus audiant et corde intelligant, et sanem eos», Matthaei decimo tertio de Isaiae sexto.
Secundo quantum ad eruditionem simpli-.. cium subdit: Et quia existimarent, quod confestim regnum Dei manifesta7'etur. Hoc aestimabant ipsi discipuli, quia credebant, Christum redemptorem et salvatorem ire in lerusalem ad suae regiae potestatis ostentationem. Unde et secundum seriem narrationis historiae evangelicae hoc tempore « accessit mater flliorum Zebedaei ad lesum », quando, secundum quod dicitur Matthaei vigesimo, « dixit Domino: Dic, ut sedeant hi duo filii mei,
UDUS ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo ». Unde Glossai; « Quia discipuU exisUinabant, regnum Dei mox esse venturum, hanc eorura ignorantiam illuminat, docens, se regni sui fidem toto orbe dispersurum et in fine saecuU iudicem omnium regemque venturum ». Unde et haec parabola est ad instructionem omnium volentium pervenire ad regnum, ut inteliigant, se non posse in illud pervenire nisi per multiplicationem spiritualium et fidele obsequium, secundum quod dicitur Matthaei septimo: « Non omnis, qui dicit: Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum, sed qui facit vohmtatem Patris mei, qui in caelis est, hic intrabit in regnum caelorum ». Haec autem voluntas Dei consistit in fideh usu et dispensaUone bonorum spirituahum commissorum, secundum illud supraduodecimo: «Quis,putas, est fidelis dispensator el prudens, quem constituit Dominus super familiam suam »? «Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua, quae possidet, constituet eura ».
- (Vers. 12.). Dixit ergo: Homo quidam etc. Post occasionem introducendae parabolae subditur hic ordinata expressio introductae; circa quam primo describitur status meriti et demeriti; secundo vero, status et forma iudicii, ibi: Et factum est, ut rediret, accepto regno etc.
Circa statum merili et demeriti tria introducuntur, scilicet subtractio divinae praesentiae in Christi ascensione, collatio supernae gratiae m Spiritus sancti missione, obduratio humanae perfidiae in ludaeoram rebeUione.
Primo igitur quanlum ad subtractionem divinae praesentiae in ascensione Christi dicit: Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam. Homo iste nobilis est Christus, qui nobilis erat secundum carnem, cum esset de genere regio; supra decimo octavo: « Iesu, fili David » etc.; nobilior erat quantum ad superaddHam potestatem, secundura quod Proverbiorum ultimo: « NobiUs in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae», et hoc erit in iudicio; sed nobilissimus est quantum ad originem ipsius ex Patre. Ideo Apocalypsis decimo nono: « Habet in vestimento et ia femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium B. Vere nobiUs, a cuius generatione laudanda, expriraenda et cogitanda deflcit omnis lingua; Isaiae quinquagesimo tertio: « Generationem eius quis enarrabit»? Ideo Angelus ad Virginem, supra primo: « Hic erit magnus et FiUus Altissimi vocabitur, et dabit ilU Dorainus » elc. Hic abiit in regionem longinquam, cum ascendit in caelum et in altissimum caelum, quod maxime eiongatur a terra et locali distantia et qualitativa difierentia. Ideo in huius figuram Proverbiorum septimo: « Non est vir in domo sua, abiit via longissima». Et hoc quidem factum est in ascensione; Psalmus: « PsaUite Deo, qui ascendit super caelos caelorum ad orientem ». £t tunc verificatum est illud Isaiae quinquagesimo quinto: « Sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris ». Et quonjam sic abiit in caelum, quod reversurus est ad iudicium; ideo subdit: Accipere sibi regnum el reverti; abiit sciUcet ad regnum, sed regnans revertetur ad luiicium, secundum illud Actuum primo: «Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum » etc. Veniet autem ut rex cum potestate, secundum iUud Matthaei vigesimo quarto: « Tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum potestate magna», et tunc revertetur de terra longinqua; Isaiae trigesimo: « Ecce, nomen Domini de longinquo, ardens furor eius et gravis ad portandum ».
- (Vers. 13.). Secundo quantum a.d collationem gratiae in missione Spiritus sancti saMii: Vocatis autem decem servis suis, dedit illis decem mnas. Per vocationem servorum inteHigimus vocationem praedicatorum et praelatorum, qui debent vocari, quia ad Hebraeos quinto: « Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tanquara Aaron ». Hi dicuntur servi et a serviendo et a servando: a serviendo, per reverentiam humiUtatis, secundura illud Matthaei vigesimo: « Quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester Vers. 19. — Duo seqq. loci sunt Ps. 67, 33. seq. et Isai. 5o, 9.
servus ». Dicuntur etiam servi a scrvando, per custodiam gregum, quia debent gregem dominicum servare et custodire; tertii Regum vigesimo: « Custodi virum istum, qui si lapsus fuerit, erit anima tna pro anima eius ». Et de his primae Petri quinto: o Seniores, pascite qui in vobis est gregem, non ut dominantes in clero, sed forma factl gregis ex animo». Hi dicuntur esse decem sive propter numeri sufDcientiam, sive propler hoc, quod omne Christi servitium reducitur ad observantiam perfectam decem mandatorum; quorum notitiam littercdem ApostoH habebant ex lege decalogi; sed spirilualem intelligentiam et observantiam perfectam non habebant nisi per gratiam datam. Ideo dicitur dedisse (ecem mnus, id est gratiam suflicientem ad illa praecepta intelligenda, implenda et praedicanda. Unde Beda: « Vocat decem servos, dum eligit discipulos littera decalogi imbutos; dat decem mnas, dum post resurrectionem aperit sensum eis, ut spiritualiler inteliigant Legis dicta ». Et hoc plene factum est, quando per Spirilum sanctum edocti sunt veritatem; unde loannis decimo sexto: « Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos » elc. Dedit aufem decem mnas ad insinuandam intelligentiam perfectam Scripturarum; unde Glossa: « Mna decem drachmas appendit; et omnis Scripturae sermo, quia vitae caelestis perfectionem suggerit, quasi centenarii numeri pondere fulget ». In cuius designalionem Spiritus ille venit post ascensionem decem diebus et descendit super duodecies decem, id est « centum viginti » ad perfectionem ministerii et corporis myslici, secundum illud ad Ephesios quarto: « Qui descendit, ipse est et qui ascendit, ut adimpleret omnia. Et ipse dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam aulem Prophelas, alios vero Evangelistas, alios autem pastores et doctores ad consummationem Sanctorum in opus ministerii ».
Dedit autem eis sapientiam propter uni- B- versalem Ecclesiam instruendam; et ideo addit: Et ait illis; Negotiamini, dum vento; negotiamim, Elymolog. c. 27. n. 32. et I. Differenliar. n. 523: Sei-vi sunt in bello capti, quasi servari; n. 526: Senitus est conditio serviendi. scilicet praedicando et fructificando; primae ad Corinthios duodecimo: « Unicuique dalur manifestatio spiritus ad utilitatem ». Est autem Iriplex negotiatio: indifferens. pessima et optima: indifferens, qua temporaha commutantur in temporalia; Baruch tertio: « Filii Agar, qui exquisiernnt » etc. — Alia vero est mala, qua spirituaha commutantur in temporalia per simoniam; et haec est Deo displicens, de qua loannis secundo: « Dicit ad vendentes coiumbas: Auferte ista hinc et nolile facere domum Patris mei domum negotiationis ». — Alia negotiatio est optima, qua quis spirituaUa dat, ut spiriluaha colligat; et haec est bona et Deo placita, secundum illud Isaiae vigesimo terlio: « Erunt negotiationes eius et merces eius sanctificatae Domino ». Et de hac Proverbiorum ullimo: « Gustavit et vidit, quoniam bona est negotiatio eius »; quia « simile est regnum Caelorum homini negotiatori » etc. Unde Glossa: « Verba Legis mystica interpretatione discussa populis offerre et ab eis fidei confessionem morumque probitatem recipite ». — Qui ergo praedicat propter lucrum temporale malus negotiator est; qui autem propter lucrum animarum spirituahs negotiator est, qualis erat Paulus, qui dicebat secundae ad Corinthios duodecimo: « Non quaero vestra, sed vos ». Si tamen et hic metat carnaha, ut non ponat ibi finem, sed potius e contrario; non recedit a spirituali negotiatione nec ponit Evangelium venale. Hoc enim licet ut fiat non sicut principale intentum, sed sicut ad aliud ordinatum, quia, sicut dicitur primae ad Corinthios nono, « si nos vobis spiritualia seminamus, non raagnum est, s vestra carnalia metamus ».
(Vers. 14.). Tertio quantum ad chdurationem humancte perfidiae in rebellione populi ludaici subiungitur: Cives autem eius oderant eum. Cives isti dicuntur ludaei; unde Glossa: «Cives, id est ludaei, ex quibus est Christus secundum carnem », secundum illud ad Romanos nono: « Quorum esl adoptio filiorum et gloria et testamentum et Reslrictio ergo verlxirum Et erant omnes etc., ad solos Apostolos (cfr. Glossa interlinearis et Card. Hugo in liunc loc.)esl nimis arela. — Sequitur Epli. 4, 10-12.,. Ita etiam Beda; Vulgata ad illos. — Subinde allegalur
legislalio et obsequium et promissa, quorum sunt patres, et ex quibus est Chrislus secundum carnem, qui est super omnia benedictus Deus ». Hi cives oderunt eum, secundum illud loannis decimo quinto - « Ut adimpleatur sermo, qui in Lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gralis », cum potius debuerinteum diligere; et loannis primo: « In propria venit, ct sui cum nou receperunt ». — Et quia ludaei non tantum oderunt Christum praesentem, verum etiam resurgentem et ascendentem; ideo subdit: FA miserunl legationem posl illum, dicentes: Nolumus, hunc regnare super nos. Legationem dicuntur post Christum mittere, quando non solum persecuti sunt eam in se, verum etiam in suo corpore; unde Glossa: « Non solum praesentem usque ad mortem crucis oderant, sed etiam post resurrectionem eius miserunt persecutionem Apostolis et praedicationem caelestis regni spreverunt ». Unde dicitur Actuum octavo: « Facta est persecutio magna in Ecclesia, quae erat lerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones »; et primae ad Thessalonicenses secundo: « Imitatores facti estis omnium Ecclesiarum, quae sunt in ludaea in Christo Iesu, quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a ludaeis, qui et Dominum occiderunt et nos persecuti sunt et omnibus adversantur, prohibentes, nos gentibus loqui, ut salvae fiant, ut impleant peccata sua semper». Unde ipsum negaverunt; loannis decimo nono: « Non habemus regem nisi caesarem ». Nolendo autem Christum regnare super eos, perdiderunt regnum; unde Danielis nono: « Non erit eius populus, qui eum negaturus est »; et nolendo eum regnare, desierunt esse cives, secundum illud Isaiae primo: « Quomodo facta est meretrix civilas fidelis » etc. Ideo autem noluerunt regnare caelestem, quia amabant regnum carnale; loannis lertio: « Lux venit in mundum, et dilexerunt magis tenebras quam lucem ». Et sic verificatum est illud Isaiae primo: « Filios enutrivi et exallavi, ipsi autem spreverunt me ».
- (Vers. 15.). Et factum est, ut rediret elc. bit Evangelista, primo scilicet generaliter respectu omnium; secundo, respectu servorum fidelium, ibi: Venit autem primus dicens; terlio respectu negligentium, ibi: Et tertius venit dicens; quarto respeclu rebellium, ibi: Verumtamen inimicos meos etc.
Statum autem iudicii in generali describit tripUciter, scihcet quantum ad ipsius iudicis apparitioiiem manifestam, iussionem potestativam et inquisitionem districtam.
Primo igitur quantum ad iudicis apparitionem manifestam dicit: Et factum est, ut rediret, accepto regno. Glossa: « Hoc erit, quando ille qui humihs apparuit, in manifestissina claritate iudicaturus adveniet »; Apocalypsis prirao: « Ecce, veniet cum nubiblis, et videbit eum.omnis oculus, et qui eum pupugerunt ». Tunc enim erit manifestus ille adventus eius; unde supra decimo septimo: « Sicut fulgur de caelo in ea quae sub caelo sunt, fulget; ita erit et adventus Filii hominis »; quia, sicut dicitur primae ad Corinthios quarto, « illuminabit abscondita tenebrarum. et manifestabit consilia cordium ». Quod autem dicitur Amos quinto: « Dies Domini tenebrae et non lux, cahgo et non splendor», intelhgitur quantum ad superbos et impios, quos tenebrosus turbo involvet, et tollentur, ne videant Domini claritatem.
