Capitulum XIV
(Vers. 35.). Tertio quantum ad illius gentis desertionem subdit: Ecce, relinquelur vobis domus vestra deserta; Isaiae primo: « Terra vestra deserta, civitates vestrae succensae sunt igni ». « Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario et velut civilas, quae vastatur ». — Et quoniam, sicut obdurationi coniungitur desertio, ita devotioni iuncta est visitatio; ideo subiungit: Dico autem vohis: Quia non videbitis me, donec veniat, cum dicetis: Benedictus, qui venit in nomine Domini; Psalmus: « Benedictus, qui venit in nomine Domini. Benediximus vobis de domo Domini; Deus Dominus et illuxit nobis». Istud autem referri potest ad visionem fidei, qua non videt, nisi qui credit eum verum hominem et verum Deum; loannis nono: « Dixit Dominus caeco nato: Tu credis in Filium Dei? Respondit ille et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum? Et dixit ei Lesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. Et ille ait: Credo, Domine; et procidens adoravit eum ». — Potest etiam referri ad visionem speciei, ad quam non pervenit, nisi qui benedicit vita et hngua; Isaiae vigesimo sexto: « Tollatur irapius, ne videat gloriam Dei », secundum aliam translationem; secundum autem nostram dicitur: « In terra Sanctorum iniqua gessit et non videbit gloriam Domini ». afiirmantes temere, sed tamen non tacentes quod qui scripserunt et )egi et dici voluerunt. Vos sic audite, ut, Si verum est, congruat; si falsum est, non teneat n. — Subinde allegantur loan. II, 35; Luc. 19, 41; Hebr. 5, 7. et Ps. 101, 7.
Et nota, quod, secundum quod exponit Glossa, loqnitar hic de visione in iudicio, quia post visionem Christi in humilitate non exspectatur nisi visio in maiestate, et haec erit dupiex: Divinitatis et hwnanilatis: Divinitatis, et haec erit bonorum oninino, quia habebit gaudium adinnctum maximum; lob trigesimo tertio: « Videbit faciem eius in iubilo, et reddet homini iustitiam suam »; et Isaiae trigesimo tertio: « Regem in decore suo videbunt » etc. Alia est visio humanitatis, et haec erit omnibus communis. Omnes enim certitudinaliter videbunt potentiam et dominium Christi; Apocalypsis primo: « Ecce, veniet cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt ». Vult ergo Dominus di-
Confiitatio calamniantium miracula, quae fit in oonvivio, de qua tria.
- Et factmn est, cum intraret in domum etc. Supra confutavit calumniantes Christi miracula in concilio, hic aperte confutat eos in convivio. In his enim duobus locis consueverunt potissime detractiones fieri et observationes, scilicet in concihis et in conviviis. Dividitur autem pars ista, quae continet praesens capitulum, in tres partes. In quarum prima confutat Pharisaeos observantes; in secunda informat convivas discumbentes, ibi: Dicebat autem et ad invitatos; in tertia vero erudit lurbas subsequentes, ibi: Ibaht aulem et turbae multae cum eo.
Primo confutantnr Pharisaei observantes, de qno tria.
Circa autem confutationem obse?'vantium hoc ordine procedit: quia primo ponitur observatio Pharisaeorum; secundo adiungitur delectio observatorum, ibi: Et ecce, homo quidam hydropicus; tertio vero, detectorum confutalio, ibi: Ipse vero apprehensum sanavit eum. — Observatio autem Pharisaeorum, qua observabant Christum, describitur quantum ad duo, scilicet quantum ad benignitatem Christi et Pharisaeorum malignitatem.
Scilicel ordimria (ex Beda, qui sequitur August., II. de Consensu Evangelist. c. 73. n. 1 45.): Cum dicelis: Hoc quidem turbae dixerunt, Domino veniente in lerusalem [cfr. Luc. 19, 38; Matth. 2-1, 9.]; sed quia Lucas non dicit, Oominum ad Galilaeos postea revcrsum, ut ab illis hoc ei decantaretur, cogit mystice hoc de adventu claritalis intelligi. cere, quod ille populus ludaicus non videbit Christum ad suam salutem, nisi convertatur ad fidem et ipsius laudem; quod tandem exspectatur in fmali tempore post gentium plenitudinem; unde ad Romanos undecirao: « Caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret »; et ad Romanos nono: « Isaias clamat pro Israel: Si fuerit numerus filiorura Israel tanquam arena maris, reliquiae salvae fient ». Et in hoc manifeste apparet altitudo dispensationis divinae, propter quam exclamatApostolus ad Romanos undecimo: « 0 altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius »1
- (Vers. 1.). Quantum ergo ad Christi benignitatem dicit: Et factum esl, cum intrarel in domum principis Pharisaeorum Sabbato manducare panem, in quo apparet mira Christi benignitas: magna in hoc, quod conversabatur eum hominibus mortalibus, cum esset Deus; Baruch tertio: « Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius ad eum». « Post haec in terris visus est et cum horainibus conversatus est ». Maior quidem, quia conversabatur cum suis persecutoribus; unde impletum est in eo illud Ezechielis secundo: « Fili hominis, increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas ». Sed maxima benignitas, quia conversabatur usque ad familiare conlubernium, ut impleatur illud Apocalypsis tertio: « Ego sto ad ostium et pulso; si quis aperuerit mihi, intrabo ad illum et coenabo cum illo, et ipse mecum ». In hoc igitur, quod mtravit domum alienam, commendatur Christi humilitas; in hoc, quod in domum Phansaei, caritas; in hoc, quod manducavit panem alienum, ipsius Christi paupertas; et in his ostenditur summa benignitas, qua altissimus voluit pro nobis humiliari, iustissimus cum impiis conversari, ditissimus inter homines pauper fieri; unde secundae ad Corinthios octavo: « Scitis gratiam Domini nostri Iesu Christi,
quia, cum dives esset, propter nos egenus factus est, ut illius inopia nos divites essemus».
Secundo autem quantum ad observantium ma- UgnUatem subdit: Et ipsi observabant eum. Non dicit Evangelista in quo, ut insinuet, quod observabant et verba et miracula, et observabant ad reprehendendum et arguendum; supra undecimo: « Coeperunt Pharisaei et legisperiti insistere et os eius opprimere, insidiantes ei et quaerentes capere ahquid ex ore eius, ut accusarent eum »; unde et loannis decimo quinto: «Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt». Observabant etiam miracula, secundum quod dicitur Marci tertio: a Ohservabant eum, si Sabbato curaret, ut accusarent eum ». Unde haec observatio procedebat ex malitia insidiante; contra quam dicitur Proverbiorum vigesimo quarto: « Ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius ». Sed quia difficillimum est homini malitioso declinare proximi observationem, ideo dicitur Proverbiorum vigesimo tertio: « Ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius, quoniara in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi; mens eius non est tecum. Cibos, quos evomcs et perdes pulcros sermones tuos ».
(Vers. 2.). Et ecce, homo quidam*- hydropicus. Post dcscriptam observationem Pharisaeorum hic secundo describit detectionem observatorum; circa quam jntroducuntur tria, scilicet aegritudo ad detectionem disponens, quaestio detegens et simulatio tegens.
Primo ergo quantum ad aegritudinem dispoad observatorum detectionem dct: Et ecce,,. i,,..n. j iliomo quidam hydropicus erat ante illum. Ad litteram hic hydropicus sua inQrmitate manifesta et gravi viam praebebat ad confutandam et detegendam ludaeorum perfidiam. Et quoniam tempus et locus se offerebat, ideo dicit: Et ecce, quasi Dominus tunc adduxisset eum in medium; unde Ecclesiastici trigesimo nono: « Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam absconditum ab oculis eius». « Nec est dicere: Quid est hoc, aut quid estistud? Omnia enim in tempore suo quaerentur»; el post: « Omnia opera Domini bona, et omne opus sua iiora submiiaistrabit ». Unde haec aegritudo corporalis valebat ad impugnandam et expurgandam aegriludinem spiritualem, quia directe erat iili conlraria. Nam hic homo hydropicus erat ante lesum ad misericordiam implorandam, quam Pharisaei impugnabant. Implorabat namque misericordiam Dei, quia erat Aomo; nam Ecclesiastici decimo oclavo: « Misericordia Dei super omnem carnem »; et quia honw infirmus, secundum illud Ecclesiastici undecimo: « Est homo marcidus et indigens recuperatione, plus deficiens virtute, et oculus Dei respexit ilium in bono »; et quia ante illum erat, quia tales recurrunt ad Deum, et tahbus condescendit Deus; Psalmus: « Quoniam prospexit de excelso sancto suo, Dominus de caelo in terram aspexit ».
(Vers. 3.). Secundo quantum ad quaestionem detegentem subdit: Et respondens Lesus dixit ad legisperitos et Pharisaeos. Signanter dicit respondens, cum nullus prius aliquid quaereret, quia respondebat ad eorum cogitationes, quas videbat et audiebat, secundum illud Matthaei nono: « Cum vidisset Lesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitalis mala in cordibus vestris»? Unde Glossa: « Respondens Lesus, insidiosis observatoribus », quia dicitur Sapientiae primo: « Auris zeh audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur ». Et ideo respondet cogitationibus faciendo iliis quaestionem, quam et ipsi cogitabant, cum subdit: Dicens: Si licet Sabbato curare? — Hanc quaestionem leguntur Pharisaei Domino fecisse, sicut legitur Matthaei duodecimo: « Inlerrogabant, si licet Sabbato curare, ut accusarent eum ». Sed Lucas exprimit illorum cogitatus, Matthaeus exprimit verbum. Hoc quaerebat Dominus ab eis, quia ipsi-fatebantur se legisperitos; unde Glossa: « A legisperitis iudicium Legis quaerit ». Propter quod Malachiae secundo: « Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt de ore eius»; et Glossa ibidem: « Si sacerdos de lege interrogatur, doceat; alioquin frustra iactat dignitatem, cuius non exhibet operationem ».
(Vers. 4.). Tertio quantum ad simulationem iegentem subdit: At illi tacuerunt. Ideo tacuerunt.
quia, videntes se deprehensos et delectos, timebant sua responsione confundi; unde Glossa Bedae: « Merito tacent qui conlra se dictum, quidquid dixerint, vident. Si enim licet, cur observant? Si non licet, cur pecora euranl »? Unde ipsi tacendo simulabant ignorantiam, ut cooperirent malitiam. Simile habetur Matthaei vigesimo primo ubi, cum quaesisset Dominus de baptismo loannis, unde erat, noluerunt respondere, ne convincerentur de increduhtate. Unde poterat de istis dici illud Ecclesiastici trigesimo septimo: «0 praesumtio nequissima! unde creata es cooperire aridam mahtiam »? Quando autem istis deficiebant foha verborum, recurrebant ad ignorantiae tenebras et defectum verborum; unde tacebant non ex prudentia, sed ex ignorantia, quae habet adiunctam mahtiam; unde Ecclesiastici vigesimo: « Est tacens, non habens sensum ioquelae; et est tacens, sciens tempus apti temporis».
- Jpse vero apprehensum etc. Post detectionem observatoruin subditur hic confutatio deteclorum, quam describit Evangehsta tripliciter, scihcet
evidentiam signi.
Primo igitur quantum ad magnificentiam facli dicit: Ipse vero apprehensum sanavit eum ac dimisit. In hoc, quod apprehendit, apparet eius humilitas, quia non dedignatur tangere infirmitates ad docendam humilitatem; propter quod dicit Apostolus ad Hebraeos secundo: « Nusquam Angelos apprehendit, sed semen Abrahae». In hoc, quod sanavit, apparet virtuositas; unde supra sexto: « Virtus de illo exibat et sanabat omnes ». In hoc, quod dimisit, apparet liberalitas, scilicet abire liberum. Non enim redegit in servitutem propter coHatum beneficium, sed dimisit abire liberum; Glossa: « Dimisit eum abire corporahter sanatum, ut se transferret ad salutem animarum ». Unde supra octavo ad illum daemoniacum, quem sanaverat, dixit: « Vade in domum tuam et narra, quanta tibi fecerit Deus». Ac per hoc Christus in modo faciendi illud miraculum per humililatem confutat ludaeorum superbiam; per virlutem, eorum desidiam; per liberalitatem et benignitatem, eorum perfidiam, cum ipsi nec dignarentur tangere nec possent curare nec vellent liberare.
- Scilicet ordinaria, in qua tam Slrabo quam l.yranus contra Bedam r.ontrn se dicUirum quidquid dixerat vident. — Superius pro sua responsione Vat. smm responsionem.