- Secundo quantum ad iussionem potestativam subdit: lussit, vocari servos, quibus pecuniam dedit. Haec autem iussio summae potestatis erit, quia etiam mortuos suscitabit; primae ad Thessalonicenspsquarto: « Ipse Dominus in iussu et in voce Archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi ». Haec autem iussio erit et in propria virtute, secundum illud loannis quinto: « Venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei ». Erit etiam per angelicum ministerium; secundae ad Thessaldnicenses primo: « In revelatione Domini nostri Iesu Christv de caelo cum Angehs virtutis eius, in flamma ignis dantis vindictam »; unde Matthaei decimo tertio: « Mittet Filius hominis Angelos suos, et colhgent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem ». Congregant etiam bonos virtute et velocitate naturae; Psalmus: « Benedicite Domino,
omnes Angeli eius, potentes virlute, facientes verbum eius ad audiendam vocem sermonum eius».
Tertio quantum ad inquisitionem districlam subdit: U.t sciret, quantum quisque negotiatus esset; Glossa: « Sciri faciet; tunc omnium opera et cogitationes omnibus palam ostendentur ». Unde Danielis septimo: « ludicium sedit, et libri aperli sunt »; haec autem apertio est ponderalio meritorum et demeritorum secundum comparationem factorum ad rationes faciendorum. Unde Apocalypsis vigesimo: « Vidi mortuos pusillos et magnos, stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt, et alius liber apertns est, qui est liber vitae; et iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris »; quia, secundum quoddicitur secundae ad Corinthios quinto, « omnes nos oportet manifestari ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis sui, prout gessit, sive bonum sive malum ». Unde cuilibet dicetur illud quod dicitur villico supra decimo sexto: « Redde rationem villicalionis tuae ».
Ve7iit autem primus etc. Postquam descripsit iudicii formam respectu omnium, hic consequenter describit eam respectu servorum fidelium. Et dequoniam duplex fuit ordo praedicantium, secundum duplicem parietem Ecclesiae coniunctum per lapidem angularem, quidam scilicet, qui converterunt populum ludaeorum, alii vero, qui converterunt populum gentium: ideo primo describit iudicium remunerativum fidelis servi in eruditione ludaeorum; secundo vero, in conversione gentilium populorum, ibi: Et alter venit dicens etc.
Circa iudicium servorum fidelium in conversione ludaeorum tria introducuntur, scilicet multiplicatio talenti commissi, approbatio superni iudicii et retributio praemii cumulati.
(Vers. 16.). Primo igitur quantum ad mw/- tiplicationem talenti commissi dicit: Venit aulem primus dicens: Domine, mna tua decem mnas acquisivit. Primus autem servus dicitur ille cui primo commissum est praedicationis ofTicium, sicut fuit Petrus, cui commissa est convertenda synagoga ludaeorum; unde Glossa: « Primus servus est ordo doctorum in circumcisionem missus », qui ideo dicitur primus, quia, sicut dicitur Acluum decimo tertio, « vobis primum oportebat evangelizare regnum Dei ». Hic enim servus dicitur unam mnam accepisse propter unitatem gratiae et doctrinae; unde Glossa: « Mnam unam negotiationis accepit, quia unum Deum, unam fidem, unum baptisma iussus est praedicare »; ad Ephesios quarto: « Solliciti, servare unitalem spiritus in vinculo pacis, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus, una fides, unum baptisma». Dicitur etiam decem mnas acquisivisse propter conversionem eorum qui erant sub Lege; unde et Glossa: « Decem mnas acquisivit, dum populum sub Lege constitutum docendo sibimet sociavit »; Actuum quinto: « Magis augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum, ita ut in plateas eiicerent inflrmos, ut, veniente Pelro, obumbrarentur et liberarentur ab inQrmitate ». Hanc ergo plebem acquisitam Domino oflert tanquam meritum. In cuius figuram Genesis vigesimo septimo: « Surge, comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua». — Et nota, quod non dicit:eo acquisivi, sed: mna, ut dicat illud Isaiae vigesimo sexto: « Omnia opera nostra in nobis operatus es, Domine »; et illud primae ad Corinthios decimo quinto: « Non autem ego, sed gratia Dei mecum ».
(Vers. 17.). Secundo quantum ad acceptatio- 7iem superni iudicii subdit: Et ail illi: Euge, serve bone, quia in modico fuisti fidelis. Et nota, quod euge aliquando est irrisorium, secundum illud Psalmi: « Dixerunt: Euge, euge „ viderunt oculi nostri ». Aliquando adulatorium; Psalmus: « Avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge »; et iterum: « Ferant confestim confusionem suam qui dicunt mihi: Euge, euge»; quia adulatio
dicare (ita etiam Beda) Glossa missus esl praedicare. — Sequitur Epli. 4, 3-5.
sicut hic et Matlhaei vigesimo quinlo: « Euge, serve bone et fidelis, super multa te constituam ». Hic autem servus dicitur bonus in obsequio faciendo et fidelis in commisso servando et dispensando; primae ad Corinthios quarto: « Hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur »; et Proverbiorum vigesimo: « Multi homines misericordes vocantur, virum autem fidelem quis inveniet »? Ideo autem fidelis dicitur simpliciter, quia fidelitalem circa parva servavil. Nam supra decimo sexto: « Qui fidelis est in minimo et in maiori fidefis est». « Modicum autem, sicut dicit Glossa, est quidquid in praesenti percipimus donorum ad comparationem futurorum. Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus y>, sicut dicitur primae ad Corinthios decimo tertio. In his autem est fidehs qui ea fideliter communicat, « non quaerens quae sua sunt, sed quae Iesu Christi». Bernardus: « Fidefis re vera servus Domini es, si de multa gloria Domini tui, etsi non exeunte ex te, tamen per te transeunte, nihil manibus tuis adhaerere contigerit». Talis servus fuit Paulus, qui dicebat secundae ad Corinthios secundo: « Non sum sicut plurimi adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loqrjmur ».
Tertio quantum ad retributionem praemii cumulati subiungit: Eris potestatem habens super decem civitates. Nota, quod decem civitates istae intelliguntur esse animae beatificatae, sicut per decem mnas acquisitas animae ad Christum conversae; quas vocat mnas in slatu viae propter vertibilitatem, sed in statu patriae civitates propter immutabilitatem gloriae. Et de hoc Glossa: « Decem civitates sunt aninfiae per verba Legis ad gratiam EvangeUi pervenientes, quibus tunc glorificandus praeponitur qui eis pecuniam verbi digne Deo commendaverit. Unde primae ad Thessalonicenses secundo: Quae est spes nostra, aut gaudium, aut coronu gloriae? Nonne vos uute Dominum lesum » etc. Dicuntur autem eis praeponi propter quandam excellentiam gloriosam, non per imperium potestativum, quia, primae ad Corinthios decimo quinto, « cum evacuaverit omnem principatum et potestalem et virlutem » elc.; quod dicitur quantum ad imperium dominationis, non quantum ad gradum excellentiae et dignitalis, quia magna erit dignitas de multorum conversione; ideo dicitur primae ad Timotheum tertio: « Qui bene ministrant gradum bonum sibi acquirunt »; et iterum quiato: « Qui bene praesunt presby teri duplici honore digni habeantur », quia et ratione sui et ratione populi acquisiti. Unde et Daniehs duodecimo: « Qui ad iustitiam erudiunt multos erunt quasi stellae » etc. Et propterea Ecclesiastae septimo: « Sapientia confortavit sapientem super decem principes civilatis ». Licet igitur ludaeorum populi pro maxima sui parte fuerint obdurati, non frustra tamen eis praedicaverunt Apostoli. Unde ad Romanos undecimo: « Nunquid Deus repulit plebem suam? Absit; nam et ego Israelita sum ex semine Abraham. Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit»; et post: « Sic ergo et in hoc tempore rehquiae secundum electionem per gratiam salvae factae sunt », quae quidem sunt in gloriam praedicantium, secundum illud Isaiae quadragesimo nono: « His omnibus velut ornamento vestieris».
(Vers. 18.). Et aller venit dicens etc. Post- Indaeorum, hic secundo exprimit circa ordinem praedicantium, qui fideles fuerunt in conversione gentilium populorum. Circa quem ordinem duo introducuntur, scilicet fidelitas ministerii et sublimitas praemii. cit quinque mnas; Glossa: « Mna una quirique facit, quia gentes quinque sensibus antea mancipatas ad gratiam fidei evangelicae convertit ». In cuius figu'- ram dictum est illi mulieri Samaritanae, quae figuram gentium gerebat: « Quinque viros habuisti », loannis quarto. Sed quando isti quinque sensus convertuntur ad Dei obsequium, tunc mna gratiae dicitur quintuplicari, secundum illud Isaiae decimo nono: « In die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti loquentes lingua Chananaea et iurantes Dominum exercituum. In die illa erit altare exercituum in medio terrae Aegypti et tftulus Domini iuxta terminum eius ». Dicuntur ergo animae de gentibus conversae quinque, non propter hoc, quod pauciores sint illis quae de ludaeis conversae sunt, sed quia illae agebantur. secundum legem decalogi, istae vero secundum leges sensuum et carnalium
voluptatum. Propter quod et ludaei dicuntur vocati de prope, gentiles vero de longe; ad Ephesios secundo: « Evangelizavil pacem his qui prope, et pacem his qui longe ».
(Vers. 19.). Secundo quantum ad praemii sublimilatem subdit: Ei huic ait: Et lu esto super qninqng civitates, id est, gloriam habeas de universitate fidelium conversorura. Unde Glossa: « Respectu earum animarum, quas imbuisti fide et conversatione, magnus et sublimis esto, et non tantum de tuis, sed et de auditorum profectibus honoreris ». De his gentibus Paulus, nobilissimus praedicator, licet minimum se diceret et sentiret Apostolorum, maximam multitudinem adduxit ad ovile dominicum, cum, secundum illud Isaiae se.Kagesimo, « minimus erit in mille, et erit parvulus in gentem forlissiniam ». Unde et ipse dicebat ad Galatas secundo: « Qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes ».
Et notandum, quod licet decem servos dixerit vocatos propter universitatem praedicatorum, non resumit nisi de tribus, duobus scilicet bonis et uno malo, ad insinuandum, quod omnis praedicatio bonorum est bipartita secundum duplicem populum et duplicem parietem, ratione cuius etiam duplex sacerdotium fuit et duplex testamentum; el dupkx dicitur esse ordo praedicantium bonorum secundum duplicem differentiam ovium pascendarunr. In cuius figuram Genesis trigesimo secundo: « In baculo meo transivi lordanem istum, et nunc cum duabus turmis regredior »; et loannis decimo: « Alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili »; et ad Ephesios securido: « Ut duos condat in semetipsum et iu unum novum hominem, faciens pacem ». In cuius etiam designationem duos principes Apostolorum tanquam duos praedicatores praecipuos et duces praedicantium Dominus praemisit, Petrum scilicet et Paulum, dans Petro praecipuam potestatem faciendi miracula, Paulo vero profundissimam sapientiam ad intelligenda mysteria; quia, sicut dicitur primae ad Corinthios primo, « ludaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt ». — Quicumque igitur boni praedicatores sunt, imitatores sunt horum duorum et adducunt ad praesepe dominicum vel bovera, vel asinum id est decem mnas, vel quinque, secundum horum differeritiam populorum. — El ex hoc apparet differentia inter parabolam, quam proponit Matthaeus de talentis, et quam hic ponit Lucas; quia ista differenliara respicit praedicatorura respectu audientium, illa vero respectu propriorum meritorum. Ideo hic dicitur, quod tantundera omnibus dedit; ibi vero, quod uni plus, alii minus. Unde et ilia in lerusalem proposita fuit, haec autem in via; in utraque tamen fidelium praedicatorum studiosa sedulitas approbatur, et negligentia reprobatur; in hac specialiter ludaeorum rebellium perfidia condemnatur, cum in fine parabolae subditur de interfectione inimicorura, hoc est rebellium ludaeorum.
(Vers. 20.). Et tertius venit dicens etc. T.,........ Postquam descripsit ludicu formam respectu oranium et respeclu fideliura, hic describit eam m/)ec<w «egligentium, qui omnes in persona istius servi tertii designantur. Circa hoc autem introducuntur quatuor ab Evangelista, scilicet servi pigri absconsio, nequam excusatio et recta redargutio et condemnatio iusta.