(Vers. 5.). Secundo quantum ad efficaciam ve)'bi subdit: Et respondens ad illos dixit: Cuius vestrum asinus aut bos in puteum cadet, scilicet per casualem eventum, quia haec temporahum possessio multis modis potest periclitari et amitti: aliquando ab interiori, per propriam mortem, sicut tota die videmus; aliquando ab exleriori, per alienam tyrannidem, sicut lob primo: « Boves arabant, et asinae pascebantur, et irruerunt Sabaei et tulerunt omnia»; ahquando a superiori, per pestilentiam; Exodi nono: « Ecce, manus mea erit super equos tuos et asinos et camelos et boves, pestis valde gravis »; ahquando ab inferiori, per ruinam, sicut hic. Unde non sunt haec multum amanda, quae possunt tot modis amitti.
Et tamen istas possessiones diligebant multum Pharisaei; unde Glossa: « Omnes in hac avaritia similes estis»; amor enim bovis et asini faciebat eos non curare de observantia Sabbati. Ideo subdit: Et non continuo extrahet illum die Sabbati? per velocem succursum; Glossa: « Non animali, sed suae avaritiae consulens». Et hoc quidem reputabant se facere sine offensione Legis. Si ergo salus hominis praeferenda est saluti asini et bovis, manifestum est, in curatione hominis Sabbatum non solvi; et est argumentum a maiori. Magis enim videtur, quod Sabbatum debeat solvi per opus magis servile, quia dicitur Levitici vigesimo tertio: « Omne opus servile non facietis in eo »; sed magis est servile opus eruere asinum aut bovem quam sanare hominem. Si ergo ille non solvit Sabbatum, qui bovem de fovea extrahit, multo fortius nec iUe qui hominem sanat. Nam si opus avaritiae non solvit, ergo nec opus misericordiae, cum opus avaritiae sit servitutis, opus misericordiae liberahtalis.
(Vers. 6.). Tertio quantum ad evidentiam signi subdit: Et non poterant ad haec respondere illi; Glossa: « Convicti ». Tunc enim est evidens signum, quod homo sit convictus, quando deficit via aliqua ad.fugiendum. Nec mirum, si non poterant respondere sapientiae Christi, cum nec sapientissimi possent resistere eius discipulis; unde infra vigesimo primo: « Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere omnes adversarii vestri ». Et hoc irapletum cst in Slephano, de quo Actuum sexto: Gregorii. — tilossao subiungiUir I.uc. 8, 39. (cfr. supra c. 8. n. 66-69).
« Surrexerunt autem quidam de synagoga, quae appellabatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia et Asia, disputantes cum Stephano; et non poterant resistere sapientiae et spiritui, qui loquebatur ».
H. His autem secundum Jitteram pertractatis, tria nobis consideranda occurrunt secundum spiriis. g intelligentiam; quae secundum Sanctos elici possunt Bx verbis praemissis. — Primum est morbus hydropisis, cuius proprielas est, sicut dicit Glossa, quod « quanto plus bibit, tanto plus sitit»; et in hoc designat omnem concupiscentiam, quae nunquam satiari potest, et maxime avaritiam, secundum illud Proverbiorum trigesimo: « Ignis nunquam dicit: Sufficit». Unde notandum, quod septem, secundum expositores, sunt accidentia hydropisis. — Primum est tumor corporis, et per hoc superbia intelligitur; Deuteronomii decimo septimo: « Cunctus populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia » etc. — Secundum est compressio spiritualium, et in hoc intelligitur invidia, quae spiritualia comprimit; Proverbiorum decimo quarto: « Putredo ossium, invidia ». — Tertium est foctor in anhelitu, per quod intelligitur iracundia, quae facit prorumpere in verba contumeiiosa; Psalmus: « Sepulcrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant ». — Quartum est pigrities pedum, per quod intelligitur accidia; ad Titum primo: « Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri »; et Sapientiae decimo quinto: « Pedes eorum pigri ad ambulandum ». — Quintum est sitis in appetitu, per quod avaritia intelligitur; Proverbiorum trigesimo: « Terra non satiatur aqua », id est homo terrenus temporali opulentia; et Ecclesiastae quinto: « Avarus non implebitur pecunia ». — Sextum est inflatio genilalium, per quod luxuria designatur; unde in Psalmo: « Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea ». — Septimum est infectio cutis vel partium exteriorum, in quo inteUigitur gula, quae tota est circa cutem curandam; ad Philippenses tertio: «QuorumDeus venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt ».
' Scilicet ordinaria (secundum Bedam, qui sequilur Aiigust., II. Qq. Evangelior. q. 29. n. 2.) in Luc. 14, I. Tam August. quam Beda avarum comparant liydropico. Cfr. tom. VI. pag. 626, nota i. — Superius pro cuiits proprielas aliqui codd. ct Vat. cuitis proprium. — Sequitur Prov. 30, 16.
,,.-.II-.. mus, est opus virlutis, m quo intelligilur curalio spiritualis aegritudinis. Circa quod tria dicunlur, scilicet quod apprehendit, quod sanavit, quod dimisit. Apprehendit, scilicet per infusionem graliae; Isaiae quadragesimo secundo: « Ego Dominus vocavi te in iustitia, apprehendi manum tuam et servavi te »; Psalmus: « Emitte manum tuam de alto, eripe me et libera me de aquis multis » etc. — Sanavit autem per expialionem culpae; Psalmus: «Qui propitiatur omnibus iniquitalibus tiiis, qui sanat omnes infirmitales tuas »; et Matthaei primo: « Ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum». — Dimisit vero per relaxationem poenae; Matthaei decimo octavo: « Misertus dominus servi illius, dimisit cum et debitum dimisit ei ». Et hoc petimus in oralione dominica: « Dimitte nobis debita nostra » etc.
- Tertium autem, quod consideranduni est instructionis exemplum, in quo similitudinem ponit de bove et asino ruentibus in puteuin, qui in Sabbato extrahuntur. Per bovcm et asinum intelligitur uterque populus, scihcet gentiiis. et Iiidaicus, secundum illud Isaiae primo: « Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui». Nam sic exponit Gregorius. —. Vel per bovem et asinwm inteUigitur vir sapiens etsiultus; unde Glossa super illud Deuteronomii vigesimo secundo: « Non arabis in bove simd et asino, id est, fatuum sapienti in praedicatione non sociabis, ut aequali potestate verbum Dei annuntient ». Hi ergo cadunt in puteum concupiscentiae per originale peccatum, el deinde in hmbum infernalem; et universaliter hoc ante Christi adventum. Propter quod Psalmus: « Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super nie puteus os suum ». Hinc ergo Christus extrahit die Sabbati, id est septima die, quae est dies sepulturae Chrisli, in qua quies incipit animarum, secundum illud Zachariae nono ®: « Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos.tuos de lacu, in quo non est aqua ».
° Vers. 19. (Codd. in confusionem).
SMQndo informantui oonvivantes qnoad tria.
- Dicebat autem et ad invitatos etc. Postquam confutavit observantes, hic secundo informat convivantes Dividitur autem haec pars in tres secundum triphcem informationem. Primo namque informat invitatos ad convivium nuptiale. Secundo informat invitantes ad convivium familiare, ibi: Dicebat autem et ei qui se invitaverat. Tertio informat invitandos ad convivium aelernale, ibi: Homo quidam fecit coenam magnam etc. Primum horum respicit convivium graliae; secundum, naiwroe, et tertium, gloriae; primum, sacramentale; secundum, materiale; tertium, aeternale et spirituak.
Informans igitur invitatos ad convivium nuptiale, per quod intelligitur status praesentis Ecclesiae, primo viluperat vanitatem et arroganiiam; secundo commendat humililatem et reverentiam, ibi: Sed cum vocalus fueris. — In vituperando autem arrogantiam tria introducuntur, scilicet occasio introducens parabolam, persuasio reprehendens superbiam et ratio explicans verecundiam.
(Vers. 7.). Primo igitur quantum ad occasianem introducenlem parabolam dicit: Dicebat aulem et ad invitatos parabolam; Glossa: « Parabolam, aliud mystice significantem ». Quia enim aliquis posset illud Domini documentura referre ad nuptias istas carnales, ideo ipse Evangelista, dirigens jntellectum expositoris, vult illud parabolice intelligi. Hic enim in docendo erat modus Domini Salvatoris, secundum illud Psalmi: « Aperiam in parabolis os meum, loquar propositiones ab initio » etc. Et quia parabola non valet, nisi quando dicitur suo tempore, secundum illud Ecclesiastici vigesimo «: « Ex ore fatui reprobabitur parabola; non enim dicit illam in tempore suo »; et econtra Proverbiorum vigesimo quinto: « Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo »: ideo additur opportunitas loci et temporis ad inductionem huius parabolae de convivio nuptiali, cum subditur: Intendens, quomodo primos accubitus eligerent, more scilicet superborum, qui quidem mos erat in Pharisaeis; Matthaei vigesimo terlio: « Amant primos accubitus in coenis et primas cathedras in synagogis et salutationes in foro »; et hoc in signum honoris, secundum illud lob vigesimo nono: « Si voluissem ire ad eos, sedebam priraus ». Primum enim et summum coniuncta sunt; et sicut superbia et ambitio est inordinatus appetitus superioritatis, ita et ritatis. Huiusmodi autem quaerunt superbi, qui ab aliis cupiunt honorari, exemplo Saul, primi Regum decimo quinto: « Tantum honora rae coram senioribus populi mei et coram Israel ».
(Vers. 7. 8.). Secundo vero quantum ad persuasionem dissuadentem superbiam subdit: cens ad illos: Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco. Licet istud posset intelligi de carnalibus nuptiis, tamen ipse textus sequens et expositores volunt intelligi de nuptiis spiritualibus; unde Glossa: « Cum per gratiam fidei,vocatus a praedicatore, membris Ecclesiae te iunxeris; non te de meritis gloriando, quasi ceteris sis sublimior, extollas». Nuptiae autera islae non sunt quaecumque, sed nuptiae Agni, de quibus Apocalypsis decimo nono: « Venerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparavit se». Has nuptias fecit Deus Pater, secundum quod dicitur Matthaei vigesirao secuado: « Simile est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo ». Hae nuptiae celebratae sunt in thalarao uteri virginalis; Psalraus: « In sole posuit tabernaculum suum, et ipse tanquara sponsus procedens de thalarao suo ». Ibi consuramatura est matrimonium inter divinam et humanara naturam et inter Christum et Ecclesiam per consequens, secundum illud ad Ephesios quinto; loquens Apostolus de matrimonio dicit: « Sacramentura hoc magnum est, ego autem dico, in Christo et in Ecclesia ». — Convimum in his nuptiis est in susceptione Sacramentorum Ecclesiae et docuraentorum sacrae Scripturae; Proverbiorum nono: « Sapientia aedificavit sibi doraura, excidit coluranas septera. Iramolavit victimas suas, miscuit vinum et proposuit mensam. Et misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem» etc. Ad hoc convivium vocantur omnes, qui vocantur ad fidem per veritatis praedicationem; Matthaei vigesirao secundo: « Misit servos suos vocare invitatos ad nuptias». — Sic invitati discumbunt et per divraorura verborura et mysticorum perscrutationem et ruminationem. In cuius signum cibus ille caelestis vocatus est manna Exodi decimo sexto, 3upra pag. 317, nola i.. Unde huiusmodi quaervnt. Pro exemplo D exemplum.
Scilicet ordimria (ex Beda).
quod iaterpretatur: « Quid est hoc »? quia oportet intelligere quae suscipiunt. Unde et Levitici undecimo dicitur, quod animal, quod « non ruminat, immundum est». — In primo autem loco discumbil qui aliis praefertur sive in officio dignitatis, sive in privilegiis sanctitatis, sive in magislerio veritatis. Et ad hoc non debet quis ex se ipso conscendere, quia dicitur ad Hebraeos quinto: « Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tanquam Aaron ». Et ideo Ecclesiastici sexto: « Non te exlollas in cogitatione animae tuae velut taurus, ne. forte elidatur virtus tua»; nec etiam coram aliis; unde Ecclesiastici undecimo: « In vestitu ne glorieris unquam et in die honoris tui ne extoilaris ».
Tertio autem quantum ad rationem explicantem verecundiam subdit: Ne forte honoratior te sit mvitatus ao illo, propter gratiam interiorem maiori honore dignus; Glossa: « Gratiosior invitatori, etsi aliis sit occultus»; unde primi Regum decimo sexto: « Ne respicias vultum eius neque altitudinem staturae eius, quoniam abieci eum; nec iuxta intuitum hominis ego iudico. Homo enim videt ea quae patent, Dominus autem intuetur cor ».