Primo igitur quantum ad ipsius servi absconsionem pigram subdit: Et tertius venit dicens: Domine, ecce, mna tua, quam habui repositam in sudario; Glossa: « Tertius servus sunt illi qui post collectos ludaeos et gentes negligenter utuntur commisso praedicationis ofiicio ». De quibus dicitur leremiae quadragesirao octavo: « Maledictus qui facit opus Dei negligenter et qui prohibet gladium suum a sanguine». Tunc negligenter fit, quando donum sapientiae absconditur et occullatur; ideo dicit, repositam esse in sudario; de quo Beda: « In sudario pecuniam reponit qui, ad praedicandum idoneus, oQicium praedicandi vel suscipere renuit, vel susceptum non bene gerit; sed percepta dona sub otio torporis abscondit dicens: Suflicit raihi, ut de me rationem reddam. Cur aliis praedicem, vel de aliis cogar reddere rationeni »? Talis est nierito maledicendus, quia, Proverbiorum undecimo, « qui,» Cfr. c. 18, 31. et 19, II. 28.
abscondit frumenla maledicelur in populis». Pravus enim pastor est, qui cibum habens, permittit, oves fame mori. Propter quod Ecclesiastici vigesimo nono: « Perde pecuniam propter fratrem et amicum, et ne abscondas illam sub lapide in perditionem ». Et si hoc de pecunia dicitur, multo fortius de scientia; unde Ecclesiastici quadragesimo primo: « Sapientia absconsa et thesaurus invisus, quae utilitas » in utrisque? Unde Ezechielis tertio: « Si me dicente ad impium » etc.; ibi Glossa: « Magnum discrimen est Dei celare sermones ».
Sed hoc intelligitur non de occultatione, quae venit ex prudentia — nam Ecclesiastae tertio dicitur: « Tempus tacendi et tempus loquendi »; el in Psalmo: « In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi »; propter quod dicitur Proverbiorum decimo: « Sapientes abscondunt scientiam »; et Ecclesiastici vigesimo: « Est tacens, qui invenitur sapiens, et est odibilis, qui procax est ad loquensed intelligitur de absconsione ex timore, ei (Jucn » vel adulatione, e avaritia, d negligentia; ideo signanter dicit: reposita esl in sudario. In sudario enim involvuntur mortui; et tunc mna reposita est in sudario, quando affectio mortua ad proximum abscondit loquelam et doctrinam propter malam vitam, sicut illi, de quibus ad Romanos primo: « Qui veritatem Dei in iniustitiam detinent »; vel propter cordis desidiam, quia non habet caritatem fraternam; propter quod Ecclesiastici trigesimo: « Bona abscondita in ore clauso quasi appositiones epuiarum circumpositae sepulcro ». Et propterea in huius figuram manna absconditum computruit, Exodi decimo sexto. Et mna in sudario non multiplicatur, et frumentum in horreo non excrescit, sed a lineis manducatur, solum autem fructiflcat, quando seminatur; sic et verbum Dei, quod pretio et semini comparatur; et ideo Proverbiorum decimo quinto: « Labia sapientium disseminabunt scienliam, cor stultorum dissimile erit ».
(Vers. 21.). Secundo quantum ad excusationem nequam subdit: Timui enim te,quiahomo morem; Proverbiorum vigesimo secundo: « Dicit piger: Leo est in via, leaena in itineribus, et in medio platearum occidendus sum». Unde et taHbus competit illud Psalmi: « Trepidaverunt timore, non erat timor ». — Excusat nequiter, quia culpam;. „..... suae negligentiae imponit austeritati Domini ludicantis, cum e contrario ipse dicat Matthaei undecimo: « Discite a me, quia milis sum et humilis corde »; et ad Romanos secundo: « An ignoras, quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit »? — Ex- Et cusat eliam insipienter, quia, cum deberet loqui pro se, loquitur contrase, cum subdit: Tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti; Glossa: « Metit Dominus, ubi non seminavit, id est, eos reos impietatistenet, quibus verbum Legis, vel Evangelii non ministravit ». In quo allegat severitatem divini iudicii, quia Dominus punit etiam ignorantes; et ideo timere debet, quod multo fortius puniet negligentes; unde Ecclesiastici secundo: « Qui timent Dominum inquirent quae beneplacita sunt ei». Punit autem Dominus illos etiam, quibus Legem non dedit, a quibus requirit iustitiam, quia, etsi non habent legem scriptam, habent tamen legem naturae interius impressam; propter quod dicitur ad Romanos secundo: « Qui sine Lege peccaverunt sine Lege peribunt». Unde et ibidem: « Cum enim gentes, quae Legem non habent, naturaliter ea quae Legis sunt, faciunt, eiusmodi Legem uon habentes, ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus Legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum», « cum iudicabit Deus occulta hominum per lesum Christum ».
3o. (Vers. 22.). Tertio quantum ad servi redargutionem rectam subditur: Dicit ei: De ore tuo te iudicb, serve neqaam. Servum nequam vocat, quia piger erat in negligendo, quia superbus fuit se iustificando et nequam dominum accusando. Glossa: « Nequam, quia piger ad exercehdum offlcium, superbus, ad accusandum divinum iudicium». Et ideo ex suo ore, dum se credit iustificare, polius accusat, secundum illud lob nono: « Si iustificare rge voluero, os raeum condemnabit me; si innocentem Quia homo austerus es, quonium ardua est via, quae ducit ad vitam [Matth. 7, 14.], et quia quanto gradus altior, lanlo casus gravior. Idcm dicit Glossa ordinaria in Matth. 23, 24.
° Scilicet ordinaria (ex llcda).
ostendero, pravum me comprobabit »; quia.utdicil Augustinus, « bene loqui et male vivere nihil aliud est, quam se sua lingua damnare ». — Hic igitur negligens, dum iudicium et severitatem Dei ostendit se scire, loquitur contra se; unde et subdit: Sciehas, quod ego homo austerus sum, iollens quod non posui, et metem quod non seminavi, per severitatem vindictae, secundum illud Psalmi: « Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo».
(Vers. 23.). Et quare non dedisti pecuniam meam ad nensam? per seduiitatem vigilantiae, per quam pecuniam evangelicae praedicationis debuit multipHcare evangelizando, ne propter negligentiam divinam incurreret iram. Unde Glossa: « Si me durum et crudelem noveras, quare ista cogitatio non incussit tibi timorem, ut scires, me mea diligentius quacsiturum »? — Et nota, quod vocat mnam pecuniam suani, quia scientia et gratia et doctrina Dei potius est quam nostra; et ideo Ezechielis secundo: « Loqueris verba mea ad eos »; Glossa: « Non tua »; unde et Matlhaei decimo: « Non enim vosestis,qui loquimini » etc. — Sed haec est pecunia nobis concessa ad fructificandum, et ideo addit: Et ego veniens cum usiwis utique exegissem illam, scihcet per aequitatem iustitiae, per quam exigit usuras multiplicis fructificationis. Unde Glossa: « Qui verbi pecuniam a doctore emit credendo, necesse est, ut eam cum usuris solvat operando ». Qui ergo neglexit alios docere, quos potuit, illorum negligentiae sibi imputabuntur. Unde Chrysostomus ®:,« Qui seminandi causa semen accepit et lempore seminationis non seminat damnum facit domino, etsi semen custodiat, tantum, quantum poterat lucrum facere, si opportuno tempore seminasset». Unde et Dominus, veniens ad iudicium, non requirit solum donum, quod dedit, verum etiam fructum, quem ex dono exspectavit. Ideo dicit Matthaei tertio: « Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur». Unde et de ficulnea supra decimo tertio: « Ecce anni tres simt, ex quo venio quaerens fructum in ea et non invenio. Succide ergo eam, ut quid «tiam terram occupat»? Quaerit igitur et de arJaoribus fructum et de pecunia spirituali usuras; unde Gregorius dicit, quod « cum augentur dona, rationes etiam crescunt donorum ».
(Vers. 24.). Quarto quantum ad ipsius servi condemnationem iuslam subiungitur: El astanlihus dixit: Auferte ah illo mnam et date illi qui /labet decem mnas. Astantes vocat illos qui assistunt ei in iudicio, sive Angelos sive Sanctos alios, quorum iudicioet approbatione praemium correspondens dono inutiliter habito auferetur,et dabitur gloria et gaudium dispensatori fideli, secundum illud Apocalypsis tertio: « Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam ». Hoc etiam iudicium Dominus exercet in praesenti, auferendo dona etiam concessa propter negligentium desidiam et abusionem. Unde Glossa: « CoHatam gratiam amiltit qui eam communicando aliis praedicare neglexerit; augetur vero ilii qui in ea laboravit, sicut regium chrisma, quod superbiendo Saul amisit, David obediendo promeruit. Spiritus enim Domini, qui a Saule recessit, directus est a die illa et deinceps in David », primi Regum decimo sexto. Unde el dicitur Matthaei vigesimo primo: « Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius ». — Magis autem datur ei qui habet decem mnas, propter mysterium, quia ille designat ordinem eorum qui ludaico populo praedicaverunt, qui etiam finaliter ad Christum convertendus est. Unde Glossa: « Cum omnis Israel salvus erit, tunc omnis plenitudo spiritualis gratiae, quam modo torpenter exercemus, docloribus illius temporis abundanter conferelur ». Unde ad Romanos nono: « Isaias clamat pro Israel: Si fuerit numerus filiorum Israel velut arena maris, reliquiae salvae flenl ».
(Vers. 23.). Et quia hoc videlur irrationabile et incredibile, quod det abundanti; ideo subditur: Et dixerunt ei: Domine, liabet decem mnas, quasi dicant: non videtur esse recta sententia.
(YeTS. 26.). Ideo pro omnibus generaliter sententiat, subdens: Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et ahundabit; Glossa: « Utenti eo quod habet». — Ab eo autem, qui non habet.
scilicet rectum usum, el quod habet, scilicet divinum (lonum, auferelur ab eo, per divinum iudicium. Quod expressius dicitur in Matthaei vigesimo quinto »: « Quod habere videtur auferetur ab eo». Unde tunc verificabitur illud Proverbiorum undecimo: « Alii dividunt propria et ditiores fiunt, alii rapiunt aliena et semper in egestate sunt». Et ideo generaliter omni habenti, habenti scilicet desiderium audiendi, dabitur sensus intelligendi; Ecclesiastici sexto: « Si dilexeris audire, sapiens eris». Habenti volunlatem operandi dabitur facultas perficiendi; ad Philippenses secundo: «Deus est, qui operatur in vobis velle et perficere». Habenti opera dabitur intelhgentia; Psalmus: « A mandatis tuis intellexi ». « Super senes intefiexi » etc. Habenti iustitiam dabitur sapientia; Ecclesiastici primo: «Fili, concupiscens sapientiam, conserva iustitiam». Habenti raimm dabitur gloria; Psalmus: « Gratiam et gloriam dabit Dominus». Habenti arrham dabitur hereditas aeterna; ad Ephesios primo: « In quo et credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus hereditalis nostrae » etc. Habenti cumulum meritorum dabitur cumulus praemiorum, quia, secundae ad Corinthios nono « qui parce seminat parce et metet, et qui seminat in benediclionibus de benedictionibus et raetet»; supra sexto: «Date, et dabitur vobis. Mensuram bonam » etc.
Verumtamen inimicos meos etc. Post forte- mam iudicii respectu omnium et fideUum et negligentmm hic submngitur poena respectu rebellium. Unde ex hac parabola possunt quinque differenliae hominum ehci, quarum duae bonae et Ires malae. Nam boni sunt fideliter docentes, honi fideliter eorum doctrinae adhaerenles. Mali vero sunt negligentes et ignorantes et mahgnantes. Omnes enim boni aut sunt subditi, aut praelati Mali vero aut ex infirmitate, aut ex ignorantia, aut mafitia universaHter peccant. Unde Glossa dicit: « His quinque personis omne genus hominum in futuro iudicio discutiendum significat». In hac igitur parabola circa iudicium rebellium duo insinuantur, scihcet rebellium poena et rebellium persona.
(Vers. 27.). Primo igitur quantum ad rebelUum poenam dicit: Verumtamen inimicos meos, suam arrogautiam, secundum illud Psalmi: ei datur, qiii dcccrn habebat, signiflcatur, et illum posse amltlcre niunus Dei, qui habens non liabet, id cst non utitur; et in eo augeri, qui habens liabet, hoc cst bene ulitur. « Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper ». ille enim maxime inimicatur Deo, qui contra eum erigit cervicem suam per superbiam, secundum illud lob decimo quinto: « Cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est ». Talis est qui quaerit gloriam in hoc mundo; lacobi quarto: « Nescitis, quia amicitia huius mundi inimica est Dei? Quicumque ergo » etc; et primae loannis secundo: « Qui diligit mundum non est caritas Dei in eo » etc. — Illos qui noluerunt, me regnare super se, per inobedientiam; leremiae secundo: « A saeculo confregisti iugum meum, rupisti vincula mea et dixisti: Non serviam ». Et haec oritur ex arrogantia; lob vigesirao secundo: « Qui dicebant Deo: Recede a nobis et quasi nihil posset Omnipotens, aestjmabant eum ». — Adducile huc et interftcite ante me, per severam vindictam, qua interficientur per gladium divinae sententiae et deiicientur in mortem damnationis aeternae; Psalmus: «Gladii ancipites in raanibus eorum ad faciendam vindictara in nationibus ». Unde Apocalypsis primo: « Ex ore eius gladius ex utraque parte acutus exibat». Et hoc comminatur Deuteronomii trigesimo secundo: « Si acuero ut fulgur gladiura meum, et arripuerit iudicium manus mea, reddara ultionem hostibus meis ». Et de hoc in figura EzechieHs nono: « Transite per medium civitatis et interficite ».
(Vers. 28.). Secundo quantura ad rehellium personam insinuandam subdit: Et his dictis, cedebat ascendens lerosolymam, quasi ex ipso facto ostendat, se dicere praedicta propter lerosolymitas, qui erant eum negaturi non esse suum regem. Propter quara etiara causam statim consequenter agitur, quomodo ut rex venit in lerusalem, sedens super asinam. Sed post illam magnam gloriara sustinere debebat contumeliam. Et quia ad illam non ibat compulsus, sed voluntarius, ideo signanter dicitur, quod praecedebat, ut aniraaret ceteros ad tolerantiam passionura, secundura illud priraae Petri secundo: « Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exeraplura, ut sequamini vestigia eius »; et ad Hebraeos duodecimo: « Curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummalorem lesum » etc. Ideo etiam praecedebat, ut formam daret praelatis praecedendi oves, contra ferocitatera
lupinam; loannis decimo: « Bonus pastor, cum proprias oves emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur, quia noverunt vocem. eius ». In huius flgurara dicitur de luda primi Machabaeorum quinto, quod, « cum videret populum trepidantem ad transfretandum torrentem, transfretavit primus ». Huius nobilis imitator fuit Paulus, qui, Ucet sciret, quod jnulta a ludaeis deberet pati in lerusalem, secure ascendit ad subditorum salutem; Actuum vigesimo: a Spirilus sanctus per omnes civitates protestatur mihi, quod vincula et tribulationes lerosolymis me manent. Sed non facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum et ministerium verbi, quod accepi ». Sic et Christus faciebat; unde licet ad tempus, ludaeam decHnasset, quia nondum venerat hora eius; nunc ibat tradere animam suam propter nos in manus inimicorum, secundum illud leremiae duodecimo: « Dedi dilectam animam meam m manus inimicorum eius ». Ideo igitur ascendebat lerusalem, « quia », sicut supra decimo tertio dictum est, « non capit, Prophetam perire extra lerusalem ». — Quare autem hoc? Ratio supra reddita est, quia hoc exigit excellentia pontificalis, magistrahs et regiae dignitatis. Unde Glossa: «Finita parabola, vadit lerosolymam, utostendat, de eiusdem maxime civitatis eventu parabolam fuisse praemissam ». Incfedulitas ludaeorum confutatur tum per facta tum per verba et documenta.
43 Et factum est, cum appropinquasset Lesus etc. Postquam confutavit ludaeorum dolositatem, impietatem et curiositatem, hic sequilur quarta pars principahs, in qua confutat incredulilatem, quae in cordibus ludaeorum fuit causa et radix omnium praedictorum. Dividitur autem haec pars in duas, in quarum prima confutat incredulitatem ludaeorum per facta; in secunda vero, per verbok et documenta, infra vigesimo: Et factum est in una dierum etc. Primo per facta confatat horum incredalit&t«m ostende&do, se hftbeTe qa&taor dosa in Lege pTomisBa.
Confutat ergo incredulilatem ludaeorum per facta, per quae ostendit se Christum Dominum in Lege promissum primo quoad poteslatem regalem; secnndo, quoad pietatem pontificalem, ibi: Et vt appropinquavit, videns civitatem elc; terlio quoad aequitatem iudicialem, ibi: Et ingressus in templum etc.; quarto quoad auctoritatem magistralem, ibi: Ei erat docens quotidie in templo etc. Potestatem legalem piomissam se haleie, ostendit pei tria.
Potestatem aulem regalem ostendit se Christus habere tripliciter: primo per excellentiam in iniperando; secundo, per discipulorum obedientiam in obsequendo, ibi: Abierunt autem qui missi fuerant; tertio, per populorum reverentiam in laudando, ibi: Exeunte autem illo etc.
Excellentia igitur regiae potestatis in Christo potestativum. Tale namque imperium decet regem clementissimum, apientissimum et potentissimuni. Ostenditur autem imperium eius pium secundum mysterium gratiae et providum secundum spiritum prophetiae et poteslativum per culmen auctoritatis praecelsae.
- (Vers. 29.). Primo igitur quantum ad im-,- perium pium per mystenum gratiae dicitur: Et factum esl, cum appropinquasset Lesus ad''- Bet/iphage et Bethaniam, ad montem qui vocalur Oliveti; quod etsi verum fuerit ad litle7'am, hoc aliud tamen praeteudebat per figuram et myslicam intelligentiam. Unde Ambrosius: « Venit ad montem olivarum, ut novellas olivas in sublimi virtute plantaret». Et nota, quod tra, dmt, scWkeX Bethphage, quae est in monte Oliveti et viculus sacerdotum, ut dicit Hieronymus, et interpretatur domus buccae, per quam confessio et poenitentia significantur; Bethania, domus obedientiae; et mons Oliveti propter quo pro Exeunle (ila etiam B. Albert. et S. Tliom., Cal. aurea in Luc. -19. n. 3.) Vat. et Vulgala Eunle; cfr. inlra n. 53. et 34.
«nctionem olei, qaae insinuat enminentiam unctionis et sapiemiae. Et per haec tria Dominus appropinquat nobis, id est, facit appropinquare sibi, scilicet per poenitentiam; supra decimo quinto: « Erant appropinquantes ad lesum publicani » etc.; per obedientiam; Ecclesiastici ultimo: « Appropinquate ad me indocti et congregamini in domum disciplinae ». Haec est domus obedientiae seu religionis; per sapientiam; Deuteronomii trigesimo tertio: « Qui appropinquant pedibus eius accipient de doctrina eius ». — Pedes autem Domini venientis, ascendentis et iudicantis steterunt super montem Olivarum, quia qui vult vias eius videre, quae sunt misericordia et veritas indiget unctione, per quam in eminentiam sapientiae elevetur, ut per contemplationem conscendat in caelum per tres praedictos gradus. Primus gj.jyg ggj incipientium, secundus proficientium, tertius perfectorum; et ad hoc omnis Christi operatio et evangelica praedicatio ordinatur, sciHcet ut sic tripliciter Christo appropinquemus.
(Vers. 29. 30.). Et ideo subdit: MisH duos discipulos suos, dicens: Ite in castellum, quod contra vos cst. Pcr duos discipulos missos intelligitur universitas discipulorum missorum ad convertendum mundum et maxime populum gentium. Unde Chrysostomus dicit, quod isti duo discipuli fuerunt Petrus et Philippus, qui duo primo praedicaverunt gentibus: Philippus in Samaria, Actuum octavo; et Petrus in Caesarea, Acluum decimo. Ideo autem sunt duo, ad commendandum nexum caritatis, seu propter duplicem ordinem praedicantium, secundum dualitatem populorum convertendorum. Unde Glossa: « Duos mittit propter scienliam veritalis et munditiam operis, vel geminae dilectionis sacramentum toto orbe praedicandum, vel propter duos ordines praedicatorum, unum in circumcisione et alterum in gentibus ». In cuius etiam designationem dJcitur supra > Vers. I. — Duo seqq. Ipci siirU bx;cli. 51, 31. el Deul. 33, 3. — Siiperius post et mons Oliveti Vat. prosequilur pcDpler mirtionem olei insinml unclionem el eminentiam sapientiae etc. decimo: « Misit eos binos ante faciem suam »; unde et Ecclesiastae quarto: d Melius est, duos esse simul quam unum ». — Per castellum illud, quod est contra Christi discipulos, intelligitar mundus, de qno loannis decimo quinto: « Si mundus vos odit, scitote, quia me priorem vobis odio habuit »; et tamen in hunc misit discipulos ad praedicandum. Unde Glossa: « Mittit discipulos ad praedicandum in castellum, quod est contra eos, ut per eos totius contra se positi orbis munitiones penetret ». In hoc igitur praesignatur discipulorum missio ad convertendum mundum, quae facta est post passionem et resurrectionem, secundum illud Marci ultimo: « Dixit eis: Euntes in mundum universum, praedicate Evangeliam omni creaturae ». — Hoc igitur fuit imperium pium, et hoc designat appropinquatio ad montem Oliveti, de quo Christus ascendit in caelum.
Secundo quoad mandatum providum per spiritum propheliae subdit: In quod introeuntes, invenietis pullum asinae alligatum, quod quidem dicere non poterat certitudinaliter, nisi quia habebat praescientiam futurorum; verumtamen et hoc ipsum sine mysterjo esse non potest, quod Rex caeli et terrae quaerit pullum et non quemcumque, sed indomitum. — Unde subdit: In quo nemo unquam hominum sedit; nec qualitercumque, sed cUligatum; propter quod addit: Solvite illum et adducite mihi. Ex quo manifeste apparet, quod hoc sine mysterio esse non potest. Propter quod intelligendum, quod sicut per asinam intelligitur synagoga, ita QV pidlum gentiiitas designatur. Unde Glossa: « Tres Evangelistae, qui Graece scripserunt, pullum tantum commemorant; Matthaeus, qui Hebraice Bcripsit, et asinam solutam et adductan;i refert, ut Hebraicae quoque gentis, si poenituerit, non desperandam monstret esse salutem ». Unde Matthaei vigesimo primo: « Invenietis asinam alligatam et pullum cum
ea ». Dicitur autem populus gentilis puUus asinims propter stoliditatem ignorantiae; lob undecimo: « Vir vanus in superbiam erigitur et tanquam pnlluni onagri liberiun se natum putat »; sed alligatus dicitur funibus peccatorum, secundum illud Proverbiorum qumfo: « Funibus peccatorum quisque constringitur ». Et his funibus non tantum populus gentium ligatus erat, verum etiam synagoga; unde supra decimo tertio: « Hanc autem filiam Abrahae, <]uam alligavit satanas, ecce, iam decem et octo annis, nonne oportuit solvi arvinculo »? Et dicitur etiam esse indomitus, quia carebat omni regimine discipinae Dei. Unde Glossa: « Introeuntes in mundum, praedicatores invenerunt popuhim nationum perfidiae incuhs irretitum, hberum et lascivum, cui nemo unquam hominum insederat, id est, nullus rationahs doctor frenum correclionis imposuit ». De hoc ergo mandat discipuhs, ut solvant, secundum illud Matthaei decimo octavo: « Amen dico vobis: Quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo ». Hoc autem non est virtute humana, sed divina; propter quod lob trigesimo nono: « Quis dimisit onagrum hbe;"um, et vincula eius quis solvit»? Et tunc qui solvitur ad lesum adducitur; Isaiae sexagesimo: a Aperientur portae tuae iugiter, ut afferatur ad te fortitudo gentium, et reges earum adducantur ».