(Vers. 9.). Et lunc veniens is qui te et Hlum vocavit, per iustitiae dispositionem; Prover-... biorum decimo sexto: « Spirituum ponderator est Deus»; dicat tibi: Da huic locum, propter dignitatis praelationem; primi Regum decimo quinto ♦: « Scidit Dominus regnum tuum a te el tradidit illud proximo tuo meliori te ». — Et tunc incipies cum rubore novissimum locum tenere, per manifestam deiectionem, secundum illud Psalmi: « Exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus ». Et ideo Ecclesiastici decimo tertio: « Attende, ne seductus in stultitia humilieris»; ille autem seducitur stultitia, qui se reputat ahquid magnum; ad Galatas sexto: « Si quis existimat, se aliquid esse, cum nihil sit, in Matth. 22, 3. (Op. imperfect.): Prandium [sive conviviuni nupliarum] enim esl doclrina iustitiae et verba caelestium mysteriorum de Filio Dei venturo. Quae omnia mandens homo, id est audiens, acquirit sibi vitam aeternam. Multas enim proprielales habet sermo ad escam. Sicut enim qui mittit in os suum fragmentum panis... primum molit eum dentibus et ita dimittit in stomachum, sic etcum audimus omne verbum, necesse est, ipsum meditari in ore sensus et quasi quibusdam dentibus, id est tractatibus, molere et videre, quid est quod dicit, aut unde dicit, aut propter quam rem dicit... Nam et manna, quod edebaturineremo, flguram habebat verbi; ideo dicebatur manna, quod interpretatur Ilebraice: quid est hoc? ut, quotiescumque audimus verbum, admoneat nos ipsum nomen requirere, quid est hoc quod audimus? El sicut cibum, postquam maslicaverimus, dimittimus in stomachum, ita et verbum... Cibus, qui in stomacho stat, ille confortat; et sermo, qui in memoria manet, ille salvat. Unde et apud ludaeos illa animalia sunt munda, quae revocant cibum et ruminant etc. ipse se seducit». Et talis humiliatur a Deo iusto iudicio, secundum illud supra primo: « Deposuit potentes de sede et exaltavit humiles ». De huiusmodi iudicio dicitur Ecclesiastici undecimo: « Multi tyranni sederunt in tlirono, et insuspicabilis portavit diadema. Multi potentes oppressi sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alienorum ». Et ideo dicitur Ecclesiastici septimo: « Noli quaerere ab homine ducatum neque a rege cathedram honoris »; quia, Proverbiorum vigesimo, « hereditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit ». quam vituperavit arrogantiam, hic secundo inmtaX ad reverentiam; quod quidem facit persuadendo humilitatem perfectam, assignando utilitatem adiunctam, confirmando per aequitatem divinam.
Primo igitur persuadens humilitatem perfectam, dicit: Sed cum vocalus fueris, ad nuptias, vade ei recumbe in novissimo loco, te ipsum scilicet omnibus postponendo, secundum illud Matthaei vigesimo: « Quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister. Et qui voluerit intej vos primus esse erit vester servus; sicut FiUus hominis non venit rainistrari, sed ministrare ». Unde ipse resedit in novissimo loco; Isaiae quinquagesimo tertio: « Vidimus eum novissimum vironun, virum dolorum et scientem infirmitatem; ideo absconditus vultus eius et despectus ». — In huius humilitatis commendationem sedes personarum excellentiorum remotiores sunt ab altari, et in processionibus priores dignitate sunt posteriores, ad ipsius Christi imitationem, qui utique ad hanc humilitatem invitabat, cum omnium Apostolorum pedes lavit; loannis decimo tertio: « Si ego lavi pedes vestros, dominus et magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis » etc; quia « non est discipulus super ostendens, is qui ie et illum iocavit, Deus, qui corda singulorum novit, dicat libi: Da huic locum, intellige te minorm.
magistrum » etc. Et ideo Apostolus primae ad Corinthios nono- « Cum essem liber ex omnibus, omnium me servum feci »; et rursus decimo quinto: « Ego sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus »; et ad Ephesios tertio: «Mihi omnium Sanctorum minirao data est gratia haec ». Et ideo dicebat princeps Apostolorum Petrus primae Petri secundo: « Subiecti estote omni humanae creaturae propter Deum ». — Reeumbe igitur in novissimo loco, te inferiorem omnibus reputando.
Sed dices: Quomodo me vere reputabo omnibus peiorem, cum multi sint peiores? — Ad hoc respondet Bernardus in Cantica, homilia trigesima septima: « Si enim, in quonam stalu unumquemque nostrum habeat Deus, liquido cognosceremus, nec supra sane nec infra sedere deberemus, veritati in omnibus acquiescentes. Nunc autem, quia consihum hoc posuit tenebras latibulum suum, et sermo absconditus est a nobis; ila ut nemo sciat, si dignus sit amore, vel odio; iustius tutiusque profecto iuxta ipsius Veritatis consilium novissimum nobis locum ehgimus, de quo postmodum cum honore superius educamur, quam praesumimus altiorem, unde recedere mox oporteat cum rubore. Non ergo est periculum, quantumcumque te humihes, quantumcumque le reputes minorem, quam sis, hoc est, quam te Veritas habeat. Est autem grande malum horrendumque periculum, si vel modice plus te vero extollas, et si ilh videHcet in cogitatione tua te praeferas, quem forte parem tibi Veritas iudicat, aut etiam superiorem. Quemadmodum, si per ostium transeas, cuius superhminare, ut ad inteUigentiam loquar, nimium bassum sit, non nocet, quantumcumque te inchnaveris; at si vel transversi digiti spatio plus, quam ostii mensura patitur, erexeris, impinges et quassato capite coHideris. Sic in anima non est plane timenda quantahbet humihatio; horrenda autem nimiumque pavenda vel minima temere praesumta erectio. Quamobrem noh te, homo, comparare maioribus, noh minoribus, noh ahquibus, noli uni. Quid scis enim, o homo, si unus iUe, quem forte omnium vihssimum atque miserrimum reputas, cuius vitam scelleratissimam ac singulariter foedissimam horres, et propterea putas spernendum illum non modo prae te, qui forte iam sobrie el iuste et pie vivere te confidis, sed etiam prae ceteris omnibus sceleratis tanquam omnium sceleratissimum: quid scis, inquam, si mehor le et illis mutatione dexterae Excelsi in se quidem futurus sit, in Deo vero iam sit? Et propterea non mediocrem, non vel penultimum, non ipsum saltem inter novissimos eligere locum nos voluit; sed recumbe, inquit, in nooissimo loco, ut videlicet cmnium novissimus sedeas, teque nemini non dico praeponas, sed nec comparare praesumas ».
Secundo autem assignans utilitatem adiunctam, subdit: Ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi; A mice, ascende superius. Qui nos invilavit est Christus, qui venit ad nos vel per inspiralionem, secundum illud loannis decimo quarto: « Ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus ». Vel venit per mortem; supra duodecimo: « Ut, cum venerit et pulsaverit ianuam, confestim aperiant ei ». Vel venit per finale examen; Apocalypsis ultimo: «Ecce, venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua ». — Hic veniens vocat humiles amicos. Christus namque amicus verus est, secundum illud Proverbiorum decimo septimo: « Omni tempore diligit qui amicus est ». Et humiles recognoscit amicos, quia tales obediunt ei; loannis decimo quinto: « Vos amici mei estis, si feceritis quae praecipio vobis». Et tunc vocat non nomine servi, sed amici; loannis decimo quinto: « lam non dicam vos servos, sed amicos, quia omnia, quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis». — Tah dicit: Ascende superius, id est ad superiorem honorem et dignitatem; Psalmus: « Nimis honorificati sunt amici tui, Deus ». — Et ideo subdit: Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus, id est coram omnibus; unde
Proverbiorum vigesimo nono: « Superbum sequilur humililas, et humilem spiritu suscipiet gloria »; Psalmus: « Cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum et glorificabo eum. Longitudine dierum replebo eum et ostendam illi salutare meum». Et propler hoc lob vigesimo secundo: « Qui humiliatus fuerit erit in gloria, et qui inclinaverit oculos suos, ipse salvabitur ».
(Vers. H.). Tertio confirmans per aequitatem dwinam, adiungit: Quia omnis, qui se exaltat, per superbam elationem, secundum iUud lob decimo quinto: « Quid te elevat cor tuum, et quasi se magna cogitaus attonitos habes oculos »? — Humi-,. f..,......... liabitur, per ludiciariam distnctionem; Isaiae secundo: « Ocuh subhmes hominis humiliabuntur ». «Quia dies Domini super omnem superbum et arrogantem, et humihabitur ». « Et incurvabitur omnis subhmitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum ». Huius exemplum patuit in lucifero; Isaiae decimo quarto: « Quofnodo cecidisti, lucifer, qui mane oriebaris? Qui dicebas in corde tuo: In caelum conscendam, super astra caeli exaltabo solium meum ». Et ideo corruit, quia se exaltavit; unde Ezechielis vigesimo octavo: « Eo quod elevatum est cor tuum sicut cor Dei, idcirco ecce, ego adducam super te alienos, et polluent decorem tuum et interficient te et detrahent te, et morieris in interitu occisorum». Propter quod dicitur imitatori luciferi, cuilibet superbo, Abdiae primo: « Superbia cordis tui extulit te habitantem in scissuris petrarum, exaltantem solium tuum »; et post: « Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum; inde detraham te». Ideo consuht Sapiens Ecclesiastici sexto: « Non te extollas in cogitalione tua velut taurus, ne forte elidatur virlus tua, et relinquaris velut lignum aridum in eremo».
Sic divina iustitia superbos humiliat, et ecohstodiens parMilos Dominus, humiliatus sum, et liberavit me »; et secundi Regum sexto: « Ludam et vilior flam plus, quam factus sum, et ero humihs in oculis meis »; exaltabitur, per divinam glorificationem. Exemplum est in Domino Salvalore; ad Philippenses secundo- «Humiliavit semetipsum» etc; et post: « Propter quod et Deus exaltavit ilium » etc. Et ideo dicitur primae Petri quinto: « Humiliamini sub polenli manu Dei, ut vos e.valtet in tempore visitationis ». Et de his duobus in Psalmo: « Omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuniur cornua iusti »; et Ezechielis decimo septimo: « Scient omnia ligna regionis, quia ego Dominus liumiliavi lignum sublime et exaltavi lignum humile ».
Ratio autem huius iusliliae et aequitatis est, quia, quanto quis magis se exallat, tanto minus honorat Deum et tanto minus magnificat Deum, ac per hoc et tanto magis est aversus a Deo, et sic per consequens tanto minus est; Ezechielis vigesimo octavoi: « Nihili factus es et non eris in perpeluum ». — Rursus, quanto magis se exaltat, tanto magis se supra se ipsum erigit, ac per hoc tanto magis evanescit; et quanlo magis evanescit, tanto plus a veritate recedit et tanlo minus est: ergo quanto quis magis a se exaltatur, tanto magis deiicilur; lob trigesimo: « Elevasti me, et quasi super ventum ponens, elisisti vahde». — Postremo, quanto quis magis se exaltat, tanto gloriam hominum magis amat; et quanto illam magis amplectitur, tanto plus est subiectus humanis laudibus, et propter hoc tanto magis hominum servus et tanto magis deiectus; Psalmus: « Verumtamen propter dolos posuisti eis, deiecisti eos, dum allevarentur ».
Sed e contrario, quanto quis magis se /«?<- miliat, tanto magis Deum honorat; Ecclesiastici tertio: « Magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur»; et quanto magis Deum honorat, tanto magis ad. ipsum appropinquat, ac per hoc tanto elevatur ad sublimiora. — Amplius, quanto magis se humiliat, tanto magis redit ad interiora; et quanto magis interius colligitur, tanlo virtus eius maior efficitur: quanto ergo quis magis Immiliatur, tanto secundum veritatem maior eflicitur; unde secundae ad Corinthios duodecimo: « Virtus in infirmitate perficilur ». — Postremo, quanto magis humiliatur. finem et exaltavi etc.) A C D omittunt. — Glossa interlinearis (ex Beda): Et qui se humiliat, provide de bcnellciis, exaltabitur, a Deo.
tanto terrenam gloriam minus appretiatur; et quanto minus eam appretialur, tanto magis eam calcat et tanto magis superponitur omnibus inferioribus, et ila tanto maior efficitur; Isaiae sexagesimo: « Ponam te in superbiam saeculorum ». — Igitur omnis se exaltans, quanto magis se exaltat, tanto magis elongat se a superioribus; et quanto se magis elongat a superioribus, lanto magis recedit ab interioribus, ac per hoc tanto magis subiicit se inferioribus. Ergo quanto quis magis effertur, tanto magis secundum veritatem deiicitur et secundum divinum iudicium est deiiciendus; et e contrario, omnis, qui se humiliat, quanto magis se humiliat, tanto magis appropinquat ad -superiora et tanto magis redit ad interiora et tanto magis calcat inferiora: ergo quanto magis se humiliat sub Deo, tanto magis exaltatur divino iudicio.