(Vers. 31.). Tertio quoad mandatum potestativum pcv culmen auctoritatis praecelsae subditur: Et si quis vos interrogaveril: Quare solvitis? scilicet contreetantes rem ahenam; sic icetis ei: Quia Dominus operam eius desiderat, ut eo utatur tanquam re propria. Hic ad litteram ostendit, quod Christus dominus eratomnium, quia, qua ratione dominus erat asini, et universorum. Et ut dominum se significet omnium, generaliter se ipsum vocat dominum. Unde ipse dicit de se loannis decimo tertio: « Vos vocatis me magister et domine, ct bene dicitis; sum etenim ». Nam « ipse est, qui habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium ». Unde et sibi dicitur illud Esther decimo tertio: « Domine Deus omnipotens, in ditione tua cuncla sunt posita, et gis traxerat, synagoga intcUigatur; -pnlliis asinae lasciviis ot libcPr gentium populus. non est qui tuae resistere possit voluntati ». « Dominus universorum lu es ». — Secundum mysterium autem haec debet esse responsio praedicantium et absolventium, qni non faciunt hoc adaliud, nisi ut ad Christum trahant tanquam ad verum Dominum, qui habet desiderium animarum. Nam ipse dicit Proverbiorum octavo: « Deliciae meae esse cum fihis hominum ». Ipse enim desiderat principari cordi, quia ipse solus est Dominus. Unde etsi diabolus ligare permittatur per peccata, non tamen vindicat sibi super rationalem spiritum dominium verum. Et hoc est quod dicit Ambrosius: « Dominatum inquit, sibi vipdicare non poterat, quem dominum fecerat, non natura, sed culpa. Et ideo cura dominus dicitur, unus agnoscitur. Nam etsi multi dii et multi domini, generaliter tamen unus Deus et unus Dominuso; unde primae ad Corinlhios octavo: « Nam etsi sunt qui dicantur dii siye in caelo, sive in terra; siquidem sunt dii multi et domini mulli; nobis tamen unus est Deus et unus Dominus Lesus ». Hic Dominus nuUo indiget, secundum illud Psalmi: « Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges »; et tamen desiderat operam nostrae salutis; primae ad Timotheum secundo: « Vult, omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire ». « Haec enim est voluntas Dei, sanctificatio vestra ».
(Vers. 32.). Abierunt autem qui missi fuerant etc. Postquam manifestavit regiam potestatem jn Christo per excellentiam in imperando, hic secundo manifestat eam per discipulorum obedientiam in obsequendo. Circa quod exphcandum ostenditur in discipulis perfectio obedientiae in cundo, exsequendo et i-edeundo.
Primo igitur quantum ad obedientiam discipulorum per praeceptum euntium dmtuT: Abierunt autem qui missi fuerant, et invenerunt, sicut dixit illis, stantem. pullum. In quo apparet, quod qui ChristQ obtemperat, decipi non potest, quia ipse sic praecipit praesentia, quod praescit futura. Unde ad Hebraeos quarto: « Omnia nuda et aperta sunt ocuhs eius, ad quem nobis sermo ». — Secundum mysterium autem significationis discipuli invenerunt
puUum slantem, quia invenerunt gentiiem populum oliosum, secundum illud Matthaei vigesimo: « Vidit alios stanles in foro otiosos et ait illis » etc. — Statum autem et modum standi expressius dicit Marcus, undecimo, ubi dicitur, quod « abeuntes invenerunt puilum ligatum ante ianuam foris in bivio». Nam gentes, antequam ad Christura venirent, foris erant; unde primae ad Corinthios quinto: « Quid enim mihi de his qui foris sunt, iudicare »? « Nam de his qui foris sunt, Deus iudicabit ». Unde Glossa: « Marcus ait: Ante ianuam ligatum, quia, extra Christum quicumque est, foris in via est; qui est in Christo foris non est ». Ideo loannis decimo quinto: « Si quis in me non manserit, miltetur foras et arescct ». Ideo autem dicitur esse in bivio, quia non sequebalur ahquam certam viam; unde Glossa: « In bivio ligatus stabat qui non unam fidei vitaeque viam tenebat, sed pluribus erroribus deserviebat »; ideo ad Ephesios quarto®: « Testificor coram Deo, ut iam non ambuletis, sicut gentes ambulant in vanilate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, abalienati a via Dei per ignorantiam, quae est in illis ». In hoc ergo invenerunt discipuli populum gentium, qui per diversas sectas et vias idoiolatrabant, secundum ilhid leremiae tertio: « In viis sedebas, quasi latro exspectans eos, et poUuisti terram in fornicationibus tuis ». Ideo recte designatur per Thamar, de qua dicitur Genesis trigesimo octavo: « Mutato habitu, sedit in bivio »; lacobi primo: « Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis ».
49, (Vers. 33.). Secundo quantum ad obedientiam (liscipulorum praeceptum exsequentium subditur: Solventihus autem illis pullum, dixerunt domini eius ad illos: Quid solvitis pullum? per contrectationem rei alienae; qu Akmiar plures domini, quia secnndijm veritatem historiae tam asina quam pullus dicitur fuisse totius iUius castelli, quo utebantur pauperes ad afferendum aquam.
- (Vers. 34.). A t illi dixerunt: Quia Dominus eum necessarium habet, per dominium rei propriae. Unde ex hoc apparet virtus divini praecepti, quia nec ampUus quaesierunt nec restiterunt. Unde Chrysostomus: « Virtus Christi praeparavit eorum cor ad dandum ignotis ». Ex hoc eUam apparet, virtus obedientiae quantae sit efficaciae, quia ei qui obedit, nuuus dominus valet contradicere; unde et Proverbiorum vigesimo primo: « Vir obediens loquetur victorias ».
Et nota hic secundum mysterium, quod plurimi dicuntur popuU gentilis domini, quia servus erat ille populus non unius Domini et Dei, sed multorum viUorum et daemonum; quia, secundae Petri secundo, « a quo quis superalus est, huius et servus est ». Unde Glossa: « MuUos habebat dominos qui non uni superstiUoni deditus, sed pro libitu imnvundorum spirituum ad varios raptabatur errores». Ideo Isaiae vigesimo sexto: « Domine Deus noster, domini possederunt nos absque te ». Hi resistunt ApostoUs volentibus solvere puUum, quia tam daemones quam peccata quam eUam diaboli membra resistunt et gbstaculum ponunt graUae, sicut Simon magus Petro, et Elymas magus Paulo, Actuum decimo terUo: « Resistebat autem illis Elymas magns, quaerens avertere proconsulem a fide ». Sed audito Christi nomine, et eius virtute per miracula patefacta, obmutescunt, quia omnes tales in Christi nomine superantur. Unde Glossa: « Qui doctoribus ad salutem gentium venienUbus obsUterunt suas tenebras defendunt, donec, miraculis attestantibus, veri possessoris virlus innotescat ». Unde et Petrus cum Apostolis dixit his qui prohibebant eos praedicare ad pulli soluUonem, Actuum quinto: « Obedire oportet Deo magis quam hominibus»; et hoc, quia ipse est solus verus Dominus et personarum nostrarum et rerum; Psalmus: « Quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, iumenta in monUbus, et boves ». mune obsequiuin quidam cam dictam subiugalem [cfr. Mattli. 21,.).] putant, quasi omnium dominio exposilam. Sed Graecum nomen est subitigalis; asina enim Latine, Graece dicitur subiugalu. Et utriirtiqnc nomen ob eandem causam institutum cst. IIoc enim iumcntiim prinuim insedit homo, et a sedendo asinum Lalinus dixit, cl Graccus subiugalis. Cfr. Isiilor., XII. Etymolog. c. 1. n. 38.
bl. (Vers. 33.). Tertio quanlum ad discipulorum obedientiam secundum praecepluni redeun-. subiungitUF: Et duxevunt illum ad lesum, ut adimplerent Christi mandatum, quibussupra dixerat: « Solvite et adducite mihi ». — Et iaclantes vestimenta sua supra puUum, imposuerunt Jesum, ut ostenderent, Christum esse regem promissum. Unde Matthaei vigesimo primo: « Hoc totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per Prophetam dicentem: Dicite filiae Sion: Ecce, rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam et pullum filium subiugalis ». Sic enim habetur Zachariae nono: « Exsulta satis, filia Sion, iubila, filia lerusalem: Ecce, rex tuus veniet tibi iustus et salvator: ipse pauper et ascendens super asinam et super puUum filium asinae». Ex hocergo manifesto iudicio etpraehabito verbo» colligebatur, quod Christus erat verus rex ludaeorum.
Sed hoc est mirabile, quod Christus, cum esset verus Deus et « Rex regum », ascendere voluit super animal tam despectum. — Sed tamen hoc valde rationabiliter fecit et propler mysterium et propter exempluM. Propter mystermm, inquam,..j. ggt 5_ pgr pullum intelligitur populus gentilis, per asinam ludaicus. Et ideo, licet aller deberet sibi sufficere, tamen super utrumque ascendit, primum super pullum et deinde super asinam, ut ostenderet, se primo vocaturum populum gentium, deinde in fine mundi populum ludaeorum. Unde et in illa nobilissima prophetia lacob, Genesis quadragesimo nono «, dicitur: « Non auferetur sceptrum de luda nec dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est; et ipse erit exspectatio gentium, ligans ad vineam pullumsuum et ad vitem, o fili mi, asinam suam. Lavabil in vino stolam suam et in sanguine uvae pallimn suum »; hoc fuit in torcuiari crucis. Quoniam ergo hunc pulium, scilicet populum gentium, Christus ad se duci fecit et super eum ascendit per ministerium Aposlolorum; ideo dicitur, quod discipuli iaetaverunt vestimenta sua, id est exempla bona, per quae converterunt gentem illam; de quibus vestimentis, Apocalypsis decimo sexto: «Beatus, qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet ». In cuius figuram etiam dicitftr > Vers. 30. tertii Regum decimo nono, quod « Elias misit pallium suum super Eliseum ». Quoniam igitur ista conversio facta est non solum per Apostolos, verum etiam per septuaginta discipulos, quibus deputatae sunt parliculares Ecclesiae gentium conversarum; ideo in huius figuram dicitur ludicum duodecimo de iudice quodam, qui « habuit quadraginta filios et Iriginta ex eis nepotes, ascendentes super septuaginta pullos asinarum ». Et de hoc Glossa: « Vestimenta Apostolorum doctrina virtutum, vel discretio Scripturarum et gratia spiritualis, quibus illi corda hominum prius nuda et frigida conlegunt, ut mesuperborum, qui deleclantur in multitudine equorum et curruum; Psalmus: « Hi in curribus, et hi in equis » elc; et Isaiae trigesimo primo: « Vae! qui descendunt in Aegyptum ad auxilium, in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis, quia mullae sunt » etc. Quod exemplo suo Christus condemnans, non multitudinem equorum habuit, immo nec unum equum, sed super contemptibilem pullum ascendit in die praecipui honoris sui. Unde Chrysostomus: « Vis cognoscere mansuetudinem venientis? Considera speciem adventus eius. Non sedet in curru aureo, purpura fulgens; non ascendit super fervidum equum, discordiae amatorem; non habuit in circuitu splendentes gladios aut cetera ornamenta terribilium armorum, sed quid? Ramos frondentes testimonia pietatis ». Et sic ostendit, verum esse quod in Psalmo >* dicitur: « Non in fortitudine equi voluntatem habebit nec in tibus » etc.
Exeunte autem illo etc. Postquam osten-T*more_ dit, se potestatem habere regalem per suam excel- 'etj;p_ici;
in obsequendo, hic ostendit tertio pcr populorum ']- honorificentiam in collaudando. Ad hoc autem exprimendum primo explicatur devotio Uiudantium; secundo vero, celsitudo laudum, ibi: Benedictus, qui venit in nomine Domini; tertiovero, confutatio invidorum, ibi: Et quidam Pharisaeorum etc.
Circa devotionem igitur laudanlium exprimen-;™»;» dam duo introducuntur, scilicel expressio devotionis pop»ii dno. in opere et expressio in sermone et voce.
IJomil. 37. in
S4. (Vers. 36.). Primo igitur quantuni ad expressionem devolionis in opere dicit: Exeunte autem Ulo, suhslemebant vestimenta sua in via, quod signum erat magnae devotionis. Non autem exprimit, qui erant illi qui sternebant, quia communiter hoc faciebant omnes et maxime turbae. Unde Matthai vigesimo primo: « Plurima turba straverunt vestimenta sua in via, alii autem caedebant ramos de arboribus et sternebant in via ». — Et nota, quod hic a mysterio non vacat, quod discipuli vestimenta posuerunt super asellum, sed turba sternebat vestimenta sua sub pedibus asini ad conculcandum. In quo intelligimus, quod populus gentium convertendus documenta Apostolorum debebat venerari, sed erudiliones ludaeprum et caeremonias conculcare. Unde Chrysostomus: « Super iumentum Apostoli posuerunt vestimenta sua; sub pedibus vero ceteri, quia mandatis Apostolorum evangeHcis substernuntur Christiani, Legis autem consuetudines conculcant y>, Unde ad Philippenses tertio: « Quae mihi fuerunt lucra arbitratus sum ut stercora, ut Christum lucrifacerem ». — Secundura moralitatem autem per.. -. n- strationem vestmentoruni in via jntelligimus conculcationem nostrorum <;orporum per abstinentiam et patientiam ad dandum aliis bona exempla, per quae dirigantur in via. Unde Glossa: « Turba, Martyrum exempla sequens, carnem per abstinenliam edomat, ttt Domino iter ad mentem patet et sequentibus praebcat bona exempla ». In cuius etiam rei figuram dicitur quarti Regum secundo, quod Ehas reliquit palhum suum Ehseo. Quia bonum exemplum quasi quodam odore trahit ad imitationem, ideo Canticorum quarto: « Odor vestimentorum tuorum super omnia aromata ». Et haec in via strata videmus; unde ad Hebraeos duodecimo: « Habentes tantam nubem testium » etc.
5b..(Vers. 37.). Secundo quantum ad expressionem devotionis in sermone subditur: Et cum apio... _,.. propinquavel lam ad descensum montis Oiiveti, propter congruentiam loci, quia prope lerusalem. Unde et de illo loco ascendit; Actuum primo: « Reversi sunt in lerosoiymam a monte OHveti, qui est iuxla lerusalem, Sabbati habens iter ». Per sum autem illum intelligitur descensus misericordiae Dei, propter quem merito a nobis debet laudari, secundum illud Psalmi: « Laudate Dominum omnes gentes, laudate eum omnes popuH; quoniam conflrmata est super nos misericordia eius » etc. — Et ideo subdit: Coeperunt omnes torbae descendentium gaudentes laudare Deum voce magna, per congruentiam modi; Ecclesiastici trigesimo nono: « Date nomini eius magnificentiam et conGtemini ilh in voce labiorum vestrorum »; et Psalmus: « Bene psaUite ei in vociferatione ». — Ratio autem huius laudis magniflcae fuit consideratio mirabilium Christi; et ideo addit: Super omnibus quas viderant virtutibus, per congruentiam ex parte motivi. Nam visio mirabilium inducit et movet ad laudandum; Psalmus: « Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit». Inter omnia autem mirabilia, quae fecit, maximum fuit de suscitatione morlui quatriduani; ratione cuius praecipue turba obviam Chrislo venit; loannis duodecimo: « Testimonium perhibebat turba, quae erat cum eo, quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis. Propterea et obviam venit ei turba, quia audierat, eum fecisse hoc signuin ». Turbae autem movebantur ad signa, ut crederent, ipsum esse Christum regem promissum in Lege. Unde loannis sexto: « IIU homines, cum vidissent, quod fecerat Lesus signum, dicebant, quia bic est vere Propheta, qui venlurus est in mundum ».
- (Vers. 38.). Dicentes: Benedictus etc. Posl devotionem laudantium describitur hic secundo celsitudo divinarum laudum. Describitur ergo laus Christi excellens ex ore turbarum excellenter laudantium regem Christum et quantum ad venientis excellentem personam et quantum ad ipsius adventus excellenlem efficaciam.
Primo igitur quantum ad venientis excellenton pej-sonam dmlnr: Dicentes: Benedictus est rex, qui venit in nomine Domini. Benedicitur autem
Christus, non quia ex benedictione humana aliquid sibi acquiratur, sed tanquam summe bonus laudatur. Unde Hieronymus: « Benedictio, quae fit in Deo, confessio sola est et laudatio bonorum, quae praestita sunt; benedictio vero, quae fit a Deo, in nobis impletur, dum eius beneficiis implemur ». Benedicunt ergo et laudant eum tanquam regem ex semine David secundum carnem natum; supra primo: « Dabit iiU Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit » etc; et ad Romanos decimo quinto aliegans Apostohis auctoritatem Isaiae dicit: « Et rursus Isaias ait: Erit radix lesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt »; quod sumtum est de Isaiae undecimo secundum aliam translationem; et leremiae vigesimo tertio: « Ecce, dies venient, et suscitabo David germen iustum, et regnabit rex » etc. — Benedicunt etiam eum tanquam dioinitus missum, cum dicunt: Qui venil in nomine Domini. In nomine Dominivenit qui ex parte Dei venit; loannis quinto: « Ego veni in nomine Patris mei ».
Venit autem Christus in nomine Domini tripliciler, scilicet in carnem; loannis primo: «In propria venit, et sui eum non receperunt»; et hic adventus est memorandus propler nimiam dignationem; Aggaei secundo: « Adhuc modicum, et ego movebo caelum et terram»; « et veniet desideratus » etc. In huius figuram dicitur secundi Regum ultimo: « Quid causae est, ut veniat dominus meus rex ad servum suum » etc. — Venit m mentem; de quo lob nono: « Si venerit ad me, non videbo eum »; et hic adventus est acceptandus propter nimiam dilectionem; loannis decimo quarto: « Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus »; et illud Sapientiae septimo: « Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa ». — Venit ad iudicium finale, de quo Apocalypsis primo®: « Ecce, venit cum nubibus» etc; et hic adventus est praestolandus per nimiam discretionem; Malachiae tertio: « Ecce, venit, et quis poterit cogitare diem adventus eius » etc; quia supra duodecimo: « Beatus ille servus, quem, cum venerit Dominus, iuvenerit vigilantem». — In quolibet autem trium adventuum ille qui venit, scilicet Christus, est, Apud Hieronymum liaec non invenimus; B substiluit Chrysostomtts. Similis sententia exhibetur a Glossa ordimria (ex Comment., quod habetur inler opora Ambrosii) in Epli. 4,3: Unum quidem benediclionis verbuni, sed per congruentia personae varie debet intelligi. Benedicitur ab homine Deus, cum laudibus dignis extollitur; homo aulem a Deo, cum Deus ei gratiae suae dona impartitur etc. Cff. Glossa ordinaria (ex August.) in Ps. 66, 2. benedicendus; Psalmus: «0 Domine, salvum me fac, 0 Domine, bene prosperare. Benedictus, qui venit in nomine Domini ». Et pro hoc triplici adventu Ecclesia solemnizat, unum recolens, ahum petens et lertium ut propinquum praevidens.
Secundo quantum ad adventus excellentem.. ij.r> I! efficaciam subdit: Pax m caelo et gloria in excelsis, in quo datur intelligi duplex efficacia adven- ) tus Christi. Prima est in reconciliatione peccantium per gratiam; et hanc notat, cum dicil pax in caelo; ad Colossenses primo: « Pacificans per sanguinem crucis suae quae in caelis sunt et quae in terris. Et vos, cum essetis aliquando alienati et inimici in operibus maiis, nunc reconciliali eds in corpore carnis eius ». fit pro hac facienda venit; ad Ephesios secundo: « Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum». « Et veniens evangehzavit pacem vobis, qui fuistis longe, et pacem his qui prope» etc — Secunda est heatificatio iustorum per gloriam; Psalmus: « Gloriabuntur in te omnes, qui diligunt nonjen tuum ». Et de hoc duplici effectu rursus in Psalmo: « Quoniam misericordiam et verilatem diligit Deus, gratiam et gloriam dabit Dominus »; et hic duplex efTectus est per Chrislum venientem, secundum illud ad Romanos quinto: « lustificali ex fide, pacem habearaus ad Deum per Dorainum nostrum lesum Chrislum, per quem accessum habemus per fidem in gratiam istam, in qua et stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei ».
Et de hoc duplici elTectu nobili det)et Chri-; 11 1 stus veniens coilaudari et in sua nativitate et imminente passione; unde, sicut Angeli cantaverunt: «Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus » etc, supra secundo; sic versa vice cantant aunc homines, imminente passione. Et ideo Glossa: « Sicut, nascente Domino hominum el Angelorum, agmina caelestia decanlabant: Gloria in excelsis Deo etc, sic eidem mox triumphaturo homines concinunt: Pax in caelo et gloria in excelsisi>. Alii autem Evangehstae dicunt, quod cantabant: « Hosanna filio David, hosanna in excelsis »! Matthaei vigesimo primo et Marci undecimo; in quo continetur et intellectus gloriae et multorum aliorum, et ideo non fuit translatum. Unde Chrysostomus: « Quidam Luc. 12, 43. (cfr. v. 37. et Breviar. Boman. Commun. pro Confess. non pontif. ant. 4. ad Laudes). De triplici Christi adventu cfr. Bernard., Serm. 3. et 5. de Adventu Domini. — Inferius Vat. propter liimiam loco per nimiam.
interpretantur Hosanna gloriam, qwdaim redemplionem, alii salvifica sive salvum me fac ». Augustinus autem dicit, quod « Hosanna est vox iaelantis vel obsecrantis, ut dicunt nonnulli Hebraei, magis affectum indicans quam aliquam rem significans, sicut 7'acha inleriectio iodignantis esse perhibetur. Unde secundum vocem nec Latinus neque Graecus hoc interpretari potuit, sed secundum sensum ». Et hoc vult beatus Lucas dicere, cum dicit: « Pax in caelo et gloHa iu excelsis ». — Unde quia ista laus fuit laus sublimis humilitatis Christi, ideo ex ipsa cum laude Seraphim, quaa est laus Trinitatis, constituitur laus immediale antecedens canonem Missae in consecratione Sacramenti allaris, qua dicitur: Sanctus, Sanctus, Sanctus etc.
- (Vers. 39.). El quidam Pharisaeorum etc. Post devotionem laudantium et celsitudinem laudum subditur confutalio invidorum, circa quam describendam duo introducuntur, scilicet indignatio invidenlium et approbatio laudatorum.
Primo igitur quantum ad indignationem invidentiuM dicit: Et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos. Hoc autem dixerunt ex indignatione; unde Malthaei vigesimo prirao: « Videntes principes sacerdotum el scribae mirabilia, quae fecit, et pueros clamantes et dicentes: Hosanna filio David, indignati sunt ». Haec autem indignalio ortum habebat ex invidia, quae praecipitabat eos in stultitiam et dementiam. Unde Glossa: « Mira invidentium demenlia: quem vera docentem noverunt, cum magistrum nominari audiunt, discipulos eius, quasi melius edocti, redarguendos aestimant, quos ille instruxerat, quem Deum apparet esse per miracula ». Unde ex laude et gloria Christi maxime commoti sunt ad iracundiam scribae et Pharisaei, cum potius deberent laetari; secundum illud loannis duodecimo: « Pharisaei dixerunt ad semetipsos: Videtis, quia nihil proficimus. Ecce, mundus lotus post eum abiit». Tristati sunt igitur, unde debuissent laetari, et excaecati, unde debuissent illuminari; et hoc iusto iudicio Dei, qui dicit loannis nono: « In iudicium ego veni in hunc mundum, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant ». Unde et propter illuminationem fidelium et confutationem rebellium Dominus acceptavit honorem istum, sicut Glossa dicit: « Frequenter ingressus est civitatem lerusalem, sed non cum his laudibus, non rex vocatus, quod semper fugerat, nisi modo, cum ascendit passurus; quod ideo factum est, ut ampUus illorum adversum se excitaret invidiam, quia iam tempus passionis instabat»; non quia Dominus malum eorum vellet intendi, sed quia, iusto iudicio suo faciendo quod debuit, illi occasionem acceperunt, ut ardentius inflammarentur ad odium, ex quo Deus magnum eliceret bonum. Unde Chrysostomus ®: « Excitavit eos, non ut facerent quod ante noluerunt, sed ut posSent facere quod prius volebant. Facultas data est, non mutata voluntas». Unde impletum est in his illud Sapientiae secundo: « Gravis est nobis ad videndum, quoniam dissimilis est aUis vita ilUus, et immutatae sunt viae iUius». vobis, quia, si hi tacuerint, lapides clamahunt, quasi dicat, quod htec voluntas Dei est, quod ipsi laudent, secundum illud Matlhaei vigesimo primo: « At ille dixit: Nunquam iegisUs, quia ex ore infan- Uum et lactentium perfecisti laudem »? Hoc enim scriptum est iu Psalmo; quot voluit Dominus facere ad confusionem Pharisaeorum, unde staUm subditur: « Propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem ». Hic autem plus dicit, quod sit voluntas Dei, ut a Pharisaeis non possiti impediri
- Voluit autem Dominus sic fieri, imminente passione, et propter exemplum et propter mysterium: propter exemplum, ut ignominia passionis,:..,.,. subsequentis gravior esset ex raagnitudihe gloriae praecedenUs, secundum illud lob decimo sexto: «Ego,ille quondam opulentus, repente contritus sura ». In hoc eUara ostenditur, quale sit gaudium huius mundi, quia ciUssime Iransit; Proverbiorum decimo quarto: « Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat ». Et per hoc oslendilur.