- (Vers. 12.). Dicebat autem etc. Postquam informavit invitatos ad convivium nuptiale, hic secundo informat invitantes ad convivium familiare; in qua informatione primo retrahit invitantes a curialitate mundana; secundo allicit ad caritatem divinam, ibi: Sed cum facis convivium.
Retrahens igitur a mundana curialitate, tria introducit ad huiusmodi retractionem - scilicet occasionem inducentem, exhortationem erudientem et rationem persuadentem.
Primo ergo quantum ad occasionem inducentem dicit: Dicebat autem et ei qui se invitaverat. Hoc ideo ilU dicebat, quia invitatio iUius dedit occasionem loquendi de modo invitandi, secundum illud Ecclesiastici vigesimo septimo: « In medio insensatorum serva verbum tempori ». Vel ideo illi dicebat, ut ministranti corporalem sustentationem rependeret spiritualem eruditionem, ut sic vicissim ostendat, dona divina esse communicanda, secundum illud primae Petri quarto: « Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes ». — Unde forma datur viro spirituali suscipienti cibum corponisi quando dividilur... Et quod ipsa quanto magis aggregatur et unitur, tanto plus magiuflcatur et vehementior flt et eflicit operationes mirabiles etc. — Superius pro Amplius Vat. Ambrosius.
Vers. 15. — Superius pro omnibus inferioribus (ita H, cui concordat B, qui tamen addit vel superioribus) ACDFG omnibus superior-ibus, E legit quanto magis superponitur omnibus, superior efficitur. Fortasse ita legendum et tanto magis superponitur omnibus vel superior efficitur. Vat. tanto magis calcat, et quanlo magis eam calcat, tanto ad sublimiora surripilur. ralem, ut hospiti suo dispenset spiritualem, sicut insinuatur supra decimo, quod « Martha suscepit Christutn in domum suam, et soror eius Maria, sedens secus pedes Domini, audiebat verbum iuius ». In cuius designatione dicit Sapiens de Sapientia Christo Sapientiae octavo: « Proposui hanc adducere mihi ad convivandum, sciens, quoniam communicabit mecum de bonis, et erit allocutio cogitationis et taedii mei ». In hoc etiam datur forma, quod in conviviis virorum spiritualium spirituaUa verba miscenda sunt; ideo consuetudo est, quod in corporali refectione misceatur lectio spiritualis, propter illud verbum Domini Deuteronomii octavo et Matthaei quarto: « Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod egreditur de ore Domini ».
- Secundo quantum ad exhortationem erudi- „ entem subdit: Cum facis prandium aut coenam: prandium in mane et coenam in vespere. — Noli vocare amicos tuos, ratione sodalitatis; Matthaei quintoi: « Si diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis? Nonne et ethnici hoc faciunt »? quia dicitur Ecclesiastici trigesimo septimo: « Sodalis amico condolet causa ventris et contra hosfem accipiet scutum ». Neque cognatos, ratione afflnitatis; Ecclesiastici decimo octavo: « Miseratio hominis circa proximum suum; misericordia autem Dei super omnem carnem». Neque vicinos, ratione /amiliaritalis; quocontra tertia Canonica loannis: « Carissirae, fideUter facis, quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, qui testimonium reddiderunt caritati tuae». Neque fratres, ratione consanguinitatis, quh dicitur: «ObUviscere populum tuum et domum patris tui »; et Deuteronomii trigesimo tertio: « Qui dixerunt fratribus: Ignoro illos, hi custodiunt legem tuam » etc. Neque divites, rationepowpositaiis; quia dicitur infra decimo sexto: « Erat quidam dives, qui induebatur purpura et bysso et epulabatur quotidie splendide»; et post subditur, quod « sepultus est in inferno ». — Hoc autem non induxerat... Nunc et in eum qui vocaverat, vicissim liberalitatem suam exercet... abducens eum, ne convivia constituat humani favoris... gratia.
° Vers. 38. et 39. — Subinde allegatur Sap. 8, 9, ubi post de bonis C D addunt suis, de quo cfr. Comment S. Bonav. in hunc loc.
dicit, quia contra praeceptum sit invitare nolos, cum scribatur primae ad Timotheum quinto »: « Si quis suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior »; et de loseph Genesis quadragesimo tertio scribitur, quod fecit convivium fratribus suis; sed hoc dicit, quia homo in huiusraodi invitationibus, si vult vitam aeternam mereri, non debet habere intentionem carnalem, sed spiritualem, non terrenam, sed caeleslem, non mercenariam, sed piam.
Propter quod nota, quod est convivium indifferens, quod quidem est familiaritatis humanae, de quo lob primo: « Ibant filii eius et faciebant convivia per domos, unusquisque in die suo ». — Et cst convivium malum, et hoc triplex, scilicet ma-. t lum, peius, pessimum. Pnmum est gastnmargiae, de quo ad Romanos decimo tertio: « Non in comessationibus et ebrietatibus » etc; et Proverbiorum vigesimo tertio: « Noli esse in conviviis potalorum neque in comessationibus eorum qui carnes dant ad vescendum, quia vacantes potibus et dantes symr bola consumentur »; et lacobi quinto: « Epulati estis super terram et in luxuriis nutristis corda vestra». — Secundum est iactantiae, de quo Danielis quinto: « Balthasar rex fecit grande convivium omnibus optimatibus suis » etc.; et Marci sexto: « Herodes in natali suo convivium fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae ». Et in primo convivio dehoneslata fuerunt vasa Domini, in secundo interfectus est praecursor Christi. — Tertium est malitiae, de quo secundi Regum decimo tertio dicitur, quod Absalom vocavit Ammon fratrem suum ad convivium, ubi sequitur, quod in convivio interfecit eum; et primi Machabaeorum ultimo dicitur, quod « filius Ahobi fecit convivium magnum Simoni, et cum inebriatus esset, occidit eum et duos filios eius». quo infra eodem: « Cum facis convivium, voca pauperes et debiles ». — Secundum est carilatis, de quo Canticorum quinto: « Comedite, amici, et bibite et inebriamini, carissimi » elc. — Tertium est felicitatis; Isaiae vigesimo quinto: « Faciet Dominus in monte hoc convivium omnibus populis, convivium pinguium, medullatorum, vindemiae defaecatae ». — Primum convivium permittitur, secundum prohibetur, et tertium suadetur.
Tertio quanlum ad rationem persuadentem subdit: Ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio; quia qui opera facit pro terrena j i_ i_ i!. mercede non habet nisi terrenam retnbutionem et temporalem. Nam merces aeterna commutatur in temporalem pro amore gloriae; Matlhaei sexto: « Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis; alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum, qui in caelis est»; unde de hypocritis dicitur Matthaei eodem: « Amen dico vobis, receperunt mercedem suam ». Pro amore terrenitatis, unde super illud Exodi primo: « Timuerunt obstetrices Deuin, et aedificavit iliis domos », dicit Glossa, quod « mercec aeterna eis in temporalem commutata est ». Pro amore carnalitatis; Matthaei decimo: « Qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus ». Et hoc est, quia, sicut dicitur Matthaei sexto, « nemo potest duobus dominis servire »; et « intentio operi luo », ut dicit Ambrosius, « nomen imponit ». Ideo qui facit rem pro mercede temporali fraudatur mercede aeterna, quia nulli operi debetur caelum, quod fit pro- Timotheum quarto: « Pietas ad omnia valet, habens promissionem vitae, quae nunc est, et futurae »; et ideo dicebat Dominus Matthaei sexto: « Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis ». Homini vero mundano dicitur infra decimo sexto: «Fili, recordare, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris ».
(Vers. 13.). Sed cum facis convivium. Post-.,.,. j invitat ad caritatem divinam >*. Quod quidem facit ex Gregor., XVIII. Moral. c. 3. n. 6, ubi ait: In qua magis recompensatione lAedificavit illis Dominus domos'] cognosciiiu, quid mendacii culpa mercatur. Nam benignilas carum merces, quae eis in aelerna poluit vita relribui, pro admi.illa culpa mendacii in terrenam est recompensationem declinata, ut in vita sua, quam mentiendo tucri voluerunt, ea quae fecerunt bona reciperent et ulterius quod exspectarent mcrcodis suae praemium non haberent etc. — Pro dicit Glossa H dicit Gregorius.
tripliciter, scilicet per commendationem pielatis fraternae, per assignationem rationis inductivae et per approbationem rationis inductae.
Primo igitur quantum ad commendationem pietatis fratcmae dicit: Sed cum facis convivium, voca pauperes, propter defectum rerum exteriorum; Isaiae quinquagesimo octavo: « Frange esurienti panem tuum et egenos vagosque induc in domum tuam » etc. Et hoc praecipiebatur in Lege; Deuteronomii decimo quinto: « Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae; idcirco et ego praecipio libi, ut aperias manum tuam fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra ». Huic pauperi debes aperire manum et maxime iusto; unde Ecclesiastici nono dicilur: « Viri iusti sint tibi convivae, et in timore Domini sit tibi gloriatio»; et Tobiae secundo dicitur: « Cum esset dies festus, et factum esset prandium bonum in domo Tobiae, dixit filio suo: Vade, et adduc aliquos de tribu nostra timentes Deum, ut epulentur nobiscum ». Unde Ecclesiastici duodecimo: « Da bono, et ne receperis peccatorem; benefac humiU, et ne dederis impio ». — Verumtamen non excluditur hic, quin etiam aUis pauperibus debeat fieri eleemosyna, el quin ipsi debeant vocari, sicut satis innuit Chrysostomus super Malthaeum, homilia septuagesima nona dicens: « In quantum non fecistis uni minimorum horum, neque mihi fecistis, dicit Dominus, non de discipulis dicens hoc solum, neque de his qui elegerunt monachorum vitam, sed de omni homine fideli. Qui enim talis est, etsi servus fuerit, etsi eorum qui in foro mendicant, credit autem in Deum, iustum est, omnium eum frui devotione. Et si despexerimus talem hominem nudum vel esurientem, haec audiemus verba » etc. — Debiles, propter defectum virium; Ecclesiastici septimo: « Non te pigeat visitare infirmum; ex his enim in dilectione firmaberis »; et Matthaei vigesimo quinlo: « Infirmus eram, et visitastis me », dicet Dominus, quia qui infirmitati alienae condescendil, quod illi facit Christo impendit. — Claudos et caecos, propter defectum membrorum; infra eodem: « Exi in vicos et plateas civitatis et pauperes ac debiles, caecos et claudos introduc huc ». Et hoc quidem recte, quia miseris impendenda est misericordia et subventio his qui habent penuriam; unde Marci octavo: « Misereor super lurbam, quia ecce, iam triduo sustinent me nec habent quod manducent ».
(Vers. 14.). Secundo quantum ad assignationem rationis inductivae subdit: Et beatus eris, quia non habent retribuere tibi; ideo oportet, quod alius retribuat pro eis; Proverbiorum decimo nono: « Foeneratur Domino qui miseretur pauperis »; quod dicitur propter immensitatem mercedis, de qua subdit: Retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum, id est in gloria aeterna; de qua resurrectione Apocalypsis vigesimo: « Beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima »; et infra vigesimo: « Illi qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione aequales erunt Angelis et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis ». In hac resurrectione resurgent mali ad mortem, sed iusti ad vitam; loannis quinto: « Procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii ». In hac retributio fiet misericordibus; unde Ecclesiastici duodecimo: « Benefac iusto, et invenies retributionem magnam, et si non ab illo, cerle a Deo »; et maxime de eleemosyna; unde Matthaei vigesimo quinto: « Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum » etc.; et post: « Esurivi, et dedistis mihi manducare » etc. Et ideo Matthaei quinto: « Beali misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur ». Unde operibus pietatis maxime flt retributio felicitatis; propter quod Ecclesiastici decimo septimo: « Eleemosyna viri quasi sacculus cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit; el postea resurget, et retribuet illi retributionem, unicuique in caput suum ». — Ratio autem huius est, quia nullus est dignus misericordia, nisi qui facit misericordiam; quia, lacobi secundo, « iudicium sine misericordia illi qui non facit misericordiam ». Et nullus ad aeternam beatitudinem venit nisi per misericordiam; Psalmus: «Homines et iumenta salvabis, Domine; quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus »; et rursusad Titum: « Non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit ».
(Vers. lo.). Tertio quantum ad approbationem rationis inductae subdit: Ilaec cum audisset riorum consortium. — Pro omnium eum frui in D secunda manus subslituit omnino eum frui.
quidam de simul discumbentihus; audisset, inquam, non tanlum aure corporis, verum etiam aure cordis, secundum illud Apocalypsis secundo: « Qui habet aurem audiat, quid Spiritus dicat Ecclesiis ». Et quoniam qui sic audit credit, secundum illud ad Romanos decimo: a Fides exauditu, auditus autem per verbum Christi », id est, qui credit audiendo testimonium reddit loquendo et confitendo; lob vigesimo nono: « Auris audiens beatiflcabat nie, et ocuhis Videns testimonium reddebat mihi »; ideo subdit: Beatus, qui manducabil panem in regno Dei, quasi dicat: meUor est retributio, ijuae erit in resurrectione mortuorum, quam ista quae est in praesenli, quia ista est misera, illa vero beata; Psalmus: « Quia njehor est dies una in atriis tuis super millia ». Unde Apocalypsis decimo nono: « Beati, qui. ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt ».
Et nota, quod cibus ille, qui erit in regno taliter, secundum illud primae ad Corinlhios undecimo: « Probet autem se ipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat »; in patria vero manducabimus spiritualiter, videndo facie ad faciem; loannis sexto: « Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum»; quia, decimo seplimo, « haec est vita aelerna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti lesum Christum ». Hic panis promitlitur nobis edendus post egressum de hac vita; « cuin dederit dilectis suis somnum, ecce, hereditas Domini, filfi; merces, fructus vntris ». Sicut enim nemo venit ad somnum quielis nisi per senarium laboris, sic istius panis manducationem praecedit senarius panum, qui sunt praeparatorii ad illum cibum aeternum, quem manducabimus in patria,
Primus panis est doloris poenitentiae; Psalin mus: « Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac. r... nocte »; et iterum Psalmus: « Surgite, postquam sederitis, qui manducatis panem doloris ». De hoc pane dicitur in figura Genesis vigesimo primo: Dedit Abraham Agar « panem et ulrem aquae », et illa abiit in desertum. — Secundus est panis laboris iuslitiae; Genesis tertio: « In sudore vultus tui vesceris pane tuo »; Psalmus: « Labores manuum tuarum quia manducabis; beatus es, el bene libi erit». — Tertius est panis instructionis doctrinae; Matthaei quarto: « Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei ». De hoc dicitur Threnorum quarto: « Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis ». — Quartus est panis Sacramenti eucharistiae, de quo loannis sexlo: « Panis, quem ego dabo, caro mea est » etc.; et Matlhaei vigesiino sexto: « Coenantibus autem ieis, accepit Lesus panem ». — Quintus est panis consolationii internae; primi Regum trigesimo: « Dederunt puero Aegyplio panem »; « quem cumcomedisset, reversus est spiritus eius, et refocillatus est »; et Sapientiae decimo sexto: « Panem de caelo praestitisli eis habentem » elc. — Sextus est panis contemplalionis supernae, de quo Genesis quadragesimo nono: « Aser, pinguis panis eius, et praebebit delicias regibus »; Proverbiorum nono: « Venite et comedite panem meum et bibife inum, quod miscui vobis »; Ecclesiastici decimo quinto: « Cibabit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potabit illum ».
Per hos sex panes venitur ad septimum. de quo hic: Bealus, qui manducabil panem in gno Dei. Sed mulli ita sunt miseri, quod non possunt venire de pane ad panem; unde ad panem illius caelestis convivii non veniunt, quia panes alios praeambulos manducare nolunt. — In figura horum septem panum Matthaei decimo quinto: «.kcipiens lestis septem panes benedixil ». Incipiendo namquo a pane doloris poenitentiae, pervenitur ad panem refectionis aelernae, quem qui mandncaverit non habebit ulterius defectum; loannis sexto - « Ego sum panis vitae; si quis venit ad me, non esuriet »; quia nec habebit fastidium, secundum illud Ecclesiaslici vigesimo quarto: « Qui edunt me adhuc estirient, et qui bibunt me adhuc silient; qui audit me non
confundetur », usque ibi: « Qui elucidant me vitam aeternam habebunt».
- (Vers. 16.). At ipse dixit ei: Homo quiclam elc. Postquam informavit invitatos ad convivium nuptiale et invitantes ad convivium familiare; hic informat invitandos ad convivium aeternale per introductionem parabolae. In hac autem parabola tria introducuntur: quorum primum est invilalio plurimorum; secundum est excusatio invitatorum, de qua ibi: El coeperunt simul omnes excusare; tertium est repvlsio contemptorum, ibi: Et reversus servus etc.
Circa autem invitationem plurimorum tria introducuntur ab Evangelista, scilicet prae/jora/o /-efectionis aeternae, vocatio multitudinis ad fidem, excitatio eiusdem ad devolionem.
Primo igitur quantum ad praeparationem refectionis aetemae dicit: Honio quidam fecit coenam magnam, id est, Christus praeparavit refectionem aeternam. Nam Christus dQ..i.v hmno quidam singulariter, conceptus sine semine virili, natus sine dolore Matris, immunis ab omni peccalo et mortuus pro hominum peccato; de quo homine in Psalmo: « Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus ». Hic fecil coenam, quia praeparavit refectionem summam et ultimam; unde Glossa: « Hoc convivium non prandium, sed coena dicitur, quia post prandium, de quo Matthaeus agit, coena restat, et post coenam nullum convivium restat ». De hac coena Apocalypsis decimo nono: « Beati, qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt ». Haec coena magna dicitur, quia inaestimabilis; unde Genesis decimo quinto: « Ego merces tua magna nimis »; quia interminabilis; Baruch tertio: « 0 Israel, quam magna est domus Domini et ingens locus possessionis eius! Magnus et non habens finem, excelsus et immensus ». Ideo autem aestimari non potest, quia tam cibus, quam ille qui ministrat, Deus est et bonum summum; infra vigesimo secundo: « Ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater, regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo »; de quo in Psalmo: « Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos ».
Secundo quantum ad vocalionem multitudinis ad fidem subdit: El vocavit multos, ad fidem, quia de omni statu et gente et aetate, secundum illud loelis secundo: « Sanctificate ieiunium, vocate coetum, congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes et congregate parvulos et sugentes ubefa ». Qui sic vocantur per consequens ad aeternam refectionem vocantur; unde primae Petri quinto: « Deus autem gratiae, qui vocavit nos in aeternam gloriam in Christo Iesu, ipse perficiet » etc. Ideo autem vocat multos, ut ostendat summam liberalitatem et benignitatem; sed ideo paucos eligit, ut ostendat iudicii severitatem; propter quod Matthaei vigesimo: « Multi sunt vocati, pauci vero electi ». Unde haec vocatio multitudinis comparatur captioni sagenae, quae capit ex omni genere piscium; Matthaei decimo tertio: « Simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere piscium congreganti » etc.
(Vers. 17.). Tertio quantum ad excitatio- Et misit servum suum tiora coenae dicere invitatis, ut venirent. « Servus iste, ut dicit Glossa, est ordo praedicantium », qui, cum sint multi, intelliguntur tamen nomjne unius servi pro unitate offlcii; de qua missione Proverbiorum nono: « Misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis ». De hoc servo Isaiae quadragesimo nono: « Et nunc haec dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi: Parum est, ut sis mihi servus ad suscitandas tribus lacob et faeces Israel convertendas. Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae ». — Hora coenae est finis saeculi, hoe est tempus sextae aetatis, secundum illud primae ad Corinthios decinio: « Nos sumus, in quos fines saeculorum devenerunt »; et primae loannis secundo: Audistis, quia « novissima hora est ». — Hi servi dicunt invitatis, ut veniant ad coenam; veniant, inquam, per internum desiderium et devotionem, secundum illud Psalmi: « Sitivit anima mea ad Deum, fontem vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei »? Hi servi Dei debent praedicare, secundum illud Isaiae secundo: « Vonite, ascendamus
ad montem Dei et ad domum Dei lacob, et docebit nos » etc, quia, secundum illud Apocalypsis ullimo, « et qui audit dicat: Veni ».
Et quia nihil tantum excitat desiderium, ut veniat ad Deum, quantum consideratio illorum praemiorum; ideo subdit: Quia iam parata sunl omnia. Parala namque sunt habilacula; loannis decimo quarto: « In domo Patris mei mansiones multae sunt. Si quo minus, dixissem vobis, quia vado parare vobis locum. Et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum venio et accipio vos ad me ipsum ». — Item, praeparata sunt faMrfm; primae ad Corin- Ihios secundo: « Oculus non vidit, et auris non audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his qui diligunt illum »; quod acceptum est de Isaiae sexagesimo quarto: Oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspeclantibus te ». — Item, praeparata est mensa; Psalmus: « Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me » etc. — Item, praeparata est sponsa cum his qui praedestinati sunt ad vilam; Apocalypsis decimo nono: « Venerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparavit se », quia, sicut dicitur Matthaei vigesimo quinto, « quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua».
( Vers. 1 8.). FA coeperunt simul omnes. Post invilationem plurimorum sequitur hic excusalio vocatorum, quia multi veniunt ad fidem, qui tamen nolunt pervenire usque ad caritatem propter vitiorum pronitatem, quam in excusationis velamen assumunt. — Et coeperunt simul omnes excusare; Glossa; « Excusat omnis, qui plus terrena quam caelestia diligit, etiam si ad caelestia se tendere dicat ». Quoniam ergo triplex est radix omnis peccati, quae nos retrahit a caritate Christi; ideo hic tria genera hominum citationera huius reprobantium introducit, secundum triformem excusationem. Quarum prima ut, rcpiilso fastidlo, ad gustandam coenam se praeparcnt, Hia omnia iiim sunl parata; Chrislo enim iinmolato, inlroitus regni palet. Cfr. August., Serm. 112. (alias 33. de Verbis Domini) c. 1. n. 1. in (Ine. venit ex ambilione superbiae; secunda, ex sollicitudine avaritiae; terlia vero, ex libidine lasciviae.
Primo igitur quantum ad primam excusationem, quae venit ex ambitione superbiae, dicit: Primvs dixit illi: Villam emi. Iste primus est superbus, qui semper vult obtinere primatum; Ecclesiastici decimo: « Initium superbiae hominis apostatare a Deo, quoniam ab eo qui fecit illum, recessit cor eius, quoniam initium omnis peccali superbia». Huius est viUam eme7'e, quia nihil aliud quaerit quam dominari et praeesse. Unde.ugustinus: « In empta viila dominatio notatur et superbia. Habere enim viliam, homines sibi subdere superbiae vitium primum notat ». Hanc emptionem. facit superbus dando animam in servitutem diaboli, quia, lob quadragesimo primo, « omne sublime videl, el ipse est rex super omnes filios superbiae». dum vult esse dominus hominum, eflicitur servus vitiorum, et hoc est valde malum forum.
Unde talis fatetur se servum, cum suLdit: E( necesse habeo exire et videre illam. Hanc necessitatem inducit superbia, quae facit hominem evanescere et quodam modo extra se ire; Nahum primo: « Ex te exibit, cogitans contra Dominum malitiam, mente pertraclans praevaricationem ». — Et quia vitium palliat se sub pallio virtutis, quia superbus vult videri humilis; ideo subdit: Rogo te, habeme excusatum; Glossa: « Roga pro me, quia homo peccator sum »; se ipsum humiliat in voce, cum superbiat in corde. Unde Gregorius: « Dum dicit: Rogo te, habe me excusatum, humilitas sonat in voce; dum autem venire contemnit, superbia est in actione ». Tales designantur per illos, de quibus dicitur Matthaei vigesimo septimo: « Genu flexo ante eum, illudebant ei »; et de huiusmodi dicitur Ecclesiaslici decimo nono: « Est qui nequiter se humiliat, et interiora eius plena sunt dolo ». Et de tahbus dicil Serm. 112. (alias 33. de Verbis Domini) c. 2. n. 2: Iii villa empta dominatio nolaiur, ergo superbia castigatur. Habore enim villam, tenere, possidero, liomincs sibi ia illa siibdcrc, dominari delectat. Viliiuri malinn, viliuni prinuim. Priiniis enini liomo dominari voluit, qiii dominum liabere noluit. Quid csi dominari nisi propria polestnle gaudere? F.st maior potestas, illi subdamur, ut tiiti esse valeamus. S. Bonav. allegat secundum Glossam ordinariam in Luc. U, 18.
Propheta in Psalrao: « Non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis ». Et ideo e contrario dicitur de viro iusto Proverbiorum decimo octavo: « lustus prior accusator est sui ».