mundanum gaudium et praeconium laudis et gloriam mundi esse contemnendam; et quod per famam et infamiam oportet transire eun) qui vult ire in lerusalem supernam, secundum illud secundae ad Corinthios sexto: « Per arma iuslitiae a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces, quasi tristes, semper autem gaudentes, tanquam nihil habentes et omnia possidentes ». — Voluit etiam propter mysterium, quia laus parvulorum significat laudem ipsius in Ecclesia gentium. Ideo dicit, quod lapides cldmabunl, id est gentes, quae dicuntur lapides, quia corda habebant dura et lapidea. Ideo in huius figuram supra tertio: « Dico vobis, quod potens est Deus de lapidibus islis suscitare- filios Abrahae », duritiam scilicet cordium auferendo, secundum illud Ezechielis trigesimo sexto: « Auferam a vobis cor lapideum et dabo vobis cor carneum». EmoUilum est autem cor eorum durum per virtutem Crucis, quae petram convertit in aquaffl. In huius figuram dicitur Matthaei vigesimo septimo, quo(J in morte Christi « petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt ». Unde Glossa: « Si caecitas contigerit in Israel, ut a laude Dei conticeat; populus gentium, mollito corde lapideo, Creatorem suum credet et annuntiabit »; secundum illud ad Romanos undecimo: « Caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium inlraret, et sic omnis Israel salvus fieret ». Unde in huius designationem expressam dicitur loannis duodecimo statim post murmur Pharisaeorum: « Erant autem quidam gentiles, qui ascenderant ad diera festum. Et venerunt ad Philippum dicentes: Domine, volumus lesum videre»; et sequitur ibi, quod « Philippus et Andreas dixerunt ad lesum »; « Lesus autem dixit: Pater, venit hora; clarifica Filium tuum ». — Ex quo manifeste apparet, quod haec facta sunt ad manifestandum nomen Christi et ad praesignandum vocationem populi Christiani, exCaecatis ludaeis, de quorum proxima subversione in consequentibus agit, deplorans excidium lerusalem, civitatis regahs.
Pietatem pontifio&Iem promissam se habere,
ostendit pet quataoi.
- (Vers. 41.). Et ut appropinquavit eXc. Postquam descripsit, qualiter Dominus ostendit, se esse m Chrislum promissum quantum ad potestatem regalem; hicsecundo ostendit id ipsum quoad pielateni ponti/realem. Sicut enim potestas et honor decent regem, sic pietatis dolor decet pontificem, secundum illud ad Hebraeos quarto: « Non habemus pontificem, qui non possit compati infirniitatibus nostris, tentalum per omnia pro similitudine absque peccato ». Ostenditur autem huiusmodi pietas Cliristi magna, quia in die summi honoris sui in terris non cessabat a lacrymis per afTectum compassionis. Describitur igitur pietas Chrisli, ut plorans et deplorans civitatis sacerdotalis gaudium stuUum, excidium proximum et peccalum praeambulum.
Primo igitur quantum ad Christi pontificis /kcivitatem, flevit super illam. Appropinquavit non tantum corporis situ, verum etiam cordis affectu, secundum illud lacobi quarto: « Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis »; et Deuteronomii quarto: « Quae est enim alia natio tam grandis, quae habeat deos appropinquantes sibi »? Vidit eliam civitatem non tantum oculis corporis, verum etiam aspectu pietatis; Psalmus: « Quoniam prospexit de excelso sancto suo; Dominus de caelo in terram aspexit, ut audiret gemitus » etc; et Exodi tertio: « Vidi afilictionem populi mei in Aegypto » etc. Flevit super illam per alTectionem piissimam et compassionem affectuosam.
- Et nota, quod Christus legilur ter flevisse pro nobis: super Lazarum suscitandum; loannis undecimo: « Et lacrymatus est Lesus »; super civitatem leruscdem, sicut hic; et tandem in cruce; ad Hebraeos quinlo: « Cum clamore valido et lacrymis offerens, exaudilus est pro sua reverentia»; ex quo perfectissime fuit pietas Christi manifestata ad nos. Creditur etiam flevisse in sua infantia, intravit ih praesentis status miseriam, secundum quod Ecclesia de ipso cantat:
Vagil infans, inler arcla condilus pracsepia. In hoc autem quadruplici fletu quatuor in nobis ostendit debere esse difierentias lacrymarum et fletuum: ex compunctione; Psalmus: « Lavabo singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo »; et Mallhaei vigesimo sexto dicitur de Petro, quod « egressus foras, flevit amare ». — Ex seqq. qualuor membra referuntur, quorum primum esl fletus piissimvs, liic textus mutilus erat suppleiidus saltem brevissiine.
compassione; lob trigesimo: « Fiebam quondam super eo qui afniclus erat, et compatiebatur anima mea pauperi »; et leremiae nono: « Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrymarum »? — Pro incolalu praesenlvi miseriae; loannis decimo sexto- «Plorabitis» etc; et Psalmus: «Heuraihi! quia incolatus meus prolongatus est ». — Pro appelitu felicitalis aeternae; Matthaei quinto: « Beali, qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur ». Has lacrymas debemus petere, quamdiu sumus super asellum mortalitatis nostrae. Sicut enim Christus super asinum flevit, sic et anima, quae insidet corpori misero tanquam asello, flere debet. In cuius figuram ludicum primo dicitur, quod « Axa, filia Caleb, sedens in asino suspiravit » etc.; et post subditur, quod dixit: « Terram arentem dedisti mihi, da et irriguam aquis; deditque ei Caleb irriguum superius et irriguum inferius». — His modis lacrymandi irrigari debet paradisus conscientiae. In cuius designationem dicitur Genesis secundo, quod « fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui dividitur in quatuor capita»; in quo intelligitur, quod ex pietate cordis nostri debet quadruplex lacrymarum fluvius derivari.
(Vers. 42.). Secundo quantum ad regide civitatis gaudium stultum subdit: Dicens: Quia, cognovisses et tu, per providentiam, flevisses, supple: per poenitentiam; unde Glossa: « Si cognovisses ruinam, quae imminet, flevisses ». Et hic est defectus necessariae dictionis, sed Dominus decise loquitur ad modum dolentis et supplet ex ipso actu dolendi et flendi, ut affectus suppleat conceptum, et factum suppleat verbum: flevisses utique. — Et si quaeras: quando? Et quidem, hoc est certe, m hac die tua, quae ad pacem tibi, in qua sciUcet exsuUas; unde Glossa: « Quae modo exsultas». — Et si quaeras causam, quare exsultat et non plorat, est improvidentia. Unde subdit: Mmc autein abscondita sunt ab oculis tuis; Glossa: « Tempore laetitiae non praevidentur futurae miseriae »; ideo ergo habebat gaudium stultum propter considerationem dieipraesentis, de quo die dicit: In hac die tua; propter obtentum praesentis pacis, de qua addit: Quae adpacem tibi; et propter a&seonsionem calamitatis, A& qadi. s,Mnn%i: Nu7ic autem abscondita sunt ab oculis tuis. Unde Glossa: « Dum carnem das volpptatibus, mala futura non prpspiciens, habes bona praesentia, quae ad pacem tibi possunt esse temporalem. Et cur hoc subdit, scilicet quod non praevidet mala, quae ventura sunt? Si enim praevideret, in praesentibus prosperis laeta non fuisset ». — Et hinc est, quod viri iusti praesentem diem despiciunt, secundum iuud leremiae septimo: «Diem hominis non desideravi, tu scis»; et vigesimo: « Maledicta dies, in qua natus sum »; et de lob dicitur lob tertio: « Maledixit lob diei suae dicens: Pereat dies, in qua natus sum, et nox, in qua diclum est » etc. Praesentem pacem cpntemnunt; Psalmus: « Zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns»;et Ezechielis decimo tertio: «Prophetae deceperunt populum meum, dicentes: Pax, pax, et non erat pax ». Futura conspiciunl et attendunt, secundum illud Ecclesiastici trigesimo octavo i: « Memento novissorum et noli oblivisci ». — Sed e contrario vi7-i mali non cogitant iudicium, et ideo laetantur, secundum illud Proverbiorum secundo: « Laelantur, cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis ». Et hoc est, quia diem istum eonsiderant, non extremum; lob vigesimo priino: « Tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitnm organi. Ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt». Ideo ironice dicilur Ecclesiastae undecimo: « Laetare, iuvenis, in adolescentia tua, et in bonis sit cor tuum in diebus iuventutis tuae». « Et scito, quod pro his omnibus adducet te Deus in iudiciufn ». Ex boc igitur apparet illud quod dicitur Ecclesiastae septimo: « Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii » etc.
(Ver&. 43.). Tertio quantum ad regiae.... ii-.... tatis excidtum proximum subdit: Qma vement dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, per obsidionem, secundum illud EzeChielis quarto: « Sume tibi laterem, et describes in eo civitatem lerusalem. Et ordinabis adversus eam obsidionem et aedificabis munitiones et comportabis aggerem et dabis contra eam castra per gyrum et pones munitiones » etc. minet, et tii, subaudis: flevisscs (ex Beda, qui sequitur Gregor., 11. llomil. in Evang. Iiomil. 39. n. 1.). Cfr. supra pag. 340, nota 2.
ad litteram dicuntur tres aggeres fecisse contra lerusalem ad eius captionem. — Et circumdabunt le et coanguslabunt te undique, per obsidionis continuationem, secundum illud Ezechielis quarto: « Pones sartaginem in murum ferreum inter te et civitatem et obfirmabis faciem tuam ad eam et eris in obsidionem et circumdabis eam; signum est domui Israel ». Et hoc factum est, quia, ut dicit losephus, sic fuit obsessa strictissime, ut mater comederet filium, et unus alterum devoraret. Unde impletum est illud Threnorum secundo: « Matribus suis dixerunt: Ubi est triticum et vinum? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum »; et infra ibidem: « Ergone comedent raulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palmae »?
- (Vers. 44.). Et ad terram prosternent te et ftHos tuos, qui in te sunt, per civitatis destructionem; Threnorura secundo: « Cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion, tetendit funiculum suum et non avertit manum suam a perditione. Luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est». Nec tantum ipsa dissipata, sed etiam tota gens dispersa, secundum illud Threnorum secundo: « Defixae sunt in terra portae eius; perdidit et contrivit vectes eius, reges eius et principes eius in gentibus; non est lex, et Prophetae eius non invenerunt visionem a Domino ». — Et non relinqueni in te lapidem super lapidem, per omnimodam eversionem. Unde Glossa: «Cum lerusalem modo sit constructa extra portam, ubi Dominus crucifixus erat; apparet, illam lerusalem ex toto fuisse destructam ». Et sic impletum est illud Threnorum secundo: « Fecit Dominus quae cogitavit; complevit sermonem suum, quem praeceperat a diebus antiquis; destruxit et non perpercit et laetificavit super te inimicum tuum et exaltavit cornu hostium tuorum »; et statim subditur: «Deduc quasi torrentem lacrymas per diem et noctem » etc.