(Vers. 19.J. Secundo quantum ad secundam excusationem, quae venil ex soUiciludine avaritiae, subdit: Et aller dixit: lUga boum emi jjuinquk Sollicitudo namque avaritiae facit, quod quis non quaerit nisi terrena tractare; ideo labori boum comparatur, quorum est terram sulcare et exercere. Et dicuntur quinque iuga boum propter quinque sensus conversos ad haec terrena. Unde Glossa: « Haec iuga boum dicuntur, quia per hos terrena regnntur; boves enim terram versant ». Dici etiam possunt iuga, quia coUum hgant et cervicem domant et tolum deprimnnt in terram et animam vendunt pro terra; Ecclesiastici decimo: « Nihil est iniquius quam amare pecuniam; hic enim animam,suam venalem habet, quoniam in vita sua proiecit intima sua ». Quoniam enim, sicut dicitur Matthaei sexto, « ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor _tuum »; et Thesaurus avari est extra se, scilicet in terra: ideo intima hominis avari proiecta sunt in lerra. Unde necesse est, quod iugo servitutis opprimatur, quia vendidit semetipsum; unde Ecclesiastici vigesimo seplimo: « Inter medium emptionis et venditionis angustiabitur peccatis ». — Reddit enim avaritia solhcitum et curiosum, ideo subdit: Et eo probare iUa, quia continuam curam habet de superfluis. Unde GloSsa: « Recte per (Jyinque sensus curiositas designatur, quae, dum exterius investigat vitam proximi, sua intima nescjt; et curiosi animus quanto est perilus alieni, tanto ignarus lit sui ». — £t nota, fiuod caritas non habet nisi iugum unum, quia,.,,, j omnem solhcitudinem reducit ad unum, secundum illud supra decimo: « Unum est necessarium »; et Michaeae sexto: « Sollicitum ambulare cum Deo tuo » -etc.; et Matthaei undecimo: « iugum meum suave est » elc.; et Threnorum tertio: « Bonum est viro, cum pertaverit iugum Domini ab adolescentia sua ». Sed curiositas habet quinque, qmniQm ad universitatem Sensibilium, circa quae versatur; unde Ecclesiastae septimo: « Deus fecit hominem rectum, et ipse miscuit se infinitis quaestionibus ». — Et quoniam vitium cupiditatis et avaritiae palliat se sub specie providentiae, ideo subdit: Rogo te, habe me excusatum. Sed taUbus potest dici illud leremiae secundo: « Quid niteris bonas ostendere vias tuas ad quaerendam dileclionem, quae insuper malitias tuas docuisti vias tuas plurimas, ei in aUs tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentium »?
(Vers. 20.). Tertio quantum ad tertiam excwsationem, quae venit ex libidine lascivjae, subdit: Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venife. Haec uxor est concupiscentia carnis, de qua Ecclesiastae septimo: « Inveni amariorem morte muJieren), quae laqueus venatorum est et sagena cor eius». Haec dicitur uxor propter vehementem libidinis adhaesionem; primae ad Corinthios sexto: « An nescitis, quia qui adhaeret mulieri unum corpus efficitur? Erunt enim, inquit, duo in carne una ». — Et ideo subdit: Et ideo non possum venire. Nec addit: Habe me excusatum, quia solum peccatum carnis est, quod liiinime palliat se sub specie virtutis et minime excusatur; et tamen secundum veritatem magis est excusabile proptej maiorem pronitatem concupiscentiae, secundum illud ad Romanos septimo: « Invenio aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae el captiVatitem me in servitutem peccali ». Et pro tanto dicit: Non posum venire, quia, sicut dicit JJernardus, « sicut ignis et aqua simul ess non possunt, sic spirituales deliciae et carnales in eodem se non compatiuntur ». Mentilur tamen iste, quia talis, etsi sit concupiscentiae servus, potest facere, quo facto habeat graliam, per quam habeat posse domandi concupiscenUam. Unde ad Romanos septimo: « Infeiix ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius »? Et respondet continuo: « Gratia Dei per lesum Christum Dominum nostrum», quia, ad PhiUppenses secundo, « Deus est, qui operatur in vobis Velle et perTicere mil. 36. n. 4, quem sequitur Bcda). In D secunda manus Substituit: liecle per quinque iuga quinque sensmm curiositas etc. — Superiiis vocibus quia continuam Vat. interserit curiosus, II legitr lleda: probatio ad cvriositatem pertinet, quia curiositas contimtam ctc.
° Vers. 42. — Tres seqq. loci sunt Mich. 6, 8; Matth. 11, 30. et Thren. 3, 27.
pro bona volunlate ». — Et nota hic, quod licet uxor licite habeatur, tamen propter abusum et propter vitium coniunctura per rem bonam intelligitur malum. Propter quod et Apostolus dicit primae ad Corinthios septimo: « Reliquum est, ut qui habent uxores sint tanquam non habentes »; sicut el Glossa dicit, quod « multi non propter fecunditatem, sed propter desideria carnis uxores ducunt. Ideo per rem istam carnalis voluptas designatur »; unde non est inconveniens, q-uod uxor ratione vinculi sacramentalis designat Ecclesiam, sponsam Christi, et ratione libidinis designare possil concupiscentiam carnalis voluptatis.
- (Vers. 21.). El reversus servus etc. Post invilalionem plurimorum et excusationem invitatorum sequitur hic tertio repulsio contemptorum. Circa quam tria introducuntur ab Evangelista, scilicet vocatio indigenlium, compulsio negligentium et repulsio contemnentium.
Primo quantuffl ad vocationem indigentium, quae ortum habuit ex contemptu aliorum, dicit: Et delicet vocalorum duritiam et rebellionem. Hanc seryus uuntiat, quando ordo praedicatorum non quaerit proprium commodum, sed honorem divinum, ut, sicut missus est a Deo per commissionem auctoritatis, sic revertatur per intentionem t)uritatis. Et de talibus dicilur Ezechielis primo: « ADimalia ibant et revertebantur in simihtudinem fulguris coruscantis»; unde lob trigesimo octavo: « Nunquid mittes fulgura, et ibunt et revertentia dicent tibi: Adsumus »? ibi Glossa: « Vadunt fulgura, cum praedicatores miraculis coruscant; reverlentia dicunt: Adsumus, cum non sibi, sed Deo tribuunt, quidquid se fortiter egisse cognoscunt». Ne,revertuntur SlA Deum per gratiarum actionem, secundum illud Ecclesiastae primb: « Ad locum, unde exeunt, flumina revertuntur, ut iterum fluant ». Et quia non possunt gralias agere de audientium rebellione, sed potius gemere ex detestatione culpae; ideo dicuntur Domino nuntiare; sicut et d Apostolis dicitur Actuum quarto, quod, cum molestiam paterentur a ludaeis, « levaverunt vocem unanimiter ad Deum et dixerunt: Tu, Domine,qui fecisti omnia, qui dixisti per os patris nostri David: Quare fremuerunt gentes» etc, «nunc, Domine, respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum »; et sequitur, quod, « cum orasscnt, motus est locus »; in quo intelligitur commotio irae Dei contra rebellionein auditorum.
4o. Propter quod et subiJit: Tunc iratus paterfamilias dixit servo suo: Exi cito in plateus et vicos civitalis, id est ad publicam praedicationem, secundum illud Proverbiorum primo: « Sapientia foris praedicat et in plaleis dat voceni suam, in capile turbarum clamitat, in foribus portarum urbis profert verba sua». Exitus iste est ad exercitium praedicationis, secundum illud Matthaei decimo lertio: « Exiit qui seminat seminare semen suum ». — Et quia, repulsis superbis, acceptanlur humiles; ideo subdit: Et pauperes ac debiles et caecos el claudos introduC huc; quod secundum Glossas habet exponi tripliciter: uno modo, ut ista sonent in defectus iurales, ut pauperes, qui carent rebus; debiles, qui carent viritwis; caecos, qui habent defectum in visu; claudos, qui habent defectum in progressu, quia ad litteram etiam tales admittuntur ad regnum caelorum; primae ad Corinthios primo: « Respicite, fra-tres, vocationem vestram, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potenles, non niulti nobiles, sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes; et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, el ea quae non sunt, ut ea quae sunt, destrueret, ut non glorietur in conspectu eius omnis caro ».
- Alio modo legitur, ut sonent in defectus vitiosos, ut sint pauperes propter defectum graliae; debiles, propter defectum virtutis; caeci, propter defectum prudentiae; et claudi, propter defectuni bonae voluntatis. Et tamen hos eligit et vocat Deus, quia, Malthaei nono '-, « non veni vocare iuslos, sed Ilomil. in Evang. Iiomil. 3C. n. 6: Quia ergo venire superbi renuunl, pauperes eligunliir.
peccatores ad poenitenliam »; unde et Matthaei vigesimo primo dictum est Pharisaeis: « Publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei ».
Tertio modo legilur, ut sonent in defectus virtuosos, ut dicantur pauperes et debiles quantum ad propriam reputationem; et illos quidem intelliginms pauperes, qui non confidunt de nimia opulentia; de quibus Proverbiorum decimo tertio: « Est quasi pauper, cum in multis divitiis sil »; illos vero debiks, qui non confidunt de sua virtule; primae ad Corinthios primo: « Quod infirmum est Dei fortius est hominibus »; caecos, qui non confidunt de sua scientia, id est, qui reputant se caecos; unde loannis nono: « Si caeci essetis, peccatum non haberetis; nunc autem, quia dicitis, quia videmus; peccatum vestrum manel »; claudos, qiii non confidunt de sua rectitudine; unde lacob, postquam vidit Dominum, dicitur claudicasse, Genesis trigesimo secundo. Tales Dominus introducit, scilicet pauperes per contemptum terrenae opulenliae; Psalmus: « Parcet pauperi et inopi » etc.; debiles per contemptum propriae confidentiae; Isaiae quadragesimo: « Qui sperant in Domino mulabunt fortitudinem »; cacos per contemptum propriae industriae; loannis nono: « In iudicium ego veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant etc.; claudos per contemptum propriae iustitiae; Isaiae trigesimo quinto: « Tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit hngua mutorum ». — Et pro his omnibus dicitur supra septimo: « Caeci vident, claudi ambulant, surdi audiunt, morlui resurgunt, pauperes evangelizantur»; quia ipsi ad vitam introducuntur et vocantiu. — Et hic ultimus intellectus videtur magis consonus praecedentibus, quia «Deus superbis resisfit».
(Vers. 22.). Secundo quantum ad compulsionem negligenlium, quae sequitur vocationem humilium, subdit: Et ait servus: Domine, factum est, ut imperasti, et adhuc locus esl; quia non tot sunt humiles, quot praedestinati ad vitam, non tot sunt ad vitam aeternam volunlarii, quot sunt a Deo praedestinati.
(Vers. 23.). Ideo subdit: El ait dominus extra ecclesiasticam unitatem, et maxime gentiles. Unde Gregorius: « Cum de vicis et plateis vocat, ludaeos significat, qui tenere Legem sub urbana conversatione noverant; cum autem de viis et sepibus vocat, agrestem populum gentium significat». Et per hanc eandem rationem ceteri peccatores possunt intelligi et maxime pigri, qui ad bonum trahuntur inviti. — Uode subdit: Et compelle intrare, comrainatione scilicet aeternorum suppliciorum et ostensione praesentium; quia, sicut dicit Gregorius, « mala, quae nos hic premunt, ad Deum ire compellunt »; propter quod in Psalmo: « Cum occideret eos, quaerebant eum ». Unde hos compellit servus Dei, quando eos terret comminatione severitatis iudicii, secundum illud secundae ad Timotheum quarto: « Praedica verbum, iusta opportune, importune, argue, obsecra, increpa » etc. — Et ratio huius est complementum numeri electorum; unde subdit: Utimpleatur domus mea, Glossa: « Numero praedestinatorum fidelium, qui numerus inexpletus non remanebit », de quo numero Apocalypsis sexto: «Adhuc sustinere modicum tempus, donec impleatur numerus fratrum vestrorum ». Haec ergo domus impletur, quando salvatur universitas electorum, de quibus Apocalypsis septimo: « Post haec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat »; et Apocalypsis decimo quarto: « Vidi supra montem Sion Agnum stantem et cum eo » etc; et in Cantico Deuteronomii trigesimo secundo: « Statuit terminos populorum iuxta numerum filiorum Israel »; ubi dicit Gregorius, quod « tot salvabuntur homines, quot Angeli steterunt». Quidquid tamen sit de hoc, certum est, quod perfectus erit numerus electorum; in cuius figuram dicitur Deuteronomii trigesimo lertio: « Apparuit de monte Pharan, et cum eo Sanctorum milha». quod nemo virorum illorum, qui vocati sunt, et se excusaverunt, gustabit coenam meam; quia nullus ad coenam illam pertingit nisi humilis; Matthaei decimo octavo: « Nisi conversi fueritis et eJficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum »; unde et in Psalmo dicitur: « Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te»! Timentibus enim Dominus reservat,
fert superbos repellit. « Si enim peccanlibus angelis non pepercit Deus, sed rudentibus inferni » etc, sicut dicitur secundae Petri secundo; et post: « Novit Dominus pios de tentatione eripere, iniquos vero reservat cruciandos »; et propter hoc ad Romanos undecimo: « Noli altum sapere, sed time. Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forle nec tibi parcat». Et ideo dicit ad Hebraeos secundo: «c Quapropler oportet nos diligentius observare, ne forle pereffluamus. Si enim qui per Angelos dictus est sermo factus est flrmus, quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem »?
Tertio eindiaDttti tcrb&e sabgeentes, de qno dao.
- (Vers. 25.). Ibant autem turbae mullae. Postquam confutavit calumniantes eterudivit convivantes, iiic iam tertio informat comitantes. Dividitur autem pars isla in duas. In prima erudit comitantes per verba expressa; in secunda vero per exempla parabolica, ibi: Quis enim ex vobis volens aedificare turrem etc. — Erudiens autem per verba expressa ad Christum spirilualiter comitanduffl procedit hoc ordine, exprimendo scilicet spi-......... ritualis comitatus matcium, prmcipium et com-
Primo igitur quantum ad spirilualis comitatu indicium dicit: Jbant autem turbae multae cum.......,, eo, jn signum spintualis comitatus; unde Glossa: n Ibant turbae cum eo, captae scilicet dulcedine praedicationis et miraculorum »; unde poterant dicere illud loannis sexto: « Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes ». Et nota hic, quod Pharisaei calumniabantur Christum, et turbae comilabanlur, quia quem superbi despiciunt humiles comitantur; unde loannis septimo ®: « Nunquid aliquis de principibus credidit in eum? Sed turba haec, quae ignorat Legem, maledicta est ». Sequebantur autem turbae lesum tanquam oves pastorem; Matthaei nono: « Videns Lesus turbas, misertus est cis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem ». Item, sequebantur sicut pojju/j reem; Matthaei vigesimo primo®: «Turbae, quae praeibant et quae sequebanlur, clamabant: Hosanna » etc. Item, sequebantur sicut discipuli do- 37$ ctorem; supra quinto: « Factum est, cum turbae irruerent in eum, ut audirent verbum Dei; et ipse stabat secu stagnum Gepesarelh ».
(Vers. 25. 26.). Secundo quantum ad spiritualis comitatus principium subdit: Et conversus dixil ad ilbs; conversus, inquam, pcr benignitatem; Psalmus: « Deus, tu conversus vivificabis nos »; dixit, per verilatem doctrinae: Si quis venit ad me, per supererogationem iustiliae; Malthaei undecimo: « Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis ». — Et non odit palrem suum et matrem et uxorem et filios et fralres et sorores, ad/iue autem et animam suam, per mortificationem affectus carnalis, secundum illud Psalmi: « Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam » etc.; non potest meus esse discipulus, per assumtionem evangelicae perfectionis, de qua Lucae sexto: « Perfectus omnis erit, si sit sicut magister eius». — Et ratio huius est, quia principium spiritualis vitae est exuere carnalem aflectum, quia, primae ad Corinthios secundo, « animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei; stultitia enim est illi, et non potest intelligere » etc.; et Isaiae vigesimo octavo: « Quem docebit scientiam et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte» etc, hoc est separatos a carnali affectione.
Unde notandum est hic, quod non praecipit,. j..?. hic odium parentum quantum ad naturam, quia hoc esset impietatis, cum dicatur primae loannis tertio: « Qui odit fralrem suum homicida est»; sed quantum ad culpam, sicut dicit Augustinus: « Sic diligendi sunt homines, ut eorum errores non diligantur». De quo odio in Psalmo: « Nonne qui oderunt te, Doniine, oderam et super inimicos tuos tabescebam »? et post: « Perfecto odio oderam illos » etc Unde Gregorius: « Simul et odisse possumus et diligere, ut et cognatione nobis coniunctos ex praecepto divino diligamus, et quos adversarios in via Dei patimur odiendo et fugiendo nesciaraus». Unde odium illud non venit ex crudehlate, sed ex caritate, sicut et odium animae suae, quam debemus odisse, non quantum ad salutem, sed quantum ad carnalitatem. Unde Gregorius: « Tunc animam nostram odimus, cum eius affectibus carnalibus reluclamur ». De hoc odio loannis duodecirao: « Qui odit Vers. 9. — Subinde allegalur Luc. 5, I. — Vat. paulo superius et eliam inferius oniiuit Item, sequebantur.
Psalm. 84, 7. — Sequitur Matth. II, 28.
animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam «. Augustinus: « Si male amaveris, tunc odisti; si bene oderis, tunc amasti. Felices, qui sic oderunt custodiendo, ne perdant amando ». Hoc est quod expressius dicitur Ecclesiastici decimo octavo: « Fili, post concupiscentias tuas rjon eas et a voluntate tua avertere. Si praestes animae tuae concupiscentias eius, faciet te in gaudium venire inimicis tuis». Sicut igitur principium spiritualis vitae est 7ion concupiscere, ubi omne malum prohibetur, et declinare a malo; sic fundamentum spiritualis comitalus est carnalitatem omnem declinare, sive ad se sive ad parentes. Propter quod ad Ephesios quarlo: « Deponite vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris ».
(Vers. 27.). Tertio quantum ad spiritualis comitatus compkmentum subiungit: Et qui non baiulat crucem suam, per perfectam carnis mortificationem; et venit post me, per rectam intentionem; non potest meus esse discipulus, per veram imitationem. — Et nota, quod hic est consummatio discipulatus Christi et comitatus, scilicet in baiulando crucem, quia ibi Christus consummavit, sicut dicitur loannis decimo nono: « Et baiulans sibi crucem, exiit in eum qui dicitur Calvariae locum ». In hac cruce Christi est summa humilitas; ad Phihppenses secundo: « Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis»; summa paupertas, ita ut vere posset dicere Christus illud lob primo: « Nudus egressus sum de utero matris meae, et nudus revertar illuc ». Unde loannis decimo nono dicitur, quorl «milites, cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quatuor partes». Est etiam ibi summa austerilas, secundum illud Psalmi: « Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea».
Crucem ergo baiulare est humililalem in corde, austeritatem in carne et paupertatem in passione assumere, contra illa tria radicalia et contra triplicem excusationem eorum qui noluerunt venire ad coenam, Haec crux fuit Christi, quia Christus voluntarie eam suscepit; similiter, quj vult Christum sequi, oportet, quod portet eam voluntarie, ut ferat eam sicut crucem suam ex voluntate propria, non in angaria sicut alienam, et ita non sit imitator Christi, sed potius Simonis, de quo Marci decimo quinto: « Angariaverunt quendam Simonem Cyrenaeum, ut lum €t signum regale; unde ad Hebraeos ultimo: « Christus extra portam passus est. Exeamus ergo ad eum » etc. Qui ergo sic non vult sequi non est Christi discipulus, quia non vult imitari eum, in quo se praebuit exemplar nobis et magistrum; unde ad Galatas quinto: « Qui autem sunt Christi carnem suam crucifixerunt cum visus et cpncupiscenliis ». Propter quod secundae ad Corinlhios quarto: « Semper crucis mortiflcationem in corpore nostro circumferentes, ut et vita Iesu in corporibus nostris manifestetur ». Unde Chrysostonius: « Nullus verecundetur crucem, circumferamus eam ut coronam; etenim omnia, quae secundum nos sunt, per crucem perficiunturr regeneratio, consecratio. Propter hoc in domo, in lanuis, in viis, in frontibus et in mente eam. scribimus ». Haec igitur baiulanda est tanquam signum Dei vivi, de quo Apocalypsis septimo: « Vidi alterum Angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi; et clamavit voce magna quatuor Angelis, quibus datum est nocere terrae et mari, dicens: Nolite nocere terrae et mari neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei in frontibus eorum », ut sciatur scilicet manifeste, quis sit Christi discipulus. parabolica. Et quoniam Christum debemus imitari in actionibus et passionibus — in primis similes sumus aedificantibus, in secundis similes proeliq,ntibus — ideo grimo in hac parte introducit parabolam de homine aedificante. Secundo vero adiungit parabolam et exemplum de rege proeliante, ibi: Aut quis rex iturus. In tertia vero subiunit adaptationeni utriusque, ibi: Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiaverit.
° Vers. 8. — Pro In-hac cruce Vat. /n cruce enim.
Circa parabolam de honnne aedificanle tria introducuntar, scilicet conceptio propositi aedificandi, provisio sufficienlis stipendii, declinalio imminentis
- (Vers. 28.). Primo igitur quantum ad conceptionem propositi aedificandi dicit: Quis enim ex vobis, volens aedificare iiirrem. Per turrem, quae est aedificium altissimum, possumus intelligere cumulum perfeclionis meritorum, quae gradalim ascendit ab imo usque ad summum, incipiens a fundamento timoris et perveniens usque ad culmen sapientiae deiformis. Et est primo aedificanda turris doni limoris, de qua potest intelligi illud Michaeae quarto: « Tu, turris gregis nebulosa, usque ad te veniet», quia timor parvulum facit ex consideratione iudicii. — Secunda turris est pietatis, de qua Isaiae quinto: « Aedificavit turrim in medio vineae et torcular exstruxit in ea », quia pietas oritur ex consideratione passionis. — Tertia est turris scientiae; Canticorum quarto: « Sicut turris David coUum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis. Mille clypei pendent ex ea, omnis armatura forlium » etc; quod intelligitur de scientia sacrae Scripturae. — Quarta est Turris fortitudinis; Proverbiorum decimo octavo: o Turris fortissiraa, nomen Domini; afl eam currit iustus et exaltabitur »; et in Psalmo: « Deduxisli me, quia factus, es spes mea, turris fortitudinis » etc. — Quinta est turris consilii, de qua Canticorum septimo: « Nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum»; quia consilium est contra insidias inimici. — Sexta turris est inlelleclus, de qua Canticorum septimo: « Collum tuum sicut turris eburnea; oculi tui sicut piscinae in Hesebon»; ubi datur intelligi munditia cordis et limpiditas intelligentiae spiritualis. — Septima est turris sapientiae, de qua Canticorum octavo: « Ego murus, et ubera mea sicut turris »; quod dicitur propter consolationem, quae est in gustu lactis uberum divinae sapientiae.
Antequam autem huius aediflcii altitudo erigatur, necessaria est aedificatio aedificii septeni virtutum, de quo Proverbiorum nono: « Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem ». Huius autem aedificii Christus est fundator et fundamenlum et etiam compkmenlum. Hinc tamen aedificationi vir spiritualis comparatur; unde primae ad Corinthios tertio: « Dei coadiutores sumus, Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis ». Omnis igitur, qui proponit ad culmen virtutis ascendere, liic vult turrem aedificare.
- Secundo quantum ad provisionem sufficientis stipendii subdit: Nonne prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendu7n? Sedere illud est considerare intra se secreta conscientiae suae; Threnorum tertio: « Sedebit solitarius et tacebit». Computare esl praevidere per sollicitam considerationem; unde (ilossai: « Omne, quod agimus, praevenire per studium considerationis debemus». Et hoc est quod dicitur Proverbiorum quarto: « Oculi tui videant recta, et palpebrae tuae praecedant gressus tuos ». Sumplus autem necessarii sunt suflicientes conatus menlis, quibus quis cooperatur gratiae Chrisli viriliter, secundum illud Fsalmi: « Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes, qui speratis in Domino»; utililer, unde primae ad Corinthios- tertio: « Si quis autem superaedificaverit super fundamentum hoc aurum, argentum et lapides pretiosos » etc; efficaciter; ad Hebraeos duodecimo: « Videte, ne quis desit gratiae Dei » etc.; perseveranter; tertii Regum septimo: « Perfecit omne opus, quod faciebat Salomon in domo Domini ». — Hac aedificatione perfecta, Dominus apparet ad habitandum; unde tertii Regum nono: « Factum est, cum perfecis.set Salomon aedificium domus Domini et aedificium regis et omne, quod optaverat, apparuit ei Dominus ». Hi igitur sumptus snfficientes ad perficiendum consistunt in proposito voluntatis agentis viriliter, utiliter, efficaciler et perseveranter. Sed si quid deest, Dominus supplet: unde ad Philippenses secundo: « Deus est, qui operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate». Qui vult ergo opus altum incipere debet praevidere, si veht perseverare; quia, sicut dicitur supra nono, « nemo mittens manum ad aralrum » etc columnas, id est tres virtutes theologicas et qatuor cardinales. Vide III. Scnt. d. 33. q. I. el d. 34. p. I. a.. q. 2. — Superiiis pro erigatw C G erigilw.
« Vers. 9.
° Ita eliam Beda, Card. Hugo, B..lbcrt., S. Thom. (Cat. aurea in Liic c. 1 4. n. 6.) et Lyranus; Vat. cum Vulgata Non. — Sequitur Thren. 3, 28. — Glossa inlerlinearis: Nonne prius sedens, quiescens a tumultibus mundi.
" Scilicet intiTUnearis (ex Gregor., II. Homil. in Evang. homil. 37. n. 6, quem sequitur Beda) in l.uc. 14, 28. — Subinde allegatur Prov. 4, 25.