Scilicet interlinearis. — De aggeribus a Tito contra lerusalem ultimo exstructis cfr. Flav. loseph., V. de Bello lud. c. 12. (alias 31.) n. 1. seqq. et VI. c. 1. (alias 6.) n. 7. (ubi do expugnatione tertii muri) et c. 2. (alias 13.) n. 7. quemlibet peccatorem morientem temporaliter: qui primo circumdatur in infirmitate, coangustatur in inQrmitatis aggravatione, ad terram prosternitur in morte et prorsus evertitur in incineratione, secundum illud lob septimo: « Ecce, nunc in pulvere dormiam, et si mane me quaesieris, non subsistam ». — Potest etiam intelligi de peccatore ad iudicium accedente, qui circumdatur a multitudine iniquitatum accusantium; Psalmus: « Quoniam circumdederunt memala, quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui, ut viderem ». Coangustatur in districtione divinorum iudiciorum; Ecclesiastae octavo: « Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis nec sinitur quiescere ingruente bello, nec salvabit impietas impium ». Ad terram prosternitur in latione sententiarum; lob vigesimo septimo: «Si multiplicati fuerint fllii eius, cadent in gladio», scilicet divinae sententiae. Et tandem omnino everlitur in acerbitate poenarum; Psalmus: « Dissipala sunt ossa nostra secus infernum». Tunc enim non relinquitur excusatio irapiis; Isaiae quinlo: « Auferam maceriam eius, et erit in conculcalionem ». — Et de his omnibus dicitur Amos tertioi: « Tribulabitur et circuietur terra, et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur aedes tuae, dicit Dominus». Propter quod Anselmus: « Superius erit iudex iratus, subtus horrendum chaos, patens infernus, a dextris peccata accusanlia, a sinistris infinita daemonia ad infernum trahentia, intus conscientia urens, foris mundus ardens; miser peccator sic deprehensus quo effugiet? Latere erit impossibile, apparere erit intolerabile ».
- Quarto quantum ad peccatum praeambulum subiungit: Eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae; et hoc propter increduUtatem; leremiae octavo: « Milvus in caelo cognovit tempus suum, turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui; populus autem meus non cognovit iudicium Domini ». Sicut igitur fides fundamentum
est totius aedificii spiritualis, per quam Chrislus habitat in nobis, qui est fundamentuin; propter quod dicitur ad Hebraeos undecimo S quod « fides est substantia rerum sperandarum »: sic infidelitas origo est destructionis omnium spiritualium aedificiorum. Ideo dicitur lob quarto: « Quia nullus intelligit, in aeternum peribunt »; et ad Romanos primo: « Quia non probaverunt Deum habere in notitia, Tradidit eos Deus in reprobum sensum »; unde et ludaei, quia noluerunt in Christum credere, excaecati sunt et reprobati; et hoc fuit maximum peccatum, secundum illud loannis decimo sexto: « Arguel mundum de peccato quidem », scilicet « quia non crediderunt in me ». Ideo Marci ullimo: «Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit; qui vero non crediderit condemnabilur»; immo, quod plus est, iam incipit sua damnalio; loannis tertio: « Qui non credit, iam iudicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii eius ».
AeqDitatem iadicialem piomissam se habere,
ostendit pei tria.
- (Vers. 45.). El ingressus in templum etc. Poslquam descripsit Evangelista, qualiter Christus se ostendit ex facto habere potestatem regalem et pietatem pontificalem, hic tertio explicatur, quomodo se ostendit habere aequitatem iudicialem. Ad cuius declarationem tria introducuntur, scilicet aequitas iudicis, veritas iuris et enormitas sive impietas sceleris. In his autem tribus ostendit, se quasi syllogistice recte iudicare. Proposita enim veritate Scripturae sacrae, et assumta perversitate nequitiae ludaicae, recte concludilur severitas divinae vindictae, secundum illud loannis decimo sexto: a Arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio». Proponit enim iustiliam, assumit /?eccaiwm et concludit iudicium.
Primo igitur quantum ad aequitatem iudicis dicit: Et ingressus in templum, coepit eiicere vendentes in illo et ementes; in quo ostenditur aequitas iudicis, qui, licet esset mansuetus in tolerando iniuriam propriam, secundum illud leremiae undecimo®: « Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam »; tamen in ulciscendo iniuriam divinara fuil severus iudex et iustus. Et quia maxima iniuria Dei est, cum dehonestatur, ubi debet honorari; ideo dicitur, quod ingressus est in templum, ut ibi faceret iudicium; quod fecit et in suae praedicationis exordio, secundum quod narratur loannis secundo post miraculum de mutatione aquae jn vinum, et in termino post miraculum de Lazaro suscitato, ut sic verificetur illud Psalmi: « Zelus domus tuae comedit me » etc; et loannis secundo dicitur, hoc tunc verificatum esse. — Et attendendum, quod Dominus statim post annuntiationem excidit lerusalem intravit templura ad purgandum, ul ostendat, quod maxima causa destructionis eius fuit peccatum sacerdotum. Unde Glossa: « Post enumerata mala ingressus templum, eiecit vendentes et ementes, per hoc innuens, quod ruina populi maxime ex culpa sacerdotum fuit; cum vendentes et ementes percutit, ostendit, unde radix perditionis processit ». Unde Michaeae tertio: « Audite haec, principes domus lacob et iudices domus Israel, qui abominamini iudicium et omnia recta pervertitis, qui aedificatis Sion in sanguinibus et lerusalem in iniquitate. Principes eius in muneribus iudicabant, et sacerdotes eius in mercede docebant, et prophetae eius in pecunia divinabant; propter hoc Sion quasi ager arabitur, et lerusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi Domini in excelsa silvarum »;: et Threnorum quarto: « Propter peccata prophetarum eius et iniquitates sacerdotum eius, qui effuderunt in medio eius sanguinem iustorum ». In hoc autem, quod Dominus eiecit ementes et vendentes, ostendit, se maxime damnare in clericis avaritiam et potissime simoniam. Unde Matthaei vigesimo primo dicitur, quod « cathedras vendentium columbas evertit ». Omnibus talibus dicit Petrus Actuum octavo: « Pecunia tua tecum sit in perditionem, quia existimasti, donum Dei pecunia possideri».
- (Vers. 46.). Secundo quantura ad veritatem iMrj subdit: Dicens illis: Scriptum est: Quia
domus mea domus orationis est. Hoc autera scriptum est Isaiae quinquagesirao sexto: « Holocausla eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis, ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israel ». Unde et David in Psalmo dicit: « Domum tuara decet sanctitudo »; et iterum: « Introibo in domum tuam, adorabo ad templum sanctum tuum »; et in consecratione terapli dicitur: « Sint oculi tui aperli super domum hanc die ac nocte, super domum, de qua dixisti: Erit nomen meum ibi », tertii Regum octavo; et secundi Paralipomenon septimo: « Oculi raei erunt aperli, et aures meae ereclae ad orationem eius qui adoraverit m loco isto. Elegi enim et sanctificavi locum istum, ut sit ibi nomen meum in sempiternum ». Et ideo dicebant sacerdotes primi Machabaeorum septimo: « Tu, Domine, elegisti domum istam ad invocandum nomen tuum in ea, ut esset domus oralionis et obsecrationis populo tuo ». — Ad hoc autem praecipue ordinata est domus ecclesiastica, quae facta est, ut illic quidem praecipue colatur per actum orationis, in qua Deus oratur et adoratur, et impletur principiura praeceptorum legalium, quo praecipitur, ut adoretur Deus, Levitici vigesimo et Deuteronomii quinlo, et Matthaei quarto replicatur: « Dominum Deum tuura adorabis et illi soli servies».
- Tertio. quantum ad enormitatem sceleris subiungit: Vos autem fecistis illam speluncam latronum. Hoc autera dicitur ipsis sacerdotibus; unde Glossa: « Qui ad hoc residetis in templo, ut vel non dantes munera persequamini corporaliter, vel dantes spiritualiter necetis », secundum illud Michaeae tertio: « Si quis non dederit in ore eorum quippiam » etc. Tunc autem domus Dei fit spelunca latronum, quando contra voluntatem Christi contrectatur patrimonium Crucifixi. Hoc enim est furari, et latrocinari, quando publice flt; propter quod leremiae septimo: « Nunquid spelunca liatronum facta esl domus ista, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris »? « Ite ad locum meura in Siio et videte, quae fecerira ei propter malitiam populi mei Israel ». Haec autem malitia principaliter sacerdotibus imputalur; ideo eis specialiter dicit: Vos, quorum erat eam purgare et in sanctitate custodire. Unde Chrysostomus: « Unusquisque Chrislianus pro suo peccato reddet rationem, sacerdotes autem non tantura pro suis, sed pro omnium subditorum peccatis. Quemadmodum enim, videns arborem pallentibus foliis marcidam, inlelligis, quod causam aliquam habeat in radice; sic, cum videris populum indisciplinatum, cognosce, quia sacerdotium eius non est sanum ». Ideo Malachiae secundo: « Labia sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent de ore eius, quia angelus Domini exercituum est. Vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos, irritum fecistis pactum Levi ». « Propter quod ego dedi vos contemptibiles omnibus populis ».
Auctoritatem magistialem piomissam se habere,
ostendit pei tria.
- (Vers. 47.). Et eral docens quotidie etc. Postquam descripsit, qualiter Christus facto ostendit se regem, pontificera et iudicem, hic quarto describit, quomodo Christus ostendit se doctorem. Ad cuius explicationem tria introducuntur, in Christo scilicet assiduitas docendi, in Pharisaeis autem assiduitas malignandi, in populis vero assiduitas addiscendi. Ex quibus apparet, quod Christus verus erat doctor, quia doctrina eius erat publica cunctis, exosa perversis et gratiosa bonis; et hoc propter suam celcbritatem, veracitatem et gratiositatcm.
Primo igitur quantum ad doctrinae Christi celebritatem, quae erat publica cunctis, dicit: Et erat docens quoUdie in templo, in quo insinuatur perfecta publicatio doctrinae, quia erat sine intermissione; nam quotidie docebat. Sic Paulus bonus doctor faciebat, de quo Actuura vigesimo: « Non subterfugi, quominus annuntiarem vobis omne consilium Dei ». « Propter quod vigilate, memoria retinentes, quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrymis monens unumqueraque vestrura ». Hoc etiam Scilicet interlinearis (ex Beda, qui sequilur Gregor., II. Ilomil. in Evang. homil. 39. n. 2.), post quani Mich. 3, S.
bOO fieri hortatur secundae ad Timotheum quarto: « Testificor coram Deo el Christo Iesu: praedica verbum, iusta opportnne, importune, argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina». — Perfecta publicatio erat, quia sine alicuius exclusione, quia non in secreto, sed in loco publico, scilicet in templo; loannis decimo octavo: « Ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes ludaei conveniunt, el in occulto locutus sum nihil». — Perfecta etiam publicalio, quia sine alicuius utili-s celatione; ideo generahter dicit docens, quia omnem veritatem docebat, secundum iiiud Isaiae quadragesimo octavo »: « Ego Dominus docens te utilia»; et loannis deoimo quinto: « Omnia, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis». Et ipse erat iuste docens, quia proprie ipse solus doctor, secundum illud Matthaei vigesimo tertio: « Unus est magister vester Christus»; quod exponens Augustinus dicit: « Cathedram habet in caelo qui intus docet corda ». — Perfecta ergo erat communicatio doctrinae ex parle loci et ex parte documenti, iuxta quod Actuum vigesimo Paulus de se dicit: « Nihil subtraxi vobis utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos, testificans ludaeis et gentibus poenitentiam et fidem in Dominum lesum Christum ».
- Secundo quantum ad doctrinae Christi verocitatem, qua exosa erat incredulis, subdit: Principes autem sacerdotum, propter ambitionem dignilatis sacerdotalis, de quibus Isaiae primo: « Principes tui infideles, socii furum, omnes diligunt munera » etc. — Et scribae, propter ambitionem cathedrae magistralis, secundum illud Matthaei vigesimo tertio: « Super cathedram Moysi sederunt scfibae et Pharisa6i »; et infra vigesimo: « Cavete a scribis, qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis ». — Et principes plebis, propter ambitionem potestatis iudicialis; et de his primi Esdrae nono: « Manus principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima». Et quia primo eis imputatur delictum populorum, ideo Numerorum vigesimo quinto: « Tolle cunctos principes et suspende eos contra solem in patibulis». — De his dicitur, quod quaerebant illum perdere, per odium malignitatis; ideo loannis septimo dicebat eis: « Quid me quaeritis interficere, hominem, qui vera locutus sum vobis»? Ideo autem isti magis quaerebant quam alii, quia minus volunt sustinere, vitia sua tangi, secundum illud Amos quintoi: «Odio habuerunt corripientem in porta »; vel quia potius timebant perdere honorem suum. Et haec fuit principalis ratio, quae movit illos ad occidendum Christum. Et hac ratione lotus hic mundus, quia amat privatum bonum, quasi coniuravit contra Christum, qui dicit ipsum contemnendum; unde Psalmus: « Astiterunt reges terrae, etprincipes convenerunt in unum ». Unde Bernardus: «0 bone Iesu! totus mundus videtur contra te coniurasse, et hi primi in persecutione tua sunt, qui videntur regere populum et diligere principatum ».
Chapter 20 of 25