(Vers. 29.). Tertio quantum ad declinalionem imminentis opprobrii subiungit: /Ve, posleaquam posuerit fwndamentum, scilicet altiorem statum grediendo in imitando Christum; et hoc est ponere fundamentum; primae ad Corinlhios tertio: « Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Lesus ». Hoc fundamentum incipit quis ponere per fidem et bonam operationem, secundum illud Matthaei septimo: « Omnis, qui audit verba mea haec et facit ea, similis est homini, qui aedificavit domum suam supra petram ». In hac petra fundamentum habitationis collocat qui Christum vull perfecte imitari, secundum illud leremiae quadragesimo octavo: « Relinquite civitates et habitare in petra, habitatores Moab » etc. — Et non potuerit perficere, et hoc. -l j- perseverando, sicut sunt illi, de quibus dicitur supra octavo: « Ad tempus credunt et in tempore tentalionis recedunt». Tales sunt qui destruunt recidivando, quidquid aedificaverunt de bono inchoarw/o; Ecclesiastici trigesimo quarto»: « Unus aedificans, et alter deslruens, quid prodest illis nisi labor»? Tales sunt dissoluti etremissi; Proverbiorum decimo octavo: « Qui mollis et dissolutus est in opere suo fratep est sua opera dissipantis ». — Omms, qui vident, inceplam perfectionem circumspiciendo; primae ad Corinthios quarto: « Spectaculum facti sumus mundo, et Angelis et hominibus ». Quod enim in alto ponitur omnibus ostenditur; Matthaei quinto: « Non potest civitas abscondi supra montem posita, neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt».
(Vers. 29. 30.). Incipiant illudere ei, dicentes i Quia Mc homo coepit aedificare et non po- i tuit consummare; et hoc contumelias inferendo et deridendo, quia valde est opprobriosum. retrocedentibus et apostatantibus. Nam deridentur a daemonibus; Threnorum primo: « Viderunt eam hostes et deriserunt Sabbata eius ». Hanc irrisionem abhorret vir spiritualis; Psalmus: « Neque irrideant me ini- Vers. II. mici mei » etc. Hi inimici derident imperfectionem, secundum illud Nehemiae quarto: « Dixit Tobias Ammanites: Aedificent ludaei, ascendent vulpes, traosilient murum eorum lapideum ». Unde Ambrosius: « In omni, quod agimus, occultos adversarios considerare deberaus, qui nostris operibus insidiantur; et nisi contra eos vigilemus, patimur eos irrisores, quos ad malum habemus persuasores ». Qui autem retrocedit ab incepto deridetur pro temeritate in praesumendo, pro instabilitate in prosequendo, pro pusillanimitate in desistendo; et hoc non solum a diabolo, verum etiam a mundo; Ecclesiastici vigesimo: « Fatuo non erit amicus.etnon erit gratia in bonis illius »; et post: « Quoties et quanti deridebunt eum » etc.
(Vers..). Aut quis rex ilurus commiltere etc. Supra proposuit parabolam de homine aedificante, hic prbponit parabolam de 7-ege proeliante; in qiia quidem parte tria introducuntur, scihcet propositiu belli, praevisio periculi et provisio remedii.
Primo igitur quantum ad propositibnem belli dicit: Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem. Rex iste est quilibet, qui se regit secundum legem Dei; Proverbiorum vigesimo: « Rex, qui sedet in folio iudicii » etc.; et Apocalypsis quinto: « Fecisti nos Deo nostro regnum, regnabimus super terram ». Istius est committere bellum; quia, lob sieptimo, « militia est vita hominis super terram ». Hoc autem Tripliciter habet intelligi: vel, quod quis comnvittat bellum cum superbiae, de quo lob quadragesimo primo: « Ipse est rex super omnes filios superbiae »; vel cum rege iustitiae, de quo in Psalmo: « Reges eos in virga » etc; vel cum rege supernae providentiae, de quo Ecclesiastae quinto: « Insuper rex universae terrae imperat » etc. — Committit autem bellum cum rege superbiae, quando ab ipso dissentit; ad Ephesios sexto: « Non est nobis coUuctatio adversus nem et sanguinem, sed adversus mundi rectores nebrarum harum ». — Committit etiam bellum cum rege iustitiae, quando vult in conspectu Dei se
iustjflcare, quia dicitur leremiae secundo: « Ecce, ego iudicio eootendam tecum, pro eo quod dixeris: Non peccavi ». Sic et lob volebat commiltere, qui dicebat decimo tertio: « Ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio »; et leremiae duodecimo: « lustus quidem tu es, Domine, si disputem tecum; verumtamen iusta loquar ad te ». — Commillit etiam bellum cum rege supernae providentiae, cum se parat ad conflictum patientiae, sicut dicitur lob sexto: « Quis det, ut veniat petitio mea, et quod exspecto tribuat mihi Deus; el qui coepit, ipse me conterat »? Sic tripliciter cum rege tripliciter dicto committitur bellum. — Primum committit poenitentia de peccatis, secundum confidenlia de meritis, tertium autem patientia in flagellis.
Secundo quantum ad pravisionem peri- 'cuU subdit: Nonne sedens prius cogitat, ad providendum, secundum illud Deuteronomii trigesimo secundo: « Utinam saperent et inleiiigerent ac novissima providerent »! Propter quod ad Ephesios quinto: « Videte, quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes, redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Propterea nolite fieri imprudentes » etc. — Si possit cum decem millibus oecurrere, scilicet ad resistendum, ei qui cum viginti millibus venit ad se, ad impetendum. Et hoc tripliciler habet exponi sicut et praecedens. Nam si exf)onalur de rege superbiae, occurrimus ei per opera virtutum, qua,e in medietale consistunt, quae ideo decem millia dicuntur propter observantiam decem mandatorum; et adversarius venil cum numero geminato, quia cuilibet virtuti respondet duplex vitium ex opposito secundum superabundantiam et defectum. Unde quia pluribus modis est obliquari quam dirigi, plures dicuntur esse in exercitu regis nobis conlrarii; unde ludilh primo: « Gioriabatur quasi potens in potentia exercitus sui et in gloria quadrigarum suarum ». Sed iion est fugiendum iiec timendum, quia, sicut dicitur primi Machabaeorum tertio, « facile est, concludi multos in manus paucorum; et non est diflerentia in conspectu Dei caeli liberare in paucis et in multis; quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de caelo fortitudo est ».
Si autem intelligatur de rege iuslitiae, occurrimus cum decem minibus, id esl cum confldentia meritorum ex observantia decem mandatorum; et ipse cum viginli minibus, hoc est cum severitate iudiciorum, in quibus flt discussio operum et cogitationum. Unde Beda: « Cum decem millibus occurrit qui offert opera decem mandatoruin, sed Deus quasi cum duplicato numero contra eum venit, cum vix praeparatum in solo opere disculit de opere simul et cogitatione ». —, Ex quo datur intelligi, quod sicut non est tutum cum d£cem minibus impugnare viginli miUia; sic non est securum cum iudice illo contendere. Propter quod lob nono: « Vere scio, quod non iustificetur homo comparatus Deo. Sed si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille ». Unde Malachiae tertio: « Ecce, venit, dicit Dominus exercituum; et quis poterit cogitare diem adventus eius? Ipse enim quasi ignis conflans » etc.; et in Psalmo: « Tu terribilis es, et quis resistet tibi »? — Si vero intelligatur de rege supernae providentiae, cum decem minibus vadit qui vult pro Christo sustinere magna et multa, sed ipse cum viginti minibus, quia pro nobis sustinuit incomparabiliter plura, cum ipse sit « gigas geminae subslanliae »; propter quod in Psalmo: « Quid retribuam Domino pro omnibus, quae retribuit mihi »? et Michaeae sexlo: « Quid dignum offeram Domino » etc.
(Vers. 32.). Tertio quantum ad provisionem remedii subdit: Alioquin, adhuc iUo longe agente, legationem mitlens rogat ea quae pacis sunt, videlicet si suam recognoscit infirmitatem respectu istius triplicis pugnae, laborat ad illius pugnae declinationem. Missio autem istius legationis nihil aliud est quam missio orationis, quain pro nobis portant Angeli ante conspectum Dei tanquam nostri legati; Tobiae duodecimo: « Cum orabas et eleemosynas faciebas et mortuos sepeliebas, ego obtuli orationem mil. in Evang. homil. 36. n. 7. Sententia Bedae exhibetur verbis Glossae ordinnrtae: Quasi cum decem millibus occurrit Deo qui olTert opera decem mandatorum, quae exterius gessil, sed Deus etc. (ila et H).
coram Domino». Haec legatio mittenda est pro repellenda pugna tentationum, quae veniunt a rege superbiae; sicut orabat Paulus, de quo secundae ad Datus esl mihi stimulus Corinthios duodecimo carnis meae, angelus salanae, qui me colaphizet; propter quod ter Dominum rogavi » etc. — Item, mittenda est haec legatio pro repeUenda pugna divinarum disceplalionum, quae venit a rege iustitiae, sicut orabat Propheta in Psalmo: « Non intres in iudicium cum seno tuo, Domine, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens » etc. — Mittenda etiam est legatio pro repellenda pugna tribulatiomirn, quae venit a rege providentiae, sicut orabat lonas lonae secundo: « Oravit lonas ad Dominum Deum suum de utero piscis et dixit:.CIamavi ad Dominum de tribulatione mea, et exaudivit me». — Ex quo coUigrtur, quod consideratio periculi excitat ad procurationem remedii; unde Glossa: « Nos fragilitatis nostrae insufficienliam attendentes, ad impetrandam severi iudicis pacem debemus praemittere iegationem lacrymarum, bonorum operum et purarum afTectionum ». Ideo dicitur Ecclesiastici decimo octavo: « Ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum, et in conspectu Dei invenies propitiationem. Ante languorem humilia te et in tempore infirmitatis ostende conversationem tcam », ut sic per iegationem sacerdotum invenias Regem piacatum.
- (Vers. 33.). Sic ergo omnis ex vobis etc. Postquam praemisit exemplum parabolicum de aedificante et exemplum de proehante, hic tertio ponit adaptationem utriusque. Et quoniam haec exempla introducta erant ad excitandum nos ad providentiam rei opportunae et ad cautelam rei nocivae et ad dandam intelligentiam spiritualem utriusque; ideo ifi hac parte introducitur praedictorum exemplorum adaptatio quantum ad providentiam rei opportunae, quantum ad cautelam rei nocivae et quantum ad spiritualem intelligentiam utriusque.
Primo igitur quanlum ad providentiam rei opportunac dicit: Sic ergo omnis ex vobis, qui non rsnuntiaverit omnibus, quae possidet, per conpulus, per perfectionem spiritualium; quasi dicat: sicut aedificans non potest consummare sine sumtibus, nec pugnans secure pugnam aggredi sine militibus; sic nuUus perfecte potest sequi Christum, nisi renuntiet omnibus.
- Et nota, quod duplex est Christi discipulatus: unus necessitatis, sicut dicitur Actuum nono et sexto, quod discipuli consueverunt vocari illi qui nunc dicuntur Christiani, de qua disciplina Isaiae primo: « Quiescite agere perverse, discite benefacere ». Alius est discipulatus siipererogationis, quo quis Christum sequilur in consiliis evangelicis, de quo Malthaei quinto: « Videns Lesus turbas, ascendit in montem; et cum sedisset, accesseruntad eum discipuli eius ». Primo discipulatui necessarium est omnibus renuntiare, quantum ad terrenorum contemptum; secundo autem necessarium est omnia relinquere, non solum quantum ad affectum, verum etiam quantum ad rem. Unde Glossa: « Hoc distat inter renuntiare omnibus et relinquere. omnia, quia renuntiare convenit omnibus, qui ita licite utuntur mundanis, quae possident, ut tamen mente tendant ad aeterna. Relinquere est tantummodo perfectorum, qui omnia temporalia postponunt et solis aeternis inhiant», et hoc necessarium est perfectis Christi discipulis, ut conformes sint paupertati Magistri. Unde super illud Matthaei decimo nono: « Ecce, nos reliquimus omnia et secuti sumus te », Bernardus: « Bene, Petre, et non ad insipientiam tibi, quia currentera sequi non poteras oneratus. ExsuUavit enim ut gigas ad currendam viam ». Cum enim primum sit inter Christi documenta: « Beati pauperes spiritu »; qui hoc ignorat per consequens nescit, « quae sint elementa exordii sermonum » Christi; ac per hoc Christi discipulus non est nec ipsum intelligit. Et ideo Antiochus, qui interpretatur silentium paupertatis, subvertit fundamenta lerusalem, quia non potest esse discipulus pauperis Crucifixi qui consilium paupertatis contemnit.
Chapter 15 of 25